Celebriores Controversiae in Primum Sententiarum Ioannis Scoti — Tomus Alter (de Scientia Dei et Ideis)

Alonso Briceño

Celebriores Controversiae in Primum Sententiarum Ioannis Scoti — Tomus Alter (de Scientia Dei et Ideis)

Alonso Briceño (1587–1668)

Partis primae celebriorum Controuersiarum in Primum Sententiarum Ioannis Scoti, Tomus Alter

First published 1639

Controversia XI, Distinctio II: De scientia Dei respectu futurorum contingentium absoluta. Latin transcription with English translation, nine sections at block parity.

This work is being completed — add a section.


Articulus I: An futura contingentia praesciri queant a Deo in reali illorum praesentia ad aeternitatem?

DISTINCTIO SECUNDA DE SCIENTIA DEI, RESPECTU futurorum contingentium absolutorum.

Dum Scientiam Dei ad futura comparamus quasi rationem terminationis talis scientiae in obiecta contingentia disquirentes; non controvertitur de ratione praesciendi ex parte formae, quae est ipsamet increata Dei substantia. Haec enim esto quod libera fit in Deo quantum ad extensionem, et terminationem eius ad tale obiectum, ac proinde, et quae Deo non inesse valuit, sicut et contingens futurum potuit non esse; (simili ratione, qua propositum, et absolutum decretum Dei, quantum ad causalitatem, et terminationem ad obiectum, liberum renuntiauimus, in controversia septima de Immutabilitate Dei, articul. secundo de Immutabilitate per habitudinem ad actus liberos.) Attamen talis scientia, sicut et volitio, si spectentur in ratione prędicati vitalis in Deo, sunt ipsamet Deitatis substantia.

Non igitur petimus vitalem formam sciendi futura, in quo consistat? Cum id praemittamus in superioribus pro nostra exiguitate verfatum. Sed rationem ex parte obiecti expendimus, sciscitantes; an futuro in esse obiectivo aliqua suppetat contractio, aut determinatio, quae possit esse terminus determinatae extensionis, seu ordinationis scientiae divinę ad tale futurum?

PRAELUDIUM dissertationis.

Antequam controversias aggrediamur, circa titulum huius distinctionis praelibandum est; duplicem in futuris cōtingentiam reperiri. Aut ab extrinseco, quae etiam secundum quid appellatur; aut contingētiam simpliciter, et ab intrinseco. Sicut enim ille effectus asseritur contingēter futurus, qui ita effluet a suo principio, ut ab illo non elici queat; et contingētia ad non esse ex duplici fonte promanat, aut a virtute et intrinseca indifferētia causae, aut ab impedimēto extrinseco; ita et cōtingētia in futuris duplex esse potest, vel ab extrinseco, vel ab intrinseco.

Illa futurorum contingētia est secūdum quid, vel ab extrinseco; quando causae sūt naturales, et non liberae, ut potequae determinatae ad unū, seu quae intrinseca potestate non roferūt ad non producēdū effectum cūctis requisitis adhibitis. Cōtingētia autē ab extrinseco accedit ex hoc nimirū, quod posset non poni ex aliquo extrinseco obstaculo totus ille dispositionū conuētus, qui ad operandum exigitur; cuiusmodi cōtingentia congruit effectibus causarū inferiorū naturalium, quae praepediri queunt ab aliis contrariis agentibus.

Quod ita accipiēdum est ut tales causae in sua applicatione ab aliquo principio libero non pendeant; si enim causae liberae concursus exigatur, iã praedicti effectus cooperatione principii liberi expectātes redderētur simpliciter et ab intrinseco contingentes.

Caeterū, licet praedicti effectus non pedētes a causa libera importēt cōtingentiam per habitudinem ad istā vel alterā causā naturalē impedibilē ab extrinseco; non tamē patiūtur cōntingētiam respectu totius collectionis causarū, et dispositionū, quae ad agendum coeunt necessario. Posito enim, taliū causarum et dispositionum conventu, effectus nō est contingē̄s, sed determinatus ad essendum, si adhibeatur cuncta causarū collectio; aut determinatus ad non essendum, si non suppetat omnium requisitorum concursus.

Altera species cōtingētiae illa est, quae simpliciter et principaliter talis astruitur, quae emanat ab intrinseca causae indifferētia; eoquod adhibitis omnibus requisitis illi integrū sit agere, et non agere. De cuius causalitatis contingentia procedit controversia praesens, disquirens; an in huiusmodi futuris reperiatur determinata cognoscibilitas, quae infallibilem Dei obtutum terminare queat? De primis enim contingētibus incontrouersum est, qua ratione a Deo cognoscātur, cum Deus calleat cunctam collectionem causarum, quae necessario conveniet ad operandum.

