Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
In prologo huius Operis adverte quatuor: quorum primum ad meam spectat intentionem; tria reliqua ad prologum Auctoris. Scito igitur primo quod, licet omnia mea ubique legi audirique velim absque ulla mea auctoritate, sed sola rationis vi duce, in hoc singulariter opere id exposco: quandoquidem error hic non in solo intellectu esset, sed in opere, quo animae salus efficitur. Propter quod, licet illustres doctores nominaturus sim, ut in Primo et Secundo Libro huius Summae feci, ut quilibet sciat invenire quid impugnatur et quam bene aut male; modernos tamen summistas absque nomine pertransire intendo, ne invidia aut amor lectorem a vero abducat, et ut opus quod pro salute animarum suscipio nullum offendat. Divino igitur fretus auxilio, divae Mariae ac divi Thomae meritis et precibus, ad textum descendo, servato anterioris Libri proposito1.
Secundo adverte quod Auctor prima divisione distinguit hoc opus in duas partes principales, scilicet de communibus omnibus hominibus, et de propriis quibusdam. Et haec secunda pars incipit in quaestione CLXXI, ut ibi patet. Partes secundariae utriusque membri facile patent. Nam primi membri sunt septem partes, iuxta numerum virtutum, trium scilicet theologalium et quatuor cardinalium. Secundi autem membri sunt tres, iuxta numerum trium differentiarum inter homines inventarum apud Apostolum, I ad Cor. XII2, scilicet divisionem gratiarum, divisionem operationum, et divisionem ministrationum. Et sic universum hoc opus in decem partes distinguitur claras in locis suis.
Tertio, quod tractatus quilibet de quacumque septem virtutum quatuor continet: scilicet ipsam virtutem, oppositum vitium, respondens donum, et praecepta ad id spectantia. Diversimode tamen haec fient in virtutibus theologalibus et cardinalibus. Nam quia non omnibus theologalibus annectuntur aliae virtutes ut partes, ideo haec quatuor tractantur in cardinalibus, verum virtutum nomine non solum ipsas principales, sed annexas oportet intelligere virtutes; et semper opposita vitia singillatim tractare.
Quarto, quod hinc memor sis, in tractatibus de donis sapientiae, intellectus et scientiae, notare spectantia ad virtutes intellectuales eisdem nominibus nuncupatas, ut moralis doctrina completa sit.