Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Iste articulus editus est a Iacopo Alphei qui et frater domini dictus est qui et primus Yerosolimorum fuit episcopus.

Passus

autem dicitur secundum humanam naturam quia ita passus est in humana natura quod non in diuina. Sicut enim radius solis circumfunditur arbori arbore tamen lesa radius manet illesus sic dei filius immo subtilius in carne passus fuit, deitas tamen illesa permansit.

Hoc est autem dictum contra heresym quorundam qui dixerunt Christum non uere passum quia cum humana natura unita esset diuine sicut peccare non potuit in humana natura ita nec pati.

De qua heresy uidetur fuisse Hylarius qui in libro De Trinitate ait Christum nullum sensisse dolorem in passione. Quidam tamen uerba Hylarii referunt ad effectum pene i.e. ad peccatum affirmantes hoc Hilarium dixisse non quia dolorem non senserit sed quia in se aliquam causam pene i.e. culpam non habuit.

Claudius tamen in libro De anima dicit Hylarium in duobus errasse sic inquiens: Hylarius pictauensis episcopus quamuis inter nobilissima suarum disputationum genera in duobus errasse creditur in hoc scilicet quod asseruit Christum dolorem non sensisse in cruce et animam esse ex traduce qui quamuis in uita sustinuerit reprehensionis stilum tamen post mortem non patitur detrimenta meritorum quia in morte penitentia ductus est. Sequitur:

Sub Pontio Pylato

quia cum Pilatus esset procurator Iudee, inperante Tiberio cesare, passus est Christus. Dictus autem est Pontius a Ponto insula uel a Ponto regione.

Crucifixus.

Hoc est dictum contra heresym Nicholaitarum qui asserunt Christum natum de uirgine non uere mortuum, immo alium hominem loco suo in cruce substitutum. Sequitur:

Mortuus.

Hoc autem est contra Iudeos qui dicunt quod si Christus fuit, mori non potuit. Sed in euangelio dicitur quod exclamans uoce magna emisit spiritum dicens Pater in manus tuas commendo spiritum meum.

Et sepultus,

quia in eodem euangelio legitur quod a Nichodemo et Ioseph positus est in monumento quod Yoseph excidit de petra ubi nondum quis positus fuerat. Ad hunc articulum redigitur ille articulus niceni symboli Crucifixus etiam pro nobis. Nobis enim reuera specialiter profuit eius crucifixio.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work