15. Quid est Deus? Quo nihil melius cogitari potest. Si approbas, non oportet assentiaris esse aliquid, quo Deus sit, et quod Deus non sit. Hoc enim sine dubio melius. Quomodo non melius Deo, si Deus non est, quod dat Deo ut sit? At melius illam divinitatem, qua dicunt Deum esse, non aliud quam Deum esse fatemur. Non est ergo in Deo nisi Deus. Quid? inquiunt: negas Deum habere divinitatem? Non, sed quod habet, hoc est. Negas divinitate Deum esse? Non, sed non alia, quam quae ipse est. Aut si tu aliam invenisti, adiuvet me Trinitas Deus, adversus illam tota me contumacia erigo. Quaternitas orbem determinat, non signat deitatem. Deus Trinitas est, Deus trium singula personarum. Si quartam divinitatem adiicere placet; interim ego hanc, quae Deus non est, persuasi mihi minime adorandam. Puto quod et tu. Nempe Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.1 Gloriosa vero divinitas, quae sibi honorem non audeat arrogare divinum. At melius quartum hoc omnino respuimus, quam sine honore recipimus. Multa dicuntur esse in Deo, et quidem sane catholiceque, sed multa unum. Alioquin si diversa putemus, non quaternitatem habemus, sed centenitatem. Verbi causa, dicimus magnum, bonum, iustum, et innumera talia: sed nisi omnia unum in Deo, et cum Deo consideres, habebis multiplicem Deum.
16. Mihi vero non deest quod cogitem melius eiusmodi Deo tuo. Quaeris quid? Mera simplicitas. Vero iudicio, natura simplex multiplici antefertur. Scio quod ad haec respondere solent. Non multa, inquiunt, sed unam tantum divinitatem, quae omnia illa sunt, Deo ut sit conferre asserimus. Asseritis ergo, etsi non multiplicem, duplicem Deum; et non ad merum simplex pervenistis, neque ad id, quo melius cogitari non potest. Tam non est simplex, quod vel uni fuerit obnoxium formae, quam nec virgo vel uni cognita viro. Securus loquor, ne is quidem qui vel duplex est, erit meus. Habeo enim meliorem. Esto quod hunc numeroso et multiplici anteponam: sed plane prae simplici sperno. Meus Deus ipse catholice est. Tam non habet hoc et illud, quam non haec et illa. Est qui est, non quae est. Purus, simplex, integer, perfectus, constans sibi, nihil de temporibus, nihil de locis, nihil de rebus trahens in se, nihil ex se deponens in eis; non habens quod ad numerum dividat, non quae colligat ad unum. Unum quippe est, sed non unitum. Non partibus constat, ut corpus; non affectibus distat, ut anima: non formis substat, ut omne quod factum est; sed neque formae, ut istis visum est. Magna laus videlicet Deo, ut se ab informitate vindicet, forma una esse contentum. Hoc est dicere, caetera pluribus, Deum nonnisi uni debere quod est. Quid? Cuius beneficio sunt quae sunt, ipse pro suo esse alteri benefico inclinabit? Laus ista, ut vulgo dicitur, blasphemiam valet. An non pluris est nullo indigere, quam uno? Habe reverentiam Deo, ut quod pluris est, illi tribuas. Si cor tuum usque huc ascendere potuit, Deum tuum infra quomodo collocabis? Ipse sibi forma, ipse sibi essentia est. In hoc interim gradu suspicio illum: et si alter potior appareret, illum potius darem. Numquid verendum, ne cogitatio transvolet illum? Quantumcumque in altum proficiat, ultra est. Infra quod homo cogitare possit, altissimum quaerere, ridiculum est; statuere, impium. Ultra, non citra quaerendus est.
17. Ascende adhuc, si potes, ad cor altius, et exaltabitur Deus. Non est formatus Deus: forma est. Non est affectus Deus: affectio est. Non est compositus Deus: merum simplex est. Et ut liquido noveris, quid simplex dicam: idem quod unum. Tam simplex Deus, quam unus est. Est autem unus, et quo modo aliud nihil. Si dici possit, unissimus est. Unus est sol, quod non sit alter: una luna, quod aeque altera non sit. Atque id quidem Deus, sed plus. Quid plus? Unus est etiam sibi. Et hoc vis tibi declarari? Idem est semper, et uno modo. Non sic unus sol, non sic una luna. Clamat uterque non esse unum sibi; ille motibus, illa et defectibus suis. Deus autem non modo unus sibi: et in se unus est. Nihil in se nisi se habet. Non ex tempore alterationem habet, non in substantia alteritatem. Hinc de eo Boetius. « Hoc » vere unum, in quo nullus est numerus, nullum in eo aliud praeter id quod est: Neque » enim subiectum fieri potest: forma enim est. » Compara huic uni omne quod unum dici potest; et unum non erit. Trinitas est tamen Deus. Quid ergo? Destruimus quod dictum est de unitate, quia inducimus trinitatem? Non; sed statuimus unitatem. Dicimus Patrem, dicimus Filium, dicimus Spiritum sanctum; non tamen tres Deos, sed unum. Quid sibi vult iste (ut sic loquar) absque numero numerus? Si tria, quomodo non numerus? si unum, ubi numerus? Sed habeo, inquis, quid numerem, et quid non numerem. Substantia una est: personae tres sunt. Quid mirum? quid vel obscurum in hoc? Nihil, si personae seorsum a substantia cogitentur. Nunc vero cum tres illae personae illa substantia sint, et illa una substantia tres illae personae; quis numerum neget? Nam vere tres sunt. Quis numeret tamen? Nam vere unum sunt. Aut si tu facile explicatu id putas, dicendo tres, dicito quid numerasti? Naturas? Una est. Essentias? Una est. Substantias? Una est. Deitates? Una est. Non haec, sed personas numero, inquis. Quae non sint illa una natura, illa una essentia, illa una substantia, illa una divinitas? Catholicus es: minime hoc dabis.