Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima
In corpore primi articuli quaestionis primae multa occurrunt dubia. Primo, quid intendat Auctor per veritatem primam. Et est ratio dubii quia aut intendit veritatem primam ut sic: aut, non sollicitus de vocabulis, intendit Deum. Si primo modo, contra seipsum et veritatem sentit. Contra seipsum quidem, nam in Prima Parte, qu. I, art. 7, ponit Deum sub ratione deitatis esse obiectum theologiae propter hoc quia est obiectum fidei, quae est principium theologiae. – Contra veritatem vero quia, cum verum sit velut passio entis, esse veritatem est veluti consequens ad deitatem; ac per hoc ultima resolutio fidei non sistit donec perveniat ad deitatem. Si enim quaeritur quare Deo credimus, respondebitur, quia est ipsa veritas; et si quaeratur quare est hoc, respondetur, quia est Deus; et hic est terminus quaestionis, inquit Aureolus, apud Capreolum, in XXIV dist.1 III Sent.– Et confirmatur, inquit: quia aliter non esset idem finis et obiectum fidei. Nam deitas est finis: et veritas, quae quasi passio est eius, esset obiectum. Deitas igitur, et non veritas prima, est formale obiectum fidei.
Si vero intendit secundo modo, tunc doctrina non esset formalis. Quod est magnum inconveniens.
II. Secundo dubium occurrit, an veritas prima absolute, aut secundum aliquam specificationem sit formale obiectum fidei. Si absolute, sequeretur quod fides se extenderet ad omnia quae sunt per primam veritatem credibilia. Quod constat esse falsum: plura namque sunt per divinam veritatem credibilia quam cadant sub fide de qua loquimur, quae est virtus theologica; ut patet de multis revelationibus impertinentibus ad fidem Christianam.
Si limitate, erravit Auctor non specificans rationem illam, sed ponens obiectum formale primam veritatem absque additione aliqua. Et assignanda nihilominus esset talis specificatio. Si dicatur quod specificatur per revelationem, ita quod veritas prima ut revelata a se est obiectum fidei: – Contra, inquit Scotus, in XXIII dist. III Sent., quia ens rationis non est ratio formalis obiecti habitus realis, sicut nec potentiae; constat autem quod esse revelatum nihil reale ponit in Deo revelante, sicut nec esse cognitum ponit aliquid in re cognita. Ergo fides non innititur veritati primae ut revelatae a se tanquam obiecto seu rationi formali.
III. Tertio occurrit dubium, quomodo sola veritas prima ponitur obiectum formale fidei, dum dicitur quod nihil aliud est quam veritas prima. Et dubitatur simpliciter et ad hominem. Simpliciter quidem, quia fides innititur, tanquam infallibili regulae, Ecclesiae sensui et doctrinae. Alioquin haeretici, qui soli primae veritati innituntur, non recipientes Ecclesiae sensum, essent fideles. Et Augustinus dicit2: Evangelio non crederem nisi me auctoritas Ecclesiae admoneret. Constat autem Ecclesiae sensum et auctoritatem esse aliud a prima veritate: cum sit quid creatum. Ergo non sola veritas prima est obiectum fidei.
Ad hominem vero, quia Auctor in I Part., qu. I, art. 3, et hic in probatione huius conclusionis, ponit quod omnia cognoscuntur a fidelibus inquantum sunt divinitus revelata. Constat autem quod tam esse revelatum quam lumen divinae revelationis est aliud a prima veritate.
IV. Dubium quarto est circa probationem assumptam in littera, scilicet: Fides non assentit alicui nisi quod est a Deo revelatum. Quia aut in revelationibus quibus innititur fides proceditur in infinitum: aut alicui assentimus absque revelatione illius. Quoniam cum assentiam huic dicto, Deus est trinus, quia Deus revelavit; aut isti alteri dicto, Deus revelavit Deum esse trinum, assentio quia Deus revelavit, et sic proceditur in infinitum in mediis, quod est impossibile; aut assentio quia Ecclesia mihi testatur. Et sic sequuntur duo inconvenientia. Et quod ultima resolutio fidei est non in primam veritatem, sed in veritatem creatam. Et quod non3 in revelationem, sed testificationem Ecclesiae, seu Apostolorum et prophetarum, fit resolutio. Et redit ambiguitas Scoti, in III Sent., dist. XXIII, de resolutione fidei infusae in fidem acquisitam.
V. Ad evidentiam horum sciendum est quod obiectum fidei esse Deum non dubitatur. Et similiter non vertitur in dubium an obiectum fidei utramque habeat relationem ad fidem, scilicet velut medii et conclusionis, seu formalis et materialis, seu cui creditur et quod creditur: quoniam commune est theologicis virtutibus Deum habere pro obiecto et regula. Sed quaestio est de formali ratione qua Deus fidei obiectum est: an scilicet sub ratione deitatis, an veritatis. Et licet videantur diversa in re hac dici, si diligenter considerata fuerint, nulla est falsitas aut dissonantia. Quicumque enim perspexerit quomodo se habet verum ad ens et intellectum, intuebitur quod dicimus.
Constat in primis quod verum nihil addit reale supra rem: nihil enim plus significatur per hominem verum quam per hominem, per albedinem veram quam per albedinem, et sic de aliis. Constat deinde verum non dici obiectum intellectus quasi veritas sit ratio formalis obiecti intellectus: sed quia veritas est conditio eius ut est obiectum intellectus. Ex his enim patet non sic se habere Deum ad esse sapientem sicut ad esse verum: quoniam esse sapientem addit naturam sapientiae supra naturam deitatis, licet sint idem realiter; sed esse verum non addit aliam naturam supra deitatem, sed ipsammet deitatem alio modo significat. Et cum dupliciter veritas inveniatur in Deo, sicut et in qualibet intellectuali natura, scilicet in essendo et in dicendo; manifestum est quod sub eadem ratione formali terminat Deus fidem inquantum Deus, et inquantum verus in essendo: credendo enim Deum esse trinum et unum credimus Deum esse sicuti est, quod est credere verum et credere Deum sub ratione deitatis; sicut scire hominem esse animal politicum est scire verum et scire hominem inquantum est homo. Unde, cum fides non credat Deo inesse nisi quae insunt, et credat ei convenientia ratione deitatis, et deitas sit suprema ratio formalis in Deo; consequens est quod Deus ut Deus sit obiectum formale fidei, et quod hoc idem sit quod dicere, Deus ut verus et veritas in essendo. Et propterea littera, loquens de obiecto materiali fidei, synonyme utitur veritatis primae et Dei nomine, dum dicit: Et ideo etiam ex hac parte obiectum fidei est veritas prima, inquantum nihil cadit sub fide nisi in ordine ad Deum.
VI. In idem quoque resolvitur inniti Deo ut veritati in dicendo, et inniti credendo Deo inquantum est Deus. Quoniam veritas in dicendo consistit in adaequatione ipsius dicere ad rem dictam secundum se et in mente dicentis: si enim deesset conformitas ad rem, esset falsitas; et si deesset conformitas ad rem in mente, esset mendacium. Constat autem quod conformitas ad rem exigit cognitionem rei. Ac per hoc, credens Deo dicenti tot singularia quot in fide continentur, oportet quod credat nihil posse latere Deum: si enim aliquid eius cognitionem subterfugeret, illud non posset vere dicere, sic est. Cognitio autem omnium convenit Deo ratione deitatis, ut patet. In Deum ergo inquantum Deum oportet resolvere veritatem Dei in dicendo, ex ea parte qua conformatur rebus dictis secundum se. — Ex ea vero parte qua conformatur rebus dictis in mente sua, quia dicere ex duobus pendet, scilicet ex intellectu et voluntate (dicimus enim quia volumus), inquantum pendet ex intellectu, resolutio est ad veritatem, quia scilicet est ipsa veritas; inquantum vero a voluntate, resolutio est ad bonitatem, quia scilicet est ipsa bonitas: a veritate enim et bonitate nihil mendacii potest procedere, quia et veritati adversatur et bonitati, utpote secundum se pravum, ut dicitur IV Ethic.4 Sed quoniam tam bonitas quam veritas resolvuntur in deitatem secundum se, et ut terminant assensum fidei, quae tendit in bonitatem et veritatem inquantum sunt Dei (credimus enim quod ipse dicat veritatem infallibiliter quia veritas omnino inest Deo quia Deus est); non solum ergo materiale obiectum fidei est Deus ut sic, sed etiam formale.
VII. Prima autem veritas obiectum formale secundum explicationem et appropriationem intelligitur. Secundum explicationem quidem quia, cum fides sit virtus pertinens ad intellectum; et omnis talis virtus oportet quod sit infallibiliter respectu veri, consequens fuit ut vel nomine suo vel nomine actus sui vel obiecti significaretur ut virtus. Et aliae quidem virtutes intellectus, ut intellectus, sapientia, scientia, etc., secundum se seu suos actus virtutem important. Fides autem et credere non important actum indefectibilem a vero. Et propterea ex parte obiecti oportuit explicari quod ipsa est virtus, assignando sibi pro obiecto veritatem primam, ut ex hoc ipso sciatur quod ipsa habet actum indefectibilem a vero et est virtus. Si enim dictum solum fuisset quod Deus est obiectum fidei, cum Deus possit esse obiectum opinionis et fidei acquisitae, non fuisset explicatum quod ipsa est virtus. Sed ex hoc ipso quod Deus ut veritas ponitur eius formale obiectum, significatur quod Deus est sic obiectum fidei ut faciat obiective ipsam esse virtutem intellectus.
Secundum appropriationem vero, quoniam inter fidem et ceteras virtutes intellectus haec est differentia quod ceterae utuntur rationibus formalibus suorum obiectorum tanquam causis in essendo ut mediis: fides vero hoc singulare habet quod utitur Deo tanquam dicente seu testificante ut medio. Et quia testificatio veritati ut sic innititur, et in dicentem inquantum verus est resolvitur, sicut ordinare in ordinantem inquantum sapiens est; ideo prima veritas est appropriatum obiectum formale fidei, sicut sapientia Dei est appropriata causa ordinis, et providentia gubernationis universi.
VIII. His praemissis, ad primum dubium5 dicitur quod sermo Auctoris est formalis de veritate prima ut sic; et de obiecto formali explicite et appropriate. Sic autem ponere veritatem primam esse obiectum formale non excludit Deum inquantum Deum esse formale obiectum fidei, immo hoc infert: sicut Deum inquantum sapientem esse ordinatorem non excludit Deum inquantum Deum esse ordinatorem, sed hoc infert a posteriori. Unde positio ista non est contra doctrinam traditam in Prima Parte. Sed ratio diversi sermonis hic et ibi est quia notitia de Deo, inquantum scientia, utitur deitate quasi causante ea quae convenire scit Deo; inquantum vero fides, utitur deitate ut testificante, ut patet. Hinc enim factum est ut, cum de theologica scientia fuit sermo, de sola deitate absolute esset sermo: cum autem de theologica fide disseritur, de deitate sub ratione veritatis primae, tanquam appropriantis deitatem ad proprium veritatis6 opus, meminit.
Nec est contra veritatem. Tum quia inter proprias causas credulitatis veritas est ad quam stat ultima resolutio. Credo namque Deo quia est ipsa veritas; nec potest amplius quaeri, Quare credis ipsi veritati? fatua enim et nulla est quaestio haec, sicut, Quare homo est homo? Nec postquam reddita est causa quare creditur Deo, quia est ipsa veritas, consequenter se habet ista quaestio, quam Aureolus infert, Quare Deus est ipsa veritas? Hoc enim non per se spectat ad causam assensus, sed ad causam rei: undecumque enim proveniat quod Deus est ipsa veritas, sat est ad hoc quod ipsi credam infallibiliter, quoniam a veritate non potest falsum emanare. Deitas autem est communis omnium causa, ad quam omnia resolvuntur. Quia conceditur resolutio fidei in deitatem: quoniam fides credit Deo quia Deus est, et ex hoc credit quod sit ipsa veritas et bonitas, sciens omnia, et quod non possit mentiri, etc. Et sic deitas ponitur prima ratio formalis fidei, iuxta illud Ioan. XIV7, « Creditis in Deum, et in me credite », Ex hoc, inquiens, quod in Deum creditis, reliqua credite: veritas autem secundum appropriationem, ut dictum est, et explicationem obiectum ponitur.
Et per hoc patet responsio ad confirmationem: quoniam Deus inquantum Deus ponitur finis et obiectum fidei. Quamvis dici possit quod ad virtutem theologicam sufficit habere Deum realiter pro obiecto et fine et regula, licet sub alia ratione.
IX. Ad secundum dubium8 dicitur quod Deus, seu veritas prima, ut dicens seu revelans se et alia, est obiectum formale fidei. Nec hoc est tacitum in littera, sed expressum, dum veritas prima probatur obiectum fidei quia nihil credit nisi a Deo revelatum: hoc enim medium ad hoc est allatum, et hoc significat, scilicet quia fides innititur Deo dicenti seu revelanti sic ut nihil credat nisi ab eo revelatum. Veritas ergo prima ut dicens est formale obiectum fidei. Nec est opus aliqua specificatione seu limitatione ex parte ipsius obiecti formalis: sed bene oportet limitare ex parte rerum dictarum. Nullum namque inconveniens video si obiectum formale fidei ponatur excedens ipsam: cum obiectum formale caritatis excedat ipsam manifeste. Limitatio autem ex parte rerum dictarum non limitat rationem formalem dicentis. Sicut enim Deus ut creator gratiae non est ratione limitatiore creator quam ut creator absolute; sic ut dicens pertinentia ad fidem Christianam non est limitatione ratione dicens quam ut dicens quaecumque; sed limitatio est utrobique ex parte termini, scilicet rei creatae et dictae. Et hinc provenit quod, licet Deus multa revelet aliquibus impertinentia ad religionem Christianam, fides non utitur Deo ut revelatore illorum: sed homo fidelis credit sua voluntate Deum illa illis revelasse, si sibi videtur consonum credere talia, aut dubitat, etc. Et si de obiecto materiali et formali fidei sermo fiat, optime dicitur quod est Deus dicens seipsum: quod est idem quod dicere quod est veritas prima revelata a seipsa.
Et ad obiectionem Scoti dicitur quod, licet esse revelatum nihil ponat in re revelata, esse tamen revelatum a se ponit in ea, quatenus revelans est, actum revelandi. Et quia ratione revelationis activae ponitur revelatio obiectum formale fidei; et dicere seu revelare in Deo ponit actionem quae est substantia Dei: ideo falsum simpliciter est quod revelatio sub qua Deus est obiectum formale fidei nihil ponat in Deo. Et sic habitus realis habet obiectum formale realissimum.
X. Ad tertium dubium9 dicitur quod inquantum fides potest dependere a causa creata, intantum potest habere aliquam regulam creatam. Constat autem quod, cum ad fidem concurrant duo, ut infra10 patet, scilicet assensus et propositio atque explicatio credendorum; fides ex parte assensus a solo Deo dependet ut agente, obiecto, fine et regula. Ex parte autem propositionis credendorum potest dependere ab angelis et hominibus, mediantibus quibus Deus proponit haec vel illa esse credenda: ex hac enim parte fides ex auditu est verbi Dei, ut dicitur ad Rom. X11. Et propterea quoad proponendum et explicandum credenda, ne possit accidere error, providit Spiritus Sanctus de infallibili regula creata, sensu scilicet et doctrina Ecclesiae: ita quod auctoritas Ecclesiae est infallibilis regula proponendi et explicandi ea quae sunt fide tenenda. Unde, duabus concurrentibus ad fidem infallibilibus regulis, scilicet revelatione divina et auctoritate Ecclesiae, inter eas tanta est differentia quod revelatio divina est ratio formalis obiecti fidei, auctoritas autem Ecclesiae est ministra obiecti fidei: quoniam fidei actus coniungitur obiecto materiali, idest creditis, per hoc medium, quia Deus dixit seu revelavit; et ipse habitus fidei inclinat mentem ad assentiendum propositis propterea quia Deus sic revelavit; sed quod haec vel illa, in hoc vel illo sensu, sint revelata, quia Ecclesia sic tradit credimus. Et rursus revelatio divina est infallibilis regula per se conveniens fidei: sensus autem Ecclesiae per accidens convenit fidei, ex parte idest nostri, quibus haec proponuntur; in angelis namque, quibus Deus per seipsum revelavit et explicavit mysterium Trinitatis, non erat opus hac regula. Unde de Ioanne Baptista scribitur, Ioan. I12, quod venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, non ex parte luminis, sed ut omnes crederent per illum. Et similiter in primis Patribus quibus revelata sunt mysteria fidei, non erat opus hac regula, eadem ratione: quia scilicet Deus per seipsum revelavit haec, et intellectum eorum illis tradidit illustrando mentem, ut inferius in tractatu de prophetia13 patet.
Ad primam ergo obiectionem in oppositum dicitur quod, quia fides innititur Deo revelatori articulorum fidei, et inter articulos fidei continetur sanctitas Ecclesiae unius et Catholicae; nec sanctitas ista potest intelligi sine rectitudine sensus et doctrinae fidei in ipsa: consequens est quod quicumque adhaeret Deo ut revelatori articulorum fidei credat Ecclesiam non posse errare in fide, ac per hoc habere ipsius sensum et doctrinam pro infallibili regula in proponendo et explicando credenda. Et sic haereticus, qui sensum Ecclesiae non acceptat ut infallibilem regulam in explicando credenda, recedit a ratione formali fidei, idest a Deo revelatore articulorum fidei. Et bene nota quod non dicitur recedere a ratione formali obiecti fidei, idest regula ecclesiasticae doctrinae: sed per hoc quod non innititur doctrinae Ecclesiae ut infallibili regulae in explicando credenda, sequitur quod recedat a ratione formali obiecti fidei, idest divina veritate ut revelatrice articulorum fidei. — Et similiter auctoritas Augustini quod proponendum et explicandum credenda nobis, qui secundum locum in credendo tenemus, loquitur. Unde dicit quod non crederet Evangelio nisi Ecclesia proponeret illud credendum: propterea enim credimus magis his libris quam aliis, quia Ecclesia hos proponit credendos. Secus autem est de Patribus qui primum in credendo locum tenent: qui scilicet a Deo instructi sunt et libros ipsos scripserunt, etc.
Ad id autem quod obiicitur de revelatione, iam14 dictum est quod revelatio active sumpta est ratio formalis quae est ipsa actio et essentia Dei. Esse autem divinitus revelatum est denominatio ab activa revelatione veniens; et in illam reducenda est.
XI. Ad quartum dubium15 dicitur quod nec proceditur in infinitum in revelationibus; nec fit resolutio in veritatem aut testimonium Ecclesiae, nec in fidem acquisitam; sed fit resolutio in divinam revelationem ut sic, ita quod in ea est status. Ad cuius evidentiam sciendum est quod credere Deum esse revelatorem articulorum fidei contingit tripliciter: uno modo, ut pure quod creditur; alio modo, ut pure quo creditur; tertio modo, ut quod et quo simul creditur. Et si fides respiceret hoc quod dico, scilicet quod Deus revelavit articulos fidei, ut quod creditur tantum, sicut credit resurrectionem carnis, oporteret assignare aliquam aliam rationem formalem in obiecto fidei qua crederemus: sicut in obiecto scientiae id quod est tantum quod scitur eget ratione formali qua ad scientiam spectat. Si vero hoc idem creditur tantum ut quo reliqua creduntur, surgit quaestio Scoti. Et licet possit dici quod, sicut albedo est qua subiectum est album, nec oportet quaerere quo ipsa est alba, quia ipsa non est alba denominative, sed formaliter tantum, si sic licet loqui; ita divina revelatio est qua credimus, et ipsa non est credita denominative, sed formaliter, idest ut ratio credendi: — vera tamen responsio est quod, sicut in transcendentibus unitas est una et bonitas est bona, sic divina revelatio est quo et quod creditur; ita quod, sicut unitas est una seipsa et ibi est status, ita divina revelatio, qua cetera creduntur, est credita seipsa et non per aliam revelationem. Unus enim et idem actus fidei credit Deum et Deo, ut inferius in qu. II, art. 2, patet: et inquantum credit Deum, tendit in quod creditur; inquantum vero credit Deo, tendit in id quo creditur. Et sicut non est possibile aliam ulteriorem quaestionem in fide formare quare credimus Deo, ita non est possibile aliam in fide resolutionem quaerere quare credis Deo revelanti: idem enim sunt credere Deo et credere Deo revelanti.
Nec te lateat venenum latens sub hoc quod dicimus, credere Deo revelanti. Duo enim importat: primum commune etiam gentilibus; secundum proprium fidelibus. Primum et commune est ut credamus Deo, quando ipse dicit aliquid, ut vera dicenti. In hoc enim omnes convenimus quod, quando Deus aliquid dicit, non fallit, sed veritatem dicit: unde et deridentes fidem nostram dicunt se credere Deo, si aliquid dixerit, multo magis quam cuicumque bono viro. Secundum autem, et proprium fidelium, est ut utamur Deo ut revelatore articulorum fidei, ita quod actus fidei inhaereat Deo ut revelanti articulos fidei. Et hoc intendimus cum dicimus quod veritas prima est obiectum formale fidei. Et hoc significatur per credere Deo. Et in hoc privati lumine fidei fatentur se dissentire, dum dicunt quod ipsi parati sunt credere Deo si ipse dicat aliquid; sed quod Deus dicat vel dixerit articulos fidei, etc., hoc non credunt. Et sic ipsi, licet credant Deum esse primam et summam veritatem, non utuntur ipsa prima veritate ut revelatrice eorum quae fide tenemus; et propterea sunt infideles.
Et ex hoc manifestum fit quod diximus, quod scilicet in hac adhaesione ad primam veritatem ut revelatricem stat resolutio ultima creditorum: et non ad fidem acquisitam qua credo Ioanni Evangelistae aut Paulo Apostolo aut communitati Ecclesiae. Unde de Abraham scriptum est, Gen. XV16 et ad Rom. IV17: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. Et per oppositum ad Moysen et Aaron dictum est a Deo, Num. XX18: Quia non credidistis mihi, etc.: ut ex hoc sciremus quod ratio fidei in hoc stat ut utamur Deo ut revelante, in quo videtur Moyses defecisse, et non in hoc quod crediderit Deum dixisse falsum. Facit ergo habitus fidei infusae hominem inhaerere Deo ut testificanti tanquam in ratione omnium credendorum: iuxta illud I Ioan. V19: Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se.
XII. Et si haec advertisset Durandus, in XXIV dist. III Sent., art. 120, non dixisset quod prima ratio credendi alia, et ad quod fit ultima resolutio credibilium, est credere Ecclesiam regi a Spiritu Sancto. Nam distinguendo duos actus, scilicet assentire et proponere; et rursus propositionem simpliciter vel quoad nos: apparet primo, quod Deus ipse est primo proponens simpliciter ea quae sunt fidei, et ideo ad fidem spectant quia ipse proposuit haec et non illa. Apparet secundo quod, quoad nos, quibus Deus per seipsum non proponit credenda, sicut proposuit Apostolis et prophetis, sed per Ecclesiam suam, quod Ecclesiam regi a Spiritu Sancto est infallibilis regula ad proponendum credenda nobis. Apparet tertio, quod ratio quare assentimus omnibus credibilibus est quia Deus dixit, ut patet ex dictis.
Manifesta autem haec sunt ex tribus. Primo, ex hoc quod fides in nobis et Apostolis et prophetis est eiusdem rationis, ac per hoc in idem resolvitur. Constat autem quod illi, immediate docti a Deo, non ideo credunt quia Ecclesia eis tradidit, sed quia Deus dixit. Ergo. — Secundo, ex auctoritatibus inductis21 veteris et novi Testamenti. — Tertio, ex hoc quod Ecclesiam regi a Spiritu Sancto ideo credimus quia est unum eorum quae Deus dixit. Unde ad hoc conamur afferre auctoritates sacrae Scripturae. Nec obstat quod etiam e converso ideo credimus quod Deus dixit quia Ecclesia proponit Deum dixisse, et sic erit circulus: non obstat, inquam, quia hoc est quoad proponere tantum, et hoc nobis; illud autem est quoad proponere et assentire, et utrumque simpliciter. Fidei autem habitus, actus et obiectum attenditur principaliter penes id quod est simpliciter: quamvis secundario ea quae sunt ad nos aestimanda quoque sint.