1. Memor promissi mei, quo ecce iam aliquamdiu teneor apud te, vir optime, papa Eugeni, volo ipso absolvere me vel sero. Puderet dilationis, si mihi conscius forem incuriae, aut contemptus. Non ita est: sed incidimus, ut ipse nosti, in tempus grave, quod et ipsi pene vivendi usui videbatur indicere cessationem, nedum studiis; cum scilicet Dominus provocatus peccatis nostris, ante tempus quodammodo visus sit iudicasse orbem terrae, in aequitate quidem, sed misericordiae suae oblitus. Non pepercit populo suo, non suo nomini. Nonne dicunt in gentibus, Ubi est Deus eorum?1 Nec mirum. Ecclesiae filii, et qui christiano censentur nomine, prostrati sunt in deserto, aut interfecti gladio, aut fame consumpti. Effusa est contentio super principes, et Dominus errare fecit eos in invio, et non in via.2 Contritio et infelicitas in viis eorum;3 pavor, et moeror, et confusio in penetralibus regum ipsorum. Quam confusi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona!4 Diximus, Pax, et non est pax: promisimus bona, et ecce turbatio. Quasi vero temeritate in opere isto, aut levitate usi simus. Cucurrimus plane in eo, non quasi in incertum, sed iubente te, imo per te Deo. Quare ergo ieiunavimus, et non aspexit? humiliavimus animas nostras, et nescivit? Nam in his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. Quam patienter interim adhuc audit voces sacrilegas, et Aegyptios blasphemantes, quia callide eduxit eos, ut occideret in deserto?5 Et quidem iudicia Domini vera:6 quis nesciat? At iudicium hoc abyssus tanta, ut videar mihi non immerito pronuntiare beatum, qui non fuerit scandalizatus in eo.
2. Et quomodo tamen humana temeritas audet reprehendere, quod minime comprehendere valet? Recordemur supernorum iudiciorum, quae a saeculo sunt, si forte sit consolatio. Nam quidam ita dixit: Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum.7 Rem dico ignotam nemini, et nunc nemini notam. Nempe sic se habent mortalium corda: quod scimus cum necesse non est, in necessitate nescimus. Moyses educturus populum de terra Aegypti, meliorem illis pollicitus est terram.8 Nam quando ipsum aliter sequeretur populus, solam sapiens terram? Eduxit; eductos tamen in terram, quam promiserat, non introduxit. Nec est quod ducis temeritati imputari queat tristes et inopinatus eventus. Omnia faciebat Domino imperante, Domino cooperante, et opus confirmante sequentibus signis. Sed populus ille, inquis, durae cervicis fuit, semper contentiose agens contra Dominum, et Moysen servum eius. Bene, illi increduli et rebelles; hi autem quid? Ipsos interroga. Quid me dicere opus est, quod fatentur ipsi? Dico ego unum. Quid poterant proficere, qui semper revertebantur, cum ambularent? Quando et isti per totam viam non redierunt corde in Aegyptum? Quod si illi ceciderunt et perierunt propter iniquitatem suam; miramur istos eadem facientes, eadem pasos? Sed numquid illorum casus adversus promissa Dei? Ergo nec istorum. Neque enim aliquando promissiones Dei iustitiae Dei praeiudicant. Et audi aliud.
3. Peccavit Beniamin: accinguntur reliquae tribus ad ultionem, nec sine nutu Dei. Designavit denique ipse ducem praeliaturis. Itaque praeliantur, freti et manu validiori, et causa potiori, et, quod his maius est, favore divino. At quam terribilis Deus in consiliis super filios hominum!9 Terga dedere sceleratis ultores sceleris, et paucioribus plures. Sed recurrunt ad Dominum. Et Dominus ad eos: Ascendite, inquit. Ascendunt denuo, denuoque fusi et confusi sunt. Ita Deo primum quidem favente, secundo et iubente, iustis iustum certamen ineunt, et succumbunt. Sed quo inferiores certamine, eo fide superiores inventi sunt. Quid putas de me facerent isti, si meo hortatu iterato ascenderent, iterato succumberent? quando me audirent monentem tertio repetere iter, repetere opus, in quo semel iam, et secundo frustrati forent? Et tamen Israelitae unam et alteram non reputantes frustrationem, tertio parent, et superant.10 Sed dicunt forsitan isti: Unde scimus quod a Domino sermo egressus sit? Quae signa tu facis, ut credamus tibi? Non est quod ad ista ipse respondeam: parcendum verecundiae meae. Responde tu pro me et pro te ipso, secundum ea quae audisti, et vidisti; aut certe secundum quod tibi inspiraverit Deus.
4. Sed forte miraris me prosequi ista, qui aliud proposueram. Facio non oblitus propositi, sed quod a proposito non iudicem aliena. Nempe de consideratione, ut memini, sermo mihi ad tuam Dignationem. Et sane magna ista res, et egens consideratione non minima. Quod si res magnas a magnis considerari oportet, cui aeque, ut tibi, id studii competit, qui parem super terram non habes? Sed tu secundum sapientiam et potestatem datam tibi desuper, facies de hoc. Non est meae humilitatis dictare tibi sic vel sic fieri quidquam. Sufficit intimasse oportere aliquid fieri, unde et Ecclesia consolatur, et obstruatur os loquentium iniqua. Haec pauca vice apologiae dicta sint, ut ipsa qualia-cumque habeat conscientia tua ex me, unde habeat me excusatum, et te pariter, etsi non apud eos qui facta ex eventibus aestimant, certe apud te ipsum. Perfecta et absoluta cuique excusatio, testimonium conscientiae suae. Mihi pro minimo est ut ab illis iudicer, qui dicunt bonum malum, et malum bonum, ponentes lucem tenebras, et tenebras lucem.11 Etsi necesse sit unum fieri e duobus, malo in nos murmur hominum, quam in Deum esse. Bonum mihi, si dignetur me uti pro clypeo. Libens excipio in me detrahentium linguas maledicas, et venenata spicula blasphemorum, ut non ad ipsum perveniant. Non recuso inglorius fieri, ut non irruatur in Dei gloriam. Quis mihi det gloriari in voce illa: Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam? Gloria mihi est, consortem fieri Christi, cuius illa vox est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.12 Nunc iam recurra stilus ad suam materiam, et in ea quae proposueramus, suo tramite gradiatur oratio.