30. Novimus haec. Num ideo et arbitramur nos comprehendisse? Non ea disputatio comprehendit, sed sanctitas: si quo modo tamen comprehendi potest quod incomprehensibile est. At nisi posset, non dixisset Apostolus: Ut comprehendamus cum omnibus sanctis.1 Sancti igitur comprehendunt. Quaeris quomodo? Si sanctus es, comprehendisti, et nosti: si non; esto, et tuo experimento scies. Sanctum facit affectio sancta, et ipsa gemina: timor Domini sanctus, et sanctus amor. His perfecte affecta anima, veluti quibusdam duobus brachiis suis comprehendit, amplectitur, stringit, tenet, et ait: Tenui eum, nec dimittam.2 Et timor quidem sublimi et profundo, amor lato et longo respondet. Quid tam timendum quam potestas, cui non potes resistere; quam sapientia, cui abscondi non potes? Poterat minus timeri Deus, alterutro carens. Nunc autem perfecte oportet timeas illum, cui nec oculus deest omnia videns, nec manus potens omnia. Quid item tam amabile, quam amor ipse, quo amas, et quo amaris? Amabiliorem tamen iuncta aeternitas facit: quae dum non excidit, foras mittit suspicionem. Ama igitur perseveranter et longanimiter, et habes longitudinem: dilata amorem tuum usque ad inimicos, et latitudinem tenes. Esto etiam in omni sollicitudine timoratus, et sublime profundumque apprehendisti.
31. Aut si mavis quatuor aeque tuis, divinis quatuor respondere; facis hoc, si stupes, si paves, si ferves, si sustines. Stupenda plane sublimitas maiestatis: pavenda abyssus iudiciorum. Fervorem exigit charitas, aeternitas perseverantiam sustinendi. Quis stupet, nisi qui contemplatur gloriam Dei? Quis pavet, nisi qui scrutatur profundum sapientiae? Quis fervet, nisi qui meditatur charitatem Dei? Quis sustinet et perseverat in amore, nisi qui aemulatur aeternitatem charitatis? Nempe aeternitatis quamdam imaginem perseverantia praefert. Denique sola est cui aeternitas redditur, vel potius quae aeternitati hominem reddit, dicente Domino: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.3
32. Et nunc adverte in quatuor istis contemplationis species quatuor. Prima et maxima contemplatio est admiratio maiestatis. Haec requirit cor purgatum, ut a vitiis liberum, atque exoneratum peccatis, facile ad superna levet: interdum quoque vel per aliquas morulas stupore et ecstasi suspensum teneat admirantem. Secunda autem necessaria est huic; est enim intuens iudicia Dei. Quo sane pavido aspectu, dum vehementius concutit intuentem, fugat vitia, fundat virtutes, initiat ad sapientiam, humilitatem servat. Virtutum siquidem bonum quoddam ac stabile fundamentum, humilitas. Nempe si nutet illa, virtutum aggregatio nonnisi ruina est. Tertia contemplatio occupatur, vel potius otiatur circa memoriam beneficiorum; et ne dimittat ingratum, sollicitat memorantem ad amorem benefactoris. De talibus dicit propheta loquens ad Dominum: Memoriam abundantiae suavitatis suae eructabunt.4 Quarta quae retro sunt obliviscens, in sola requiescit exspectatione promissorum: quae cum sit meditatio aeternitatis (siquidem quae promittuntur, aeterna sunt), longanimitatem alit, et perseverantiae dat vigorem. Puto iam facile est quatuor nostra haec, quatuor illis Apostoli assignare, dum longitudinem comprehendit meditatio promissorum, latitudinem recordatio beneficiorum, sublimitatem contemplatio maiestatis, profundum inspectio iudiciorum. Quaerendus adhuc fuerat, qui nec satis adhuc inventus est, nec quaeri nimis potest: at orando forte quam disputando dignius quaeritur, et invenitur facilius. Proinde is sit finis libri, sed non finis quaerendi.