Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille

Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.


Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Caput IX: Sed libera nos a malo.

Sed libera nos a malo.

Malum dicimus in hoc loco miseriam presentis uite. Sed nota triplicem esse libertatem. Est enim libertas a necessitate, libertas a peccato, libertas a miseria. Prima est qua liberum arbitrium semper est liberum quippe cum in uoluntate sit que cogi non potest. Liberum arbitrium est facultas rationis et uoluntatis qua bonum eligitur gratia assistente uel malum eadem desistente.

Et dicitur liberum quantum ad uoluntatem que ad utrumque flecti potest. Arbitrium uero quantum ad rationem cuius est facultas uel uoluntas discernere inter bonum et malum. Et aliquando discretionem habens boni et mali, quod malum est eligit, aliquando uero quod bonum. Sed quod bonum est nisi adiutrice gratia non eligit. Malum uero per se eligit.

Vnde dicit Augustinus: Voluntas in nobis semper libera est sed non semper bona est. Aut enim libera est iusticie quando seruit peccato — et tunc mala est — aut libera est a peccato quando seruit iusticie: et tunc bona est. Secunda est qua nos efficimur serui iusticie. Vnde dicit apostolus: liberati a peccato serui facti estis iusticie. Tercia est de qua dicitur: et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis ueniens in libertatem etc.. Has tres habuit liberum arbitrium ante peccatum et in primo statu. Per peccatum uero Ade naturalia bona in homine corrupta sunt et gratuita i.e. fides spes caritas detracta.

Hic enim est ille qui a latronibus uulneratus est et spoliatus. Vulneratus quidem in naturalibus bonis quibus non est priuatus. Alioquin non posset fieri reparatio. Spoliatus uero gratuitis que per gratiam naturalibus addita fuerant. Hec sunt dona optima et dona perfecta quorum alia sunt corrupta i.e. naturalia ut ingenium memoria intellectus, alia subtracta i.e. gratuita quamquam et naturalia ex gratia sint. Ad generalem quippe dei gratiam pertinent.

Corrupta est ergo libertas arbitrii per peccatum et ex parte perdita. Inde dicit Augustinus liberum arbitrium hominem perdidisse non quia post peccatum non habuit sed quia libertatem arbitrii amisit non quidem omnem sed libertatem a miseria et peccato. Sicut enim tunc cogi non poterat, ita nec modo. Ideoque uoluntas merito apud deum iudicatur que semper a necessitate libera est et nunquam cogi potest.

Hec libertas arbitrii in omnibus est: tam in bonis quam in malis. Prima libertas arbitrii fuit in qua poterat homo peccare et non peccare. Vltima erit in qua poterit non peccare et non poterit peccare. Media uero in qua potest et non potest non peccare: ante reparationem etiam mortaliter, post reparationem uero saltem uenialiter.

Et sciendum est quadripertitum esse statum humane nature et de singulis Christum aliquid accepisse. Primus status fuit ante peccatum, secundus post peccatum et ante gratiam, tercius sub gratia, quartus in gloria. De primo accepit immunitatem peccati. Vnde dicit Augustinus super illum locum «qui desursum uenit super omnes est»: Christus, inquit, desursum uenit hoc est de altitudine humane nature ante peccatum.

De secundo sumpsit humanam naturam sine culpa cuius tamen accepit penam et omnes alios defectus humani corporis. De tercio uero accepit plenitudinem gratie. De quarto non posse peccare et perfectam dei contemplationem. Habuit igitur Christus in se bona patrie et mala uie. Vel aliter: Libera nos a malo, hoc est a mundo.

Sed nota mundum multipliciter dici in sacra scriptura. Dicitur enim mundus sensibilis et mundus intelligibilis. Mundus sensibilis dicitur hec machina ex quatuor elementis constructa. Mundus intelligibilis dicitur celum empireum. Ad intelligendum ergo quid dicatur mundus sensibilis uel mundus intelligibilis creatarum rerum dispositionem uideamus. Vide quia in ouo quadripertita est dispositio. Vitellium enim siue meditullium, quod idem est, quasi centrum in medio locatur. Circuit albugo. Deinde mebranula quedam subtilis locatur. Ad ultimum uero testa.

Ad hanc ergo formam theologorum opinio huius mundi sensibilis dispositionem dogmatizat. Terra enim in medio quasi centrum locatur. Aqua uero ipsa quasi albugo meditullium circuit. Aqua enim in primordio super faciem terre erat diffusa. Vnde ait: et tenebre erant super faciem abyssi. Aer tercium tenet locum, ignis uero quartum. Super ignem uero aque congelate que sunt firmamentum, ut dicit theologus. Vel, ut quidam dicunt, aquas illas posuit deus super firmamentum ad temperandum clarorem planetarum quia calide et humide nature sunt.

Sed forsitan plus abundat ibi calor quam humor et ex motu continuo augetur calor et accumulatur. Ne ergo desiccarentur et ex nimio calore deficerent posuit deus aquas super firmamentum ad temperandum calorem illorum. Vnde Saturnus frigidus et humidus est naturaliter quia uicinior est firmamento. In supremo autem loco est celum empireum i.e. igneum, non a feruore sed a splendore sic dictum, in quo uidelicet absoluta et perfecta tranquillitas uiget et beatitudo. Ibi enim nullus est uentorum concursus.

In illa ergo regione sunt anime sanctorum et angeli et Christus in carne et beata uirgo. Illa ergo regio mundus appellatur propter suam mundiciam. Dicitur etiam mundus sublunaris regio secundum illud: princeps mundi huius eicietur foras. Dicitur etiam mundus homo quem Grecus uocat microcosmum i.e. minorem mundum eo quod imaginem tocius mundi in se representet. Vnde dictus est a domino omnis creatura quadam similitudine.

Sicut enim hic mundus sensibilis ex quatuor elementis formatus est, similiter homo ex quatuor humoribus constat. Preterea quemadmodum iste mundus sensibilis duplicem habet motum, rationalem scilicet in firmamento et uagum in planetis, similiter duplex est motus in homine: motus scilicet rationis qui comparatur motui firmamenti et motus sensualitatis qui confertur motui planetarum.

Dicitur etiam mundus archetipus diuina sapientia quasi principalis figura. Archos enim dicitur princeps, tipus figura. Et bene principalis figura. Sicut enim iste mundus formas omnium tam animantium quam inanimantium continet, similiter deus per prudentiam suam omnes ideas in mente habuit antequam res in corpora prodirent. Dicitur etiam mundus amor huius mundi a quo nos petimus liberari.

Et nota quod multiplex est amor: amor secularis, amor carnalis, amor rationalis, amor spiritualis. Primus est quo diligitur mundus et ea que in mundo sunt. Secundus quo se carnales carnaliter diligunt. Tercius est quo diliguntur uxores et filii. Amor iste bonus est, sed non est ad uitam. Quartus est in sanctis et religiosis uiris qui deum propter se et proximum propter deum diligunt sine quo cassus et inanis est labor claustralium.

Aliter: libera nos a malo, hoc est ab amore diuiciarum. Diues enim quando lucrum habet in archa damnum seruat in conscientia. Nemo enim potest duobus dominis seruire, deo scilicet et mammone. Facilius est enim camelum per foramen acus transire quam diuitem in regnum celorum.

Nota. Facilius significat hic minus positiuo sui contrarii, hoc est, minus est difficile quia minus est impossibile. Potest enim deus facere ut camelus transeat per foramen acus nullo obstante, auarum uero diuitem ponere in gloria si potest de potentia non potest de iusticia sed potest iustificare et sic saluare. Gradus comparationis ne mireris; impossibilius est enim equum conuerti in lapidem quam in asinum cui accommodatior est naturaliter quam lapidi. Aliter: libera nos a malo, hoc est a fomite peccati. Fomes iste manens in nobis operatur desideria carnis contra que dimicant fideles.

Et nota: licet hoc peccatum non imputetur regeneratis, quecumque tamen proles nascitur, obligatur originali licet a mundis contracto parentibus sicut preputium per circumcisionem aufertur, manet tamen in eo quem genuerunt circumcisi. Sicut etiam palea que diligentia separatur, manet in fructu qui de purgato nascitur tritico sic peccatum quod in parentibus per baptismum mundatur manet in filiis quos illi genuerunt.

Fomes autem iste minuitur cotidie in proficientibus et continentibus usque dum perimatur uel forte penitus extinguatur nisi per illicitum consensum reuiuiscat. A quo nos liberet rex noster dux noster preambulus noster Ihesus Christus dominus noster qui est super omnia deus benedictus in secula seculorum. Amen.

↑ Top of work