Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Apostolorum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Apostles' Creed by Alan.


Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.

Caput I: Credo in Deum Patrem omnipotentem, creatorem celi et terre.

Caput II: Et in Ihesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum.

Caput III: Qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine.

Caput IV: Passus sub Pontio Pylato, crucifixus, mortuus, et sepultus.

Caput V: Descendit ad inferna, tertia die resurrexit a mortuis.

Caput VI: Ascendit ad celos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis.

Caput VII: Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.

Caput VIII: Credo in Spiritum Sanctum.

Credo in Spiritum Sanctum.

Videtur enim superfluum quod superius diximus septem sigilla i.e. septem status pertinentes ad humanam Christi naturam contineri in hoc symbolo. Non enim fit mentio de spiritus sancti missione. Vnde quidam dicunt eorum unum dictum esse descensum ad inferos. Querunt etiam utrum sit alius articulus credere in patrem, alius credere in filium, alius in spiritum sanctum. Iuxta enim predictam regulam ad unum articulum pertinere debent quia ita sibi coherent quod unus intelligitur in alio.

Ad hoc dicimus quod diuersi sunt articuli quia alio motu mouemur credere in patrem, alio in filium, alio intellectu comprehendo patrem esse patrem, alio filium esse filium quia sicut sunt diuerse significationes nominum horum et diuerse notiones ex quibus date sunt ita diuersi intellectus et diuersi motus fidei ad comprehendendum illas quia ut dicit Hylarius sicut successive sunt uoces in proferente ita successiui motus intelligendi in intelligente.

Ad hoc redigitur quod in nyceno symbolo continetur ubi dicitur Et in spiritum sanctum dominum.

Sanctum

dicitur contra demonem in quem potius credit ecclesia malignantium quam in spiritum sanctum. Et ut eadem notetur spiritus sancti potentia cum patre et filio. Hoc dicitur contra hereticos qui dixerunt patrem esse summam potentiam, filium minimam, spiritum sanctum nullam. Sequitur:

Et vivificantem.

Ipse enim est donum patris et filii in quo datur iustis gratia in presenti uita gratie, in futuro uita glorie.

Qui ex Patre Filioque procedit.

Vna enim spiratione spirant spiritum sanctum et eque procedit a filio sicut patre. Hoc contra illos hereticos qui negauerunt spiritum sanctum procedere a patre et filio. Quod tamen multis testimoniis probari potest. Greci tamen dicunt spiritum sanctum tantum procedere a patre. Quod ideo dicunt quia Veritas in euangelio dicit Spiritus qui a patre procedit et non subiungit et a filio. Et quia in prima symboli editione conmemoratur pater et non filius hiis uerbis Et in spiritum sanctum dominum et uiuificantem et ex patre procedentem cum patre et filio coadorandum et glorificandum in cuius fine symboli subiunctum est Qui aliud docuerit uel predicauerit excommunicatus sit. Ideo nos anathematisatos dicunt quia dicimus spiritum sanctum procedere a filio quod ibi non continetur.

Nos uero hoc determinantes dicimus quod Veritas non negat spiritum sanctum procedere a filio sed ideo dicit procedere a patre ut innuat auctoritatem procedendi esse penes patrem quia quod spiritus sanctus procedit a filio hoc habet a patre. Cum autem dicitur Qui aliud docuerit, aliud sumitur pro aduerso, non pro diuerso ac si dicatur: qui oppositum docuerit.

Sed cum dicitur filioque non dicitur oppositum uel contrarium sed ad exponendum est appositum. Sic autem Greci uidentur contrarii a religione christiane fidei. Possumus tamen eos dicere diuersos, non aduersos. Dicunt enim spiritum sanctum esse spiritum filii esse aliud quam procedere a filio. Quamuis enim a nobis discordent in uerbo, non tamen in sententia. Sequitur:

Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur

i.e. consubstantialis est patri et filio.

Qui locutus est per prophetas.

Hoc dicitur contra Montanum hereticum qui dixit prophetas fantastico spiritu locutos more arrepticiorum per quos tamen locutus est spiritus sanctus. Aliquando enim per aliquem et non in aliquo ut per Balaam et Caypham locutus est quia spiritus sanctus in neutro erat. Cayphas autem et Balaam a spiritu sancto locuti sunt et non in spiritu sancto. Aliquando in aliquo et non per aliquem ut quando in aliquo sancto per internam inspirationem loquitur, non tamen exterius uerbis profertur. Vnde Dauid Audiam quid loquatur.

Caput IX: Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.

Caput X: Remissionem peccatorum.

Caput XI: Carnis resurrectionem.

Caput XII: Vitam eternam.

↑ Top of work