Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Secundam Secundam Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1517

Cajetan's Commentaria in Secundam Secundam, completed in 1517 and dedicated to Pope Leo X, expound the Secunda Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article: the theological virtues of faith, hope and charity, then prudence, justice, and the vices and precepts that belong to them. The Latin text is that printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Leonem X Pontificem Maximum

In Prologum Secundae Secundae

Quaestio I: De obiecto fidei

Articulus I: Utrum obiectum fidei sit veritas prima

Articulus II: Utrum obiectum fidei sit aliquid complexum per modum enuntiabilis

Articulus III: Utrum fidei possit subesse falsum

Articulus IV: Utrum obiectum fidei possit esse aliquid visum

Articulus V: Utrum ea quae sunt fidei possint esse scita

In articulo quinto, in responsione ad primum, adverte quod non dicit absolute quod fideles in hoc differunt ab infidelibus quia vident: sed quia habent notitiam inquantum per lumen fidei videntur esse credenda. Quod est dictu: Habent notitiam quantum est ex parte luminis fidei, quod est natum facere quod videantur credenda. Et sic non oportet dicere quod quilibet fidelis habet de facto huiusmodi evidentiam ex lumine fidei: sed quod habet illam quantum est ex parte luminis fidei. Quod est dictu quod habet lumen unde potest habere huiusmodi notitiam et evidentiam.

II. In eodem articulo, in responsione ad secundum, dubium occurrit ex Scoto, in xxiv dist. III Sent., quia Auctor duo contradictoria tenuit: scilicet quod theologia nostra est vere scientia subalternata; et quod fides et scientia non possunt esse de eodem. Cum enim credita sciamus per theologiam; et theologia sit vere scientia subalternata; sequitur quod idem sit scitum et creditum ab eodem simul. Nec potest solvere, inquit Scotus, hanc contradictionem nisi dicendo quod in hoc loco Auctor loquitur de scientia subalternante, et non subalternata.

Ad hoc dubium breviter dicitur quod Auctor loquitur de scientia universaliter, et non de subalternante tantum. Et quod in nullo sibi contradicit, propter duo. Primo, quia non sunt de eodem: quia fides est de principiis theologiae; ipsa vero theologia est de conclusionibus ex ipsis principiis. – Secundo, quia theologia nostra, licet secundum suam speciem sit scientia, non tamen est in statu scientiae: habet enim imperfectum statum. Sicut perspectiva non-geometrae secundum suam speciem est scientia subalternata, sed non pervenit adhuc ad perfectum statum scientiae; et propterea non facit scire nisi inchoative et imperfecte: quia, ut dicitur in I Poster., non sciet carens resolutione usque ad principia evidentia sibi. Theologia ergo in nobis viatoribus est secundum se vere scientia subalternata: non tamen in statu scientiae, quousque continuetur cum evidentia principiorum illius. Et propterea, dato quod sit de creditis, non sequitur aliqua contradictio, nec quod fides et scientia sint de eodem: quia hoc, scilicet quod scientia et fides non possunt esse de eodem, intelligitur de scientia in statu scientiae, et non de scientia in statu imperfecto.

III. In responsione ad quartum eiusdem articuli recole dicta in Prima Secundae. Et adverte quod, licet alia ratio sit de incompossibilitate scientiae cum opinione et cum fide, convenit tamen in hoc omnis earum incompossibilitatis ratio, quia scilicet tenet se ex parte subiecti simpliciter et non secundum quid. Existimare namque A esse et non existimare A esse, videre A esse et non videre A esse, ex parte subiecti distinguuntur et opponuntur: et propterea incompossibilia sunt in eodem subiecto simpliciter. Sic autem distinguuntur scientia, fides et opinio. Nam sciens videt A esse sic quod existimat impossibile aliter se habere; opinans aliqualiter videt A esse, sed non ita quod existimet impossibile aliter se habere; credens autem, licet existimet impossibile aliter se habere, non tamen hoc habet ex evidentia, nec videt A esse. Dico autem subiecti simpliciter, ad excludendum subiectum secundum quid: puta Socratem ut geometram, ut sic dispositum, ut credentem, et opinantem, et sic de aliis. Non enim distinctio horum in hoc consistit quod credens ut sic non videat, ut opinans existimet possibile aliter se habere, ut sciens videat, etc.: sed in hoc quod subiectum de quo simpliciter et absolute verificatur credere A esse, de eodem non potest simul verificari scire A esse; et similiter est de opinione et scientia.

