Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille

Expositio super orationem Dominicam

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Lord's Prayer by Alan. Latin transcribed from Analecta cisterciensia vol. 31.


Prologus I: Expositio super orationem Dominicam.

Caput I: Pater noster qui es in celis.

Caput II: Sanctificetur nomen tuum.

Caput III: Adveniat regnum tuum.

Caput IV: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra.

Caput V: Panem nostrum cotidianum da nobis hodie, etc.

Caput VI: Et dimitte nobis debita nostra.

Caput VII: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Caput VIII: Et ne nos inducas in temptationem.

Et ne nos inducas in temptationem.

Legimus in epistola Iacobi: beatus uir qui suffert temptationem etc. et alibi: temptatio est uita hominis super terram. Item: uasa figuli probat fornax et homines iustos probatio temptationis. Nos ergo non petimus non temptari sed tanquam athlete Christi talem uolumus temptationem quam ferre possit humana conditio.

Duo genera sunt temptationum: unum quod decipit, alterum quod probat. Secundum illud quod decipit deus neminem temptat. Secundum illud quod probat temptauit deus Abraham de quo propheta: proba me deus et tempta me. Temptat igitur deus, temptat dyabolus, temptat homo: sed aliter deus, aliter dyabolus, aliter homo. Deus ut coronet, dyabolus ut puniat, homo ut decipiat.

Et notandum est sex esse genera temptationum secundum sex dimensiones humani corporis. Est enim temptatio a superiori, temptatio ab inferiori, temptatio ab anteriori, temptatio a posteriori, temptatio a dextris, temptatio a sinistris. Temptatio a superiori est a ratione, ab inferiori a carne, ab anteriori a dyabolo, a posteriori a recordatione peccatorum cum delectatione, a dextris a prosperitate, a sinistris ab aduersitate. Prima est contemptibilis, secunda mirabilis, tercia horribilis, quarta deformis, quinta uolatilis, sexta grauis.

Modo uideamus ordinem temptationum. Primum occurrit suggestio que est exterior a dyabolo aut interior ab ipsa carnis fragilitate quarum neutrum peccatum est sed materia pugnandi et uictorie. Post suggestionem sequitur propassio qui est subitus motus. Culpa quidem est, ut quidam uolunt, sed uenialis sine aliqua deliberatione boni aut mali. Deinde sequitur passio quando non solum habet motum sed etiam deliberat quomodo faciat. Et ista est mors in domo. Et hec passio duplex est.

Alius enim in illa cogitatione delectatur et bonum est ei ibi immorari et tamen nollet perficere etiam si haberet opportunitatem. Alius uero non solum non querit opportunitatem que aliquando deficit nec ut uellet contingit ei. Et hec parum distat ab actu. Prima passio dicitur delectatio, secunda dicitur consensus. Deinde sequitur actus qui est mors in porta. Tandem sequitur consuetudo que est mors quatriduani.

Sed ista triplex mors anime non habuit locum in Christo. Mors enim eius non fuit in anima sed in carne sola. Mors uero nostra non in sola carne sed in anima est. In anima est propter peccatum, in carne propter penam peccati. Christus uero quia peccatum non habuit non est mortuus nisi tantum in carne et propter similitudinem carnis peccati quam traxit ex Adam.

Nota differentiam inter prepositiones, scilicet «ex» et «de». Sumuntur enim in diuersa ratione cause. «De» enim significat materiam, «ex» uero dat auctoritatis et cause efficientis intelligentiam. Si enim dico anulus est de auro significo aurum esse materiam. Si autem dico ex isto patre est iste filius significo efficientem causam.

Inuenitur tamen econtrario ut ibi: natus ex Maria uirgine. «Ex» enim non notat ibi auctoritatem sed ponitur pro «de» et notat decisionem, non plenitudinem. Non enim tota substantia matris est filii. De substantia igitur matris non patris est secundum quod homo. Tamen non matris sed patris auctoritate natus est de matre ab ea sola carnem traducens. Vnde dicitur filius hominis singulariter. Sed quilibet nostrum filius hominum est quoniam a lumbis utriusque parentis carnem traducit. Sequitur:

Caput IX: Sed libera nos a malo.

↑ Top of work