De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice
Robert Bellarmine (1542–1621)
✦ This work is being completed — add a section.
Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA
Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU
Liber III: UBI DE ANTICHRISTO
Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI
Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI
Caput I: Proponitur quaestio de potestate temporali
Caput II: Papam non esse Dominum totius Mundi
Caput III: Papam non esse Dominum totius Orbis Christiani
Caput IV: Papam non habere ullam mere temporalem iurisdictionem directe iure divino
Caput V: Solvuntur argumenta contraria
Caput VI: Papam habere summam temporalem potestatem indirecte
Caput VII: Rationibus probatur Theologorum sententia
Haec igitur sententia dupliciter probari potest, rationibus et exemplis.
Prima ratio eiusmodi est. Potestas civilis subiecta est potestati spirituali, quando utraque pars est eiusdem Reipublicae Christianae; ergo potest Princeps spiritualis imperare Principibus temporalibus, et disponere de temporalibus rebus in ordine ad bonum spirituale: omnis enim Superior imperare potest inferiori suo.
Quod autem potestas politica non solum, ut Christiana, sed etiam ut politica, sit subiecta Ecclesiasticae, ut talis est; Primo, demonstratur ex finibus utriusque. Nam finis temporalis subordinatur fini spirituali, ut patet: quia felicitas temporalis non est absolute ultimus finis; et ideo referri debet in felicitatem aeternam: constat autem ex Aristotele lib. I Ethic. c. 1. ita subordinari facultates ut subordinantur fines.
Secundo. Reges et Pontifices, Clerici et Laici non faciunt duas Respublicas, sed unam, id est, unam Ecclesiam: sumus enim omnes unum corpus, Rom. XII et I. Cor. XII; at in omni corpore membra sunt connexa et dependentia unum ab alio: non autem recte asseritur, spiritualia pendere a temporalibus; ergo temporalia a spiritualibus pendent, illisque subiiciuntur.
Tertio. Si temporalis administratio impedit spirituale bonum; omnium iudicio tenetur Princeps temporalis mutare illum modum administrandi, etiam cum detrimento temporalis boni; ergo signum est, subiectam esse temporalem potestatem spirituali.
Neque satisfaceret qui responderet: teneri Principem illum ad mutandam rationem suae administrationis, non propter subiectionem, aut subordinationem ad spiritualem potestatem, sed solum propter ordinem charitatis, quo tenemur anteponere maiora bona minoribus; nam propter ordinem charitatis non tenetur una Respublica pati detrimentum, ne simile detrimentum patiatur alia Respublica nobilior. Et unus privatus, qui tenetur dare omnia sua bona pro conservatione suae Reipublicae, non tenetur tamen similiter facere propter Rempublicam alienam, quamvis nobiliorem. Cum ergo teneatur Respublica temporalis pati detrimentum propter spiritualem; signum est, eas non esse duas diversas, sed unius et eiusdem partes, et unam alteri subiectam.
Neque etiam valet si quis dicat: Principem temporalem teneri pati detrimentum pro bono spirituali, non propter subiectionem ad Rempublicam spiritualem, sed quia alioqui noceret suis subditis, quibus malum est amittere spiritualia pro temporalibus. Nam etiamsi non subditi, sed homines alterius regni patiantur notabile damnum in spiritualibus, propter administrationem temporalis alicuius Regis Christiani, tenetur ille mutare suum modum administrandi, cuius rei nulla alio ratio reddi potest, nisi quia sunt eiusdem corporis membra, et unum alteri subiectum.
Secunda Ratio. Respublica Ecclesiastica debet esse perfecta, et sibi sufficiens in ordine ad suum finem: tales enim sunt omnes Respublicae bene institutae: ergo debet habere omnem potestatem necessariam ad suum finem consequendum: sed necessaria est ad finem spiritualem potestas utendi, et disponendi de temporalibus rebus, quia alioqui possent mali Principes impune fovere haereticos, et evertere religionem; igitur et hanc potestatem habet.
