Proprii etiam non eadem est usurpatio, qua ratione proprium est, et qua certa universalium species. Quatenus enim proprium est, uni soli convenit, ei scilicet cuius est proprium; at quatenus universale, de pluribus dicitur.
Funditur autem proprii vocabulum, quatenus proprium est, si generaliter omnino sumatur, non modo ad ea, quae accidunt rebus, sed etiam ad ea, quae in essentiis earum continentur, sive universales illae sint, sive singulares (nihil enim est in rerum natura, quod aliquid sibi proprium non habeat) nec tantum complectitur simplicia sive incomplexa, sed complexa etiam. Qua generali consideratione ipsae etiam differentiae specificae, et individuales, dicuntur propriae speciebus, et individuis, quae ex illis proxime constituuntur; et nonnunquam apud Aristotelem ipsae definitiones qualescunque sint comparatione rerum, quae definiuntur, proprii nomine comprehenduntur.
Missis tamen iis propriis, quae ad essentias rerum pertinent, complexisque omnibus; quod quidem ad simplicia et accidentaria attinet, in ore omnium est quadripartita illa proprii divisio, qua proprium dicitur aut soli speciei accidere, sed non omni, seu toti; ut homini blaesum esse ab ortu, vel Grammaticum: aut omni, sed non soli; ut esse bipedem, vel intelligentiae participem; aut omni et soli, sed non semper; ut canescere: aut omni et soli, et semper; ut esse disciplinae, risusve capacem. Quae distinctio apta est, si partim exponatur recte, partim emendetur. Nam quod omni accidit sed non soli id revera, si simpliciter et absolute loquendum est, proprium dici non potest, ut tradit Aristoteles; neque ei convenit tradita proprii, quatenus proprium est, generalis explicatio. Potest tamen dici proprium ad aliquid (ut idem loquitur) nempe comparatione earum rerum, quibus non convenit, quod est esse proprium secundum quid; quo pacto proprium est hominis comparatione quadrupedum aut serpentium, bipedem esse: et comparatione plantarum, aut brutarum animantium, habere intelligentiam; cum alioqui duos habere pedes avibus conveniat; intelligentia vero, substantiis a materia separatis.
Emendabitur autem divisio, si nomine speciei, quo infima intelligi solet, quaelibet res universalis concipiatur. Omnes enim species, sive infimae sive subalternae, adde et omnia summa genera, sua habent propria accidentaria.
Proinde accuratior divisio erit si proprium simplex et accidentarium distinguatur: primum in proprium simpliciter, quod absolute soli convenit rei, cuius dicitur proprium: et in proprium secundum quid sive comparate, quod iam explicatum est. Deinde proprium simpliciter in proprium perfecte, et imperfecte. Perfecte illud est proprium, quod tres illas conditiones sibi vendicat, ut omni et soli, et semper accidat.
Quicquid enim huiusmodi est, reciprocatur cum re, cuius est proprium, habetque in ea causam adaequatam, cur ita conveniat. Imperfecte autem, cui vel sola prima conditio deest, ut blaeso ab ortu, respectu hominis; vel prima et tertia; ut Grammatico, eiusdem habitudine; vel sola tertia, ut canescenti. Nam si desit secunda, id iam non erit proprium simpliciter, sed secundum quid. Ita potest alia quadrimembris solius proprii simpliciter divisio usurpari, ut vel accidat soli, et semper, sed non omni; vel soli quidem, sed neque omni, nec semper: vel soli et omni, sed non semper; vel omni et soli, et semper, quorum exempla ex dictis patent. Hac vero ratione secundus modus prioris divisionis reiicitur, quod sit proprium secundum quid; primus autem dividitur in primum, et secundum posterioris; tertius vero et quartus iidem sunt in utraque. Atque haec de proprio, quatenus proprium est, iuxta primam nominis impositionem, rationemque, satis fuerint.
Quatenus vero proprii nomen quartae universalium speciei accommodatur, alii sic definiendum putaverunt, ut in quaestione quale est, de iis tantum dicatur, quae solo differunt numero. Quo pacto etsi priori definitionis parte recte excluduntur genus et species; posteriori tamen non recte reiiciuntur differentia et accidens, quod duo haec non semper de differentibus specie praedicentur, sed saepe etiam de iis, quae differunt solo numero. Corrigi tamen solet definitio, reiecta posteriori parte, substitutisque hoc modo aliis verbis. Proprium est universale, seu quod praedicatur de pluribus in quaestione quale est, accidentaliter, et necessario: ut prima parte reiiciantur individua; secunda, genus, et species; tertia, differentia; quarta vero accidens. Exemplo sunt proprietates ridendi, capessendi disciplinas, sentiendi, generandi, incedendi, intelligendi, et alia huiusmodi; etsi earum quaedam non recurrant cum genere aliquo, aut specie. Porro necessarii nomine hac in re, non quaevis necessitas, sed quae ex ipsa natura subiectorum ducatur, intelligenda est.
Ac si proprium quidem sumatur, ut proprium est, atque adeo ut perfecte proprium (nulla enim de imperfecte propriis in hac consideratione propositae divisionis habetur ratio) illud generale dici solet, quod reciprocatur cum genere aliquo; speciale, quod cum aliqua infima specie. Si vero ut est quarta universalium species, generale dicitur, quod praedicatur de pluribus specie differentibus. Speciale, quod de iis tantum, quae solo numero differunt. Seu reciprocentur cum genere aliquo aut specie, seu minime, ut dictum est. Quae enim non reciprocantur, etsi non sunt propria simpliciter, ut propria sunt, sunt tamen quatenus universalia. Ita fit ut non sit necesse omne universale huius speciei reciprocari cum primo aliquo subiecto.