Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

In articulis nono et decimo simul adverte diligenter quod Auctor pro eodem computat auctoritatem universalis Ecclesiae, generalis synodi et Papae: ut patet in utroque articulo in argumento ad oppositum. Et ratio est quia Papa est pastor et episcopus universalis Ecclesiae cum plenissima potestate.

In articulo decimo dubium primo occurrit circa minorem propositionem, scilicet: Hoc autem, scilicet determinare finaliter quae fidei sunt, pertinet ad auctoritatem Summi Pontificis. Nam quidam hoc non admittunt, ex eo quod Papa potest esse haereticus. – Et propter determinationem factam in Concilio Constantiensi: quod scilicet Papa subest concilio universali in his quae sunt fidei. – Et quia par in parem non habet imperium. Ac per hoc, unus Papa non ligat alium. Et consequenter determinatio facta per unum Papam in materia fidei non ligabit successores suos. Et sic, si huiusmodi successores tenerent contra determinationem huiusmodi, non essent haeretici. Quod est inconveniens maximum: quia sic respectu eiusdem determinati ab Ecclesia, noti, etc., unus fidelis esset haereticus et alius non; et determinatio quod est haeresis non esset determinatio simpliciter, sed respectu aliquorum, scilicet qui non sunt Romani Pontifices.

II. Dubium secundo occurrit circa rationem subiectam in littera, scilicet quod unitas fidei servari non posset in tota Ecclesia nisi quaestio exorta de fide determinetur per eum qui toti Ecclesiae praeest, idest Summum Pontificem.

Haec namque propositio in ultima sui parte non est vera. Quoniam quaestio de fide exorta potest determinari per communitatem Ecclesiae, seu concilium generale. Communitas enim Ecclesiae praesidet toti Ecclesiae, sicut communitas civitatis toti civitati: quia et princeps vices communitatis gerit, et leges et consuetudines ab ipsa multitudinis unitate institutionem et destitutionem sortiuntur. Et sic in littera, dum a praesidente totius Ecclesiae ad Papam descenditur, sophisma committitur: quoniam ipsa Ecclesiae communitas, quae in concilio generali invenitur, praesidens superior est, et ad eam spectat finalis determinatio de fide, utpote quae errare non potest.

III. Ad horum brevem intelligentiam (quoniam in tractatu speciali de Auctoritate Papae et Concilii haec tractavimus) sciendum est quod, quia papatus in hoc differt a ceteris humanis principatibus quod reliqui ab ipsa multitudine originem et potestatem habent (multitudo namque, cessante violentia fraudeque, de iure naturae libera est, et constituit sibi caput cum illa potestate quae multitudini videtur), papatus autem non est ab Ecclesia, sed a Deo immediate, ita quod nec ab Ecclesia ortum habet nec potestatem, tam principaliter quam ministerialiter (Iesus Christus namque, verus Deus, non per Ecclesiae aut Apostolorum ministerium medium, sed per seipsum immediate papatum creavit et Papam, cum dixit Petro: Pasce oves meas, Ioan. ult.); et ex hoc sequitur quod Papa Ecclesiae praesidet sic ut non solum singula membra, sed ipsa communitas Ecclesiae, subsint Papae (per hoc enim solum communitati multitudinis supra principem potestas reservatur quia ab ipsa multitudine principatus et princeps dependet, hoc autem in papatu et Papa locum non habere iam patet): solus igitur Papa praeest toti Ecclesiae, et non e converso, ut congregatio Constantiensis, unius tantum Obedientiae, sine suo Papa dubio, tempore schismatis, usurpans in se universalem Ecclesiam, quam nec simpliciter nec secundum praesentem tunc Ecclesiae statum repraesentabat, decrevisse videtur. Propter quae non est de decretis illis curandum. In cuius signum, quidquid etiam ab omnibus Obedientiis simul, sede vacante, ibi statutum postmodum est, tanquam essent supra Papam, nullum habuit effectum hactenus nisi schisma iam bis inde ortum, scilicet semel sub Eugenio IV et iterum sub Iulio II. Et tandem semper oportuit omnes succumbere et subiicere se Romano Pontifici, ipsa veritate et Ecclesia Catholica cogente. Et nunquam Romanus Pontifex succubuit, nunquam ab Ecclesia derelictus est: quia nunquam illis decretis fuit subditus.

