De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine

De Controversiis, Tertia Controversia Generalis: De Summo Pontifice

Robert Bellarmine (1542–1621)

This work is being completed — add a section.


Liber I: QUI EST DE ROMANI PONTIFICIS ECCLESIASTICA MONARCHIA

Liber II: DE SUCCESSIONE ROMANORUM PONTIFICUM IN PRIMATU

Liber III: UBI DE ANTICHRISTO

Liber IV: DE POTESTATE SPIRITUALI

Liber V: DE POTESTATE PONTIFICIS TEMPORALI

Caput I: Proponitur quaestio de potestate temporali

Caput II: Papam non esse Dominum totius Mundi

Caput III: Papam non esse Dominum totius Orbis Christiani

Caput IV: Papam non habere ullam mere temporalem iurisdictionem directe iure divino

Superest nunc, ut demonstremus, Papam directe nullius loci esse Dominum temporalem iure divino. Quod expresse docet Ioannes de Turrecremata lib. II, de Eccles. cap. 114. Caietanus in Apol. par. II. cap. 13, ad 8. et Navarrus in cap. Novit, Notab. 4. verba Caietani haec sunt: « Potestas Papae directe est respectu spiritualium ad supremum simpliciter finem humani generis: ideo suae potestasti duo conveniunt, primo quod non est directe respectu temporalium; secundo, quod est respectu temporalium in ordine ad spiritualia ». Id vero hac ratione manifeste probatur. Christus, ut homo, dum in terris vixit, non accepit, nec voluit ullius provinciae vel oppidi mere temporale dominium: summus autem Pontifex Christi vicarius est, et Christum nobis repraesentat, qualis erat dum hic inter homines viveret; igitur summus Pontifex ut Christi Vicarius, atque adeo ut summus Pontifex est, nullius provincie vel oppidi habet mere temporale dominium.

Utraque propositio huius ratiocinationis probanda est. Ac primum Prima ipsa propositio explicanda et probanda est. Nam ex hoc falso principio, quod Christus homo fuerit Rex temporalis, nati sunt duo contrarii errores: hinc enim deducunt quidam tanquam ex praecipuo fundamento: Papam qui est Christi Vicarius, esse Regem et Pontificem simul: e contrario autem Wiclefistae (ut refert Waldens. lib. II. doctr. Fid. art. 3, cap. 76.) ex hoc eodem principio deducunt, Reges esse Poutificibus maiores, et digniores, quia Reges sunt Vicarii Christi Regis et Pontifices Vicarii Christi Pontificis. Christus autem magis Rex fuit, quam Pontifex, nam descendit ex tribu regia Iudae, et familia David, non ex tribu Levi, et familia Aaronis, ac proinde haereditaria successione fuit Rex, non Pontifex.

Ut igitur explicetur, et probetur hoc principium, aio, Christum fuisse quidem semper ut Dei Filium Regem, et Dominum omnium creaturarum eo modo quo est Pater eius, sed hoc regnum aeternum esse, et divinum, et nec tollere dominia hominum, nec posse Pontifici convenire: fuisse praeterea Christum ut hominem Regem omnium hominum spiritualem, et habuisse potestatem amplissimam spiritualem in omnes tam Fideles, quam Infideles in ordine ad salutem aeternam, ita ut posset eos obligare ad Fidem, et Sacramenta sua suscipienda: potuisse quoque per suam spiritualem potestatem disponere de omnibus rebus temporalibus, prout expedire iudicabat ad finem suum spiritualem: futurum etiam post diem iudicii hoc spirituale Christi regnum etiam sensibile et manifestum et ita inchoatam esse gloriam huius regni in ipso capite nostro Christo, quando a mortuis resurrexit; caeterum hoc etiam non esse regnum temporale, qualia sunt nostrorum Regum, nec posse Pontifici communicari, quia praesupponit resurrectionem: potuisse denique Christum hominem, si voluisset, et si expedire sibi visum fuisset, accipere regiam auctoritatem; tamen noluisse, et proinde usu accepisse, nec habuisse non solum executionem dominii et regni. sed nec auctoritatem, vel potestatem regni illius temporalis; id quod probatur. Nam si habuit, vel ex haereditaria successione, vel ex electione, vel iure belli, vel dono speciali Dei: omne enim regnum aliquo horum modorum acquiritur, vel haereditate, vel electione populi, vel iure belli, vel dono superioris.

Non habuit Christus homo regnum haereditarium: nam etsi descendit ex familia regia; tamen non constat, an ipse esset magis proximus Davidi, quam alii multi, qui de eadem familia erant: et praeterea tunc regnum erant ablatum a familia David, idque Deo volente, qui etiam praedixerat ex Iechoniae familia, unde Christus descendit, nullum futurum Regem, nimirum temporalem, eo modo quo fuerat David, et alii eius successores, Hierem. XXII. de Iechonia sic legimus: Haec dicit Dominus, scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Nec enim erit de semine eius vir, qui sedeat super solium David, et potestatem habeat ultra in Iuda. Constat autem ex Matthaei I. Christum descendere ex isto Iechoniae.

