"Jam tuba terribili bellum clangore salutans
Intonuit, cognati loquens praeludia belli,
Mugitu simili similem signando tumultum.
Aera laedebat mendaci vulnere cornu,
Devia vox hujus, vox hujus anormala nescit
Organicis patere modis, artique favere
Spernit, et effrenem miratur musica cantum.
Grataque vox citharae serenans gratius istis
Mellitae tribuit auri convivia vocis,
Quae cantus varii faciem variando colorans,
Nunc lacrymas in voce parit, mentita dolorem;
Nunc falsi risus, sonitu mendacia pingit,
Et lyra quae semper cantu philomenat amoeno,
Dulcius alliciens, oculisque prooemia somni
Lectitat, et sepelit offensae murmura mentis
Fistula, quae noctu solers vigil excubat, imo
Excubiis voce compensat damna soporis:
Auribus arrisit per quem fit caetera cordis
Saxea durities, mentisque liquescere durae
Cogitur asperitas, propriumque fugare rigorem.
Hunc vocis cursum, tantumque volucris acumen
Obtusae vocis tardabant tympana gressu.
Nec tamen omnino cantus fraudatur honore,
Verbere si quis ea subtili verberet ictu,
Suscitet atque manus tractu delibet amico,
Aeris exhausti tractu sociata profundo.
Cum dulci strepitu ructabant organa ventum,
Dividitur juncta, divisaque jungitur horum
Dispar comparitas cantus, concordia discors,
Imo dissimilis similis dissensio vocum.
Plebaeo sonitu mendica voce sonabant,
Cymbala, quae nostris nunquam clamando perorant
Auribus, auditus hominum vix digna mereri.
Nullus erat major, melior, vel gratior illo,
Quo concludebat praedictis cantibus unus,
Dulcis pentasonae cantus, vestigia cujus,
Cujus adorabat vocem plebs aemula cantum.
Et quae cum cithara discordi disputat ore,
Psalterii condita favo, mellita sapore,
Insonuit vox grata ferens munuscula cantus.
Sistra puellaris tactum poscentia dextrae,
Linguae femineae, Martis bellique prophetae,
Vocis inauditae miracula voce canebant."