Cum igitur, quicquid universale est, ratione modo aliquo una et eadem possit esse in pluribus; ex multiplicitate rationis unius, et eiusdem, modorumque essendi, ut ita dicam, in pluribus, colligendum est, quam multa sint universalium genera.
Dici autem potest ratio una et eadem (si id quidem fusissime intelligatur) modis quatuor. Aut enim est una et eadem quodammodo, nempe sola attributione ad unum aliquid, aut proportione plurium inter se, simpliciter autem plures ac diversae, ut rationes sani et aegri: alia enim dicuntur sana aut aegra, quia sanitate, aut aegritudine affecta sunt; alia quia haec efficiunt aut conservant; alia quia indicant: et quemadmodum corpus ad huiusmodi externas affectiones se habet, sic quodammodo animus ad interiores, ac suas. Aut est quidem eadem simpliciter in iis, quibus convenit, sive aeque ab illis participata, sed non una simpliciter, hoc est, in se ipsa, cuiusmodi sunt rationes domus, navis, mundi, exercitus, et aliarum huiusmodi rerum; quia etsi eodem modo conveniunt iis de quibus dicuntur; nulla tamen earum est una in se, sive quae unam aliquam naturam declaret: sed res multae certo quodam modo, aut ordine coagmentatae, ac dispositae, ex quibus natura aliqua una non resultat. Aut vero contra res habet, quod sit una simpliciter, atque in se, sed non eadem simpliciter in iis, de quibus dicitur; cuiusmodi est ratio colorati comparatione albi, et carbonis. Nam etsi naturam vere unam declarat, tamen albo convenit essentiali habitudine, carboni autem accidentaria. Aut denique est et una simpliciter, et eadem simpliciter, seu (quod dici solet) omnino una et eadem; quia et est una in se, et eodem modo participatur ab iis, de quibus dicitur; quales sunt rationes hominis, et animalis.
Ac ea quidem quae primo modo unius et eiusdem rationis sunt, etsi saepe ab Aristotele universalia appellantur, et nonnunquam ab aequivocis excluduntur; veluti cum ait, ens et unum esse maxime universalia; et ens quidem multis modis dici, sed non aequivoce: nobis tamen hoc loco non sunt fusius tractanda; partim quia non proprie dicuntur universalia, sed opinione quorundam, et imitatione proprie dictorum universalium; partim quia verius in aequivocis, quam in univocis numerantur, atque in ipso libri Categoriarum initio ab Aristotele aequivocorum nomine comprehenduntur, ut a Praedicamentorum tractatu excludantur. Quocirca satis est, si Dialectici hoc loco intelligant multa quoque ex hoc genere universalium sub scientiam cadere, aptaque esse, ut de illis, et ex illis demonstrationes fiant: quod saepe docet Aristoteles. Quae autem secundo modo unius, et eiusdem rationis sunt, ea, quia non sunt unius alicuius verae naturae, nec per se (si res quidem diligentius expendatur) in praedicamentis locum habent; non proprie hic tractanda sunt: sed tamen, quia eorum rationes eodem modo communicantur iis, de quibus dicuntur, quasi propria universalia haberi debent; eisque dissimulatione quadam attribuenda sunt, quae hic de generibus, speciebus, et caeteris universalium formis dicentur; praesertim cum in tanta syncere universalium ignoratione, haec ut vera genera, et species saepe a Philosophis in exemplum afferantur, et quasi talia tractentur. Quae vero tertio modo sunt unius, et eiusdem rationis, etsi quatenus non eodem modo participantur, neque univoce dicuntur, in hac tractatione locum non habent, quemadmodum neque in praedicamentis; simpliciter tamen, quia unius verae, et syncerae naturae sunt, ad utramque disputationem spectant, quod cum iis conferri possint, quibus aeque communicantur, ut coloratum cum albo, et nigro. At quae quarto, extremoque modo sunt unius, et eiusdem rationis, ut omni ex parte vere, ac proprie universalia censentur, eaque sola absolute ac simpliciter in definitione universalis intelligi solent; ita sola deinceps a nobis in varias formas distribuenda, communiterque ac divisim, quatenus tamen licebit, tractanda sunt.
Dividi autem haec ipsa recte in quinque vulgatas species, ex vario essendi modo in suis particularibus, hac ratione intelligetur. Aut enim pertinent ad eorum essentiam, aut minime: si pertinent, aut de illis praedicantur in quaestione quid est, aut in quaestione quale est: si in quaestione quid est, aut totam eorum communem quidditatem continent, aut partem: si partem, sunt genera; si totam species. Quod si ad essentiam eorum pertinent, nec tamen in quaestione quid est, sed in quaestione quale est, de illis dicuntur, sunt differentiae. Denique si ad eorum essentiam non pertinent, et tamen necessario conveniunt, propria dicuntur; si contigenter, accidentia. Ita non est cur plures, paucioresve species verorum proprieque dictorum universalium poni debeant.
Non sumitur autem ulla eorum specifica distinctio ex eo, quod alia praedicentur de differentibus solo numero, ut homo; alia de differentibus, aut diversis genere, ut album, aut relatum; quia etsi haec distinctio satis est ad iudicandum alia esse universaliora, alia minus universalia; non est tamen satis ad universalitatum, ut sic dicam, communitatumve naturas discernendas, cum non sumatur ex vario essendi modo in particularibus, sed ex maiori, minori particularium multitudine. Quae omnia ex propria singularum specierum explicatione apertiora fient.