Expositio super symbolum Nicenum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Nicene Creed by Alan.
Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.
Caput I: Credo in unum Deum.
Caput II: Patrem.
Caput III: Omnipotentem.
Caput IV: Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Caput V: Et in unum Dominum.
Caput VI: Iesum Christum.
Caput VII: Filium Dei unigenitum.
Caput VIII: Et ex Patre natum ante omnia saecula.
Caput IX: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Caput X: Genitum, non factum.
Caput XI: Consubstantialem Patri.
Caput XII: Per quem omnia facta sunt.
Caput XIII: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.
Ecce primus articulus qui vertitur circa Christi incarnationem. Hoc dicitur contra haereticos qui dixerunt genus humanum necessarium esse salvari, quamvis Christus non veniret in carnem. Unde, ut ostendatur ad quid venerit Christus in carnem, scilicet propter salutem humani generis, additur:
Et propter nostram salutem.
Hoc etiam dicitur contra haereticos qui dicebant Christum venisse in mundum non solum ad redimendum hominem, sed etiam daemonem, et ita bis Christum esse passum: semel in terra pro homine, semel in aere pro daemone.
Descendit de caelo.
Filium Dei descendisse de caelo nihil aliud est quam illum, qui tantum erat divinae naturae, factum esse humanae: cum esset invisibilis, factus est visibilis. Per caelum enim intelligitur immensitas divinae naturae.