Verū, quia dissertatio ista scatet contentionum multitudine et caligine ut quot capita, tot occurrant pronunciata; ut clarius procedatur, prius quasi via remotionis opposita placita excutiemus; deinde Scoti sententiā pro tenuitate captus firmabimus.

ARTICULUS I.

An futura contingentia praesciri queant a Deo in reali illorum praesentia ad aeternitatem?

SUMMARIUM.

Sententia Sancti Thomae de praesentia reali futurorum ad aeternitatem. Num. 1. Manifestos esse Sancti Thomae desertores; qui illum de sola praesentia obiectiva futurorum interpretantur. Num. 7. Opposita, qua et communis sententia, Scoti rationibus stabilita. Numer. 8. Refelluntur inutiles defensiones Recentiorum interpretantium Sanctum Thomam de praesentia reali futurorum a tempore suae productionis. ubi reiicimus placita Albeldae, et Granadi. Num. 9.

Aliae probationes Scoti; excussis occursibus Neotericorum. Num. 11.

Ultima probatio ex Scoto; quod Angelus in suo aeuo naturaliter praesciat futura contingentia; ubi etiam occurpantur fugae recentiorum. Num. 13.

Adversariorum fundamenta eliduntur. Num. 15.

Pro diluenda tertia ratione in oppositum disquiritur, an scientia visionis sit intuitiua, non data praesentia reali creaturarum ab aeterno? Ubi defensio Scoti expenditur; quid sit de ratione notitiae intuentis? a Num. 19. usque ad 26.

Opinio S. Th. de reali praesentia futuroru in aeternitate.

1 Sanctus Thomas, 1. par. quaestion. 14. artic. 13 asseruit, futura contingentia a Deo determinate praesciri; quia aeternitati ab aeternitate realiter coexistant.

Quam sententiam tutantur Capreolus, in 1. distinct. 38. quaest. 1. art. 2. et distinct. 38. quaestion. 1. art. 2. Ferrara, 1. contra gentes, capit. 66. Caietanus, 1. part. quaestion. 14. art. 13. Banez, et Zumel, q. 1. conclu. 3. Didac. Aluarez, lib. 2. de Auxiliis, disp. 8. Iacob. Granadus, 1. part. tractat. 4. de Scientia Dei. disp. 3. sect. 2.

Obseruatio Caietani pro referēdo placito S. Thomae.

Quam opinionem, ut referet Caietanus, obseruat; quod rem esse praesentem realiter Deo in aeternitate, duplici ter stare potest.

Primo; ita ut huiusmodi coexistentia rerum ad aeternitatem connotet mēsuram intrinsecam cuiuslibet durationis temporariae; ita ut coexistentia realis Antichristi, verbi gratia, ad aeternitatem possit cadere sub mensuram temporis praesentis. Ut verum sit pronuntiare, Antichristum nunc esse realiter praesentem aeternitati; referendo illud nunc non ad aeternitate praecise, sed ad instans temporis praesentis; in quo sensu falsum est astruere, quod entia creata aeternitati realiter coexistant ab aeterno.

Vel potest pronuntiatum istud taliter expendi; quod in quolibet instanti aeternitatis ambientis cunctos temporis decursus, sint omnes res creatae secundum realem existentiam suam, non tamen referendo illam ad quamlibet mensuram temporis; et in ista acceptione quodlibet futurum realiter aeternitati coexistere, asseuerat Caietanus.

2 Quod placitum firmant authoritate Augustini, qui lib. 2. ad Simplicianum. Contēdit; non esse proprie in Deo praescientiam, sed tantum metaphorice ita ut Deus solum translatitie asseratur aliquid praescire, sicut et dicitur poenitere; sic enim habet.

S. August.

Quid enim est praescientia, nisi scientia futurorum? Quid autem futurum est Deo, qui omnia supergreditur tempora? Si enim in scientia res ipsas habes, non sunt ei futura, sed praesentes; ac per hoc non iam praescientia, sed tantum scientia dici potest.

Urgetur ratio, quia praesentia obiectiva nō soluit praesentiam, alias Prophetae non rerum futuraru praescii futurorum.

