De planctu naturae
Alan of Lille (1120–1202)
Alan of Lille's De planctu naturae ("The Complaint of Nature") is a twelfth-century Latin prosimetrum in which personified Nature laments human disorder and the misuse of sexuality and language. Probably composed around the 1160s–1170s, it joins Boethian consolation, Chartrian cosmology, Christian moral critique, and elaborate rhetoric. Its allegory helped shape later medieval representations of Natura, especially Jean de Meun's continuation of the Roman de la Rose and the tradition that reaches Chaucer. Schola presents the Latin text with an English translation.
Chapter I: In lacrymas risus
Chapter II: Cum hanc elegiam
Chapter III: Illic forma rosae
Chapter IV: Haec vestium ornamenta
Chapter V: Floriger horrentem Zephyrus
Chapter VI: Hac igitur amoenantis
Chapter VII: O Dei proles
Chapter VIII: Praefata igitur virgo
Chapter IX: Pax odio, fraudique
Chapter X: Heu, quam praecipiti
Chapter XI: Jam ex hoc
Chapter XII: Ad haec ergo
Septima quaestio Alani. Ad haec ergo: "Quoniam in aere generalitatis hujus intellectus oberrat excursor, intelligere vero specialitas amicatur, vellem, quod vitia quae in quodam generalitatis implicas glomicello, speciosissimarum specierum interstitiis discoloribus explicares."
Responsio Naturae. "Quoniam tuae postulationis rationem emeritam indecens est adimpletionis merito defraudari, tibi singula vitia aequum est sigillatim notulis singularibus adnotari. Quia ergo jam dictum est, quomodo totus orbis impurae Veneris fere generali periclitatur incendio, nunc restat dicendum qualiter idem generalissimo gulositatis naufragatur diluvio. Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium, et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens. Nota ergo quasdam filias idololatriae veteris medullitus exstirpatae, in praesenti instanti suae matris imperium reparare conari, et eam quibusdam praesagiosis carminibus redivivam a mortuis excitare; quae meretricali officio, vultu phantasticae dilectionis faciem dealbantes, amasios alliciendo, fraudulenter illiciunt: quae sub tristi laetitia, sub amica saevitia, sub hostili amicitia, tanquam Syrenes usque ad exitium dulces, delectationis melodiam facie tenus praeferentes, suos amatores ad idololatriae perducunt naufragium: harum una, ut ficto loquar vocabulo, congruentia proprietatis, bacchilatria poterit nuncupari."
De superfluo potu. Bacchilatria haec suum amasium rationis privans igniculo, eumdem tenebris brutae sensualitatis exponit, suum etiam, more meretricio, in tantum debriat amatorem, ut idem Bacchum nimis emphatice affectare cogatur, in tantum ut potator Baccho nimiae delectationis vinculo alligatus, eidem divinae majestatis cultum exhibere credatur: Adeo ut homo bacchilatra, Bacchum plerumque locali interstitio a se sejungi non ferens, in alienis vasculorum capsulis suum deum diu perendinare non patiatur, sed ut sibi ejusdem dei familiarius assistat divinitas, illum dolio sui ventris includat. Sed quia plerumque stomachi capsula tanti hospitis divinitatem diu sustinere non potest, idem deus aut per orientalis portae polum arcticum, aut per occiduae regionis antarcticum turpiter evaporat. Multoties etiam Bacchi cultor in scyphis materiae honore pollentibus Baccho architectatur hospitium, ut ejusdem divinitas divinius in aureo vase praefulgeat. Unde idem aethereis nitoribus claritate concertans, et smaragdinis coloribus viriditate contendens, ac plerosque sapores sui saporis majestate praecellens, potationum filios suarum proprietatum dignitatibus irritat sophisticis, ut ipsa Bacchum tanquam ineffabilis divinitatis arcanum ineffabili amore concelebrent. Qui etiam his animati, ne divinitatis illius aliquid remaneat inexhaustum, usque ad faeces Bacchum deglutiunt, sicque suum deum in tartaream abyssum ventris cogunt inhoneste descendere, et dum sic a speciali ad generalissimum genus potationis deveniunt, superlativum gradum ebrietatis ascendunt. Haec pestis non solum plebeae vulgaritatis inimicatur hominibus, verum etiam praelatorum superciliosas sibi facit inclinare cervices, quibus Bacchi gratiae non sufficiunt, quas in eum gratia naturae diffudit, verum etiam arundineam usurpantes attractionem; nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem; nunc aliarum rerum dotibus locupletatum extrinsecus, impetuosa gulae Charybdi deglutiunt, in tantum, ut sine mari naufragium, sine tristitia fletum, sine infirmitate lethargium, sine sopore somnum ebrietatis incurrant. Qui dum ebrietatis energia percussi, operam psalmodiis impendunt, versus nimia intercalatione rumpentes crapulae boream importunum interserunt.
