Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

In articuli septimi responsione ad tertium adverte quod Auctor rationem doctoratus, ex qua videbatur quod fides a doctoribus doctioribus proficisci debuisset, reducit ad rationem materiae, ea ratione quia unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Ex hoc enim quod doctoribus sat est nosse quantum expedit instruendis illius temporis, nulla alia ratio sumi potest ex parte doctorum quam ex parte instruendorum. Quos quia constat se tenere ex parte materiae, patet exigere quod de imperfecto ad perfectum perveniatur. Et sic non solum populus posterior plus scivit populo prioris aetatis; sed doctores posteriores doctiores fuerunt prioribus. Et hoc intellige salva capitis excellentia in utroque priori statu, scilicet naturae et legis: ut Auctor inferius docet in qu. CLXXIV, art. 6. Nam Abraham doctus a Deo magis fuit quam posteriores usque ad Moysen, sub quo status legis coepit; et Moyses magis edoctus a Deo fuit quam reliqui usque ad tempus gratiae.

II. In eiusdem articuli responsione ad quartum adverte quod ex alia ratione quam praecedente Auctor terminum ponit profectui fidei, scilicet ex consummatione gratiae per Christum et temporis plenitudine. Ex quo habes praeposterum ordinem ante et post Christum: scilicet quod ante Christum, quanto priores tanto minus edocti; post Christum vero, quanto priores tanto doctiores. Et propterea in determinatione quaestionum fidei standum est doctrinae antiquorum Doctorum et sanctorum Patrum, quos illustratos credimus divino lumine et quoad doctrinam et quoad vitam, magis quam posteriorum, ubi discrepant posteriores ab illis.

Ex hoc tamen non negamus quin etiam post Christum una aetas posterior habeat doctores in his quae sunt fidei praestantiores aliqua aetate anteriori, quamvis non omni: puta quod in aetate anni millesimi fuerint doctiores doctores in fide quam in aetate anni octingentesimi. Quia etsi regulariter divina doctrina procedat secundum propinquitatem ad Christum, non tamen alligata est illuminatio eius ad ordinem istum. Cuius signum est quod Moysen creditur elevasse ad visionem divinae essentiae, ad quam nullum posteriorum proximiorumque magis Christo creditur elevatum esse. Nunquam tamen fuerunt aut erunt doctiores quam Apostoli, sicut nec perfectiores: ut patet ex glossa ad Rom. VIII. – Et est semper sermo de fidei scientia infusa, non de acquisita: ut patet in littera, ubi Deus doctor et agens, homo vero discipulus et patiens ponitur.

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work