Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J.

Vindiciae Bellarminianae: De Verbo Dei

Vitus Erbermann, S.J. (1597–1675)

Vindiciae Bellarminianae in quatuor controversiarum tomos

Vitus Erbermann’s defense of Robert Bellarmine’s De Verbo Dei against William Ames and Johann Gerhard, organized by the four books of the first general controversy.


Vindiciae I: Pro libro primo De Verbo Dei

Vindiciae II: Pro libro secundo De Verbo Dei

Vindiciae III: Pro libro tertio De Verbo Dei

Vindiciae IV: Pro libro quarto De Verbo Dei

Ad caput II.

Ad caput III.

Ad caput IV.

Ad caput V.

Ad caput VII.

Ad caput VIII.

Ad caput IX.

Ad caput X.

Ad caput XI.

Ad caput XII.

§: Discutiuntur ea, quae Gerhardus contra traditionum necessitatem ex Bellarmino collegit.

Plura ex iis coincidunt cum Amesianis iam excussis, uti sunt, quae Gerhardus affert disp. 2. th. 37. 38. et 42. 54. 55. 56. 57. etc. Lustremus ergo reliqua. Th. 34. 35. et 43. producit varia loca Bellarmini, quibus ipse argumentatur negative ex solo Scripturae silentio: Hinc infert th. 36. hoc modo Gerhardus; «si in quaestionibus Theologicis negative ex Scripturis argumentari possumus utique Scriptura in rebus fidei sufficienter nos instruit. Sed illud; ergo hoc. Connexio maioris probatur: Quia enthymema istud (Hoc non est scriptum; ergo non est credendum) deducitur ex eiusmodi propositione. Nihil est credendum, nisi quod est scriptum. Τὸ ἄγραφον ἐστι ἄπιστον, vel omne credendum est etiam scriptum». Respondeo: Quid mirum est, quod contra haereticos Scripturarios agens Bellarminus, iuxta illorum suppositionem ita argumentetur ad hominem: Hoc N. non legitur; ergo non est credendum? quod etiam idem absolute concludat, quando et nulla Scriptura et nulla traditio oppositum aut diversum affirmat. Certe in locis allegatis pro S. Petri primatu, idem prorsus quod Scriptura, etiam traditio vulgatissima docet.

Th. 39. et 40. ait: «Largiri Bellarminum Lutheranis suffragium Constantini M. quo dixit: Scripturas plane nos instruere, quid de rebus divinis sentiendum sit. Excipere quidem Bellarminum: Quod Constantinus loquatur de dogmatibus quae ad naturam divinam pertinent: «Atqui, inquit Gerhardus, eadem est omnium fidei Christianae dogmatum hac in parte ratio: omnia enim vel de Dei essentia, vel de eiusdem voluntate nos informant; proinde omnia sunt dogmata divina». Sed hoc est logomachiam ventilare. Nemo unquam Theologorum, modo proprie locutus, dixit se tractare de natura divina, cum de rebus quoquo modo ex libero Dei decreto pendentibus et revelatis agit. Verissimum ergo est, de Dei natura nobis constare ex Scripturis iuxta traditionem ecclesiasticam intellectis. Quinam autem sint libri canonici, ex ipsis libris canonicis nullatenus constare potest; quantumvis hac quaestio etiam aliquo modo referri possit inter res divinas.

Th. 41. Ex eo quod iuxta S. Chrysost. Bellarm. cap. 11 affirmavit: Nullum esse vitium, ad quod sanandum, non inveniatur in Scriptura aliquod remedium, hinc infert Gerhardus: «Ergo nullae sunt traditiones.» Sed quomodo hoc sequitur? «Quia, inquit, hac ratione aqua benedicta, chrisma, extrema unctio, votivae peregrinationes, etc., quae in Spirituali Scripturae pharmacopolio non habentur, nullius erunt pretii in cura vitiorum. Praeterea, si nullum est vitium, ad quod sanandum non inveniatur in Scripturis aliquod remedium, consequens erit, nullum esse errorem, ad quem refellendum non inveniatur aliquod telum; cum errorum et vitiorum hac in parte par sit ratio, et Scriptura eo fine tradita sit, ut non solum remedia contra vitia, sed etiam contra errores nobis suppeditet, adeoque ad salutem perfecte nos informet». Respondeo, iam supra contra Amesium ostendi, nec S. Chrysostomum, nec ex eo Bellarminum loqui de omnibus remediis omnium vitiorum. 2. Falsum est, extremam unctionem, aquam benedictam etc., non haberi etiam ex S. Scriptura, ut suis locis patebit. 3. Nec S. Chrysostomi nec Bellarmini verba vel sensus de qualibet ignorantia, sed de vitiis voluntariis agunt. Quamquam etiam facile largiri possumus: Scripturam optima remedia praescribere pellendae noxiae ignorantiae. Qui enim semel admiserit illa docta: Omnia quae dixerunt vobis, servate et facite. Matth. XXIII. vers. 3. Qui vos audit, me audit. Luc. x. vers. 16. Obedite praepositis vestris. Hebr. XIII. vers. 17. Tenete traditiones quas didicistis, etc. Il Thes. II. vers. 14, his et similibus pharmacis facile quis sanabitur a pestifero tumore haeresis, ac traditiones Ecclesiasticas admittet.

Argumentum Gerhardi th, 44. est prorsus puerile, et indignum relatu, patetque eius ineptia ex dictis ad th. 35.

Th. 48. Quod Bellarm. cap. 4. pro traditionibus urget 1. Multos libros Veter. Test. periisse, opponit Gerhardus th. 49: «Pleraque argumenta, quae probant libros canonicos non interiisse in conflagratione templi et urbis, probare etiam, nullos libros Vet. Test. esse deperditos, ut enim divina Providentia non permisit omnes libros canonicos in Babylonico incendio perire, ita nec permisit quosdam incuria hominum, vel temporum iniuria perire.» Respondeo: Valde magna cernitur hic disparitas; sicut enim pessime colligeres: ex eo quod divina providentia non permittat, ut error noxius irrepat in omnes codices sacros, ita nec in aliquos. Ratio: Quia in omnibus foret damnum gravissimum humanitus irreparabile; non sic in aliquibus tantum; ita et in casu relato.

Th. 50. idem probare conatur ex illo Bellarmini concesso lib. II. de Verbo Dei cap. 2. «Quod Israelitica Ecclesia ante Christi adventum eloquia divina in Scripturis canonicis sibi concredita fideliter custodierit. Atqui ex hac fideli custodia evinci potest, nullos libros Canonicos proprie sic dictos interiisse.» Quod probare conatur ex Salmeron. tom. 1. pag. 93. Sed resp: Opinio utraque probabiliter a Doctoribus Catholicis sustinetur; nec P. Salmeron aliud dicit, quam «sibi probabilius videri, libros perditos numquam fuisse canonicos». (Unicuique sua opinio videtur probabilior., Facile responderetur pro opposita opinione, distinguendo inter libros canonicos, absolute pro regula credendi necessarios, quales sunt Pentateuchus, Evangelia etc. et alios, quorum non adeo magna est necessitas; cum eadem ad articulum fidei spectantia abunde etiam ex aliis habeantur. Responderi posset: Fidelem illam custodiam potissimum consistere in eo, ut incorrupte servetur textus sacer; et ne per culpabilem negligentiam deperdantur omnia volumina sacra; uti circa ipsum Deuteronomii librum maxime necessarium, fere contigerat tempore Iosiae regis.

Quod ait Gerhardus th. 51. «Si ex eo quod libri quidam sacri sunt deperditi, Scripturae imperfectio probari posset, consequens foret, nec ipsum Bellarminum perfectionem canonis in Rom. Ecclesia probare posse; siquidem ex Myrothecio traditionum deperditos illos libros restituere nequit». Respondeo, Gerhardus fucum facit lectori. Bellarminus argumentatur ad hominem, ex Lutheranorum sensu, qui aperte dicunt: Totum canonem esse necessarium ad hoc, ut sufficiens doctrina habeatur. Ex horum suppositione optime Bellarminus infert: a 1500. annis, non habuisse nos sufficientem doctrinam, si (iuxta adversarios) tota sit in Scriptura, haec autem, libris aliquibus perditis, tota non habeatur.

