Communis Philosophorum sententia est, artes omnes, et scientias de rebus universalibus disserere, nec de singularibus singulatim, nisi exempli aut inductionis causa agere. Quanquam ab hac sententia exempta est divina natura, quae etsi maxime singularis est, de ea tamen et divina, et humana Philosophia disputant, quod singularitate ipsa sua rerum omnium perfectiones perfectissime in se contineat. Cum igitur Dialectica sit omnium scientiarum ordine doctrinae prima; eaque una omnibus rite Philosophantibus facem praeferat; ad eam pertineat necesse est, ut quam primum doceat quidnam sit universale, quotque sint species, formaeve universalium. Quocirca exacto primarum institutionum praeludio, quo totius Dialecticae lineamenta rudi, ut aiunt, Minerva describuntur; opus sane est, ut serio iam exerceri cupientibus, post accuratiorem quandam artis Dialecticae constitutionem, quae utiliter a praeceptoribus hoc loco ante omnia praemitti solet, mox tradatur expressior aliqua, et ipsius universalis, et vulgatarum eius specierum, Generis, Speciei, Differentiae, Proprii, et Accidentis cognitio: quod nos hac Philosophica Isagoge in gratiam studiosorum Philosophiae facere conabimur.
Illud etiam causae accedit, quod Aristoteles, quem in hac arte ducem omnes sequuntur, a libro Categoriarum orsus est totius artis explicationem; quo in libro res omnes universales ad decem quaedam suprema genera, quae in varias admodum species, per alias atque alias differentias dividuntur, revocare instituit: eorumque omnium quaedam propria se tradere, quaedam communia accidentia profitetur; cum tamen vel quid universale sit, ullave eius species, vel quam vim eorum quodque habeat, in eo tractatu minime declaret.
Denique cum eorum cognitio necessaria quoque sit ad cognoscenda genera omnia modorum disserendi, qui in dividendi, definiendi, demonstrandi, et ex probabilibus suadendi ratione positi sunt; nullo loco id commodius, quam ante Categoriarum librum fieri potuit.
Hoc igitur in libello duo a nobis observanda erunt. Unum, ut neque omnia difficilia, quae in re hac se offerunt, respuamus (assuescere enim iam hinc oportet alumnos Philosophiae modicis difficultatibus tractandis, superandisque, iis praesertim, quae ad ea, quae sequuntur, faciliorem aditum aperiant) neque omnia item sine discrimine in medium afferamus. Nam cum Dialectica primae Philosophiae sit aemula, et in eisdem rebus, in quibus illa, suo tamen modo versetur, naturalisque scientiae fines nonnunquam ingredi videatur: si liberius quidem hoc loco in expendenda universalium ratione, generationeque expatiemur, periculum est ne modum excedamus, et pleraque assumamus, quae sunt earum scientiarum propria, et peculiaria. Tametsi incommodum non est, sed utile potius, ac saepe necessarium, ut una scientia aliarum permissu nonnullis earum pronunciatis, et argumentis utatur. Alterius enim (ut quidam ait) altera poscit opem res, et coniurat amice. Id quod huic arti eo magis concedendum est, quod ea una prae caeteris opes suas omnes undecunque conquisitas in aliarum utilitatem refundere soleat.
Alterum est, ut servata communi, ut par est, Philosophorum huius aetatis verborum consuetudine, ex Aristotele, quoad fieri potest, depromamus omnia, aut ex communioribus, magisque receptis totius scholae sententiis desumamus; cuiusmodi sunt pleraque eorum, quae in Isagoge Porphyrii continentur. Quae vero ille, gravi alioqui Patrum censura damnatus, quasi propria in eo libello attulit, ea nos, si vera sint, et usurpata, neque inutilia, aut supervacanea (qualia sunt fere, quae in posteriori parte eius libelli continentur) tanquam ab iniusto possessore in nostrum usum transferemus.