The Consolation of Philosophy

Boethius (480–524)

De consolatione philosophiae

First published 524


ColumnsLatin·

Liber I: Book 1

Meter I: Meter 1

Carmina qui quondam studio florente peregi,

Flebilis heu maestos cogor inire modos.

Ecce mihi lacerae dictant scribenda Camenae

Et ueris elegi fletibus ora rigant.

Has saltem nullus potuit peruincere terror, 5

Ne nostrum comites prosequerentur iter.

Gloria felicis olim uiridisque iuuentae

Solantur maesti nunc mea fata senis.

Venit enim properata malis inopina senectus

Et dolor aetatem iussit inesse suam. 10

Intempestiui funduntur uertice cani

Et tremit effeto corpore laxa cutis.

Mors hominum felix quae se nec dulcibus annis

Inserit et maestis saepe uocata uenit.

Eheu quam surda miseros auertitur aure 15

Et flentes oculos claudere saeua negat.

Dum leuibus male fida bonis fortuna faueret,

Paene caput tristis merserat hora meum.

Nunc quia fallacem mutauit nubila uultum,

Protrahit ingratas impia uita moras. 20

Quid me felicem totiens iactastis amici?

Qui cecidit, stabili non erat ille gradu.

Prose I: Prose 1

Haec dum mecum tacitus ipse reputarem querimoniamque lacrimabilem stili officio signarem, adstitisse mihi supra uerticem uisa est mulier reuerendi admodum uultus, oculis ardentibus et ultra communem hominum ualentiam perspicacibus colore uiuido atque inexhausti uigoris, quamuis ita aeui plena foret ut nullo modo nostrae crederetur aetatis, statura discretionis ambiguae. Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat, nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur; quae cum altius caput extulisset, ipsum etiam caelum penetrabat respicientiumque hominum frustrabatur intuitum. Vestes erant tenuissimis filis subtili artificio, indissolubili materia perfectae quas, uti post eadem prodente cognoui, suis manibus ipsa texuerat. Quarum speciem, ueluti fumosas imagines solet, caligo quaedam neglectae uetustatis obduxerat. Harum in extrema margine [Greek: PI] Graecum, in supremo uero [Greek: THETA], legebatur intextum. Atque inter utrasque litteras in scalarum modum gradus quidam insigniti uidebantur quibus ab inferiore ad superius elementum esset ascensus. Eandem tamen uestem uiolentorum quorundam sciderant manus et particulas quas quisque potuit abstulerant. Et dextera quidem eius libellos, sceptrum uero sinistra gestabat.

Quae ubi poeticas Musas uidit nostro adsistentes toro fletibusque meis uerba dictantes, commota paulisper ac toruis inflammata luminibus: "Quis," inquit, "has scenicas meretriculas ad hunc aegrum permisit accedere quae dolores eius non modo nullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis? Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant. At si quem profanum, uti uulgo solitum uobis, blanditiae uestrae detraherent, minus moleste ferendum putarem; nihil quippe in eo nostrae operae laederentur. Hunc uero Eleaticis atque Academicis studiis innutritum? Sed abite potius Sirenes usque in exitium dulces meisque eum Musis curandum sanandumque relinquite."

His ille chorus increpitus deiecit humi maestior uultum confessusque rubore uerecundiam limen tristis excessit. At ego cuius acies lacrimis mersa caligaret nec dinoscere possem, quaenam haec esset mulier tam imperiosae auctoritatis, obstipui uisuque in terram defixo quidnam deinceps esset actura, exspectare tacitus coepi. Tum illa propius accedens in extrema lectuli mei parte consedit meumque intuens uultum luctu grauem atque in humum maerore deiectum his uersibus de nostrae mentis perturbatione conquesta est.

Meter II: Meter 2

Heu quam praecipiti mersa profundo

Mens hebet et propria luce relicta

Tendit in externas ire tenebras,

Terrenis quotiens flatibus aucta

Crescit in inmensum noxia cura. 5

Hic quondam caelo liber aperto

Suetus in aetherios ire meatus

Cernebat rosei lumina solis,

Visebat gelidae sidera lunae

Et quaecumque uagos stella recursus 10

Exercet uarios flexa per orbes,

Comprensam numeris uictor habebat.

Quin etiam causas unde sonora

Flamina sollicitent aequora ponti,

Quis uoluat stabilem spiritus orbem 15

Vel cur hesperias sidus in undas

Casurum rutilo surgat ab ortu,

Quid ueris placidas temperet horas,

Vt terram roseis floribus ornet,

Quis dedit ut pleno fertilis anno 20

Autumnus grauidis influat uuis

Rimari solitus atque latentis

Naturae uarias reddere causas,

Nunc iacet effeto lumine mentis

Et pressus grauibus colla catenis 25

Decliuemque gerens pondere uultum

Cogitur, heu, stolidam cernere terram.

Prose II: Prose 2

"Sed medicinae," inquit, "tempus est quam querelae." Tum uero totis in me intenta luminibus: "Tune ille es," ait, "qui nostro quondam lacte nutritus nostris educatus alimentis in uirilis animi robur euaseras? Atqui talia contuleramus arma quae nisi prior abiecisses, inuicta te firmitate tuerentur. Agnoscisne me? Quid taces? Pudore an stupore siluisti? Mallem pudore, sed te, ut uideo, stupor oppressit." Cumque me non modo tacitum sed elinguem prorsus mutumque uidisset, admouit pectori meo leniter manum et: "Nihil," inquit, "pericli est; lethargum patitur communem inlusarum mentium morbum. Sui paulisper oblitus est; recordabitur facile, si quidem nos ante cognouerit. Quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus." Haec dixit oculosque meos fletibus undantes contracta in rugam ueste siccauit.

Meter III: Meter 3

Tunc me discussa liquerunt nocte tenebrae

Luminibusque prior rediit uigor,

Vt, cum praecipiti glomerantur sidera Coro

Nimbosisque polus stetit imbribus,

Sol latet ac nondum caelo uenientibus astris, 5

Desuper in terram nox funditur;

Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro

Verberet et clausam reseret diem,

Emicat ac subito uibratus lumine Phoebus

Mirantes oculos radiis ferit. 10

Prose III: Prose 3

Haud aliter tristitiae nebulis dissolutis hausi caelum et ad cognoscendam medicantis faciem mentem recepi. Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram Philosophiam. "Et quid," inquam, "tu in has exilii nostri solitudines o omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti? An ut tu quoque mecum rea falsis criminationibus agiteris?

"An," inquit illa, "te alumne desererem nec sarcinam quam mei nominis inuidia sustulisti, communicato tecum labore partirer? Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis; meam scilicet criminationem uererer et quasi nouum aliquid acciderit, perhorrescerem? Nunc enim primum censes apud inprobos mores lacessitam periculis esse sapientiam? Nonne apud ueteres quoque ante nostri Platonis aetatem magnum saepe certamen cum stultitiae temeritate certauimus eodemque superstite praeceptor eius Socrates iniustae uictoriam mortis me adstante promeruit? Cuius hereditatem cum deinceps Epicureum uulgus ac Stoicum ceterique pro sua quisque parte raptum ire molirentur meque reclamantem renitentemque uelut in partem praedae traherent, uestem quam meis texueram manibus, disciderunt abreptisque ab ea panniculis totam me sibi cessisse credentes abiere. In quibus quoniam quaedam nostri habitus uestigia uidebantur, meos esse familiares inprudentia rata nonnullos eorum profanae multitudinis errore peruertit.

Quod si nec Anaxagorae fugam nec Socratis uenenum nec Zenonis tormenta quoniam sunt peregrina nouisti, at Canios, at Senecas, at Soranos quorum nec peruetusta nec incelebris memoria est, scire potuisti. Quos nihil aliud in cladem detraxit nisi quod nostris moribus instituti studiis improborum dissimillimi uidebantur. Itaque nihil est quod admirere, si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est pessimis displicere. Quorum quidem tametsi est numerosus exercitus, spernendus tamen est, quoniam nullo duce regitur, sed errore tantum temere ac passim lymphante raptatur. Qui si quando contra nos aciem struens ualentior incubuerit, nostra quidem dux copias suas in arcem contrahit, illi uero circa diripiendas inutiles sarcinulas occupantur. At nos desuper inridemus uilissima rerum quaeque rapientes securi totius furiosi tumultus eoque uallo muniti quo grassanti stultitiae adspirare fas non sit.

Meter IV: Meter 4

Quisquis composito serenus aeuo

Fatum sub pedibus egit1 superbum

Fortunamque tuens utramque rectus

Inuictum potuit tenere uultum,

Non illum rabies minaeque ponti 5

Versum funditus exagitantis aestum

Nec ruptis quotiens uagus caminis

Torquet fumificos Vesaeuus ignes

Aut celsas soliti ferire turres

Ardentis uia fulminis mouebit. 10

Quid tantum miseri saeuos tyrannos

Mirantur sine uiribus furentes?

Nec speres aliquid nec extimescas,

Exarmaueris impotentis iram.

At quisquis trepidus pauet uel optat, 15

Quod non sit stabilis suique iuris,

Abiecit clipeum locoque motus

Nectit qua ualeat trahi catenam.

Prose IV: Prose 4

"Sentisne," inquit, "haec atque animo inlabuntur tuo, an [Greek: onos luras]? Quid fles, quid lacrimis manas?

[Greek: Exauda, mae keuthe nooi.]

Si operam medicantis exspectas, oportet uulnus detegas."

Tum ego collecto in uires animo: "Anne adhuc eget admonitione nec per se satis eminet fortunae in nos saeuientis asperitas? Nihilne te ipsa loci facies mouet? Haecine est bibliotheca, quam certissimam tibi sedem nostris in laribus ipsa delegeras? In qua mecum saepe residens de humanarum diuinarumque rerum scientia disserebas? Talis habitus talisque uultus erat, *cum tecum naturae secreta rimarer, cum mihi siderum uias radio describeres, cum mores nostros totiusque uitae rationem ad caelestis ordinis exempla formares? Haecine praemia referimus tibi obsequentes? Atqui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti: beatas fore res publicas, si eas uel studiosi sapientiae regerent uel earum rectores studere sapientiae contigisset. Tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capessendae rei publicae necessariam causam esse monuisti, ne improbis flagitiosisque ciuibus urbium relicta gubernacula pestem bonis ac perniciem ferrent.

Hanc igitur auctoritatem secutus quod a te inter secreta otia didiceram transferre in actum publicae administrationis optaui. Tu mihi et qui te sapientium mentibus inseruit deus conscii nullum me ad magistratum nisi commune bonorum omnium studium detulisse. Inde cum inprobis graues inexorabilesque discordiae et quod conscientiae libertas habet, pro tuendo iure spreta potentiorum semper offensio.

Quotiens ego Conigastum in inbecilli cuiusque fortunas impetum facientem obuius excepi, quotiens Triguillam regiae praepositum domus ab incepta, perpetrata iam prorsus iniuria deieci, quotiens miseros quos infinitis calumniis inpunita barbarorum semper auaritia uexabat, obiecta periculis auctoritate protexi! Numquam me ab iure ad iniuriam quisquam detraxit. Prouincialium fortunas tum priuatis rapinis tum publicis uectigalibus pessumdari non aliter quam qui patiebantur indolui.

Cum acerbae famis tempore grauis atque inexplicabilis indicta coemptio profligatura inopia Campaniam prouinciam uideretur, certamen aduersum praefectum praetorii communis commodi ratione suscepi, rege cognoscente contendi et ne coemptio exigeretur, euici. Paulinum consularem uirum cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi. Ne Albinum consularem uirum praeiudicatae accusationis poena corriperet, odiis me Cypriani delatoris opposui. Satisne in me magnas uideor exaceruasse discordias? Sed esse apud ceteros tutior debui qui mihi amore iustitiae nihil apud aulicos quo magis essem tutior reseruaui. Quibus autem deferentibus perculsi sumus? Quorum Basilius olim regio ministerio depulsus in delationem nostri nominis alieni aeris necessitate compulsus est. Opilionem uero atque Gaudentium cum ob innumeras multiplicesque fraudes ire in exilium regia censura decreuisset cumque illi parere nolentes sacrarum sese aedium defensione tuerentur compertumque id regi foret, edixit: uti ni intra praescriptum diem Rauenna urbe decederent, notas insigniti frontibus pellerentur. Quid huic seueritati posse astrui uidetur? Atqui in eo die deferentibus eisdem nominis nostri delatio suscepta est. Quid igitur? Nostraene artes ita meruerunt? An illos accusatores iustos fecit praemissa damnatio? Itane nihil fortunam puduit si minus accusatae innocentiae, at accusantium uilitatis?1 At cuius criminis arguimur summam quaeris? Senatum dicimur saluum esse uoluisse. Modum desideras? Delatorem ne documenta deferret quibus senatum maiestatis reum faceret impedisse criminamur.