Ex quo sic produco rationem; aut Sanct. Augustinus procedit de praesentia reali creaturarum in aeternitate Dei; et ita habetur intentum. Aut loquitur de sola praesentia obiectiva, qua fortiuntur res in divino obtutu; atque adeo falso astrueret, talem obiectivam rerum praesentiam praepedire quominus Deus praescius in tota sermonis proprietate astruatur; cum Prophetae dicantur proprie habuisse praescientiam futurorum, esto quod futura essent illis obiective praesentia. Igitur, ut remoueatur a Deo praescientia futurorum iuxta phrasim, et sensum Augustini; necessario autumanda est coexistentia realis creaturarum ab aeterno in aeternitate.

Argu. 2. ex Gregorio de ferēte praescientia Dei per habitudinē ad creata absentia.

3 Accedit authoritas Gregorii, qui lib. 20. Moral. cap. 23. eamdē praesentiam realē futurorum in aeternitate stabiliere videtur; dum autumat.

S. Gregoriu.

Quis ea quae nobis futura sunt Deo videt, quae tamen ipsi semper presto sunt, praescius dicitur; quāuis nequaquā futurum prouideat, quod praesens videt.

Videtur nō posse intelligi pronūtiatū Gregorii de sola praesentia obiectiva.

Ex quibus verbis sequens instruitur probatio; quia ideo, ex Gregorio, Deo tantum metaphorice adscribitur futurorum praescientia; quia res creatae licet nobis sint futurae, non tamen Deo cui ab aeternitate coexistunt realiter; nec enim intelligi potest Gregorius de sola praesentia obiectiva, quam hauriūt res a cognitione, cum futura etiam sint nobis praesentia secundum obiectivam coexistentiam: procedit igitur de praesentia reali creaturarum in aeternitate Dei.Nec dissentit Hieronymus in illud Ieremiae. 1. Priusquam te formarem in utero novi te. Ubi subdit. Non quod ante conceptionem, ut haeresis suspicatur, fuerit Ieremias; sed quod praesciret eum futurum Dominus, cui nec dum facta, iam facta sunt. Similia habent Anselmus, opusculo de concordia liberi arbitrii, et praedestinationis, cap. 1. et alii Sancti Patres, quos longū esset recensere.

Deinde, pro opinione Diui Thomae arguit Scotus, in 1. distinction. 39. quaestione unica, §. Aliter ponitur. sub num. marg. 8. AEternitas est immensa, et infinitatis; ut illimitationis et simplicitatis suae ambit omnes durationes temporis, et res, quae temporaneis decursibus coexistunt.

Consequentia patet a paritate rationis; sicut enim ex hoc quod Deus praeseferat infinitatem secundum locum, aut immensitatem localem, quae vocari solet ubiquitas, complectitur cunctas positiones loci, non solum reales, sed etiam imaginarias, quibus actu est praesens, ut multi opinantur; ita eo quod illimitatus sit secundum durationem, aut aeternus, ambire debet omnes durationes temporis, ita ut illis coexistat realiter ab aeterno; alias enim aeternitas non esset immensa, aut infinita in ratione durationis.

Confirmatur exemplo baculi in fluuio defixi; iuxta quem baculum, etsi totus fluuius successiue decurrat, ita ut baculus sit successiue praesens omnibus partibus fluuii; eo tamen baculus non asseritur immensus respectu fluuii, quo simulcaneam praesentiam respectu aquae fluentis nancisci non valeat.

Ergo, cum duratio divina sit quoddam stans, et permanens sicut baculus; et iuxta aeternitatem decurrat tempus; si non esset aeternitas simul coexistens cunctae vicissitudini temporariae, sed solum successiue, sicut baculus respondet aquae decurrenti, fieret, ut aeternitas non esset immensa respectu temporis, sicut nec baculus respectu fluuii.

Praeterea; nunc aeternitatis, ut est cum nunc temporis, non coaequatur illi; ergo nunc aeternitatis, ut est cum illo nunc temporis, exuperat illud sed non excederet nunc temporis, si nūc aeternitatis, prout est cum illo nunc tēporis, etiam non esset actualiter cum alio per coexistētiam realem ad alias futuras durationes; ergo illis realiter coexistit.

4 Secundo pro opposito placito arguit Scotus exemplo cētri in circulo. Quia si poneretur tempus fluens esse circumferentiam circuli; et nunc aeternitatis esse centrū; quantumcumq; res ipsae fluerent et distarēt inter se, sed non respectu aeternitatis.

Sicut lineae et puncta circumferentię licet distent inter se, semper tamen cōiunctionem, et praesentiam respectu cētri retinent.

