25. Quid est Deus? Non minus poena perversorum, quam humilium gloria. Est enim rationabilis quaedam aequitatis directio inconvertibilis atque indeclinabilis, quippe attingens ubique: cui illisa omnis pravitatis conturbetur necesse est. Quidni in hanc omne tumidum, vel distortum impingat, et conquassetur? Vae universo, quod obvium forte offenderit cedere nescia rectitudo: nam et fortitudo est. Quid iniquis voluntatibus tam contrarium et adversum, quam semper conari, impingere semper, et frustra?1 Vae oppositis voluntatibus, solam suae profecto aversionis referentibus poenam. Quid tam poenale, quam semper velle quod nunquam erit? Quid tam damnatum, quam voluntas addicta huic necessitati volendi nolendique, ut ad utrumlibet iam, sicut non nisi perverse, ita non nisi misere moveatur? In aeternum non obtinebit quod vult; et quod non vult, in aeternum nihilominus sustinebit. Digne omnino, ut qui ad nihil afficitur unquam quod deceat, ad nil unquam quod libeat, evadat. Quis hoc facit? Rectus Dominus Deus noster, qui et cum perverso pervertitur. Nunquam recto pravoque conveniet. Haec enim sibi invicem adversantur, etsi non invicem laedant. Laesio alterius est: absit ut Dei. Durum tibi est, inquit, contra stimulum calcitrare;2 hoc est, non stimulo durum, sed calcitranti. Est et turpium poena Deus: lux est enim. Et quid tam invisum obscenis flagitiosisque mentibus? Profecto omnis qui male agit, odit lucem.3 Sed dico: numquid non poterunt declinare? Minime omnino. Lucet ubique, etsi non omnibus. Denique in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehendunt.4 Videt tenebras Lux, cui hoc est videre, quod lucere: sed non vicissim a tenebris ipsa videtur, quia tenebrae eam non comprehendunt. Et videntur ergo, ut confundantur: et non vident, ne consolentur. Nec modo a luce: et in luce videntur. quo, vel quibus? Ab omni vidente, ut pro multitudine intuentium sit confusio multa. At nullus de tanta numerositate spectantium molestior oculus suo cuiusque. Non est aspectus, sive in coelo, sive in terra, quem tenebrosa conscientia suffugere magis velit, minus possit. Non latent tenebrae vel se ipsas. Se vident quae aliud non vident. Opera tenebrarum sequuntur illas, nec est quo se abscondant ab illis, ne in tenebris quidem. Hic est vermis qui non moritur, memoria praeteritorum. Semel iniectus, vel potius innatus per peccatum, haesit firmiter, nequaquam deinceps avellendus. Nec cessat rodere conscientiam, eaque pastus, esca utique inconsumptibili, perpetuat vitam. Horreo vermem mordacem, et mortem vivacem. Horreo incidere in manus mortis viventis, et vitae morientis.
26. Haec secunda mors, quae nunquam peroccidit, sed semper occidit. Quis det illis semel mori, ut non moriantur in aeternum? Qui dicunt montibus, Cadite super nos; et collibus, Operite nos,5 quid nisi mortem mortis beneficio aut finire, aut evadere volunt? Denique invocabunt mortem, ait, et non veniet.6 Intuere id clarius. Constat immortalem animam esse, nec aliquando absque sua memoria vivere, ne non animam aliquando esse contingat. Itaque durante anima, durat et memoria. Sed qualis? Foeda flagitiis, horrida facinoribus, vanitate tumida, contemptu hispida et neglecta. Quae priora, transierunt, et non transierunt. Transierunt a manu, sed non a mente. Quod factum est, factum non esse non potest. Proinde etsi facere in tempore fuit, sed fecisse in sempiternum manet. Non transit cum tempore, quod tempora transit. In aeternum ergo necesse est cruciet, quod perperam te egisse in aeternum memineris. Experiri erit hoc veritatem vocis illius: Arguam te, et statuam contra faciem tuam.7 Dominus locutus est, cui omne adversum et sibi adversari necesse est, ut sit sera querela: O custos hominum, quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis?8 Ita est, o Eugeni. Non potest Deo esse contrarium quid, et sibimet cohaerere: sed qui arguetur a Deo, arguetur et a se ipso. Non est sane iam tunc quod aut veritatem dissimulet ratio, aut rationis intuitum anima declinet, membris avulsa corporis, et in sese collecta. Quo enim id valeat, sopitis conclusisque in morte sensibus, per quos utique curiosius exire, et a se ire solebat in eam, quae praeterit, mundi istius figuram? Vides turpibus nihil deesse ad confusionem, cum producentur spectaculum fieri Deo, Angelis, hominibus, sibi ipsis? O quam male mali omnes locati sunt, utique oppositi torrenti huic directae aequitatis, et huic lumini propalatae veritatis expositi.9 Nonne hoc est perpetuo tundi, perpetuoque confundi? Duplici contritione, ait ille, contere eos, Domine Deus noster.10