At si quis aliter definire voluerit hos terminos, non erit quaestio cum eo de re, sed de vocabulis. Quam eis relinquo.

Cum autem audis differentiam inter opinantem et scientem in existimando vel non existimando impossibile aliter se habere, memento quod, quia bonum consurgit ex causa integra, malum autem ex particularibus defectibus, ideo ad hoc quod aliquis sit sciens, exigitur quod impossibile sit aliter se habere et secundum se et secundum existimationem nostram: sed ad hoc quod sit opinans, quidquid horum deficiat, sufficit. Si enim conclusio vel ratio secundum se est impossibilis aliter se habere, et ab hoc non penetratur quod sit talis, opinans est. Et similiter si ratio aut conclusio possibilis est aliter se habere, et iste putat quod impossibile sit aliter se habere, opinans est secundum naturam sui status, aliunde nesciens illudmet: quia non ex meritis notitiae, sed propriae phantasiae, existimat impossibile esse aliter se habere; et in veritate subiectum talis notitiae deberet aestimare esse possibile aliter se habere.

Articulus VI: Utrum credibilia sint per certos articulos distinguenda

Articulus VII: Utrum articuli fidei secundum successionem temporum creverint

Articulus VIII: Utrum articuli fidei convenienter enumerentur

Articulus IX: Utrum ad summum pontificem pertineat fidei symbolum ordinare

Quaestio II: De actu interiori fidei

Quaestio III: De exteriori actu fidei

Quaestio IV: De ipsa fidei virtute

Quaestio V: De habentibus fidem

Quaestio VI: De causa fidei

Quaestio VII: De effectibus fidei

Quaestio VIII: De dono intellectus

Quaestio IX: De dono scientiae

Quaestio X: De infidelitate in communi

Quaestio XI: De haeresi

Quaestio XII: De apostasia

Quaestio XIII: De blasphemia in generali

Quaestio XIV: De blasphemia in spiritum sanctum

Quaestio XV: De caecitate mentis et hebetudine sensus

Quaestio XVI: De praeceptis fidei, scientiae et intellectus

Quaestio XVII: De spe

Quaestio XVIII: De subiecto spei

Quaestio XIX: De dono timoris

Quaestio XX: De desperatione

Quaestio XXI: De praesumptione

Quaestio XXII: De praeceptis pertinentibus ad spem et timorem

Quaestio XXIII: De caritate secundum se

Quaestio XXIV: De caritatis subiecto

Quaestio XXV: De obiecto caritatis

Quaestio XXVI: De ordine caritatis

Quaestio XXVII: De principali actu caritatis, qui est dilectio

Quaestio XXVIII: De gaudio

Quaestio XXIX: De pace

Quaestio XXX: De misericordia

Quaestio XXXI: De beneficentia

Quaestio XXXII: De eleemosyna

Quaestio XXXIII: De correctione fraterna

Quaestio XXXIV: De odio

Quaestio XXXV: De acedia

Quaestio XXXVI: De invidia

Quaestio XXXVII: De discordia

Quaestio XXXVIII: De contentione

Quaestio XXXIX: De schismate

Quaestio XL: De bello

Quaestio XLI: De rixa

Quaestio XLII: De seditione

Quaestio XLIII: De scandalo

Quaestio XLIV: De praeceptis caritatis

Quaestio XLV: De dono sapientiae

Quaestio XLVI: De prudentia secundum se

Quaestio XLVII: De partibus prudentiae

Quaestio XLVIII: De singulis prudentiae partibus quasi integralibus

Quaestio XLIX: De partibus subiectivis prudentiae

Quaestio L: De partibus potentialibus prudentiae

Quaestio LI: De dono consilii

Quaestio LII: De imprudentia

Quaestio LIII: De negligentia

Quaestio LIV: De vitiis oppositis prudentiae quae habent similitudinem cum ipsa

↑ Top of work