Expositio super symbolum Nicenum

Alan of Lille

Expositio super symbolum Nicenum

Alan of Lille (1120–1202)

A commentary on the Nicene Creed by Alan.


Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.

Caput I: Credo in unum Deum.

Caput II: Patrem.

Caput III: Omnipotentem.

Caput IV: Factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Caput V: Et in unum Dominum.

Et in unum Dominum.

Sicut primus articulus vertitur circa patrem, ita secundus circa filium. Multi tamen articuli vertuntur circa ea quae pertinent ad filium — verbi causa, septem sigilla quibus signatur liber quem vidit Iohannes in Apocalypsi, quae nemo poterat solvere nisi leo de tribu Iuda. Quae sunt scilicet: conceptio, nativitas, passio, descensus ad inferos, resurrectio, ascensio, secundus adventus ad iudicium.

Secundus articulus complectitur quatuor. Insinuat enim filium esse verum Deum, a patre in persona esse alium, patri coaeternum, consubstantialem. Ait ergo: et in unum Dominum.

Christus, secundum quod Deus, dicitur Dominus auctoritate dominii. Tamen secundum humanam naturam dicitur Dominus secundum quam patravit nostrae redemptionis sacramenta, et maxime post resurrectionem, in qua glorificata est utraque eius natura. Unde et in evangelio Christus post resurrectionem Dominus vocatur, non ante.

Unde et claustrales in lectione evangelii, cum de eo loquuntur, eum Dominum vocant. Istud tamen specialiter faciendum est in illis evangeliis quae continent ea quae fecit Dominus Iesus post resurrectionem. Ait ergo: et in unum Dominum.

Hoc contra Nestorium dicitur, qui Christum verum Deum esse non asserebat, sed per adoptionem tantum. Unde ipse dicebat: Quid magni est Christum esse Deum? Et ego possum esse deus si volo. Sed ipse Christus solus fuit Dominus, sacramentorum patratione et humani generis redemptione.

Caput VI: Iesum Christum.

Caput VII: Filium Dei unigenitum.

Caput VIII: Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Caput IX: Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Caput X: Genitum, non factum.

Caput XI: Consubstantialem Patri.

Caput XII: Per quem omnia facta sunt.

Caput XIII: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis.

Caput XIV: Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.

Caput XV: Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus, et sepultus est.

Caput XVI: Et resurrexit tertia die secundum Scripturas.

Caput XVII: Et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.

Caput XVIII: Et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos.

Caput XIX: Cuius regni non erit finis.

Caput XX: Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem.

Caput XXI: Qui ex Patre Filioque procedit.

Caput XXII: Qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur.

Caput XXIII: Qui locutus est per prophetas.

Caput XXIV: Unam Sanctam Ecclesiam Catholicam et Apostolicam.

Caput XXV: Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Caput XXVI: Et expecto resurrectionem mortuorum.

Caput XXVII: Et vitam venturi saeculi.

Caput XXVIII: Amen.

↑ Top of work