Expositio super symbolum Nicenum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Nicenum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Nicene Creed by Alan.


Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.

Caput I: Credo in unum Deum.

Caput II: Patrem.

Caput III: Omnipotentem.

Caput IV: Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Caput V: Et in unum Dominum.

Caput VI: Iesum Christum.

Caput VII: Filium Dei unigenitum.

Caput VIII: Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Caput IX: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Caput X: Genitum, non factum.

Caput XI: Consubstantialem Patri.

Caput XII: Per quem omnia facta sunt.

Caput XIII: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Caput XIV: Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Cum haec praepositio de aliquando notet causam materialem — ut cum dicitur: formavit Deus hominem de limo terrae — aliquando nativitatis originem — ut cum dicitur filius esse natus de patre — hic notat auctoritatem, ut dicatur filius esse incarnatus de Spiritu Sancto, id est opere Spiritus Sancti, ut non notet materiam sed auctoritatem. Hoc contra haereticum dicitur, qui Christum dogmatizabat de virili semine esse natum.

Ex Maria Virgine.

Hic haec praepositio ex notat materiam, quia de carne virginali sumpsit carnem filius Dei, eamque in formam humani corporis effigiavit sibique univit. Hoc contra Manichaeum, qui asserebat Christum assumpsisse corpus phantasticum.

Et homo factus est.

Non quod aliquis homo filius Dei inceperit esse, sed ipse incepit esse homo, id est humanae naturae. Omnia ista ad unum articulum pertinent, quia si incarnatus est de Spiritu Sancto et de Maria virgine, manifestum est quod sit homo. Item si natus ex Maria virgine, manifestum est quod natus est opere Spiritus Sancti.

Idem continetur in tertio articulo apostolici symboli, ubi dicitur: qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria virgine.

Caput XV: Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est.

Caput XVI: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Caput XVII: Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Caput XVIII: Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos.

Caput XIX: Cuius regni non erit finis.

Caput XX: Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem.

Caput XXI: Qui ex Patre Filioque procedit.

Caput XXII: Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur.

Caput XXIII: Qui locutus est per prophetas.

Caput XXIV: Unam Sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam.

Caput XXV: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Caput XXVI: Et expecto resurrectionem mortuorum.

Caput XXVII: Et vitam venturi saeculi.

Caput XXVIII: Amen.

↑ Top of work