9. Ibi etiam advertere tibi est suavissimum quemdam concentum complexumque virtutum, atque alteram pendere ex altera; sicut hoc loco vides, fortitudinis matrem esse prudentiam: nec fortitudinem, sed temeritatem esse quemlibet ausum, quem non parturivit prudentia. Haec item est, quae inter voluptates et necessitates media, quasi quaedam arbitra sedens, utrimque certis limitibus disternat fines, istis assignans et praebens quod sat est; illis quod nimis est demens; et sic ex alterutro tertiam formans virtutem, quam dicunt temperantiam. Nempe intemperantem ipsa consideratio censet, tam eum qui necessariis pertinaciter demit, quam qui indulget superfluis. Non est ergo temperantia in solis resecandis superfluis: est et in admittendis necessariis. Huius sententiae Apostolus non fautor tantum, sed auctor esse videtur, qui curam carnis nostrae docet non perfici in desiderio. Dicens siquidem curam carnis non perfici, superflua cohibet: addens, in desiderio,1 necessaria non excludit. Unde mihi videtur non omnino absurde definire temperantiam, qui hanc nec praecidere necessitatem, nec excedere dicat, iuxta illud philosophi, «Ne quid nimis.»
10. Iam de iustitia, quae una ex quatuor est, nonne constat consideratione mentem praeveniri, ut se formet in ea? Se enim necesse est prius cogitet, ut ex se normam ducat iustitiae, nec factura utique alteri, quod sibi fieri nolit; nec quod sibi velit fieri negatura. In his nempe duobus liquet integrum esse iustitiae statum. Sed nec ipsa solitaria est. Intuere enim nunc mecum etiam huius pulchram connexionem et coherentiam cum temperantia, et item ambarum cum duabus superioribus, id est prudentia et fortitudine. Nam cum iustitiae dicatur portio, quod sibi non vult fieri quis, alii non facere; porro perfectio, quod ait Dominus, Quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis:2 neutrum horum erit, nisi ipsa voluntas, de qua tota ducitur forma, sic ordinata fuerit, ut nec velit aliquid superfluum, nec necessarium quid superstitiose nolit, quod quidem temperantiae est. Denique et ipsi iustitiae, ut iusta sit, temperantia modum imponit. Noli nimium esse iustus, ait Sapiens,3 ostendens per hoc minime approbandam iustitiam, quae temperantiae moderamine non frenetur. Quid quod et ipsa sapientia hoc temperantiae frenum non respuit; dicente Paulo secundum sapientiam a Deo sibi datam, non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem?4 Sed et e converso, quod temperantiae necessaria iustitia sit, ostendit Dominus, arguens in Evangelio illorum temperantiam, qui abstinebant ut viderentur hominibus ieiunantes.5 Erat in cibo temperantia, sed non iustitia in animo: quia non Deo placere, sed hominibus intendebant. Quomodo rursum vel ista, vel illa sine fortitudine? cum constet fortitudinis esse, et non mediocris, cohibere velle et nolle suum inter angustias, parum et nimis; ut sit contenta voluntas modo illo medio, nudo, puro, solo, constante sibi, aequali undique sui, utpote ex omni parte pariter circumciso, quem solum constat esse virtutis.
11. Dicito mihi, quaeso, si potes, cuinam potissimum trium harum virtutum meditullium hoc dandum censeas, quod ita cunctis terminum est, ut videatur esse proprium singularum? An ipsum virtus est, et nihil aliud? Sed sic virtus non esset multiplex, sed essent omnes una. An potius, quia sine eo virtus non est, omnium quodammodo intima vis una est et medulla virtutum, in qua sic uniuntur, ut perinde6 una videantur omnes? praesertim quod non illud participando communicant, sed totum a singulis atque integrum possidetur. Verbi causa, quid tam iustitiae, quam modus? Alioquin si quid extra modum relinquit, non plane cuique tribuit quod suum est: quod tamen suum ipsius est facere. Quid tam rursum temperantiae, quae non aliunde profecto temperantia est, nisi quod nil immoderatum admittit? Sed, puto, fatebere etiam non minus esse fortitudinis, cum vel maxime ipsa sit, quae ab irruentibus vitiis, et quasi hinc inde suffocare conantibus, purum illud potenter eruit et vindicat in quoddam stabile fundamentum boni, sedemque virtutis. Ergo modum tenere iustitia est, temperantia est, fortitudo est. Sed vide ne in hoc differant, ut iustitiae quidem in affectu res sit; a fortitudine autem efficacia eius; porro possessio atque usus apud temperantiam. Restat ut doceamus ab hac communione prudentiam non excludi. Nonne ipsa est, quae modum, diu animi neglectu posthabitum, et vitiorum invidia quasi in abditis reclusum, et coopertum quadam vetustatis caligine, prior reperit et advertit? Propterea dico tibi: a paucis advertitur, quia paucorum prudentia est. Itaque iustitia quaerit, prudentia invenit, vindicat fortitudo, temperantia possidet. Non mihi hoc loco propositum est de virtutibus disputare: sed haec dixerim hortans ad vacandum considerationi, cuius beneficio haec et similia advertuntur. Cui tam pio, tamque utili otio nullam in vita operam dare, nonne vitam perdere est?