6. Quid ergo tu? evigilasne adhuc ad istos, qui circumdederunt te laqueis mortis? Quaeso, sustine paulisper, et supporta me. Imo da veniam, non tam temere, quam timide haec loquenti. Aemulor te aemulatione bona, et utinam quam vehementi, tam utili. Scio ubi habitas; increduli et subversores sunt tecum. Lupi, non oves sunt: talium tamen tu pastor. Utilis consideratio, qua forte inveneris, quomodo, si fieri possit, convertas eos, ne ipsi subvertant te. Quid diffidimus posse reverti in oves, e quibus verti in lupos potuerunt? Hic, hic, non parco tibi, ut parcat Deus. Pastorem te populo huic certe aut nega, aut exhibe. Non negabis: ne cuius sedem tenes, te neget haeredem. Petrus hic est, qui nescitur processisse aliquando vel gemmis ornatus, vel sericis; non tectus auro, non vectus equo albo , nec stipatus milite, nec circumstrepentibus septus ministris. Absque his tamen credidit satis posse impleri salutare mandatum: Si amas me, pasce oves meas.1 In his successisti, non Petro, sed Constantino. Consulo toleranda pro tempore, non affectanda pro debito. Ad ea te potius incito, quorum te scio debitorem. Etsi purpuratus , etsi deauratus incedens, non est tamen quod horreas operam curamve pastoralem, Pastoris haeres: non est quod erubescas Evangelium. Quanquam si volens evangelizes, inter Apostolos quidem etiam gloria est tibi. Evangelizare, pascere est. Fac opus evangelistae, et pastoris opus implesti.
7. Dracones, inquis, me mones pascere, et scorpiones, non oves. Propter hoc, inquam, magis aggredere eos, sed verbo, non ferro. Quid tu denuo usurpare gladium tentes, quem semel iussus es reponere in vaginam? Quem tamen qui tuum negat, non satis mihi videtur attendere verbum Domini dicentis sic: Converte gladium tuum in vaginam.2 Tuus ergo et ipse, tuo forsitan nutu, etsi non tua manu evaginandus. Alioquin si nullo modo ad te pertineret et is, dicentibus Apostolis, Ecce gladii duo hic; non respondisset Dominus, Satis est;3 sed, Nimis est. Uterque ergo Ecclesiae, et spiritualis scilicet gladius, et materialis; sed is quidem pro Ecclesia, ille vero et ab Ecclesia exserendus: ille sacerdotis, is militis manu, sed sane ad nutum sacerdotis, et iussum imperatoris. Et de hoc alias. Nunc vero arripe, qui tibi ad feriendum creditus est; et vulnera ad salutem, si non omnes, si non vel multos, certe quos possis.
8. Non sum, inquis, melior quam patres mei. Quem illorum domus exasperans, non dico, audivit, sed non irrisit? Ideo tu insiste magis, si forte audiant, et quiescant: insiste et resistentibus. Dicendo haec, forte nimius dicar, Num nostra illa vox: Insta opportune, impor- tune?4 Hunc, si audes, nimium appellato. Prophetae praecipitur: Clama, ne cesses. Ad quos, nisi ad sceleratos et peccatores? Annuntia, inquit, populo meo scelera eorum, et domui Iacob peccata eorum.5 Prudenter adverte et sceleratos perhiberi, et populum Domini. Puta de his idem. Etsi scelerati, etsi iniqui, vide ne audias: Quod uni ex minimis meis non fecisti, nec mihi fecisti.6 Fateor populum istum extitisse usque adhuc dura fronte, et indomito corde; sed utrumne etiam indomabili, nescio unde liquido scire possis. Potest fore, quod necdum fuit. Si diffidis tu; sed apud Deum non erit impossibile omne verbum.7 Si dura fronte sunt, durato et tu e contra tuam. Nil tam durum, quod duriori non cedat. Dominus ad prophetam: Dedi frontem tuam duriorem frontibus eorum.8 Unum est quod te absolvit, si egisti cum populo illo, ut possis dicere: Popule meus, quid tibi debui facere, et non feci? Si sic fecisti, nec profecisti; est demum quod facias, et quod dicas: exi de Hur Chaldaeorum, et dicit, Quia oportet me et aliis civitatibus evangelizare.9 Puto nec poenitebit exsilii, orbe pro urbe commutato.