Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1517
Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum
In Prologum Secundae Secundae
Quaestio I: De obiecto fidei
Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima
Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis
In articulo secundo adverte quod distinctio facta in littera de obiecto fidei ex parte rei et ex parte nostri non coincidit cum distinctione illa, de quo creditur et quod creditur, nec comprehenditur ab illa, ut illa utitur Durandus, in XXIV dist.1 III Sent., volens quod obiectum fidei de quo creditur est incomplexum, quod vero creditur est complexum, sicut obiectum scientiae de quo scitur est incomplexum, scilicet subiectum conclusionis, quod vero scitur est conclusio complexa. Haec enim distinctio est de credito, scito et opinato prout est in nobis: scitum enim ut de quo scitur, idest subiectum conclusionis, est prima operatione intellectus apprehensum, et sic est incomplexum; scitum autem ut quod scitur, idest conclusio, in secunda intellectus apprehensione est. Distinctio vero Auctoris in littera facta comprehendit creditum secundum esse in re et in nobis: ita quod non solum obiectum fidei ut de quo creditur, sed obiectum fidei ut quod creditur, si sumatur ex parte rei, est incomplexum, ex parte vero nostri est complexum. Et hoc directe intendit littera. Quae non meminit de credito ut id de quo creditur, quia, dicendo quod id quod creditur ex parte rei est incomplexum, a fortiori manifestum relinquitur quod id de quo creditur est incomplexum: et, quod magis urget, quia quaestio inter doctores de complexione obiecti fidei est propter ipsum quod creditur. Non oportet autem aliter solvere rationes Durandi ad concludendum quod id quod creditur est complexum: quia verum concludunt, accipiendo illud quod creditur ex parte nostri, ut in littera dicitur; falsum autem, accipiendo ipsum ex parte rei. Quod tamen falsum sibi imponere nolo: quia indistincte loquitur de eo quod creditur. Haec autem dicta sunt ut sis cautus.
Nota quoque quod in responsione ad secundum dicitur, quod nulla est differentia inter creditum et scitum quoad esse complexum in nobis et incomplexum in re. Et propterea, scientiam de rebus, nostro modo tamen, haberi a nobis videns, compatere ignorantibus quid sciant2 aut opinentur ipsimet, dum enuntiabilia magnificant.