IV. Et de schismatis quidem primi termino tota Ecclesia testatur in adoratione Nicolai V, qui successit immediate defuncto Eugenio. Ex eo enim quod superstitem Felicem, qui a Basiliensi concilio constitutus fuerat Papa, deposito atque combusto Eugenio in sua statua, non recognovit Ecclesia in Papam, etiam defuncto Eugenio, sed Nicolaum a Cardinalibus electum, superstite, ut dictum est, Felice, adoravit; notorie testata est concilium non esse supra Papam, concilium nihil posse contra Papam certum et indubitatum ac Catholicum.

In termino quoque secundi schismatis universalis Ecclesia idem multipliciter testata est. Nam licet fuerit indictum prius conciliabulum Pisanum contra Papam Iulium, auctoritate concilii Constantiensis in capitulo Frequens, a multis cardinalibus et inchoatum, adeo ut processerit usque ad suspensionem Iulii; vidimus tamen sub Leone X, qui vivit et regnat, omnes mundi principes, praelatos et ecclesias concilio Lateranensi, quod adhuc durat, adhaesisse, et ipsum solum unicum ac verum concilium confiteri; et concilio Pisano renuntiare eos qui adhaeserant, tanquam congregato a non habentibus potestatem congregandi illud. Vidimus etiam cardinales qui Pisano adhaerebant concilio professos publice se schismaticos, et conciliabulum illud Pisanum damnasse in haec verba specialiter et expresse: Nos, olim nube schismatis obducti, supernae illustrationis lumine et gratia serenati, compertoque schismatis laqueo quo tenebamur, etc., Pisanum conciliabulum, eiusque indictionem ac omnia et singula in eo gesta, anathematizamus ac pronuntiamus, credimus ac simpliciter confitemur irrita et inania ac nullius roboris vel momenti, et a non habentibus auctoritatem gesta et facta, quin potius temeritate praesumpta. Haec illi in schedula ab ipsis publice lecta in consistorio die Lunae, 27 die mensis Iunii 1513, coram Leone X.

Ex quibus patet quod nec tota Ecclesia simul congregata in suis praelatis absque Romano Pontifice, ut fuit in constitutione capituli Frequens concilium Constantiense, ut patet in xxxix sessione eiusdem, potest aliquid supra Papam. Et capitulum illud, utpote Apostolica Sede vacante factum, contra iura etiam canonica, quibus cavetur quod sede vacante nihil innovandum est, quia deest episcopus qui possit suam iurisdictionem tueri, nihil valet adversus Papae potestatem. Et confirmatum est hoc in Lateranensi isto concilio, inter cuius decreta sub Leone X habentur haec verba: Cum etiam solum Romanum Pontificem pro tempore existentem, tanquam auctoritatem supra omnia concilia habentem, conciliorum indicendorum, transferendorum ac dissolvendorum plenum ius et potestatem habere, nedum ex Sacrae Scripturae testimonio, dictis sanctorum Patrum, ac aliorum Romanorum Pontificum sacrorumque canonum decretis, sed propria etiam eorundem conciliorum confessione manifeste constet. Haec ibi. Ex quibus habes concilium ipsum fateri Papam supra omnia concilia habere auctoritatem, et ideo posse indicere, transferre, etc.

V. Et quoniam constat quod determinatio constitutiva habens vim coactivam respectu totius ad eius solius auctoritatem spectat qui praesidet toti, alioquin coactivam vim non haberet respectu totius; ideo secundi dubii moti iam patet solutio. Auctor namque supponit quod verissimum est, scilicet solum Papam praeesse Ecclesiae universali (unde et Episcopus dicitur et est Ecclesiae Catholicae), auctoritatemque universalis Ecclesiae et concilii principaliter et totaliter residere in Papa in determinando ea quae sunt fidei.

Et licet, ut in primo proponitur dubio, Papa ut singularis persona possit errare in fide; ut Papa tamen, iudicando et definiendo quid tenendum ab Ecclesia sit de fide, errare non potest. Quod ex eo convincitur quia omnes fatemur quod tota Ecclesia errare non potest, propter verbum Christi, Matth. ult.: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi: et Papa determinante iudicialiter et definitive aliquid esse haereticum et ab Ecclesia pro haeresi habendum, constat quod omnes tenemur acceptare, et haereticus censeretur quicumque de cetero teneret oppositum pertinaciter: tota igitur Ecclesia errare posset sequens determinationem Papae, si Papa in tali definitione posset errare. Credendum est igitur quod promissionem Ecclesiae factam a Christo, scilicet, Spiritus Sanctus docebit vos omnem veritatem, Ioan. xiv, ipse, cui non est difficilius per unum quam per multitudinem adimplere, per unum caput totius Ecclesiae adimpleat, ut lex divinitatis servetur, quae inferiora per media et media per summa gubernat. Et qua ratione dedit Ecclesiae principatum monarchicum supra totius Ecclesiae vires, eadem ratione monarchae illi potestatem definiendi quae opportuna sunt dedit absque defectu: Deum enim minus quam naturam deficere decet in necessariis.

Ad id vero quod in primo dubio affertur, quod par in parem non habet imperium, etc.: – dicendum est quod Papa dupliciter definit: scilicet vel ex sola auctoritate papatus, et de his procedit argumentum, et regula quod par in parem non habet imperium; vel ex auctoritate papatus ut substat divinae assistentiae dirigenti in hoc certe et indubie. Et in his Papa ligat seipsum et successores, et definit irrevocabiliter: eo quod sine poenitentia sunt dona Dei, ut dicitur ad Rom. xi. Et ratio est quia in his Papa excedit seipsum: sicut David, in excedendo seipsum, se et omnes vere iudicavit mendaces, dicens: Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax. Talia autem sunt ea quae sunt fidei: quod scilicet Papa non ex sola papatus auctoritate, sed ex papatu ut substat divinae assistentiae ad Ecclesiae fidem veram docendam, definit iudicialiter in materia fidei, excedens seipsum; et propterea determinat non respectu horum, sed simpliciter et irrevocabiliter, ac ligat se et alios.

In articulo secundo quaestionis secundae, omisso primo, Durandus occurrit, in III Sent., dist. XXIII, qu. II, art. 3, reprehendens dictum hic in responsione ad primum, scilicet quod hi tres actus sunt unus. Inquit enim quod, licet credere Deo et credere Deum sint unus actus, credere tamen in Deum sunt duo actus: quia a duobus est habitibus, scilicet fide et caritate, et significat credendo et amando ire in Deum.

Ad hoc facile respondetur quod, quia actus imperatus non multiplicatur secundum rem ad multiplicationem principiorum eius, sed unus et idem numero actus a multis est simul virtutibus, ut ieiunare est actus unus a temperantia simul et obedientia et caritate, et sic de aliis; ideo credere in Deum, cum sit actus fidei a caritate imperatus, unus numero secundum rem est, quamvis a multis proveniat habitibus. Et quoniam actus elicitus ab uno et imperatus ab altero habitu multiplex est secundum relationem ad multos habitus et obiecti rationes, ideo multi actus apparent, et in multos actus resolvitur eius ratio seu expositio. Et propterea dicitur quod credere in Deum est amando etc. Secundum tamen veritatem et proprietatem loquendo, dicendum est quod huiusmodi actus est multiplex, non multi: eo quod claudit in se vim plurium actuum, et non constituitur ex illis unum aggregatum. Denominatione siquidem relativa actus ab actu imperatus formatur, ut in Prima Secundae dictum est.

II. In responsione ad tertium eiusdem articuli secundi adverte quod de Deo dupliciter loqui possumus. Uno modo, ex parte ipsius Dei. Et sic, cum sit omnino simplicissima res, non potest partim vere et partim false cognosci, sed error falsitatis consistit in non attingendo ipsum. Qui enim putat Deum non esse omnipotentem, et putat ipsum esse actum purum, sapientem, etc.; quidquid intelligit per has affirmationes, non est illa res quae est Deus secundum rem, sed repraesentatus illi sic putanti. Quia in re illa non differt totum et aliquid: ac per hoc non-totum et nihil aequivalent. Et consequenter qui in aliquo illius fallitur nihil illius intelligit. Alio modo, ex parte nostri: idest de Deo secundum quod nobis repraesentatur. Et sic, quia sub multis rationibus repraesentatur, contingit aliqua enuntiatione errare et aliqua vere sentire de Deo, ut patet. Auctor autem in littera loquitur de errore circa divina ex parte ipsius Dei absolute: et ideo dicit quod infideles non vere credunt Deum.

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work