Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille

Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.


Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Sanctificetur nomen tuum.

Quid est sanctificetur? Nunquid aliquid sanctificationis accedit deo ex nostra predicatione? Nequaquam sed oramus ut sanctificetur in nobis quatinus eius sanctificatio possit ad nos peruenire. Vel aliter: iustus et misericors figulus operatur de lutosa massa iuste dampnationis uasa sua quedam in honorem, quedam in contumeliam, quedam uasa ire, quedam uasa misericordie.

Deus enim quibusdam misericorditer gratiam apponit. Vnde quidam qui prius sunt mali, postea fiunt boni sicut Paulus. Quibusdam uero de iusticia gratiam subtrahit. Vnde quidam qui prius sunt boni postea fiunt et permanent mali sicut Saul et Iudas. Deus enim cui uult miseretur et quem uult indurat.

Sic ergo legatur littera: sanctificetur hoc est confirmetur in nobis nomen tuum in hac uita quia mobile est nomen patris in filios. Iudas enim quandoque fuit filius, quandoque non. Pro qua possibilitate mouendi dicit Apostolus: ne et ego reprobus inueniar. In patria tamen omnes erunt filii dei et erit deus omnia in omnibus. Vnde toto mentis desiderio, toto cordis affectu dicendum est quod sequitur:

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Caput IX: Sed libera nos a malo.

↑ Top of work