Quae sequuntar usque ad finem secundae disputat, excussa sunt inter Amesianos cavillos. Tantum notetur specialis cavillatio Gerhardi. 1. Quod th. 59. et seqq. vel ex crassa ignorantia vel ex malitia supponit Bellarminum dicere, remedium legis naturae pro originali infantium, itemque feminarum et masculorum ante octavum diem decedentium, esse nobis iam in Nov. Test. scitu necessarium; quod nulli Catholicorum in mentem venit. Sed tota vis argumenti Bellarminiani haec est: Remedium illud non exstat in Scriptura, et tamen necessarium erat ad salutem: ergo habebatur per traditionem.

2. Th. 65. postquam iterasset strophas, ex Bellarm. lib. I. de Verbo Dei cap. 2. iam contra Amesium excussas (quod «SS. Scripturis nihil sit notius; nempe inter Christianismum qualitercumque professos») sic tandem finit: Quod si, ergo Scripturae de se ipsa testificanti fidem haberi posse ac debere, negatum ire pergant, stultitiae merito insimulabuntur. Nam si ad id, ut Scriptura habeatur pro libro divino, necessarium est verbum non scriptum, quod de Scriptura hoc ipsum testetur; tum verbo illi non scripto fides habetur, vel propter se, vel propter aliud aliquod verbum non scriptum. Non propter aliud verbum αγραφον, quia alias esset processus in infinitum. Remanet ergo, quod verbo isti αγραφῳ fides habeatur propter seipsum. Iam vero in conc. Trid. sess. 4. statuitur: aequalem esse verbi scripti et non scripti auctoritatem. Ergo concedere coguntur, si verbo non scripto, quod de canonica et infallibili Scriptura auctoritate, ac maiestate testatur, fides propter seipsam adhibenda; etiam Scriptura, de sua auctoritate, maiestate ac divinitate testificanti, fidem propter seipsam adhiberi posse ac debere; aut admittere cogentur, non esse aequalem verbi scripti et non scripti auctoritatem». Resp. 1. Hoc argumentum directe petit aeque Lutheranos illos, qui in Colloquio Ratisbonensi solemniter pluries fassi sunt: Admittendam esse traditionem de libris canonicis, et fide divina credendum, a Spiritu sancto profectos esse. Resp. 2. iuxta ea quae supra ex Examine Exam. Conring. retulimus: Ordinarius modus discendi sine periculo erroris, doctrinam fidei integre, est, ut per motiva credibilitatis et signa sufficientia addiscat homo, quaenam sit vera Christi Ecclesia, Mater et Magistra fidelium infallibilis, a qua hauriat pari veneratione credenda verba Dei et scripta et non scripta. Utraque credit immediate propter auctoritatem Dei dicentis id sibi per Ecclesiam. Unde evanescunt sophisticae nebulae Gerhardinae. Disparitas enim inter verbum scriptum et traditum hic valde luculentum est: Quod de lege ordinaria libros canonicos a non canonicis, nemo per criteria illa tantopere iactata infallibiliter proprio Marte discernere possit (ut patet vel in Epistola S. Iacobi, quae iuxta criteria Calvini est «canonica et Apostolica», sed iuxta Lutheri criteria est «Straminea», ac demum iuxta Ienenses aliosque iuniores Lutheranos videtur esse «neutra») per motiva autem evidentis credibilitatis innotescit αναμαρτητον Ecclesiae magisterium, et consequenter oralis eius traditio divinitus profecta; qua mediante, et canonem, et versionem, et sensum Scripturae authenticum obtinemus.

