Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille

Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.


Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Pater noster qui es in celis.

Ista congeries uocum de corpore quidem totalis huius orationis est sed non de numero septem petitionum immo quedam captatio beniuolentie. Reddit enim celestis magister auditores suos beniuolos cum dicit pater; dociles cum dicit noster; attentos cum dicit qui es in celis.

Tres sunt patres: primus hominem gingnit, secundus rapit ad penam mortis, tercius requirit ad gaudium eternitatis. Sub primo sumus, sub secundo male sumus, sub tercio beate uiuimus. Sub primo carnaliter uiuimus, sub secundo mortaliter delinquimus, sub tercio feliciter regnamus. Primus pater est homo, secundus est dyabolus, tercius est deus. Primus notatur ibi: crescite et multiplicamini. Quod quia sine coniunctione uiri et mulieris fieri non potuit certum est quod deus coniugium instituit. In quo confutantur heretici quidam dicentes concubitum sine peccato non posse fieri. Pater secundus notatur ibi: uos ex patre dyabolo estis, tercius in hoc loco: pater noster etc.

Cum dicitur pater, de adoptione cogitemus ut patri rependamus affectum. Et quoniam communis est omnibus adoptio, nemo debet dicere «meus». Quod proprie filio competit cum pater est per naturam. Locus iste nos ammonet non superbire contra inferiores nostros. Omnes enim fratres sumus et unus est pater noster ex quo omnia. Omnes ergo sumus ex deo patre tanquam causa efficiente. Filius autem est de substantia patris tanquam patre gingnente.

Nota differentiam inter humanam et diuinam generationem. In humana generatione perpenduntur duo: decisio scilicet et decisi in aliam personam secessio. Verbi gratia de lumbis Adam decisum est aliquid quod secessit in personam Abel. Nec tota substantia gingnentis facta est substantia geniti. Sed longe aliter est in diuina generatione. Cum enim substantia patris prorsus simplex sit, necessario uel ipsa tota uel nichil eius est substantia patris. Humana ergo generatio dicibilis est et defectiua. Diuina uero ineffabilis est et eterna.

Vnde pater dicit filio: ego hodie genui te i.e. eternaliter. Ne ergo generatio filii a patre putaretur fuisse et non esse uel esse et non fuisse, ideo preteritum posuit genui et presens hodie. Filius ergo genitus est de substantia patris ut ista prepositio «de» nota sit non decisionis sed plenitudinis. Nos autem filii sumus non per naturam generationis sed per gratiam adoptionis. Solius ergo filii pater est deus specialiter quia illum genuit, nobis autem in commune quia nos creauit.

Prima generatio nostra siue conditio de terra fuit, secunda de latere uiri, tercia de uiro et femina, quarta de femina sine uiro. Prima et secunda corruerunt, in tercia de ruina nascimur, in quarta de ruina suscitamur.

Quatuor modis dicuntur filii pariter et patres in diuina scriptura: imitatione, adoptione, natura, doctrina. Imitatione sunt omnes boni filii Abrahe, mali uero quilibet filii dyaboli. Vnde dictum est: uos ex patre diabolo estis. Adoptione omnes pacifici filii dei uocabuntur. Natura sunt patres et filii sicut Iacobus et Iohannes. Doctrina uero sunt patres et filii secundum illud Pauli: in Christo Ihesu per euangelium ego uos genui.

Similiter dicuntur fratres quatuor modis: natura sicut Iacob et Esau, gente sicut omnes Iudei fratres dicuntur inter se. Vnde dicit Moyses: si emeris fratrem tuum hebreum sex annis seruiet tibi etc. Cognatione dicuntur fratres omnes qui de eadem familia sunt. Vnde Iacobus Minor frater domini dictus est quia de Maria Cleophe sorore matris domini natus est. Affectu similiter dicuntur fratres qui duplex est: conmunis scilicet secundum quem omnes homines dicuntur fratres quia ex uno patre nati sunt, et spiritualis secundum quem omnes Christiani dicuntur fratres. Vnde scriptum est: ecce quam bonum et quam iocundum etc.. Tales ergo fratres quorum unus est spiritus, una fides — una dico non numero sed genere — fiducialiter audent dicere: pater noster qui es in celis.

Attende, prudens lector, ubique est aliquid quod existit a deo — nullus enim locus uacuus est sicut dicit Iohannes Scotus — sed ubicumque effectus cause, presto est causa que rem facit existere. Cum ergo deus sit uniuersalis causa rerum, necessario concluditur deum essentialiter ubique esse. Sicut enim anima per omnes particulas corporis essentialiter tota est nec minor in minoribus nec maior in maioribus sed tamen remissius in aliis, intensius in aliis operatur, sic et deus, cum sit essentialiter in omni re, plenius tamen est in celis hoc est in sanctis in quibus habitat. Ubicumque enim habitat deus ibi est sed non econuerso. Cum ergo deus ubique sit essentialiter potentialiter presentialiter, in Christo tamen est excellenter, in sanctis misericorditer, ubique ineffabiliter. Presumendum est ergo non de meritis nostris sed de Christi gratia et dicendum: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Caput IX: Sed libera nos a malo.

↑ Top of work