Expositio super symbolum Nicenum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Nicene Creed by Alan.
Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.
Caput I: Credo in unum Deum.
Credo in unum Deum.
Eleganter autem symbolum a fide initium sumit, quia fides est fundamentum omnium virtutum. Unde dicitur: Prima petit campum dubia sub sorte duelli, pugnatura fides.1 Et in alio symbolo dicitur: Quicumque vult salvus esse, etc.
Est autem aliud credere in Deum, aliud credere Deum, aliud credere Deo. Credere in Deum est fide et caritate tendere in Deum; quod tantummodo est iustorum. Unde ille qui in criminali peccato est mentiri videtur cum dicit Credo in Deum. Sed quia qui profert symbolum in ecclesia non loquitur in propria persona, sed in persona ecclesiae, illa verba non iudicantur esse illius, sed ecclesiae. Vel dicere possumus quod aliquando large sumitur Credo in Deum, et sit sensus: Credo in Deum, id est fidem habeo de Deo, sive sit formata sive informis.
Credere Deum est credere Deum esse. Credere Deo est credere verbis eius. Mali ergo homines et daemones credunt Deum et Deo, sed non credunt in Deum.2 Per hoc quod dicit Credo, eliditur haeresis eorum qui dicunt nihil esse credendum, sed omnia casualiter provenire. Per hoc quod dicit in Deum, eliditur error gentilium qui in creaturam credebant, non in Deum.
Sed ille solus credendus est qui est currens vel videns, qui tanquam omnium efficiens causa efficiendo singula percurrit, et qui in gremio suae providentiae tam praeterita quam futura praesentia esse cognoscit. Unde et Graece dicitur theos, quod interpretatur currens vel videns. Vel theos interpretatur timor. Unde et deus dicitur, quia homo specialiter dicitur timere.
Ideo autem adiungitur terminus solitudinis, scilicet unum, ut pluralitas deorum excludatur contra haereticos, qui plures deos esse asserunt. Potest autem hoc nomen deus ita ibi personaliter teneri ut pro patre fiat suppositio, vel ut deus generaliter supponatur, ut non fiat descensus ad aliquam personarum.