Expositio super symbolum Apostolorum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Apostles' Creed by Alan.
Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.
Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.
Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.
Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.
Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.
Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.
Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.
Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.
Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.
Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.
Hoc ad predictum pertinet articulum. Sed queritur quomodo ad predictum pertineat articulum cum predictis non cohereat nec ad statum spiritus sancti cum aliquo predictorum pertineat. Ad hoc dicimus quod cum spiritus sanctus sit donum patris et filii in hoc dono habet ecclesia esse sancta et catholica. Quia ergo pertinet ad spiritum sanctum esse ecclesiam sanctam atque catholicam hec omnia pertinent ad unum articulum Credo in spiritum sanctum sanctam ecclesiam catholicam uel quia istud ab uno editum est apostolo scilicet maiore Iacopo pro uno reputatur articulo.
Est ergo sensus: Credo ecclesiam esse sanctam et catholicam, non in eam. In solum enim deum tenemur credere i.e. in eum fide et caritate tanquam in supremum finem tendere. Sed tenemur credere ecclesiam sanctam esse et catholicam et eius uerbis i.e. ecclesie et uerum esse quod predicat sed non in ecclesiam. Hoc enim esset cultum diuinum exhibere creature. Et ita essemus ydolatre.
Et nota quod aliud est ecclesia et aliud synagoga. Ecclesia enim interpretatur conuocatio. Et ita est rationabilium. Synagoga congregatio. Et ista potest esse inanimatorum. Vnde conuocatio fidelium in nouo testamento dicitur ecclesia quia magis rationabiles sunt. Iudeorum uero qui sunt quasi lapidei et irrationabiles congregatio dicitur synagoga.
Tenemur ergo credere ecclesiam esse sanctam que a primo Abel nunquam desiit in aliquibus iustis. Vnde et Helye cum se solum crederet iustum esse relictum dictum est a domino adhuc esse quinque milia uirorum qui non flexerunt genua sua ante Baal.1
Tenemur etiam credere triplicem ecclesiam esse, scilicet ecclesiam triumphantem que iam regnat in celis et est animarum sanctarum et ecclesiam militantem que adhuc peregrinatur in terris et ecclesiam expectantem que adhuc expectat in purgatorio. Sequitur:
Sanctam Ecclesiam.
Triplici de causa ecclesia dicitur sancta quia ab eterno fuit in dei predestinatione sanxita et ordinata et quia in sacramentis inmobilibus conseruata est. Sacramenta etenim ueteris testamenti fuerunt mobilia consignificatiua et non significatiua. Sacramenta uero noui testamenti et inmobilia sunt et sanctificantia. Tertio quia in fide et caritate ceterisque uirtutibus fundata est.
Catholicam,
id est uniuersalem. Ecclesia dicitur uniuersalis quia de omni gente, de omni condicione, de omni sexu, de omni etate collecta est. Hoc dicitur contra synagogam que de uno tantum populo collecta est.
Dicitur etiam uniuersalis propter uniuersalia precepta ei data. Synagoge autem fuerunt data precepta particularia: particularia tempore quia mobilia; particularia gente quia uni genti tantum, particularia condicione quia liberis, particularia sexu ut circumcisio masculis tantum.
Precepta autem que data sunt ecclesie uniuersalia sunt quia inmobilia et omni genti, omni sexui, omni condicioni proposita sunt. Et hoc est quod additur in nyceno symbolo Et unam sanctam catholicam. Vna dicitur esse ecclesia quia non per scismata diuisa, quia unus deus, una fides, unum baptisma.2 Vnde per contrarium de conciliabulis hereticorum dicitur Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur.3 Dicitur etiam una propter hereticos qui dicunt apud se diuersas ecclesias esse. Sanctam catholicam ut expositum est.
Apostolicam.
Apostolica dicitur ecclesia quia per orbem terre diffusa. Vnde dicitur quasi supra-missa. Vel apostolica i.e. ab apostolis fundata uel apostolica precepta retinens. Iste autem articulus est editus a beato Iacopo maiore fratre Iohannis euangeliste.
Sanctorum communionem.
Sanctorum communio est spiritualis sanctorum in ecclesia unio. Hoc autem tenemur credere quia spiritualiter in ecclesia fideles uniuntur fide et caritate. Vnde dictum est Erat illis cor unum et anima una4: cor unum ad idem credendum et anima una ad idem uolendum.
Tria enim sunt que faciunt ad communionem uel unionem fidelium, scilicet fides caritas obedientia. Hec enim sunt uincula quibus fideles uniuntur in ecclesia. De quibus dicitur Funiculus triplex difficile rumpitur.5 Ex ruptione fidei prouenit heresis. Ex ruptione caritatis scisma. Ex diuisione obedientie contumacia. Vnde aliqui sunt heretici uel scismatici uel contumaces excommunicati i.e. extra predictam sanctorum unionem fiunt.
Possumus etiam credere sanctorum communionem spiritualem beatitudinem que est ecclesie militantis ad triumphantem. Merita enim sanctorum qui iam sunt in patria patrocinantur eis qui adhuc sunt in uia. Hanc autem conmunionem tenemur credere. Vnde aliquis in fide et caritate decedens si equa lance non uideantur merita bona malis respondere poterit pro parte sua allegare craticulam Laurentii, eculeum Vincentii et guttulam sanguinis Christi.
Sed queritur cur de hac communione non fiat mentio in nyceno symbolo. Ad hoc respondemus quod ideo ibi tacetur quia per hoc quod ibi dicitur ecclesiam catholicam satis intelligitur.
Item queritur cur de illo articulo non fiat mentio quo credimus transsubstantiationem panis in corpus Christi uerum. Respondemus quod in primitiua ecclesia ita credebatur quod nulli dubium erat cum ipse Christus asseruisset dicens Hoc est corpus meum. Vel dicere possumus quod per communionem non solum intelligitur spiritualis fidelium unio uerum etiam corporis et sanguinis dominici conmunio quam tenemur credere scilicet quod fideles debent conmunicare corpori et sanguini Christi sub specie panis et uini. Quod predictus inplicat articulus. Hunc autem articulum a Matheo dicunt esse editum. Ideo autem in nyceno symbolo pretermissus est quia in apostolico satis editus est.