Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima
Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis
Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum
Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum
Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita
Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda
Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint
Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur
In articulo octavo adverte quod Auctor, articulos fidei ex parte rei creditae enumerandos arbitrans, distinctionem illam famosam iuxta numerum Apostolorum praetermisit: ea ratione quia accidit articulis fidei quod ab uno vel a pluribus sint. Et simile invenies inferius1 de symboli nomine, quod non a colligentium, sed collectorum pluralitate definitur, eadem ratione: quia scilicet accidit symbolo pluralitas colligentium. In cuius signum, Athanasius solus symbolum collegit.
In eodem octavo articulo, in responsione ad primum, perspice, tu qui omnem rationem putas demonstrationem, quod Auctor hic explicat quod philosophi non potuerunt naturali ratione investigare quod solus Deus sit colendus, et quae de providentia ac omnipotentia eius tenemus.