Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Remissionem peccatorum.

Primo enim debemus credere quod peccata multipliciter remittuntur: per baptismum, per penitentiam, per cetera ecclesie sacramenta scilicet per confirmationis et sacre unctionis oleum et alia in quibus remittuntur peccata. Hoc autem contra quosdam hereticos dictum est qui dicunt homines non posse resurgere post lapsum freti illa auctoritate Si ceciderit uirgo Israel quis adiuuet ut resurgat.

Hoc est quod dicitur in nyceno symbolo Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Eleganter autem dictum Confiteor quia non ualet confessio cordis sine confessione oris iuxta illud Corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. In baptismo etiam specialiter exigitur confessio oris ubi et puero baptisando dicitur Vis baptisari? Respondet patrinus Volo. Consequenter dicitur unum. Fuerunt enim qui dixerant tot baptismata quot baptiste. Contra quod dicitur unum quia quicumque riget, quicumque plantet, solus deus est qui incrementum dat.

Baptisma autem interpretatur unctio quia in baptismate corpus sic tangitur exterius quod spiritus abluitur interius. Iuxta illos duos uersus: Omnis in hoc sacro lauatur culpa lauacro: fons lauat exterius, spiritus interius.

In remissionem peccatorum.

Hoc enim tenemur credere quod in baptismo remittuntur peccata. Per hoc autem quod de uno dicitur datur intelligi de reliquo, scilicet sacramento confirmationis, sacre unctionis et aliis quibus remittuntur peccata. Hunc articulum edidit Symon chananeus frater Iacobi minoris et Iude.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work