Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Sicut primus articulus ad patrem sic secundus ad filium pertinet. Et sicut primus editus est a Petro ita secundus a comite eius Paulo. Ait ergo

Et in Ihesum.

Ihesus hebrayce, sother grece, saluator latine. Congruit enim hoc nomen filio secundum quod deus quia auctoritate diuina mundum saluauit. Innuitur etiam humana natura cuius ministerio misterium nostre redemptionis patrauit. Sequitur:

Christum.

Christus grece, Messyas hebrayce, unctus latine. Hoc appropriatur ei licet alibi hoc nomen christus sit adiectiuum et appellatiuum. Vnde in ueteri testamento reges et sacerdotes christi dicebantur i.e. uncti quia soli inungebantur. Hoc autem nomen Christus datum est ei ab euentu et sic eius agnomen quia unctus est oleo leticie pre participibus suis. Vnde non semper Christus sed ex quo secundum humanam naturam fuit unctus sicut Scipio non ex quo natus est factus est Affricanus sed postquam Affricam deuenit.

Cum ergo in hiis duobus nominibus due intelligantur Christi nature, heresis Euticis confunditur qui docmatisauit Christum non fuisse diuersarum naturarum sed unius in qua erant due confuse, diuina et humana, nec diuina diuina nec humana humana sed ex conmixtione duarum una facta. Sicut ydromel est conmixtio aque et mellis nec tamen aqua est ibi aqua nec mel est mel sed ex utroque fit ydromel. Sequitur:

Filium eius unicum,

scilicet patris de quo dictum est Credo in deum patrem. Dicitur autem Christum unicus dei filius contra illorum sententiam qui dixerunt eadem ratione fideles esse filios dei qua et Christus, scilicet per adoptionem, non per nature ueritatem. Vnde et dicebant quam dignitatem asserit sibi Christus super alios homines in hoc quod est dei filius et nos eadem ratione possumus esse filii dei si uolumus.

Sed ipse filius dei est unicus per nature ueritatem, alii per gratie collationem et ideo ipse dominus noster quia ipse est plenus gratie et ueritatis et de plenitudine eius omnes nos accepimus. Etiam spiritualiter est dominus noster et deus scilicet fidelium quorum non solum per creationem est deus sed etiam per recreationem. Vnde additur:

Dominum nostrum.

In hunc articulum secundus articulus nyceni symboli redigitur quod propter tria, ut dictum est, editum est, scilicet ad supplementum, ad exponendum, ad hereses infirmandum. Vnde dicitur Et in unum Dominum Ihesum Christum, Filium Dei unigenitum, hoc est quod in predicto articulo dicitur Et in Ihesum Christum. Et ut ostendatur a quo sit natus sequitur Et ex Patre natum. Et ne credatur ex patre natus in tempore sicut mentitus est Arrius qui dixit eum habuisse originem temporis in principio ut omnia fierent in ipso, sequitur Ante omnia secula id est eternaliter ut per temporis anticipationem intelligamus eternitatem et ut uera et naturalis eius natiuitas intelligatur in qua solet genitus esse eiusdem nature cum gignente.

Sequitur Deum de Deo, lumen de lumine, Deum uerum de Deo uero. Quod sequitur inculcatum est ad maiorem uere natiuitatis expressionem, maxime contra Arrium qui negabat Christum uerum dei filium cuius heresis maxime uiguit in primitiua ecclesia. Ad quam infirmandam multa inculcando primitiui patres dixerunt. Vnde sequitur Genitum, non factum, consubstantialem Patri. Item hoc contra Arrium dicitur qui docmatisauit filium dei esse factum a patre non genitum et quia genitum a patre ideo patri consubstantialem.

Nota quod hec propositio «con» que conplexiua est non idemptitatem substantie nec conformitatem notat sicut et hoc pronomen «idem» idemptitatem cum dicitur filius est consubstantialis patri i.e. eiusdem nature singularis cum patre conformitatem cum dicitur filius est consubstantialis matri.

Vnde Iohannes Damascenus homousion cum patre dicit Christum esse et homousion cum matre i.e. unius substantie cum patre et cum matre et quia patri consubstantialis est. Quia auctoritate omnia sunt a patre eadem et a filio, ideo sequitur Per quem omnia facta sunt. Item hic confunditur error Manichei qui docmatisauit inuisibilia tantum esse a Christo, non uisibilia. Eliditur etiam error quorundam qui dicunt bonas actiones a Christo esse, non malas etiam inquantum sunt, cum tamen sanctus Augustinus dicat: deus facit ut homines faciant que non conueniunt sed ipsi faciunt ut non conueniant ea que ipsi faciunt.

Item dicit auctoritas super illum locum Canticorum Osculetur me osculo oris sui: Omnis motus a deo est sed quod eo utitur ab homine. Item ait auctoritas: Omnia inquantum sunt bona sunt. Augustinus ait: Omnis proprietas, omnis conpago a deo est.

Et nota quod ea que continentur ab illo loco Et in unum dominum usque ad hunc locum sub uno clauduntur articulo secundum predictam regulam quia omnia sibi ita coherent quod unum in alio intelligitur. Omnia enim ad unum statum filii i.e. ad eternam eius generationem pertinent.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work