Quid igitur o magistra censes? Infitiabimur crimen, ne tibi pudor simus? At uolui nec umquam uelle desistam. Fatebimur? Sed impediendi delatoris opera cessauit. An optasse illius ordinis salutem nefas uocabo? Ille quidem suis de me decretis, uti hoc nefas esset, effecerat. Sed sibi semper mentiens inprudentia rerum merita non potest inmutare nec mihi Socratico decreto fas esse arbitror uel occuluisse ueritatem uel concessisse mendacium. Verum id quoquo modo sit, tuo sapientiumque iudicio aestimandum relinquo. Cuius rei seriem atque ueritatem, ne latere posteros queat, stilo etiam memoriaeque mandaui.

Nam de compositis falso litteris quibus libertatem arguor sperasse Romanam quid attinet dicere? Quarum fraus aperta patuisset, si nobis ipsorum confessione delatorum, quod in omnibus negotiis maximas uires habet, uti licuisset. Nam quae sperari reliqua libertas potest? Atque utinam posset ulla! Respondissem Canii uerbo, qui cum a Gaio Caesare Germanici filio conscius contra se factae coniurationis fuisse diceretur: 'Si ego,' inquit, 'scissem, tu nescisses.' Qua in re non ita sensus nostros maeror hebetauit ut impios scelerata contra uirtutem querar molitos, sed quae sperauerint effecisse uehementer admiror. Nam deteriora uelle nostri fuerit fortasse defectus, posse contra innocentiam, quae sceleratus quisque conceperit inspectante deo, monstri simile est. Vnde haud iniuria tuorum quidam familiarium quaesiuit: 'Si quidem deus,' inquit, 'est, unde mala? Bona uero unde, si non est?' Sed fas fuerit nefarios homines qui bonorum omnium totiusque senatus sanguinem petunt, nos etiam quos propugnare bonis senatuique uiderant, perditum ire uoluisse. Sed num idem de patribus quoque merebamur? Meministi, ut opinor, quoniam me dicturum quid facturumue praesens semper ipsa dirigebas, meministi, inquam, Veronae cum rex auidus exitii communis maiestatis crimen in Albinum delatae ad cunctum senatus ordinem transferre moliretur, uniuersi innocentiam senatus quanta mei periculi securitate defenderim. Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse. Minuit enim quodam modo se probantis conscientiae secretum, quotiens ostentando quis factum recipit famae pretium. Sed innocentiam nostram quis exceperit euentus uides; pro uerae uirtutis praemiis falsi sceleris poenas subimus. Et cuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta submitteret? Si inflammare sacras aedes uoluisse, si sacerdotes impio iugulare gladio, si bonis omnibus necem struxisse diceremur, praesentem tamen sententia, confessum tamen conuictumue punisset. Nunc quingentis fere passuum milibus procul muti atque indefensi ob studium propensius in senatum morti proscriptionique damnamur. O meritos de simili crimine neminem posse conuinci!

Cuius dignitatem reatus ipsi etiam qui detulere uiderunt, quam uti alicuius sceleris admixtione fuscarent, ob ambitum dignitatis sacrilegio me conscientiam polluisse mentiti sunt. Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat. Instillabas enim auribus cogitationibusque cotidie meis Pythagoricum illud [Greek: hepou theoi].2 Nec conueniebat uilissimorum me spirituum praesidia captare quem tu in hanc excellentiam componebas ut consimilem deo faceres. Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa3 reuerendus ab omni nos huius criminis suspitione defendunt. Sed, o nefas, illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio, quod tuis inbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus. Ita non est satis nihil mihi tuam profuisse reuerentiam, nisi ultro tu mea potius offensione lacereris. At uero hic etiam nostris malis cumulus accedit, quod existimatio plurimorum non rerum merita sed fortunae spectat euentum eaque tantum iudicat esse prouisa quae felicitas commendauerit. Quo fit ut existimatio bona prima omnium deserat infelices. Qui nunc populi rumores, quam dissonae multiplicesque sententiae, piget reminisci. Hoc tantum dixerim ultimam esse aduersae fortunae sarcinam, quod dum miseris aliquod crimen affingitur, quae perferunt meruisse creduntur. Et ego quidem bonis omnibus pulsus, dignitatibus exutus, existimatione foedatus ob beneficium supplicium tuli.

Videre autem uideor nefarias sceleratorum officinas gaudio laetitiaque fluitantes, perditissimum quemque nouis delationum fraudibus imminentem, iacere bonos nostri discriminis terrore prostratos, flagitiosum quemque ad audendum quidem facinus impunitate, ad efficiendum uero praemiis incitari, insontes autem non modo securitate, uerum ipsa etiam defensione priuatos. Itaque libet exclamare:

Meter V: Meter 5

O stelliferi conditor orbis

Qui perpetuo nixus solio

Rapido caelum turbine uersas

Legemque pati sidera cogis,

Vt nunc pleno lucida cornu 5

Totis fratris obuia flammis

Condat stellas luna minores,

Nunc obscuro pallida cornu

Phoebo propior lumina perdat,

Et qui primae tempore noctis 10

Agit algentes Hesperos ortus,

Solitas iterum mutet habenas

Phoebi pallens Lucifer ortu.

Tu frondifluae frigore brumae

Stringis lucem breuiore mora: 15

Tu, cum feruida uenerit aestas,

Agiles nocti diuidis horas.

Tua uis uarium temperat annum

Vt quas Boreae spiritus aufert

Reuehat mites Zephyrus frondes 20

Quaeque Arcturus semina uidit

Sirius altas urat segetes.

Nihil antiqua lege solutum

Linquit propriae stationis opus.

Omnia certo fine gubernans 25

Hominum solos respuis actus

Merito rector cohibere modo.

Nam cur tantas lubrica uersat

Fortuna uices? Premit insontes

Debita sceleri noxia poena, 30

At peruersi resident celso

Mores solio sanctaque calcant

Iniusta uice colla nocentes.

Latet obscuris condita uirtus

Clara tenebris iustusque tulit 35

Crimen iniqui.

Nil periuria, nil nocet ipsis

Fraus mendaci compta colore.

Sed cum libuit uiribus uti,

Quos innumeri metuunt populi 40

Summos gaudent subdere reges.

O iam miseras respice terras

Quisquis rerum foedera nectis.

Operis tanti pars non uilis

Homines quatimur fortunae salo. 45

Rapidos rector comprime fluctus

Et quo caelum regis immensum

Firma stabiles foedere terras."

Prose V: Prose 5

Haec ubi continuato dolore delatraui, illa uultu placido nihilque meis questibus mota: "Cum te," inquit, "maestum lacrimantemque uidissem, ilico miserum exsulemque cognoui. Sed quam id longinquum esset exilium, nisi tua prodidisset oratio, nesciebam. Sed tu quam procul a patria non quidem pulsus es sed aberrasti; ac si te pulsum existimari mauis, te potius ipse pepulisti. Nam id quidem de te numquam cuiquam fas fuisset. Si enim cuius oriundo sis patriae reminiscare, non uti Atheniensium quondam multitudinis imperio regitur, sed

[Greek: heis koiranos estin, heis basileus]

qui frequentia ciuium non depulsione laetetur; cuius agi frenis atque obtemperare iustitiae summa libertas est. An ignoras illam tuae ciuitatis antiquissimam legem, qua sanctum est ei ius exulare non esse quisquis in ea sedem fundare maluerit? Nam qui uallo eius ac munimine continetur, nullus metus est ne exul esse mereatur. At quisquis eam inhabitare uelle desierit, pariter desinit etiam mereri. Itaque non tam me loci huius quam tua facies mouet nec bibliothecae potius comptos ebore ac uitro parietes quam tuae mentis sedem requiro, in qua non libros sed id quod libris pretium facit, librorum quondam meorum sententias, collocaui. Et tu quidem de tuis in commune bonum meritis uera quidem, sed pro multitudine gestorum tibi pauca dixisti. De obiectorum tibi uel honestate uel falsitate cunctis nota memorasti. De sceleribus fraudibusque delatorum recte tu quidem strictim attingendum putasti, quod ea melius uberiusque recognoscentis omnia uulgi ore celebrentur. Increpuisti etiam uehementer iniusti factum senatus. De nostra etiam criminatione doluisti, laesae quoque opinionis damna fleuisti. Postremus aduersum fortunam dolor incanduit conquestusque non aequa meritis praemia pensari. In extremo Musae saeuientis, uti quae caelum terras quoque pax regeret, uota posuisti. Sed quoniam plurimus tibi affectuum tumultus incubuit diuersumque te dolor, ira, maeror distrahunt, uti nunc mentis es, nondum te ualidiora remedia contingunt. Itaque lenioribus paulisper utemur, ut quae in tumorem perturbationibus influentibus induruerunt, ad acrioris uim medicaminis recipiendum tactu blandiore mollescant.

Meter VI: Meter 6

Cum Phoebi radiis graue

Cancri sidus inaestuat,

Tum qui larga negantibus

Sulcis semina credidit,

Elusus Cereris fide 5

Quernas pergat ad arbores.

Numquam purpureum nemus

Lecturus uiolas petas

Cum saeuis aquilonibus

Stridens campus inhorruit, 10

Nec quaeras auida manu

Vernos stringere palmites,

Vuis si libeat frui;

Autumno potius sua

Bacchus munera contulit. 15

Signat tempora propriis

Aptans officiis deus

Nec quas ipse coercuit

Misceri patitur uices.

Sic quod praecipiti uia 20

Certum deserit ordinem

Laetos non habet exitus.

Prose VI: Prose 6

Meter VII: Meter 7

Liber II: Book 2

Prose I: Prose 1

Meter I: Meter 1

Prose II: Prose 2

Meter II: Meter 2

Prose III: Prose 3

Meter III: Meter 3

Prose IV: Prose 4

Meter IV: Meter 4

Prose V: Prose 5

Meter V: Meter 5

Prose VI: Prose 6

Meter VI: Meter 6

Prose VII: Prose 7

Meter VII: Meter 7

Prose VIII: Prose 8

Meter VIII: Meter 8

Liber III: Book 3

Prose I: Prose 1

Meter I: Meter 1

Prose II: Prose 2

Meter II: Meter 2

Prose III: Prose 3

Meter III: Meter 3

Prose IV: Prose 4

Meter IV: Meter 4

Prose V: Prose 5

Meter V: Meter 5

Prose VI: Prose 6

Meter VI: Meter 6

Prose VII: Prose 7

Meter VII: Meter 7

Prose VIII: Prose 8

Meter VIII: Meter 8

Prose IX: Prose 9

Meter IX: Meter 9

Prose X: Prose 10

Meter X: Meter 10

Prose XI: Prose 11

Meter XI: Meter 11

Prose XII: Prose 12

Meter XII: Meter 12

Liber IV: Book 4

Prose I: Prose 1

Meter I: Meter 1

Prose II: Prose 2

Meter II: Meter 2

Prose III: Prose 3

Meter III: Meter 3

Prose IV: Prose 4

Meter IV: Meter 4

Prose V: Prose 5

Meter V: Meter 5

Prose VI: Prose 6

Meter VI: Meter 6

Prose VII: Prose 7

Meter VII: Meter 7

Liber V: Book 5

Prose I: Prose 1

Meter I: Meter 1

Prose II: Prose 2

Meter II: Meter 2

Prose III: Prose 3

Meter III: Meter 3

Prose IV: Prose 4

Meter IV: Meter 4

Prose V: Prose 5

Meter V: Meter 5

Prose VI: Prose 6

↑ Top of work