Expositio super symbolum Nicenum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Nicene Creed by Alan.
Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.
Caput I: Credo in unum Deum.
Caput II: Patrem.
Caput III: Omnipotentem.
Caput IV: Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Hoc contra haereticos dicitur qui mundum ab aeterno fuisse dicunt. Sed ipse in principio creavit caelum et terram.1 Per terram intellige corporalia, per caelum spiritualia; vel per caelum, caelum empyreum, quod quam cito factum est sanctis repletum est, per terram intellige machinam elementorum; vel per caelum superiores partes mundi sensilis, per terram inferiores.
Et nota quod improprie dicitur Deus factor, proprie autem creator. Creare enim est de nihilo aliquid facere. Unde Deus, qui simul materiam et formam creat, materiam supponendo formae et formam imprimendo materiae, creator dicitur, vel creans quasi concrete creans. Operatio dicitur creatio quasi concreatio. Opus vero creatum quasi concreatum.
Natura dicitur procreare quasi ex alio procul creare, quia ipsa de similibus similia procreat: operatio eius procreatio est, opus vero procreatum. Homo vero dicitur proprie factor, qui a longe imitatur naturam.
Visibilium omnium et invisibilium.
Hoc contra Manichaeos, qui duo constituebant rerum principia: principium lucis et principium tenebrarum, a principio tenebrarum asserentes esse corporalia, a principio lucis spiritualia.
Huc usque protenditur primus articulus symboli, qui vertitur circa omnipotentiam, unitatem, auctoritatem. Eadem sententia continetur in primo articulo apostolici symboli, ubi dicitur: Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem caeli et terrae. Sed quae in hoc articulo implicite dicuntur, in praedicto explicantur. Hunc autem, secundum quosdam, edidit Petrus.