27. Quid est Deus? Longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum. Quid, inquis? tenemus te quaternitatis, quam abominatus es, professorem. Minime. Abominatus sum, et abomino. Visus sum protulisse plura, sed unum est. Unus Deus signatus est pro captu nostro, non pro suo statu. Divisus est hic, non ille. Voces diversae, semitae multae: sed unum per eas significatur, unus quaeritur. Non divisiones substantiae in quaternario isto expressae sunt; non dimensiones, quales in corporibus intuemur; non distinctio personalis, qualem in Trinitate adoramus; non numerus proprietatum, qualem personis ipsis inesse fatemur, etsi non aliud a personis. Alioquin hoc singulum horum in Deo, quod quatuor simul; hoc quatuor ipsa, quod singulum est. Nobis autem, quia non possumus cum Deo simplicitate contendere, dum contendimus apprehendere unum, occurrit veluti quadruplicatum. Facit hoc speculum et aenigma, per quod solum interim videri datur. Cum autem videbimus facie ad faciem, videbimus sicuti est. Nec enim iam tunc fragilis acies mentis nostrae, quantumlibet vehementer intendens, aliquatenus resiliet, dissilietve in suam pluralitatem. Colliget sese magis, adunabit, conformabitque unitati illius, vel potius unitati illi, ut una uni facies respondeat faciei. Nempe similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est.1 Beata visio! ad quam merito suspirabat, qui ait: Exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram.2 Et quia adhuc in quaerendo res est, interim ascendamus quadrigam istam, utpote infirmi et imbecilles, indigentes tali vehiculo, si forte vel sic apprehendamus, in quo apprehensi sumus, id est, huius ipsius vehiculi rationem. Nam hoc monitum habemus ab ipso auriga et primo currus huius exhibitore, ut studeamus comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit longitudo, latitudo, sublimitas, et profundum.3 Comprehendere dixit, non, Cognoscere: ut non curiositate contenti scientiae, tota cura fructui inhiemus. Non in cognitione est fructus, sed in comprehensione. Alioquin scienti bonum, et non facienti, ut ait quidam, peccatum est ei:4 et ipse Paulus alio loco, Sic currite, inquit, ut comprehendatis.5 Quid sit comprehendere, inferius declarabo.
28. Quid igitur est Deus? Longitudo, inquam. Quid ipsa? Aeternitas. Haec tam longa, ut non habeat terminum, non magis loci, quam temporis. Est et latitudo. Et ipsa quid? Charitas. Quibus et ista terminis angustetur in Deo, qui nihil odit eorum quae fecerit? Denique solem suum oriri facit super bonos et malos, pluit super iustos et iniustos.6 Ergo et inimicos concludit sinus ille. Nec hoc quoque contentus, evadit in infinitum. Omnem non modo affectionem, sed et cognitionem excedit, adiiciente Apostolo et dicente: Scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi.7 Quid plus dicam? Aeterna est. Nisi quod hoc plus forsitan est, quia aeternitas est. Vides tantam esse latitudinem, quantam et longitudinem? Utinam sic videas non tantam esse, sed ipsam: id esse unam quod alteram; non minus unam quam duas, nec plus duas quam unam. Deus aeternitas, Deus charitas est: longitudo sine protensione, latitudo sine distensione. In utroque pariter locales quidem excedit temporalesque angustias, sed libertate naturae, non enormitate substantiae. Tali modo immensus est qui omnia fecit in mensura; et quamvis immensus, hic tamen modus et ipsius immensitatis.
29. Quid item Deus? Sublimitas et profundum. In altero supra omnia, in altero infra omnia. Liquet in deitate nusquam claudicare aequalitatem, stare eam undique firmiter, constare immobiliter sibi. Sublime, potentiam; profundum, sapientiam eius8 considera. Ex aequo et ista respondent sibi, dum et sublimitas inattigibilis, et profunditas aeque inscrutabilis cognoscatur, Paulo admirante et exclamante: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae illius!9 Libet et nos exclamare cum Paulo, horum utcumque intuentes in Deo, et cum Deo simplicissimam unitatem: O sapientia potens, attingens ubique fortiter! o potentia sapiens, disponens omnia suaviter!10 Res una, effectus multiplex, operationesque diversae. Et illa una res est longitudo propter aeternitatem, latitudo propter charitatem, sublimitas propter maiestatem, profunditas propter sapientiam.