Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

In articulo tertio nota, novitie, circa rationem allatam in littera, quod aliud est sub vero esse falsum; et aliud est sub vero esse cognitionem falsi. Primum enim significat oppositum esse sub opposito tanquam formali seu proprio activo aut fine: quod est impossibile. Secundum autem significat unum oppositorum esse rationem cognoscendi reliquum, aut fugiendi vel excludendi: et hoc est verum. In littera autem primum assumitur, non secundum. Quamvis enim fides sit qua assentimus vero et dissentimus proposito falso; et similiter caritas qua amamus bonum et odio habemus malum contrarium caritati; et ponendo ens, puta album, excludatur non-ens oppositum, puta non-album: fidei tamen, ex hoc ipso quod assentit veritati ut medio assentiendi, repugnat assentire falso, quia verum non ducit ad falsum; et similiter caritas, quia amat ratione bonitatis, non amat aliquid malum, quia bonum non est medium ducens ad malum; et similiter ens non est per se positivum oppositi non-entis in quocumque genere.

II. In eodem articulo in responsione ad primum, si non intelligis, novitie, quomodo falsa opinio stat cum operatione iustitiae et similium, animadverte quod contingit aliquem falso credere, absque culpa sua, aliquem sibi esse debitorem vel e converso, et operari ad illum secundum iustitiam; et similiter credere se non indigentem cibo aut potu, et operari secundum temperantiam; et sic de aliis: et videbis virtutes appetitivas non totaliter excludere falsam opinionem de eo circa quod agitur, ut in littera dicitur.

III. In responsione ad quartum eiusdem articuli adverte diligenter ne ex hac responsione fallaris: audiens enim quod fides non respicit has vel illas species, sed ad hoc quod corpus Christi sub speciebus rite consecratis sit; et subiungens quod credere has vel illas species esse rite consecratas relinquitur humanae aestimationi, propter quod, si in hoc erratur, nullum praeiudicium fit fidei; incidas in errorem dicentium quod hostia quae adoranda offertur in ecclesia adoranda est sub conditione si est vere consecrata. Hic enim accidit illud: Trepidaverunt timore ubi non fuit timor.

Et ne absque ratione arguere hos videamur, declaratur hoc ratione, auctoritate et exemplo. Ratione quidem, quia actus humanus cadens super debita materia quando, sicut, ubi, etc., oportet, est bonus moraliter: sed actus voluntarius credentis absolute hanc hostiam esse consecratam est huiusmodi: ergo. Probatur minor. Quia cum, ut in pluribus saltem, sit verum hostias rite consecrari; et quod ut in pluribus invenitur, nisi impedimentum aliquod adsit, verificetur: consequens est ut, nullo apparente quovis modo mpedimento, actus credentis feratur super materia debita, scilicet vero ut in pluribus et in hoc singulari non impedito, quantum apparet rationabiliter. Indisciplinati autem esset quaerere maiorem certitudinem in istis: ut patet in II Metaphys. – Ex parte quoque voluntatis idem apparet. Nam devotio et veneratio conditionalis minor est veneratione et devotione absolute. Nocet ergo devotioni iste timor.

Auctoritas est Ecclesiae, quae instituit, in oratione quam sacerdos communionem sumpturus dicit, ut absolute fateatur hanc hostiam et hunc calicem continere corpus et sanguinem Christi, dum sacerdos dicit: Libera me per hoc sacrosanctum corpus et sanguinem tuum a cunctis iniquitatibus etc. Verba enim exterius absolute prolata sunt signa interioris mentis absolute credentis et venerantis.

Exempla sunt cogentia. Nam manifeste adoramus Summum Pontificem absolute, et similiter alios episcopos. Et tamen, secundum istorum timorem, sub conditione essent venerandi: quia quis scit si iste fuit baptizatus; et si ille qui baptizavit eum habuit intentionem conferendi sacramentum baptismi? Et similiter sub conditione confitendum sacerdoti proprio, propter idem dubium. Immo et sacerdos quilibet sub conditione deberet absolvere et conficere sacramenta et alia huiusmodi facere, propter simile dubium si ipse est vere baptizatus, vere ordinatus, et propter dubium de suscipiente. Haec enim omnia pendent ex intentione ministri Ecclesiae sicut consecratio hostiae. Et si (pro quia) haec sunt fatua, stultum quoque hoc esse quare non fatentur?

Convincant quoque seipsos hi experientia, foris exprimendo conditionalem quam mente dicunt debere exprimi; et obedientiam praestent Papae, absolvant, consecrent, etc., explicando conditionem: et videbunt errorem suum. Non enim haec sunt arcana Dei, quae non licet homini loqui: sed, si tenetur homo mente conditionata haec facere, licite exprimet voce, ut patet in reiteratione baptismi dubii; tunc enim dicitur: Si non es baptizatus, ego te etc.

Nulli ergo periculo se exponit adorando absolute: quoniam humano more certitudinem habet, et haec sufficit homini.

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work