Expositio super symbolum Apostolorum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Apostles' Creed by Alan.
Prologus I: Incipit Alanus super symbolum Apostolorum.
Omnis scientie integritas consistit in duobus: in scientia eorum que expediunt proposito et in scientia eorum que inpediunt propositum. Quod in disciplinalibus scientiis satis liquet. Dialetica enim consistit in scientia sophisticorum locorum que officium dyaletici inpediunt et in scientia locorum et maximarum propositionum que officium expediunt.
Similiter duplicis theologie integritas consistit in hiis duobus. Est enim duplex theoloya: superior uel celestis que diuinorum notitiam spondet et inferior siue subcelestis que morum informationem docet. Superior autem habet sua expedimenta hoc est articulos fidei et sua impedimenta i.e. hereses. Hec speculatur ad electionem, illa ad fugam. Non enim fugeremus malum nisi cognitum haberemus. Similiter inferior theoloya quedam speculatur ad fugam ut uitia, quedam ad electionem ut uirtutes.
Predicta ergo considerantes christiane religionis primicerii, apostoli scilicet, quoddam ediderunt christiane fidei conpendium quod nuncupatur symbolum quo christianorum infirmitas roboratur et hereticorum peruersitas infirmatur.
In hoc autem symbolo xii continentur christiane fidei portiones que ideo articuli appellantur quia sicut articuli in corpore corpus conponunt sic iste portiones quasi articuli catholicam fidem constituunt. Ita uero sunt ab apostolis editi ut a singulis singuli. Vnus enim unum, alius alium articulum edidit.
Vnde et in sollempnitatibus eorum symbolum in nycena synodo editum quod apostolico symbolo equipollet et ab ipso quasi a fonte deriuatur cantari solet ad significandum quod apostoli primum symbolum inuenerunt a quo nycenum et alia emanauerunt. Si uero queritur quare illud non canitur in ecclesia sed potius nycenum respondere possumus quod in nyceno multa sunt addita ad suppletionem et expositionem propter emergentem heresym uel eius multitudinem.
Cum ergo in nyceno includatur et in eo plura expedita et exposita sunt ideo celebris habetur in ecclesia. In sollempnitatibus uero martirum et aliorum sanctorum non cantatur. Sollempnitates beate Marie excipiuntur et in quibusdam ecclesiis in sollempnitatibus beate Marie more cantatur quia editioni interfuisse creditur.
De hoc symbolo tractantes uideamus primo quot modis dicatur; secundo in qua acceptatione hic sumatur; tertio unde dicatur; quarto qui sint articuli et que eorum intelligentia; quis a quo apostolo editus sit; quinto etiam quomodo nyceni symboli portiones in istius redigantur articulos ita quod nec plures nec pauciores. Singula que diximus exequamur.
Symbolum aliquando dicitur sacre rei signum. Vnde in Yerarchia locutiones symbolice dicuntur locutiones sacrarum rerum significatiue. Symbolum etiam dicitur collectio portionum quas aliqui portant ad conuiuandum simul quod a uulgo confratria dicitur. Vnde Salomon: Facientes symbola confundatur confratria. Vnde translatiue collectio articulorum fidei symbolum dicitur in qua uelut in symbolo diuerse portiones christiane fidei quas apostoli ediderunt continentur. Primus itaque articulus est.
Credo in Deum usque et in Ihesum Christum.
Ideo autem sumit initium ab illo articulo qui uertitur circa patrem quia pater est omnium creator, auctor filii generatione, spiritus sancti spiratione. Ait ergo Petrus: