In lacrymas risus, in fletum gaudia verto:
In planctum plausus, in lacrymosa jocos,
Cum sua naturam video secreta silere,
Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
Cum Venus in Venerem pugnans, illos facit illas:
Cumque suos magica devirat arte viros.
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter
Non dolus, imo dolor parturit, imo parit.
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur,
Ut donem flendo, flebile carmen eis.
Heu! quo naturae secessit gratia? morum
Forma, pudicitiae norma, pudoris amor!
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis
Orphanus a veteri nobilitate pudor.
Activi generis sexus, se turpiter horret
Sic in passivum degenerare genus.
Femina vir factus, sexus denigrat honorem,
Ars magicae Veneris hermaphroditat eum.
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem,
Grammaticae leges ampliat ille nimis.
Se negat esse virum, naturae factus in arte
Barbarus. Ars illi non placet, imo, tropus.
Non tamen ista tropus poterit translatio dici;
In vitium melius ista figura cadit.
Hic modo est logicus, per quem conversio simplex
Artis, naturae jura perire facit.
Cudit in incude, quae semina nulla monetat
Horret et incudem malleus ipse suam.
Nullam materiam matricis signat idaea,
Sed magis in sterili littore vomer arat.
Sic pede dactilico Veneris male iambitur usus,
In quo non patitur syllaba longa brevem.
Quamvis femineae speciei supplicet omnis
Forma viri, semper hujus honore minor;
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis
Narcissique decor victus adoret eam:
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret
Et formae deitas disputet esse deam.
Qua Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis
Phoebi cessaret otia nervus agens:
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem
Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
Queis impressa semel, mellirent oscula succo,
Queis mellita darent, mellis in ore favum.
Spiritus exiret ad basia deditus ori,
Totus et in labiis luderet ipse sibi.
Ut dum sic moriar, in me defunctus, in illa
Felici vita perfruar alter ego.
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter,
Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
Non modo per rimas rimatur basia Thysbes
Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
Non modo Pelides mentitur virginis actus,
Ut sic virgineum se probet esse virum;
Sed male naturae munus pro munere donat,
Cum sexum lucri vendit amore suum.
A Genii templo tales anathema merentur,
Qui Genio decimas, et sua jura negant.