Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Que predicta sunt pertinent ad Christi diuinam naturam et eiusdem generationem eternam. Que uero sequuntur pertinent ad humanam naturam. In sequentibus autem articulis explanantur illa septem sigilla siue signacula de quibus loquitur Iohannes in Apocalipsi que nemo poterat soluere nisi leo de tribu Iuda per que intelliguntur septem status Christi, scilicet conceptio de spiritu sancto, natiuitas de uirgine, passio uoluntaria, resurrectio, ascensio, spiritus sancti missio, secundus aduentus. Hunc autem articulum edidit Andreas. Ait ergo:

Qui conceptus est de Spiritu Sancto.

Ecce primum sigillum. Nota quod ideo dicitur conceptus de spiritu sancto non quod de operatione spiritus sancti semen partus assumpserit sed quia per amorem et operationem spiritus sancti humana natura diuino partui substantiam ministrauit i.e. auctoritate spiritus sancti quedam portio carnis est a reliqua carne uirginis sumpta et in corpus Christi formata. Et ita denotat causam efficientem, non materialem sicut quidam heretici male intellexerunt qui docmatisauerunt Christum esse conceptum de spiritu sancto i.e. de spiritus sancti semine.

Ad cuius erroris tollendam suspicionem in illo ympno Quem terra pontus ethera subticetur in quibusdam ecclesiis ille uersus: Mirantur ergo secula quod angelus fert semina. Est ergo sensus: Qui conceptus est de spiritu sancto i.e. auctoritate spiritus sancti. Vnde non est dicendum quod sit filius spiritus sancti, ut dicit Augustinus, quia non est de spiritu sancto per causam materialem sed per efficientem. Sequitur:

Natus ex Maria Virgine.

Hec prepositio «ex» notat hic causam materialem quia Christus natus est de uirgine non tantum localiter sed materialiter quia naturam carnis non tantum sumpsit in uirgine sed ex uirgine. Hoc dicitur contra Manicheum qui docmatisauit Christum assumpsisse corpus de celesti materia et sic descendisse in uterum uirginis et ita uirginem esse tantum receptaculum Christi, non matrem. Vnde discipuli Manichei nolunt maledicere sacco, uocantes saccum uirginis uterum. Ad hunc articulum redigitur tertius articulus nyceni symboli ubi dicitur

Qui propter nos homines

Christus enim non propter se sed propter nos carnem assumpsit, passionem sustinuit, et resurrexit. Non enim quia indiguit, incarnatus est sed ut nostram inpleret indigentiam. Vnde in Ysaya legitur: Paruulus natus est nobis, filius datus est nobis. Hoc contra Originem dicitur qui asseruit Christum non propter homines sed propter demones redimendos esse incarnatum. Et ut ostendatur propter quod uenerit sequitur

Et propter nostram salutem

Et ut liqueat quod propter nostram salutem, sequitur

Descendit de celis.

Per incarnationem dicitur descendisse de celis. Cum enim prius quodam modo in hoc esset celo quod inuisibile erat — celestia enim non patent nostris aspectibus — in hoc descendit de celo quia qui inuisibilis erat secundum diuinitatem uisibilis secundum humanitatem apparuit. In hoc etiam quod diuine nature humanam uniuit. Tertio ut, qui erat incognitus, a fidelibus cognitus fieret.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine.

Et hoc est quod supra dictum est Qui conceptus est de spiritu sancto natus ex Maria uirgine. Et quia fuerunt qui dixerunt Christum fuisse fantasticum hominem ideo sequitur

Et homo factus est.

Hec etiam pertinent ad unum articulum quia ad temporalem Christi natiuitatem. Et ita sunt articuli connexi quod unus in alio intelligitur.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work