Ex quo manifeste sequitur, Christum non potuisse regnum temporale habere successione haereditaria, nisi falsa esset prophetia, quae disertis verbis praedixerat fore, ut nemo unquam deinceps haberet potestatem in Iuda de posteris Iechoniae. Nec potest responderi: posteros Iechoniae habuisse ius regni, non tamen de facto sedisse in solio David. Nam ad quid illius ius, quo nunquam usuri erant? Et confirmatur ex Patribus. Nam Hieronymus in hunc locum, et Ambrosius lib. III. in Luc. cap. 1. quaerunt, quomodo non pugnet haec prophetia Hieremiae cum prophetia Gabrielis Archangeli, qui Luc. I. ait: Dabit ei Dominus Deus sedem David patris eius?. Et respondent, ideo non pugnare, quod Hieremias loquatur de regno temporali et carnali, Gabriel de regno spirituali atque aeterno. Quibus consentit Augustinus lib. XVII. De Civit Dei cap. 7. ubi ait: « Qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Iesu Domino nostro non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo ».

Non etiam Christus fuit Rex temporalis titulo electionis, ut patet ex illo Lucae XII.: O homo quis me iudicem constituit, aut divisorem inter vos, hoc est, neque Imperator, neque Respublica me Iudicem elegit. Et ex illo Ioan. VI.: Cum cognovisset, inquit, Ioannes, quia venturi essent, ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. Apparet ergo eum noluisse acceptare electionem suam in Regem.

Sed nec iure belli fuit Rex temporalis: nam bellum eius non fuit cum Regibus mortalibus, sed cum Principe tenebrarum, ut patet ex Ioan. XII.: Nunc princeps huius mundi eiicietur foras. Et Coloss. II. Expolians principatus, et potestates traduxit confidenter palam triumphans illos in seipso. Et I. Ioan. III. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera Diaboli. Ergo iure belli acquisivit Christus sibi regnum spirituale, ut regnet ipse in cordibus nostris per Fidem, et gratiam ubi antea regnabat Diabolus per vitia et peccata.

Quod denique non fuerit Rex temporalis dono Dei speciali, patet ex illo Ioan. XVIII. Regnum meum non est de hoc Mundo. Et ibidem: Regnum meum non est hinc. Ut enim exponunt Patres, Chrysostomus, Theophylactus, Cyrillu et Augustinus in hunc locum, et Ambrosius lib. III. in Luc. prope fin. Dominus his verbis liberare voluit Pilatum a suspicione, qua credere poterat, se regnum temporale Iudaeorum affectasse. Itaque sensus est: « Ego quidem Rex sum, sed non eo modo, quo Caesar et Herodes; nam regnum meum non est de hoc Mundo, id est, non constat honoribus, opibus, potentia Mundana etc ». Et confirmatur haec ratio, primo testimonio plurimorum Auctorum: id enim docet S. Thomas in cap. XVIII. Ioannis, S. Bonaventura in lib. de paupert. Christi, et in Apol. paupert. Augustinus de Ancona de potestate Ecclesiae, quest. I. art. 9. Cornelius Iansenius in illud Lucae: Dabit ei Dominus sedem David, Adamus Sasbout in cap. IX. Isaiae; Thomas Waldensis lib. II. doctr. Fid. cap. 76, 77, et 78; Alvarus Pelagius lib. II. de planctu Eccles. art. 57. Durandus tract. de orig. iurisdict. quaest. 3. Ioannes Driedo de dogmat. Eccles. lib. III. cap. 4. par. I. Abulensis in cap. XX. Matth. quaest. 67. Albertus Pighius lib. V. de Eccles. hierarch. cap. 3. Adrianus Finus in flagello Iud. lib. V. cap. 6. Victoria relect, I, de pot. Eccles. Sotus lib. IV. de iust. et iure, q. 4. Bartholomaeus Medina in 3. p quaest. LIX. art. 4. Navarrus in cap. Novit, Notab. 3. num 96. Denique fere omnes Interpretes in illud Ioan. XVIII: Regnum meum non est de hoc Mundo. Confirmatur secundo, nam Christus nunquam exercuit in hoc Mundo regiam potestatem: venit enim ministrare, non ministrari; et iudicari, non iudicare; ergo frustra accepisset regiam auctoritatem; frustra enim est potentia, quae nunquam redigitur in actum.

Respondent: Christum exercuisse hanc potestatem, quando eiecit de templo ementes oves et boves, Ioan. II. At in primis eiecere de templo aliquos, non est Regis officium, sed Sacerdotum. Nam si Sacerdotes ipsum Regem, nempe Oziam vi de templo eiecerunt, II. Paralip. XXVI. quanto facilius mercatores quosdam eiicere potuissent? Sed praeterea sciendum, Christum non eiecisse illos homines ex templo, quasi pontificia, vel regia potestate, sed more Prophetarum zelo quodam divino, quo Phinees occidit scortatores, et Elias Prophetas Baal; et propterea Iudaei Domino dicebant: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? hoc est, unde sciemus te esse Prophetam, et a Deo missum cum tali potestate.

Confirmatur tertio eadem ratio. Nam auctoritas regia non erat Christo necessaria, neque utilis, sed plane supervacanea et inutilis; nam finis adventus eius in Mundum, erat redemptio humani generis: ad hunc autem finem non erat necessaria temporalis potestas, sed solum spiritualis; siquidem per ipsam spiritualem poterat etiam disponere de rebus temporalibus omnibus eo modo, quo iudicabat expedire ad humanam redemptionem. Quod autem inutilis fuisset Christo talis potestas mere temporalis, ex eo intelligi potest, quod Christus debuit hominibus persuadere contemptum gloriae, deliciarum, opum, et omnium rerum terrenarum, quibus tamen maxime affluunt Reges huius Mundi: Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt.

Confirmatur quarto ex eo quod Christus fuit vere pauper, non solum quoad usum, sed etiam quoad dominium, ut ex Scripturis probat S. Bonaventura in lib. de pauper. Christi. Quod etiam definivit Nicolaus III. cap. Exiit; de Verb. signific. in 6. ubi dicit, Christum docuisse verbo et exemplo paupertatem Religiosorum, quae caret omni dominio. Clemens etiam V. in Clement Exivi, de verb. signific. dicit, Christum fuisse exemplar coelestis vitae, qualis describitur in regula S. Francisci. Neque his repugnat Ioan. XXII. in Extravag. Quia quorumdam; nam contendit quidem Ioannes, Christum habuisse aliquando loculos, et dominium in communi cum Apostolis earum pecuniarum, quae ipsis dabantur in eleemosynam; at non negat, aliquando Christum nihil habuisse, nec in communi: et aperte docet, Christum exemplo docuisse vitam religiosam, quae caret omni dominio saltem in particulari. Quod si Christus caruit aliquando omni dominio; quomodo fuit semper Dominus temporalis omnium rerum?

Confirmatur Ultimo ex eo, quod omnia fere loca Scripturae, ubi de regno Christi agitur, intelligi debent necessario de regno spirituali et aeterno; ac proinde non potest ex Scripturis deduci, ullum fuisse Christi regnum temporale. Psal. II. agitur de regno Christi, ubi dicitur: Ego autem constitutus sum Rex ab eo; sed ibidem subditur: Praedicans praeceptum eius, ut ostendatur regnum spirituale. Item Dan. II. In diebus regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur. Luc. I: Et regni eius non erit finis.

At regna temporalia non sunt aeterna, et si Christus fuit Rex Iudaeorum humano more, dum vixit in terris; certe desiit eo modo regnare, quando ad Patrem ascendit. Quomodo ergo regni eius non erit finis? Et cum idem regnum occupatum fuerit paulo post a Romanis, deinde a Sarracenis, et nunc a Turcis teneatur; quo pacto impletum est quod dixit Daniel, et regnum eius alteri populo non tradetur? Non igitur Christus Rex fuit temporalis Iudaeae, sed Rex spiritualis Ecclesiae; cuius regni figura fuit regnum temporale Davidis et Salomonis: hac enim ratione dedit Christo Pater sedem David patris sui, ut regnaret in domo Iacob in aeternum.

Sed iam explicanda est assumptio primi argumenti. Dicimus igitur, Papam habere illud officium quod habuit Christus, cum in terris inter homines humano more viveret; neque enim Pontifici possumus tribuere officia, quae habet Christus ut Deus, vel ut homo immortalis et gloriosus, sed solum ea, quae habuit ut homo mortalis. Quia enim Ecclesia ex hominibus constans, indiget capite visibili, et more humano vivente; ideo Christus quando desiit more humano vivere, id est, post resurrectionem, reliquit Petrum loco sui, qui nobis exhiberet illam Christi gubernationem visibilem et humanam, quam Ecclesia habuerat ante Christi passionem; ut patet ex illis verbis, Ioan. XX: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

Adde, quod neque habet Pontifex omnem potestatem prorsus, quam habuit Christus ut homo mortalis. Ille enim, quia Deus et homo erat, habuit quamdam potestatem, quam dicunt excellentiae, per quam praeerat tam Fidelibus, quam Infidelibus: Papae autem solum oves suas, id est Fideles, commisit. Praeterea Christus poterat Sacramenta instituere, et miracula facere propria auctoritate, quae non potest Pontifex. Item poterat absolvere a peccatis sine Sacramentis, quod Papa non potest. Solum ergo Pontifici illam potestatem communicavit, quae puro homini communicari poterat, et quae necessaria erat ad gubernandos ita Fideles, ut sine impedimento vitam aeternam consequi possent. Sequitur igitur evidenter ex eo, quod Christus, ut homo mortalis, non habuit ullum temporale regnum, nec Pontificem ut Christi Vicarium tale aliquod regnum habere.

Caput V: Solvuntur argumenta contraria

Caput VI: Papam habere summam temporalem potestatem indirecte

Caput VII: Rationibus probatur Theologorum sententia

Caput VIII: Idem probatur exemplis

Caput IX: Non pugnare cum verbo Dei, ut unus homo sit Princeps Ecclesiasticus; et politicus simul

Caput X: Solvuntur argumenta contraria

↑ Top of work