Item. Potest quaelibet Respublica, quia perfecta et sibi sufficiens esse debet, imperare alteri Reipublicae non sibi subiectae, et eam cogere ad mutandam administrationem, imo etiam deponere eius Principem, et alium instituere, quando non potest aliter se defendere ab eius iniuriis; ergo multo magis poterit spiritualis Respublica imperare temporali Reipublicae sibi subiectae, et cogere ad mutandam administrationem, et deponere Principes, atque alios instituere, quando aliter non potest bonum suum spirituale tueri; et hoc modo intelligenda sunt verba S. Bernardi lib. IV de Consider. et Bonifacii VIII in Extrav. Unam sanctam, de maior. et obed. ubi dicunt, in potestate Papae esse utrumque gladium. Volunt enim significare, Pontificem habere per se et proprie gladium spiritualem, et quia gladius temporalis subiectus est spirituali, posse Pontificem Regi imperare, aut interdicere usum gladii temporalis, quando id requirit Ecclesiae necessitas.
Sic enim habent B. Bernardi verba, quae Bonifacius imitatus est: « Quid tu (inquit, Papam alloquens) denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es ponere in vaginam? quem tamen tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini, dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam. Tuus ergo, et ipse, tuo forsitan nutu, et si non tua manu evaginandus, alioquin si nullo modo ad te pertinet et is, dicentibus Apostolis: Ecce gladii duo hic, non respondisset Dominus, Satis est, sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis, sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exercendus est. Ille sacerdotis, is militis manu sed sane ad nutum Sacerdotis, et iussum Imperatoris ». Ubi etiam notandum, quod cum haeretici reprehendunt Bonifacii Extravagantem, ut erroneam, arrogantem, tyrannicam (sic enim de ea passim loquuntur) monendi sunt, ut cogitent, eadem esse Bernardi verba in lib. de Consider. ubi tamen sine adulatione loquitur, ut Calvinus lib. IV Inst. c. 11, §. 10. dicat, ita loqui in libris illis Bernardum, ut veritas ipsa loqui videatur.
Tertia ratio. Non licet Christianis tolerare Regem infidelem, aut haereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam haeresim, vel infidelitatem; at iudicare, an Rex pertrahat ad haeresim, necne, pertinet ad Pontificem, cui est commissa cura religionis, ergo Pontificis est iudicare, Regem esse deponendum, vel non deponendum.
Probatur huius argumenti propositio ex cap. XVII Deut. ubi prohibetur populus eligere Regem qui non sit de fratribus suis, id est, non Iudaeum, ne videlicet pertrahat Iudaeos ad idololatriam; ergo etiam Christiani prohibentur eligere Regem non Christianum: nam illud praeceptum morale est, et naturali aequitate nititur. Rursum, eiusdem periculi et damni est eligere non Christianum, et non deponere non Christianum, ut notum est; ergo tenentur Christiani non pati super se Regem non Christianum, si ille conetur avertere populum a Fide. Addo autem istam conditionalem, propter eos Principes infideles, qui habuerunt dominium supra populum suum, antequam populus converteretur ad Fidem: si enim tales Principes non conentur Fideles a Fide avertere, possent quidem privari dominio ex sententia S. Thomae in 2. 2. q. X. art. 10. sed Ecclesia non semper eos privat, vel quia non habet vires, vel quia non iudicat expedire. At si isti iidem Principes conentur avertere populum a Fide, omnium consensu possunt, et debent privari suo dominio.
Quod si Christiani olim non deposuerunt Neronem, et Diocletianum, et Iulianum Apostatam, ac Valentem Arianum, et similes, id fuit quia deerant vires temporales Christianis. Nam quod alioqui iure potuissent id facere, patet ex Apostolo I. Corinth. VI, ubi iubet, constitui novos iudices a Christianis temporalium causarum, ne cogerentur Christiani causam dicere coram iudice Christi persecutore: sicut enim novi iudices constitui potuerunt; ita et novi Principes et Reges propter eamdem causam, si vires adfuissent.
Praeterea tolerare Regem haereticum, vel infidelem conantem pertrahere homines ad suam sectam, est exponere religionem evidentissimo periculo: Qualis enim est Rector civitatis, tales et habitantes in ea,1 unde est illud: Regis ad exemplum totus componitur orbis. Et experientia idem docet: nam quia Hieroboam Rex idololatra fuit, maxima etiam regni pars continuo idola colere coepit, III. Reg. XII, et post Christi adventum, regnante Constantino, florebat fides Christiana; regnante Constantio, florebat Arianismus; regnante Iuliano, iterum refloruit Ethnicismus: et in Anglia nostris temporibus, regnante Henrico, et postea Eduardo, totum regnum a Fide quodammodo apostatavit; regnante Maria, iterum totum regnum ad Ecclesiam rediit; regnante Elizabetha, iterum regnare coepit Calvinismus, et vera exulare religio.
At non tenentur Christiani, imo nec debent cum evidenti periculo religionis tolerare Regem infidelem. Nam quando ius divinum, et ius humanum pugnant; debet servari ius divinum omisso humano: de iure autem divino est servare veram Fidem et religionem, quae una tantum est, non multae; de iure autem humano est, quod hunc aut illum habeamus Regem.
Denique, cur non potest liberari populus Fidelis a iugo Regis infidelis, et pertrahentis ad Infidelitatem, si coniux Fidelis liber est ab obligatione manendi cum coniuge Infideli, quando ille non vult manere cum coniuge Christiana, sine iniuria Fidei, ut aperte deducit ex Paulo I ad Corin. VII Innocentius III cap. Gaudeamus, extra de divort. non enim minor est potestas coniugis in coniugem, quam Regis in subditos, sed aliquanto etiam maior.
Quarta ratio. Quando Reges et Principes ad Ecclesiam veniunt ut Christiani fiant, recipiuntur cum pacto expresso, vel tacito, ut sceptra sua subiiciant Christo, et polliceantur se Christi Fidem servaturos et defensuros, etiam sub poena regni perdendi; ergo quando fiunt haeretici, aut religioni obsunt, possunt ab Ecclesia iudicari, et etiam deponi a principatu, nec ulla eis iniuria fiet, si deponantur. Nam non est idoneus Sacramento Baptismi, qui non est paratus Christo servire, et propter ipsum amittere quidquid habet; ait enim Dominus, Lucae XIV: Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus.2 Praeterea Ecclesia nimis graviter erraret, si admitteret aliquem Regem, qui vellet impune fovere quamlibet sectam, et defendere haereticos, ac evertere religionem.
Quinta ratio. Cum Petro dictum est: Pasce oves, Ioan. ult. data est illi facultas omnis, quae est Pastori necessaria ad gregem tuendum: at Pastori necessaria est potestas triplex, nimirum, una circa lupos, ut eos arceat omni ratione qua poterit; altera circa arietes, ut si quando cornibus laedant gregem, possit eos recludere et prohibere, ne gregem ulterius praecedant; tertia circa oves reliquas, ut singulis tribuat convenientia pabula; ergo hanc triplicem potestatem habet summus Pontifex.
Ergo tria ducuntur argumenta ex hoc loco; primum sit. Lupi qui Ecclesiam Domini vastant, haeretici sunt, ut patet ex illo Matt. VII: Attendite a falsis Prophetis etc.3 si ergo Princeps aliquis ex ove, aut ariete fiat lupus, id est, ex Christiano fiat haereticus, poterit Pastor Ecclesiae eum arcere per excommunicationem, et simul iubere populo, ne eum sequatur; ac proinde privare eum dominio in subditos.
Alterum vero sit. Potest Pastor arietes furiosos destruentes ovile separare et recludere: Princeps autem est aries furiosus destruens ovile, quando est Catholicus Fide, sed adeo malus, ut multum obsit religioni et Ecclesiae, ut si Episcopatus vendat, Ecclesias diripiat etc. ergo poterit Pastor Ecclesiae eum recludere, vel redigere in ordinem ovium.
Tertium argumentum est. Potest Pastor ac debet omnes oves ita pascere, ut eis convenit; ergo potest ac debet Pontifex omnibus Christianis ea iubere, atque ad ea cogere, ad quae quilibet eorum secundum statum suum tenetur, id est, singulos cogere, ut eo modo Deo serviant, quo secundum statum suum debent: debent autem Reges Deo servire defendendo Ecclesiam, puniendoque haereticos et schismaticos, ut Augustinus docet in ep. 50. ad Bonif. Leo epist. 75. ad Leonem Augustum, et Gregorius lib. II, ep. 61. ad Maurit. ergo potest, ac debet Regibus iubere, ut hoc faciant, et nisi fecerint, etiam cogere per excommunicationem, aliasque commodas rationes. Vide plura apud Nicolaum Sanderum lib. II, cap. 4. de visib. Monarch. ubi etiam multa ex iis, quae diximus, invenies.