Expositio super symbolum Apostolorum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Apostles' Creed by Alan.
Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.
Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.
Credo in Deum Patrem omnipotentem.
Vbi notandum est quod alia est fides congnitionis qua credimus deum esse qua etiam demones credunt et contremiscunt.1 Et hoc est credere deum. Alia est fides consensus qua credimus deo et uerbis eius. Hanc habent soli fideles, scilicet credere deo. Alia est fides confidentie scilicet credere in deum quam habent soli iusti. Credere enim in deum est fide et caritate tendere in eum.
Vnde queritur utrum peccator qui est in ecclesia numero non merito, nomine non numine, loco non animo, corpore non mente mentiatur cum dicit Credo in deum. Ad quod sic respondemus: in huiusmodi locutionibus, scilicet in oratione dominica et symbolo loquitur fidelis non in propria persona sed in persona generalis ecclesie et ita non mentitur. Vnde et in Missa sacerdos non dicit singulariter oro sed pluraliter oremus.
Vel possumus dicere si hoc loquitur peccator in propria persona aut est peccans sub deo aut in deum. Ille peccat sub deo qui quamuis teneatur sub peccato iusto praue consuetudinis tamen dolet se esse sub peccato et indulget ieiuniis et elemosinis cum propheta dicens Concupiui desiderare iustificationes tuas2 et cum apostolo Velle michi adiacet, perficere autem bonum non inuenio3, iste quodam modo credit in deum quia naturali quadam pietate tendit in deum et dicere potest: concupisco credere in deum. Qui uero obstinatus est et ita peccat in deum si in propria persona dicit mentitur et peccat. De quo dicitur Qui indeuote orat iudicium sibi postulat.
Per hoc quod sequitur in deum singulariter, et non in deos, eliditur error gentilium et heresis semi-Arrianorum. Gentiles enim tantum speculis sensuum dediti non ductu rationis freti uisibilia tantum considerantes non per ea que facta sunt inuisibilia conprehenderunt interiores causas solas, scilicet potentias rerum deum appellant. Potentiam itaque creandi uinum Bacchum uocauerunt, procreandi segetes Cererem et huiusmodi.
Theologi uero altioris inuestigatione rationis ducti et diuina aspiratione adiuti per ea que facta sunt inuisibilia comprehenderunt considerantes ueram esse causam causalissimam omnium et formam formalissimam a qua omnis causa omnisque forma procedit.
Hoc ergo uerbo cum dicitur Credo in deum confunduntur gentiles et heresis semi-Arrianorum. Illi enim dixerunt tres in tribus personis esse proprietates tres personas dicebant unum deum ratione conformitatis, non unitatis.
Patrem omnipotentem.
In hoc insinuatur triplex paternitas: paternitas creationis, recreationis et generationis. Creationis, inquam, quia deus dicitur esse pater omnium rerum. Per quod error Epycuri eliditur qui nullum esse dicebat omnium rerum patrem sed mundum habuisse initium ex inani et athomo.
Innuitur etiam paternitas recreationis qua deus dicitur esse pater iustorum per recreationem. Per quod heresis confunditur pelagiana que dicit hominem iustificari ex libero arbitrio et non ex gratia dei.
Insinuatur etiam paternitas generationis quia pater est unigeniti filii sui. Per quod eliditur heresis Arrii qui docmatisauit Christum esse adoptiuum filium dei. Sequitur:
Omnipotentem.
Cum tres persone sint una omnipotentia, unus omnipotens, tamen hoc nomine potentia non res nominis appropriatur patri multiplici de causa. Vel quia quidquid est habet esse a patre per creationem ut quelibet creatura uel per spirationem ut spiritus sanctus uel per generationem ut filius uel ideo ut non credatur pater minus potens filio cum audiatur pater esse filii cum in carnali generatione pater confectus senio minus soleat esse potens filio.
Deus dicitur esse omnipotens quia potest omnia que posse potentia est. Quod dicimus ad differentiam peccatorum que posse inpotentia est. Dicitur etiam omnipotens deus quia potest omnia que decet eum posse. Hoc dico contra hereticos qui docmatisauerunt Christum non esse omnipotentem quia cum omnes uellet saluos fieri non omnes saluabat cum longe sint ab eo inuidia relegata. Nec faciebat omnia bona que fieri bonum est. Quod si posset ea facere, ea faceret. Sequitur:
Creatorem celi et terre
id est spiritualium et corporalium. Per quod specialiter error Manichei eliditur qui sola spiritualia a deo esse docmatisauit et corporalia a principe tenebrarum esse facta asseruit. Vel per celum intelliguntur ea luminaria que sunt ab luna superius, per terram que sunt inferius.
Per quod illorum error confunditur qui dixerunt deum non habere curam istorum inferiorum cum uariis motibus agitentur et casualiter agantur et non esse creata a deo. Ea uero que sunt a luna superius quia inmutabilia sunt et summam pacem tamen summo tenent summa et regi a deo et facta esse dixerunt.
Et nota quod dicitur creatorem, non factorem. Aliud est enim creare aliud procreare aliud facere. Triplex enim est artifex: artifex deus, artifex natura, artifex homo. Deus autem qui est summus artifex operatur de nichilo, non mediante causa inferiore sed sola sua auctoritate. Vnde in sua operatione nec materia preuenit formam nec forma materiam, immo in uno tempore et materia supponitur forme et forma inprimitur materie.
Vnde creatio anime opus eius proprie dicitur quia anima non fit ex aliquo sed creatur ex nichilo. Vnde operatio dei proprie dicitur creatio quasi concretio: opera creata quasi concreta: operator creator quasi concrete operans.
Natura secundo loco ponitur quia imitatur operantem sed ex preiacente materia. Natura enim est potentia causis inferioribus indita ex similibus similia procreans. Opus ergo nature dicitur quod fit ex ministerio inferiorum causarum ut caloris humorum et huiusmodi. Operatio ergo nature dicitur procreatio quasi procul creatio de preiacente materia: opus eius procreatum et ipsa procreatrix. Homo uero a longe istorum artificum imitans uestigia in preiacente materia operatur cuius operatio, ut ita loquar, dici potest factio, opus factura, operator factor.
Per hoc ergo quod deus creator dicitur duorum error eliditur, scilicet Platonis et Aristotilis. Plato enim dixit tria esse coeterna rerum principia: supremum rerum principium quod appellauit *** i.e. uniuersalem deum uel *** i.e. primum patrem. Vocauit et primordialem materiam in qua operabatur quam yle nuncupauit et eternarum rerum notiones iuxta quas operabatur ydeas appellauit.
Aristotiles dixit duo esse eterna rerum principia: formam et materiam: tertium uero operatorium materiam uocans ipsum mundum cum forma sua quem ab eterno factum esse credidit. Formam uero appellauit sapientiam summi artificis. Operatorium uero summum artificem quem credidit ab eterno operatum esse in mundo. Horum ergo error eliditur cum dicitur creatorem celi et terre.
Et sciendum quod iste articulus editus est a primicerio apostolorum scilicet Petro et est primus. Ad hunc articulum redigitur primus articulus nyceni symboli in quo dicitur Credo in unum deum. Ille autem articulus editus est ad supplementum et additamentum et ad exponendum et ad hereses infirmandum. Vbi enim dictum est Credo in unum deum suppletio facta est: ubi additur uisibilium expositio addita est et sic hereticorum infirmatio.
Hic autem queritur utrum hec pertineant ad unum articulum uel ad plures. Videtur enim ad alium articulum pertinere credere unum esse deum et credere esse patrem omnipotentem uel creatorem celi et terre. Ad quod respondemus quod omnia illa que sunt in fide catholica ita coherent sibi ut unum intelligatur in alio. Quia ergo idem est credere patrem omnipotentem et creatorem celi et terre hec ad unum articulum dicimus pertinere.