Expositio super symbolum Nicenum
Alan of Lille (1120–1202)
A commentary on the Nicene Creed by Alan.
Prologus I: Expositio super symbolum Nicenum.
Omnis scientiae integritas in duobus consistit: in eis quae expediunt proposito et in illis quae impediunt propositum. Verbi causa: logica consistit in scientia locorum differentiarum et locorum maximarum, quorum scientia expedit proposito dialecticorum, et in scientia sophisticorum locorum, quorum scientia impedit propositum. Hoc idem reperitur in aliis facultatibus.
Similiter facultas theologica consistit in scientia articulorum, quae scientia expedit proposito theologi, et in scientia haeresum, quae impedit eiusdem propositum. Horum, id est articulorum, scientia valet ad electionem; illorum vero ad fugam. Non enim fugimus malum nisi cognitum. Hoc praeconsiderantes apostoli, ut fidei articulis fideles instruerent et contra insultus haereticorum armarent, ediderunt symbolum quod dicitur apostolicum.
Videndum est ergo quot modis sumatur hoc nomen symbolum. Secundo, in qua acceptione sumatur hoc nomen cum dicitur apostolicum vel Nicaenum. Tertio, a quibus editum est symbolum apostolicum et a quibus Nicaenum. Quarto, quae differentia est inter hoc et illud. Quinto, quo modo unum reducatur in aliud.
Hoc nomen symbolum aliquando sumitur in designationem signi, ut res aliquid significans dicatur symbolum. Unde apud Dionysium in Hierarchia locutio dicitur symbolica, quae rei occultae est significativa. Et secundum hoc dicitur sym, quod est simul, et olon, quod est totum, quia in tali locutione simul totum comprehenditur, ut et aliud in superficie litterae intelligatur et aliud interiori intelligentia comprehendatur.
Dicitur etiam symbolum diversorum collectio, ut cum diversi diversas portiones ponunt ad constituendum aliquid. Quod proprium est convivarum, qui simul convivantes in una expensa diversas simul ponunt portiones. Unde talis collectio dicitur symbolum a sym, quod est simul, et bolus, quod est portio, quia in tali collectione unusquisque ponit bolum suum, id est portionem suam. Inde est quod translative catalogus articulorum fidei, in quo agitur generaliter de articulis christianae religionis, symbolum nuncupatur, ut Credo in Deum, quia ibi unusquisque apostolorum suam posuit portionem. Una enim clausula ab uno apostolo, ab alio alia est edita.
Apostolicum autem symbolum, scilicet Credo in Deum, quod submissa voce dicitur in ecclesia Dei, ab apostolis est editum in Ierusalem antequam dispersi essent in diversas regiones; cui interfuit beata virgo et Maria Magdalena.
Unde et Nicaenum symbolum, quod aequipollet apostolico, non cantatur in ecclesia Dei nisi in solemnitatibus apostolorum vel beatae virginis et aliorum qui editioni symboli apostolici interfuerunt. Unde et solemnitate beati Michaelis non cantatur, quoniam angelorum non est fides sed scientia.
Nicaenum vero symbolum editum est a sanctis patribus, qui longo tempore post apostolos, sub Constantino imperatore, tempore cuius pax data est ecclesiae, celebraverunt synodum in Nicaea civitate, in qua ediderunt symbolum ad haereticorum confusionem, et ad eorum quae ab apostolis praetermissa sunt suppletionem, et ad eorum quae ab ipsis obscure dicta erant explanationem.
Unde et symbolum apostolicum submissa voce dicitur in ecclesia Dei, ad significandum quod ea quae ibi ponuntur subobscure dicta sunt et minus plene, et ad significandum quod adhuc primitiva ecclesia lactens et latens erat quando apostoli ediderunt symbolum.
Nicaenum vero symbolum elevata voce et celebriter cantatur, ad significandum quod ecclesia iam caput suum erexerat et per universum orbem fere fuerat diffusa, et quia in eo manifestius continentur quae in apostolico obscurius ponuntur.
Differentia autem est inter hoc et illud symbolum, quod in Nicaeno aliqua adduntur ad expositionem et ad minus dictorum suppletionem, ad haereticorum confusionem. In utroque autem duodecim continentur articuli, id est duodecim capitula, quae pertinent ad fidem catholicam et sunt partes fidei christianae. Unde et articuli nuncupantur, quia sicut in corpore hominis membra artus sive articuli dicuntur, ita in universitate fidei christianae partes eiusdem articuli nuncupantur.
Principaliter ergo exponendum est Nicaenum symbolum, ut eo exposito elucescat apostolici interpretatio. Ecclesia ergo fidem profitens christianam ait: