Expositio super orationem Dominicam
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.
Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.
Inter cetera sue celestis phylosophie documenta fecit dominus uerbum abbreuiatum super terram1 copiosum quidem mysteriis et rebus necessariis affluentem quatinus et capacitas ingeniosorum amplius in profundidatem mysterii desudaret et ne forte cuiuspiam indiscreti uel idiote uacillaret intelligentie qualiscumque ualitudo: quod fieret si nubilosa litterature superabundaret prolixitas.
Satis ergo compendiose proponit nobis dominus Ihesus formam orandi cui nos imprimamur remouens a nobis nugatorium genus orandi quo utuntur gentiles in inuocationibus demonum frequenter et inutiliter easdem sillabas repetentes.
Igitur nos instruit dominus et informat ad orandum non in clamosa uoce sed in intentione cordis, non in multiloquio sed in puritate cordis, non in angulis platearum sed in interiori thalamo conscientie, ne forte carnalitas animum inquietet et, tanquam uxor litigiosa, foris faciat euagari.
In primis sciendum est orationem multipharie accipi multisque modis2 secundum diuersarum genera facultatum. Aliter enim accipitur apud gramaticos, aliter in theologia. Gramaticus enim sic describit orationem: oratio est congrua dictionum ordinatio. Sed de huiusmodi nichil interest presentis negotii. In theologia uero dicitur oratio affectus animi qui multociens excitatur per uerba dum animus pigritatur.
Cum ergo multe sint et infinite species orationum nulla mihi magis appetenda uidetur quam oratio dominica que de ueritatis ore processit. Distinguitur enim in septem petitiones in quibus omnia bona tam presentis quam future uite continentur. Quarum tres priores ad celestem uitam, tres uero posteriores ad bona presentis milicie respiciunt que tamen non propter se sed propter eterna consequenda sunt necessaria.
Tres ergo posteriores ad actiuam uitam uidentur pertinere que cum corpore deficit quoniam in eterna patria nullus porriget panem esurienti ubi nulla pietatis opera necessaria sunt. Tres uero priores ad contemplatiuam respiciunt que, subtracta presentis seculi luce, perficitur, que sumit initium in presenti uia sed perfecte consummatur in patria.
Cum enim ignis amoris qui hic ardere incipit illum quem amat uiderit, totus ignescet in eius amorem. Omnia iustificationum ergo merita et uniuersa uirtutum studia contemplationi merito postponuntur. Septima uero petitio qua cotidianum panem petimus medium locum tenet utpote confinium quoddam partim ad celestem, partim ad temporalem uitam respiciens. Panis etenim iste cotidianus est illa summa et ineffabilis creatura que cotidie sumitur sub sacramento in altari, quam cotidie uidemus sed per speculum et in enigmate3 quamdiu sumus in hac uia. Postmodum uero non enigmatica uel umbratili uisione sed facie ad faciem4 contemplabimur in patria.
Nota quam competens est cum pane corporis Christi comparatio quia expressam habet similitudinem species panis cum carne Christi. Sicut enim panis pre ceteris cibis corpus reficit et uinum hominem letificat5 et inebriat sic caro Christi nostrum interiorem hominem per ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat quem et sanguis Christi spiritualiter letificat et inebriat.
Habet etiam panis similitudinem cum carne Christi mystica que est unitas fidelium quia sicut ex granis multis conficitur unus panis et ex multis acinis uinum in unum confluit sic ex multis fidelium personis a criminali macula liberis unitas ecclesie consistit in cuius tipo facta est archa domini de lignis cethim que sunt imputribilia et albe spine similia. Septem ergo sunt petitiones in hac oratione propter septem dona spiritus sancti uel propter septem cardinales uirtutes.
Sed attende quomodo per petitiones uenitur ad dona, per dona ad uirtutes, per uirtutes ad eternam beatitudinem. Laborandum est pre omnibus ut dona ex gratia percipiamus. Donis agendum est ut ueniamus ad merita. Pro meritis est beatitudo speranda. Alioquin nec sine precibus ad dona, nec sine meritis ad beatitudinem peruenitur.
Nota differentiam inter dona et uirtutes. Dona sunt primi motus in corde origenesque uirtutum que deus operatur in nobis sine nobis. Virtutes uero sunt effectus donorum et habitus animi iam confirmati quas deus operatur in nobis nobiscum.
Attende quoque triplicem modum orandi. Oramus enim aliquando prostrato corpore super terram in quo notantur tria scilicet infirmitas carnis quia de puluere sumpti sumus, et infirmitas mentis quia per nos non erigimur, et rubor confusionis quia non audemus oculos ad celum leuare. Oramus etiam aliquando flexis genibus sed eleuata facie dicentes cum Salomone: trahe me post te6.
Et nota quod nichil facilius prouocat hominem ad lacrimas quam genuum flexio. Quedam enim naturalis affectio est oculorum et genuum. Dogmatizat enim phisica quod puer in utero matris oculos genibus suppositos habet. Vnde et a genis genua dicuntur. Flexis ergo genibus naturaliter oculi prorumpunt ad lacrimas utpote collactaneis suis affectione naturali respondentes. Oramus etiam aliquando stantes quasi dicamus in domum domini letantes ibimus7. In primo exprimitur conditio nostra, in secundo desiderium, in tertio spes.
Et nota quadripertitum esse speciale genus orandi. Primum est obsecratio, secundum dicitur oratio, tercium postulatio, quartum gratiarum actio. Obsecrationes sunt adiurationes que fiunt pro rebus difficilibus ut est de conuersione impii et remouendis malis. Orationes sunt quando iam conuersis uirtutes et bona orantur. Postulationes uero sunt quando iam iustis celestis gloria oratur. Gratiarum actiones fiunt pro omnibus.
Nec debent sub silentio sepeliri quatuor illa que cor hominis accendunt et inflammant ad deuotam orationem scilicet memoria peccatorum que hominem reddit humilem aput se, recordatio penarum que illum sollicitat ad bene agendum, consideratio peregrinationis que illum hortatur uisibilia contempnere, desiderium uite perhennis que hominem incitans ad perfectum cogit eum a terrenis affectibus uoluntatis mutatione suspendi. Nos igitur tot ac tantis salutaribus instructi monitis et diuina pariter institutione formati audemus dicere: