Hunc tractatum sub apostolico themate ad Hebr., 13 (vv. 20 et 21) visum est prosequi: Deus pacis aptet vos in omni bono, ut faciatis eius voluntatem, faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum. In quo themate, quasi in quodam praegnanti principio, intelligo contineri omnia quae ad veram concordiam humanae voluntatis cum divina pertractanda sunt. Continentur enim in his verbis et liberum arbitrium hominis, et liberum arbitrium Dei. Dei quidem in eo quod Apostolus exoptat, ut Deus aptet homines in omni bono. Si enim in Deo non esset liberum arbitrium, frustra esset desiderium et oratio Pauli. Deinde liberum arbitrium hominis abunde satis explicatur in eo quod inquit, ut faciatis eius voluntatem, eo vel maxime quia in superiori clausula praecesserat: amplius deprecor vos hoc facere. Tandem exprimitur efficacia auxilii gratiae Dei in eo quod dicitur, faciens in vobis quod placeat coram se. Itaque liberum arbitrium hominis adaptatur a Deo ut libere faciat id quod placet Deo, et nihilominus ipse Deus facit ut homo faciat. Quae concordia insinuatur in eo quod dicitur, Deus pacis, quasi potens Dominus talem pacem et concordiam facere.
Iam vero, ut distincte procedamus in hoc tractatu, non animo contendendi, sed potius docendi huius rei veritatem prout ex doctrina divi Augustini et divi Thomae et aliorum patrum accepimus, in tres partes praecipuas hanc meditationem dividamus:
Prima versabitur in statuenda, definitione liberi arbitrii et actionis liberae.
Deinde in secunda parte, de efficacia actualis gratiae Dei, quid sit et unde habeat illam disseremus.
In tertia denique parte explicabimus quomodo concordia haec sit possibilis sine iniuria, immo cum perfectione liberi arbitrii.