In th. ult. huius disp. 2. affingit Gerhardus Bellarmino, quod lib. 1, de Bapt. cap. 9. dixerit: «Paedobaptismum evidenter ex Scripturis deduci». At non dixit: «e solis»; immo paulo ante indicavit, illum e traditione haberi. Certe ignorare non potuit Gerhardus, Bellarminum in toto opere controversiarum sexcenties dicere, hoc N. probari ex Scriptura, nempe iuxta traditionem Ecclesiae intellecta.

Quae in disput. 3. tractat, vix aliud sunt, quam crambe biscocta. A th. 4. usque ad 35. affert exempla eorum quae Bellarm. vocat traditiones, et tamen vel ipse vel alii Catholici eadem probant e Scriptura. Utrumque bene fit. Plurima enim habentur ex Scriptura, licet non ita aperte, quin sine traditione Ecclesiastica facile in parvos sensus, a Neo-Evangelicis sibi sapientibus detorqueantur. Pleraque instantiae a Gerhardo adducta tam futiles et pueriles sunt, ut pigeat illis immorari. Idem th. 35. proponit 14. Controversiam de norma fidei et morum, quam unicam statuit, Scripturam, aitque Bellarminum quandoque sic disserere, ut plane negare videatur Scripturam esse fidei regulam». Idque probare conatur ex lib. iv. de Verbo Dei cap. 4. §. ex quo etc. cap. 12, resp. ad 2. argum. Et ex lib. III. cap. 9. §. 1. Ex quibus omnibus ita concludit: «Iuxta Bellarminum locis citatis, Apostolis et Evangelistis non fuit propositum ex professo tradere Catechismum etc. opus continuum dogmaticum etc. Et Scriptura non potest dicere, quis sit verus sensus etc. Ergo iuxta eumdem non est fidei regula». Respondeo: simile est illi quo dicerem: Quinquaginta librorum Digestorum iuris collectoribus non fuit propositum ex professo tradere Institutiones Iuris methodo scientifica, nec est opus continuum, nec omnis illa legum farrago potest dicere, quis sit verus sensus, etc. ergo libri Digestorum non sunt norma partialis iudiciorum. Sicut autem hoc «puerile» enthymema sibilos meretur Iurisconsultorum, ita illud Gerhardi Theologorum. Unde prorsus otiosa verba coacervat sex istis thesibus, et «pueriles» antilogias. Sequentes quatuor theses adhuc sunt insulsiores; quam vacordem methodum qui vellet imitari, multo facilius ex ipsis SS. Bibliis posset farraginem corradere apparentium contradictionum, quae Calepini Dictionarium exaequaret. Th. 43. obiter tangit quaest. 15. controversiam de iudice controv. ubi ait: «Scripturam esse iudicem praecise negat Bellarm. At si concedatur Scripturam esse normam, negari non potest, Scripturam esse iudicem controversiarum. Eo enim sensu Scripturam vocamus iudicem, quia est vox supremi Spiritus sancti qui in Scripturis, et per Scripturas ad nos loquitur etc.» Denuo remittendus est Gerhardus ad sibilos iurisconsultorum, a quibus sine dubio ample excipietur, si corpus iuris contendat esse iudicem proprie dictum; immo forte dubitabunt iidem, an sobrius haec scripserit Gerhardus? Nec melioris nota sunt quae addit. Certe talia, ut dissolutas scopas, pro argumentis stringentibus adducta, merito ridere queant logicae tirones. Mihi equidem imperare nequeo, ut bonas chartas eiusmodi ratiocinationum quisquiliis impleam. Audeat Titius dicere, esse argumenta virilia Theologo digna?

Th. 52. quaerit: «An S. Scripturae auctoritas pendeat ab auctoritate Ecclesiae?» Facilis est conciliatio omnium in speciem contrariorum dictorum, si observetur illa Aristotelis et sancti Thomae usitata distinctio, inter ea quae sunt notiora natura, et quae sunt notiora nobis. Item si notes, Ecclesiam absolute esse sine verbo scripto, Scripturam autem (seclusis continuis miraculis) non posse esse sine traditione ecclesiastica, ut multis ostensum est in prioribus contra Amesium.

↑ Top of work