Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille

Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.


Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Sciendum est hanc aduerbialem dictionem hodie scilicet, aliquotiens esse notam eternitatis, quandoque temporalitatis. Eternitatis ut ibi: ego hodie genui te i.e. eternaliter. Temporalitatis ut hoc loco: panem nostrum cotidianum etc. Lucas dicit cotidianum quod de uiatico tantum potest exponi. Matheus uero dicit supersubstantialem i.e. Christum qui est supersubstantialis i.e. super omnes substantias et est panis noster in altari. Vel potest legi sub distinctione duarum dictionum ut dicatur super substantialem et tunc talis est sensus: da nobis panem i.e. Christum preter-substantialem i.e. necessarium ad sustentationem. Quasi dicatur: da nobis utrumque panem anime et corporis.

Et notandum est quod ubi nos dicimus cotidianum siue supersubstantialem, Grecus dicit epiusion quod idem est, Ebreus uero dicit sogolla quod interpretatur egregius siue particularis. Sed pluralitas uocum non ponit pluralitatem rerum. Sensus enim idem utrobique est. Panis ergo cotidianus dicitur ipse Christus quo nos indigemus cotidie. Hic est panis uiuus qui de celo descendit cuius nature sublimitas super omnes substantias est.

Nostrum dicimus quia Christus noster factus est et deus pater cum Christo omnia donauit nobis. Cotidianus dicitur in hac uita. Sed in alia non erit cotidianus ubi dies diei non succedit aliqua uolubilitate temporis. Oramus igitur ut quod nostrum est per donum gratie, detur nobis per effectum cotidie. Panis etiam dicitur corpus Christi quod cotidie sumitur sub specie panis.

Et nota tria que consideranda sunt in sacramento altaris. Primum est sacramentum tantum, secundum sacramentum et res, tercius res et non sacramentum, hoc est species panis, ueritas carnis, uirtus gratie spiritualis. Vsque ad speciem panis uisus attingit exterior, ad ueritatem carnis fides interior, ad uirtutem gratie spiritualis caritas superior. Speciem panis rodit aliquando sorex paruissimus, carnem accipit etiam pessimus, uirtutem gratie spiritualis non percipit nisi predestinatus.

Quod ergo ibi uidetur species est panis et uini. Quod ibi creditur esse corpus est Christi quod pependit in cruce et sanguis quem pro nobis effudit. Vnde dicit Augustinus: Sub specie panis et uini quam uidemus res inuisibiles hoc est carnem et sanguinem honoramus. Quemadmodum enim species ibi uidentur quarum res uel substantie ibi esse non creduntur sic ueraciter et substantialiter Christum ibi presentem esse credimus cuius tamen speciem non uidemus.

Nota: Saluator noster quinquies effudit sanguinem suum pro nobis. Prima sanguinis effusio fuit in circumcisione, secunda in sudore, tercia in flagellatione, quarta in crucifixione, quinta in mortui lanceatione. Prima facta est in exemplum ut circumcidamus membra nostra, secunda in signum ut irrigaret et fecundaret terram sanguine suo, tercia et quarta ad remedium, quinta ad sacramentum. Non ergo tantum manus et pedes et latus dicamus aspersa sanguine sed tota ueste tincta ascendisse de Bosra. Sequitur:

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Caput IX: Sed libera nos a malo.

↑ Top of work