De superfluitate ciborum. Nec solum praetaxata potus cupiditas, verum etiam, cibi plerosque canina inescat aviditas, quorum voluptates inordinatae, cogitationes inconcinnae, novos sibi cibi somniant apparatus. Qui dum exactori quotidianum escae debitum nimis abundanter exsolvunt, exactor superabundans suo cogitur reddere debitori. Isti, quidquid possident, in arca stomachi thesaurisant. Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit. Isti, bursam ad nummorum vomitum, arcam pecuniarum invitant ad nauseam, ut exactori stomacho possint accuratius adulari. Interius ventrem ciborum locupletant divitiis, exterius in nuda et pura positi paupertate. Haec pestilentia etiam non vulgari humilitate contenta, profundius progreditur ad praelatos, qui salmones et lucios, caeterosque pisces aequipollenti generositate praesignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur. In eadem mensa terrestre animal piperis inundatione submergitur, piscis natat in pipere, avis ejusdem viscositate ligatur: dumque tot animalium genera uno ventris ergastulantur in carcere, aquatile animal secum terrestre, aeriumque genus in eodem sepulcro tumulari miratur. Quibus si detur licentia exeundi, egressuris vix portae sufficit amplitudo. Hae praefatae pestes pontem faciunt, per quem ad luxuriae lupanaria pervenitur. Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur. Hae morbos pariunt, seminant paupertates. Hae sunt nutrices discordiae, sorores insaniae, intemperantiae matres, immunditiae venatrices. Per has, humanum genus modestiae limites excedit, temperantiae frena postponit, castitatis sigilla confringit, meae largitionis gratiam non attendit. Cum enim mea largitas tot hominibus fercula procuret, tot fercula copiosa compluat, ipsi tamen gratiae ingrati, nimis illicite licitis abutentes, frena gulae laxantes, dum comedendi mensuras excedunt, lineas potationis in infinitum extendunt; qui palata salsorum seducentes acumine, ut saepe et multum bibant, saepius sitire coguntur.
De avaritia. Est et alia idololatriae filia, quam (si nominis proprietas suam significationis germanitatem in voce retineat) convenienti vocabulo conveniens est nummulatriam nuncupari. Haec est malitia, per quam in animis hominum deificatur pecunia, nummo divinae venerationis exhibetur auctoritas, per quam, ubi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucescit; ubi nummus commilitat, Hectoreae militiae fulgura conticescunt; ubi pugnat pecunia, virtus expugnatur Herculea. Si quis enim armatur pecunia, tanquam loricis argenteis torrentis impetus Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur virtutis Herculeae, versipellis Ulyssea calliditas floccipenditur, in tantum enim habendi fames involvit, ut dialecticae muta sit subtilitas, rhetoricae languescat civilitas. Ubi nummorum perorat plenitas, jam Tullius sui monetam vendit eloquii, sui pudoris monilia in aurum commutat Lucretia; Penelope suae vicennariae castitatis pudorem deponit in pretio; Hippolytus etiam si nummi preces audiat susurrantis, suae novercae non vult precibus novercari. Nam si in aure judicis susurret pecunia, Orphei lyra, carmen Amphionis, musa Virgilii voce pecuniae suffocantur. Jam dives, divitiarum naufragus in profundo, hydropicae sitis incendiis sitit opes, et in medio ipsarum positus Tantalizat. Pauper etiam, quamvis materialem avaritiam realiter exercere non valeat, intus tamen archetypam retinet parcitatem. Proh dolor! metallorum onera largiuntur honores, ad metalli pondera ponderatos. Jam non Caesar, sed nummus est omnia, quia ab individualibus usque ad generalissimam, honores singulos tanquam mediator percurrit. Nummus patriarcha noster est, episcopos et archiepiscopos inthronizat. Alios archidiaconalibus adaptat officiis; alios denique aliarum dignitatum et officiorum coaequat negotiis. Quid plura? nummus vincit, nummus mundum regit, nummus imperat universis. Quid prodest cum Ptolomaeo subterfugientis astronomiae fugas consequi subtilitatis curriculo; stellarum prophetias, spontaneos planetarum investigare errores; cum Euclide, geometricorum aenigmatum secreta scrutari; intellectu in profundum maris descendere; coeli altitudinem intelligibilibus mensuris attingere; cum Milesio, musicarum proportionum consonantes amicitias invenire; cum Pythagora pugnas numerorum virtute multiplicationis inspicere; cum Tullio, orationem rhetoricis colorum stellare sideribus; cum Aristotele, ancipiti dialecticae gladio a veris falsa dividere; cum Zenone falsitatem probabilitate tunicare sophistica; cum Donato in accidentium congruentia nectere dictiones, cum sapientia nostris temporibus nullius fructus praemietur stipendiis, nullius famae eam aura favorabilis extollat, ipsa vero pecunia honoris titulos et laudis emat praeconia? Sola tamen sapientia revera super omnem praeeminet possessionem. Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum! per quam nobilis scientiae thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus internae delectationis acquiritur. Haec est sol, per quem mens diescit in tenebris, cordis oculus, deliciosus animi paradisus. Haec in coeleste terrenum, in immortale caducum, in deum hominem, deificae mutationis auctoritate convertit. Haec est verum peregrinationis remedium, solum humanae calamitatis solatium, humanae noctis lucifer singularis, tuae miseriae redemptio specialis, cujus aciem nulla aeris caligo confundit, non densitas terrae operam ejus offendit, non altitudo aquae respectum ejus obtundit. Haec igitur, quamvis apud multos qui sensuali mobilitate brutescunt, nimia langueat vilitate, apud illos tamen qui in ignem originalem rationis redegerunt scintillam praeconii, et famae munere non fraudatur. Quamvis enim prudentia phantasticae adulationis plausibiles dedignetur applausus, tamen quia verae famae haec est gloriosa proprietas, ut appetitores sui contemnat, et appetat contemptores; famam fugiendo consequitur, quam perdet insequendo. Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri." Tunc ego: "Vellem ut laxatis habenis reprehensionis, praecordialius avaritiae filias impugnares." Tunc illa ad acerrimas invectionis demorsiones gyrans suae narrationis incessum, ait: