Tractatus de vera et legitima concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae Dei

Domingo Báñez

Tractatus de vera et legitima concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae Dei

Domingo Báñez (1528–1604)

Tractatus de vera et legitima concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae Dei efficaciter moventis humanam voluntatem

First published 1600

Domingo Banez's treatise on the concord of created free choice with efficacious grace (composed 1600): the Thomist answer to Molina. Latin with facing Schola English translation.


Prooemium I: Tractatus de vera et legitima concordia liberi arbitrii creati cum auxiliis gratiae Dei

Pars I: Pars Prima

Caput I: In quo investigatur vera definitio liberi arbitrii, reiecta aliorum mala definitione

Caput II: In quo examinatur qualis indifferentia necessaria sit ad usum liberi arbitrii et ubi sit haec indifferentia

  1. — Quaestio igitur est: an indifferentia sit de intrinseca ratione liberi arbitrii.

Arguitur primo pro parte negativa. In Deo est maxime perfectum liberum arbitrium; et tamen in illo non potest esse aliqua indifferentia: ergo indifferentia non pertinet per se et intrinsece ad rationem formalem liberi arbitrii. Patet consequentia quia, sicut in Deo est quidquid pertinet ad rationem formalem sapientiae, quia sapientia est perfectio simpliciter simplex, ita etiam debet esse quidquid pertinet ad rationem formalem liberi arbitrii.

  1. — Arguitur secundo. Christus Dominus libere obedivit usque ad mortem; et tamen supposito praecepto non poterat non obedire: ergo liberum eius arbitrium non habebat indifferentiam ad obediendum vel non obediendum. Patet consequentia, quia non habebat indifferentiam ad peccandum vel merendum.

  2. — Arguitur tertio. Angelus malus modo de facto peccat: ergo libere operatur. Et tamen non habet indifferentiam in suo libero arbitrio, quod est obstinatum in malo, quoniam angelus ex natura sua immutabiliter eligit. Ergo saltem ad actum liberum non necessarium est quod maneat aliqua indifferentia in voluntate ad utrumlibet.

  3. — Arguitur denique et confirmatur primum argumentum. Nam si indifferentia requiritur ad rationem formalem liberi arbitrii, sequeretur quod Deus non esset omnino immutabilis, sed possit vel potuisset aliter se habere in seipso quam modo se habet. Consequens est contra illud Iacobi 1 (v. 17): Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio. Ad probationem consequentiae advertendum est quod homo non dicitur vitiose mutabilis vel inconstans quando mutat consilium ex novis et rationabilibus circumstantiis advenientibus. Sed nihilominus revera voluntas eius mutatur si, postquam voluit aliquid, iterum vult illud non fieri. Angelus vero minus mutabilis est propter perfectionem suae naturae. Nam postquam eligit aliquid, eligit immutabiliter, nec potest oppositum eligere. Nihilominus in angelo realis mutabilitas in libero eius arbitrio consideratur quatenus electionem quam habuit, potuit non habere, ac proinde potuit se aliter realiter habere in seipso quam modo se habet. At vero in Deo nec transmutatio nec vicissitudinis obumbratio inveniri potest. Etenim divina voluntas non potuit aliam realem actionem ab aeterno habere quam modo habeat quia, cum sit actus purissimus, nulla realis differentia potest inveniri in eius voluntate quae non sit necessaria et aeterna in ipso Deo.

  4. — Pro decisione huius difficultatis notandum est quod indifferentia potest accipi dupliciter. Uno modo negative; et sic dicitur aliquid non differens nec determinatum. Altero modo potest accipi privative, ita ut dicatur indifferens quod est aptum determinari sive a se, sive ab alio, sive simul a se et ab alio; v. gr., sicut homo qui non statuit ducere uxorem, nec vero statuit non ducere, est aptus se determinare ad alteram partem contradictionis, est indifferens privative.

Nota secundo quod adhuc indifferentia, sive negative, sive privative accipiatur, potest tripliciter accipi. Uno modo pure active, quatenus res illa cui competit potest sua facultate aliquid operari, et potest idipsum non operari; sicut artifex habet facultatem artis activam ad faciendum aliquod artificiatum, vel non faciendum illud, vel ad faciendum alterum. Altera est indifferentia pure passiva, sicut materia prima est indifferens ad omnem formam. Tertio invenitur indifferentia utroque modo in aliqua facultate, quemadmodum viventia potentiam habent ad varios motus, activum et passivum, nam a semetipsis et movent et moventur; sicut motus progressivus simul est actio et passio.

  1. — His suppositis sit prima conclusio: Si de libero arbitrio loquamur in communi secundum totam suam analogiam, ut includit divinum liberum arbitrium, non intelligitur pertinere ad eius rationem formalem nisi indifferentia negativa et activa, quae in omni libero arbitrio invenitur, licet non semper sola activa.

Probatur. Quia repugnat Deo privativa indifferentia, scilicet quod sit in illo aptitudo passiva ad utrumlibet, et non sit determinatio ad alterum. Et nota quod non loquimur hic respectu actionum ad intra, in quibus nulla indifferentia inveniri potest, sed omnia sunt ex necessitate naturalia et purissimus actus; sed loquimur de indifferentia quae est in divina potestate per comparationem ad omnes creaturas, sive existentes, sive possibiles. Et isto modo affirmamus divinam voluntatem non esse determinatam ex natura sua ad aliquam creaturam producendam, neque esse determinatam ex natura sua ad aliquam non producendam; sed divinam omnipotentiam dicimus negative indifferenter se habere potestative ad aliquam creaturam producendam, vel non producendam. Et ratio est quia nulla creatura habet necessariam connexionem cum primario obiecto divinae voluntatis, neque aliquam utilitatem afferre posset ut divina voluntas melius assequatur vel fruatur hac sua beatitudine. Diximus autem hanc indifferentiam negativam active inveniri in Deo, ut condescenderemus cum modo loquendi quorumdam modernorum. Sed profecto proprius diceremus quod illa indifferentia negative convenit potentiae activae Dei secundum se consideratae.

Secunda conclusio explicativa praecedentis: Cum Deus statuit ab aeterno facere mundum et omnia alia quae facit in tempore, non aliter se habet in seipso quam si non statuisset creare mundum, vel statuisset non creare. Haec veritas est una de admirabilibus divinae maiestatis, videlicet quomodo causa totali eodem modo existenti necessario, non necessario sequatur idem effectus.

Nihilominus conclusio haec probatur ex immutabilitate Dei, qui cum sit purissimus actus, impossibile est quod sit in potentia ut aliter se habeat in seipso quam modo se habet. Sed omnis potestas eius est purissimus actus, ita ut deliberatio creandi et deliberatio non creandi, nullam realem differentiam habeat in ipso Deo; sicut neque facit differentiam realem esse finalisativum et finalisare, sed solum est differentia rationis ratiocinatae, sicut inter attributa divina ponitur.

Ex hac conclusione sequitur quod tota ratio potentialitatis quae insinuatur in definitione liberi arbitrii in communi data, si formalissime loquamur, debet refundi in obiectum liberi arbitrii, quod semper est medium habens indifferentiam passivam ut possit ordinari vel non ordinari ad finem. Cum itaque dicimus, liberum arbitrium est facultas intellectus et voluntatis ad utrumlibet, utrique potentiae assignamus obiectum habens indifferentiam passivam. Intellectui quidem convenit esse intellectivum et intelligere illam indifferentiam obiecti; et talis cognitio est radix et fundamentum proximum libertatis, quae formaliter est in voluntate sicut et ipse usus libertatis. Item voluntati assignamus obiectum indifferens, hoc est, non habens connexionem necessariam ad finem qui est obiectum voluntatis. Nam cum tota ratio volendi media sit voluntas finis, ad quem voluntas determinata est, si cognoscatur aliquod medium quod, quamvis possit habere aliquam convenientiam ad finem illum, tamen non habet necessariam convenientiam, inde est quod bonitas illius medii sit passive indifferens, ut possit ordinari vel non ordinari, et eligi vel non eligi in finem. Et haec est potissima ratio propter quam intelligimus esse in Deo perfectissimum liberum arbitrium et formalissimum, non includens aliquam imperfectionem, quia ex perfectissima cognitione finis, est in Deo perfectissima cognitio indifferentiae omnium aliarum rerum, in quibus nulla est necessaria connexio cum summo bono, quod est obiectum divinae voluntatis. Et tamen cognoscit Deus in illis quod sunt ordinabiles ad manifestationem summi boni finalizativi omnium creaturarum possibilium. Finalizat autem eas dumtaxat quas sua libera voluntate fecit, ita sane ut esse finalizativum et finalizare, nullam realem differentiam ponat in divina voluntate, sed dumtaxat differentem relationem rationis.

Atque hactenus de purissima formalitate liberi arbitrii, quae in solo Deo invenitur, explicata est definitio; sicut et plenariae rationis sapientiae et aliarum perfectionum quae dicuntur perfectiones simpliciter simplices a theologis, in solo Deo invenitur plenitudo, a qua dependent et cui subordinantur tales perfectiones prout formaliter participantur a creaturis.

Tertia conclusio: In omni libero arbitrio creato invenitur non solum passiva indifferentia obiecti cogniti ut indifferenter eligibile, sed etiam invenitur aliqua indifferentia passiva cum quadam potentialitate subiecti.

Haec conclusio ratione communi probatur. Primo quia omnis creatura, quantumvis intellectualis, habet aliquid potentialitatis, cum solus Deus sit purus actus; sed omnis creatura habet esse receptum et limitatum et dependens a primo esse in fieri et conservari, ac proinde in omni operatione sua: ergo et liberum arbitrium creatum suo modo debet habere potentialitatem et passivam indifferentiam ad suam operationem et usum libertatis.

Probatur secundo, quia in nulla creatura intellectuali potest inveniri quod modo non eligat et postea eligat sine mutatione sui: ergo in omni creatura intellectuali invenitur aliqua indifferentia passiva in libero eius arbitrio. Antecedens probatur. Quia electio quae est in creatura nec est suum esse, cum sit operatio, nec est determinata ab auctore naturae, sicut voluntas finis quod est obiectum voluntatis. Ergo dum voluntas eligit quod non habet necessariam connexionem cum suo obiecto, realiter mutatur de potentia in actum.

Tertio probatur. Quia omnis creatura intellectualis est peccabilis et defectibilis: ergo per liberum arbitrium mutabilis. Antecedens commune documentum est demonstratum a theologis; a sancto Thoma 1 p., q. 63, a. 1, et 1. 2, q. 89, et lib. 3 Contra gentes, cap. 108. Consequentia patet, quia mutari de bono in malum praesupponit potentialitatem et indifferentiam passivam creaturae rationalis.

Denique probatur inductive. Nam angeli creati in gratia realiter sunt mutati per liberum arbitrium de bono in malum, et similiter homo in gratia creatus realiter mutatus est. Postea vero in statu naturae lapsae hanc mutabilitatem experimur de bono in malum per liberum arbitrium, et de malo in bonum per Dei gratiam credimus fieri mutationem.

Quarta conclusio: Nihilominus facultas liberi arbitrii et usus illius facultatis, quantumlibet sit liberum arbitrium creatum, non consistit formaliter in passione aut potentialitate illius facultatis, sed revera facultas est activa et usus illius est actio.

Haec conclusio certissima est secundum fidem, ut patet ex concilio Tridentino sess. 6, can. 4, 5 et 6. Et profecto ex ipsa definitione liberi arbitrii constat facultatem illam esse activam ad agendum hoc vel aliud, vel ad eligendum agere vel non agere. Et denique omnes actiones humanae in quibus dumtaxat invenitur ratio boni aut mali moralis, sunt verae actiones elicitas a potentiis activis, tametsi ex parte subiecti habeant coniunctum aliquid passibilitatis, dum potentia transit de non operante in operantem virtute motionis superioris agentis.

Ex quo sequitur quod frustra laborat Suarez lib. 1 De auxiliis, cap. 2, ostendens hanc indifferentiam liberi arbitrii creati et usus libertatis non consistere in passione, putans se contra nos aliquid definire. Sed profecto ipse finxit hostem quem feriret.

  1. — Ex dictis sequitur unum corollarium valde notandum: quod tanto scilicet erit magis perfectum liberum, arbitrium creaturae, quanto magis per gratiam assimilabitur divino libero arbitrio tam in fundamento et radice quam in formalitate voluntatis ad utrumlibet se habentis. Hoc corollarium videtur aperte demonstrari. Nam si homo hanc maximam perfectionem habet, quod factus est ad imaginem et similitudinem Dei, propter liberum arbitrium et dominium quod habet ad agendum utrumlibet, ut explicatum est, optime colligitur quod, si per gratiam haec facultas elevatur, tanto erit perfectior quanto magis assimilabitur in modo operandi divino libero arbitrio.

Sequitur secundo liberum arbitrium et exercitium illius esse magis perfectum in beatis quam in puris viatoribus. Hoc probatur, quia primum fundamentum, quamvis non proximum, libertatis, est determinata cognitio finis et immutabilis adhaesio voluntatis ad finem ultimum. Et beati videntes Deum ex natura rei diligunt illum immutabiliter, sicut et ipse Deus se videt et diligit. Ergo iam in hoc fundamento maxime beati assimilantur Deo. Rursus ex perfecta cognitione et dilectione summi boni perfectius cognoscitur indifferentia mediorum ad illum finem, quae est proxima radix usus libertatis.

Ex quo tandem sequitur quod ipse usus libertatis qui formaliter est in voluntate, sit perfectiori modo liber, quantumlibet infallibiliter semper voluntas eorum eligat bonum. Non tamen ponimus meritum in beatis, non defectu libertatis, sed quia iam sunt in termino beatitudinis constituti. Alias autem repugnat quod aliquis videat Deum et mereatur in electione mediorum ad finem, sicut Christus videbat Deum sicut modo videt, et nihilominus per fectissime merebatur nobis gratiam et gloriam eligens obedire usque ad mortem.

Caput III: In quo ad argumenta respondetur

Pars II: Secunda Pars

Caput I: In quo explicatur quid sit auxilium

Caput II: In quo exactius inquiritur quotuplex sit auxilium Dei

Caput III: De differentia auxilii sufficientis et efficacis

Caput IV: In quo ad argumenta in oppositum respondetur

Pars III: Tertia Pars

Caput I: Quod, quamvis concordia nostri liberi arbitrii cum divinae gratiae efficacibus auxiliis et aeterna praedestinatione semper fuerit difficilis ad intelligentiam in hac vita, tamen modus dicendi ex sancto Augustino et sancto Thoma amplectendus est

↑ Top of work