13. Dignum reor ad medium venire factum dulcis memoriae Martini nostri. Nosti hoc; sed an memineris, ignoro. Is cardinalis presbyter, functus aliquando legatione in Dacia, tam pauper remeavit, ut pene expensis et equis deficientibus, vix perveniret Florentiam. Ibi episcopus loci donavit ei equum, quo Pisas usque, ubi eramus tunc, pervectus est. Postridie, credo, secutus episcopus (erat enim illi causa cum adversario, et agendi aderat dies) coepit requirere suffragia amicorum. Cumque per singulos sollicitarentur, ventum est ad Martinum. Fiducia erat maior in illo, qui non posset immemor esse recentis beneficii. Tum Martinus: « Decepisti me, » inquit: « nesciebam » tibi imminere negotium. Tolle equum tuum, » ecce in stabulo est. « Et hora eadem resignavit illi. Quid dicis, mi Eugeni? Nonne alterius saeculi res est, redisse legatum de terra auri sine auro? transiisse per terram argenti, et argentum nescisse? donum insuper, quod poterat esse suspectum, illico reiecisse?
14. Sed o mihi locum suavem, ubi incidit occasio memorandi et nominandi suavissimi odoris virum, episcopum loquor Carnotensem Gaufridum, qui legationem in partibus Aquitaniae propriis sumptibus strenue administravit, idque annos plures. Rem loquor quam vidi ipse. Eram cum eo in terra illa, cum a quodam presbytero praesentatus illi est piscis, quem vulgo vocant sturgionem. Percunctatus legatus quanti venierit, « Non accipio, » inquit, « nisi » receperis pretium. » Et resignavit solidos quinque invito et verecundo. Item cum essemus in quodam oppido, domina illius oppidi obtulit ei pro devotione cum manutergio duas vel tres paropsides pulchras, lineas tamen: quas aliquandiu intuens homo scrupulosae conscientiae, laudavit eas, sed non acquievit accipere. Quando1 argenteas recepisset, qui lineas refutavit? Non fuerunt qui possent legato dicere: Ditavimus Abraham.2 Ipse vero cum Samuel libere concionabatur ad omnes: Loquimini de me coram Domino, et coram Christo eius, utrum bovem cuiuspiam tulerim aut asinum; si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi; et contemnam illud hodie, vobisque restituiam.3 O si talium daretur virorum copia, quales perstrinximus nunc! Quid te felicius, quid illo iucundius saeculo? Nonne secunda ab aeternitate illorum tibi temporum beatitudo videretur, cum te quaquaversum procedens, stipatum videres tam inclyto agmine beatorum?
15. Si te novi, haeres, et altum trahens suspirium,4 tecum loqueris: Putas fore posse quod dicitur? Putas hic sumus, quousque haec fiant? Quis det vivere, ut videre contingat? O si viderem in vita mea Ecclesiam Dei talibus innixam columnis! O si Domini mei sponsam cernerem tantae commissam fidei, tantae creditam puritati! Quid me beatius, quidve securius, cum eiusmodi circa me vitae meae et custodes spectarem simul et testes? Quibus omnia mea secreta secure committerem, communicarem consilia; quibus me totum refunderem, tanquam alteri mihi. Qui, si vellem aliquatenus deviare, non sinerent, frenarent praecipitem, dormitantem excitarent. Quorum me reverentia et libertas extollentem reprimeret, excedentem corrigeret: quorum me constantia et fortitudo nutantem firmaret, erigeret diffidentem: quorum me fides et sanctitas ad quaeque sancta, ad quaeque honesta, ad quaeque pudica, ad quaeque amabilia et bonae famae provocaret. Et nunc reduc oculos, mi Eugeni, ad eum qui nunc est curiae sive Ecclesiae statum, et studia praelatorum, eorum praesertim, qui sunt in circuitu tuo.
16. Sed de his hactenus. Ego palpavi, non fodi parietem. Tibi licet fodere et videre, utpote prophetae filio. Mihi progredi non est fas. Unum dico quod in facie est. Ridicule ministri vestri vestris se compresbyteris anteferre conantur. Non hoc ratio habet, non antiquitas habuit, non consentit auctoritas. Et si de sua consuetudine calumnia struitur, melius profecto illa, quam summus Ordo contemnitur. Frivolum tamen satis, unde maxime obtinere id volunt. Nos sumus, inquit, qui in omni celebritate domino Papae coniunctiores assistimus, sedenti propiores assidemus, procedentem posteriores praecedimus. Hoc totum non dignitatis privilegium, sed sedulitatis debitum est, diaconi nomen solemni ipsa administratione interpretans. Denique presbyteris ordinata consessione ambientibus maiestatem, vos ad pedes sedetis. Propiores assistitis, ut habeat paratiores. In Evangeliis legimus, quia facta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior.5 Beatus esses, si sic circa te caetera tenerentur.