Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Hoc totum secundum quosdam pertinet ad unum articulum et est editus a Iohanne euangelista. Sed queritur quomodo ista ad unum articulum pertinent cum non sibi cohereant nec ad unum statum humane Christi nature pertineant sed ad duos. Ad hoc dicimus quod ideo ad unum articulum dicuntur pertinere quia quod sequitur, scilicet tertia die resurrexit a mortuis, adiungitur ad declarandum quod dictum est Descendit ad inferna scilicet ne aliquis crederet Christum ita descendisse ad inferos quod non patuisset ei regressus ad superos.

Quia ergo illud quod sequitur ponitur ad infirmandum errorem qui posset oriri ex hoc quod dictum est Descendit ad inferna cum hoc pertinere dicitur uel potius hoc quod dictum est pertinet ad precedentem articulum ubi dictum est Crucifixus mortuus et sepultus. Omnia enim pertinent ad mortem Christi et ita ad unum statum humane Christi nature.

Et in nyceno symbolo tacetur Descendit ad inferna.

Descendit ad inferna

autem secundum animam que unita erat persone. Ex quo enim filius assumpsit corpus et animam non deposuit corpus et animam. Sicut enim dicitur fuit in sepulchro gratia corporis ita descendit ad inferos gratia anime et consequenter:

Resurrexit a mortuis,

id est a statu mortuorum i.e. a morte uel a mortuis i.e. a numero mortuorum quia ipse fuit inter mortuos liber.

Tertia die

quia mane die tertia resurrexit. Vnde dicitur Mane prima sabbati surgens dei filius. Et in psalmo Exsurgam diluculo. Et alibi Ad uesperam demorabitur fletus et ad matutinum letitia. Et hoc est quod in nyceno symbolo dicitur Et resurrexit tertia die secundum scripturas. Hoc quidam male interpretantur et Christi resurrectionem exponentes sic: secundum scripturas i.e. secundum quod prophetatum est in scripturis testamenti ueteris ut in psalmo dicitur Ego dormiui etc.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work