Tertio arguitur: quia scientia visionis est notitia intuitiua, ut comunis sustinet Theolorum sententia; et liquet ex analogia eius ad visionem corporalem, quae est intuitiua obiecti apprehensio. Atqui ad intuitionem non praestat sola obiectiva praesentia rei, quae attingitur; (alias enim notitia abstractiua esset intuitiua,) cum res fiat obiective praesens vi abstractiuae apprehensionis.

Sed scientia visionis requirit esse inspectio intuitiua creaturarum, si creaturae non essent realiter praesentes aeternitati, eoquod cognitio illa, quae ex modo tendendi ita fertur obiectum, ut absolute querat, et abstrahat a praesentia reali pro aliqua differentia temporis, nequit esse intuitiua, sed abstractiua. Scientia vero visionis per totam illam durationem aeternitatis, quae anteiuit temporalem affectionem creaturae, abstraheret a reali praesentia eius; si creatura, tantum a productione sua affruatur realiter praesens aeternitati.

Quare Raphael Auersa, 1. part. quaestion. 14. de Scientia Dei, section. 18 conclusione 6. §. Quinto denique, docet Quod aliqui Thomistae fateantur, praesentiam futurorum in aeternitate, non esse rationem, qua simpliciter cognoscantur; sed dicunt, hanc esse rationem qua refsentia Dei fit intuitiua, quia ac ratione scientiae intuitiua est praesentis obiecti. Hactenus Raphaël Auersa.

Ego autem cōtēdo, quod in consequenter procedant in hac theoria, qui admissa praesentiae reali futurorum acoca aeternitate, ita ut respectu illius realis praesentia, (seclusa comparatione ad praesentiam obiecti primarii, quod est Deitas, ) asseri debeat scientia visionis propria notitia intuitiua; adstruant deinde, talem praesentiam realem futurorum in aeternitate non suppeditare sufficiens medium ex parte obiecti ad infallibilem scientiam. Quia sicut ad praesentiam realem futurorum in aeternitate, ut esset obiectum notitiae proprie intuentis, ut condistinctae a notitia abstractiua, (ita ut inquantum comparatur ad solam illam creaturarum praesentiam, congruat scientiae divinae quod sit vera et propria intuitio;) non satis est praesentia obiectiva futurorum ab aeterno; sed necessario exigeretur realis praesentia futurorum in aeternitate, non a tempore productionis sed a tota aeternitate; ita et talis praesentia realis congruens rei a tota aeternitate, et non a solo instanti extractionis rei ab eminentia causarum, satis superque determinationis obiectivae, vel medii ex parte obiecti suppeditaret ad infallibilem scientiam. De quo vide quae agimus infra in hoc artic. sub numer. marg. 26.

Quare arguitur quarto; quia cum scientia Dei sit necessariae, et infallibilis veritatis, non spectat obiectum, nisi ut necessarium simpliciter, vel ex suppositione; sed futura contingentia non sustinent necessitatem simpliciter, ut perspicuum est; nec necessitatem ex hypothesi praeter coexistentiam realem ad aeternitatem; quia supposito quod aeternitati coexistant realiter, nequeunt non coexistere; ergo.

Communem sententiam Scoti probationibus firmamus contra praescientiam futurorum in reali coexistentia ad aeternitatem.

6 Communis sententia praesentiam realem futurorum in aeternitate explodit merito, et eaxat. Sic Scotus, in 1. dist. 39. q. unica, §. contra istud arguitur. sub num. marg. 9. et 10. cui adhaerent omnes eius asseclae. Sic etiam Bonauent. eadem dist. ar. 2. q. 3. Alensis, 1. p. q. 23. memb. 4. ar. 3. et memb. 3. art. 4. Aureolus, in 1. dist. 36. artic. 1. proposition. 3.

Et ex celebrioribus Thomistis Herueus in 1. dist. 38. Deza ibidem q. 1. ar. 2. Siluester in defēsorio doctrinae S. Th. AEgidius Romanus, in opusc. contra corruptores D. Th. qui omnes dum praedictae sententiae caligine premuntur, D. Thomam de sola obiectiva praesentia interpretantur.

Sed habēdi sunt manifesti Thomisticę disciplinae desertores; quod ita cuidenter ostendit Ferrariensis, 1. contra gentes, cap. 66.

Quia quando Sanctus Thomas reddit determinatam praesentiam vel coexistentiam futurorum ad aeternitatem, ut rationem tenentem se ex parte obiecti, ob quam Deus futura contingentia determinate calleat; vel procedit de praesentia reali futurorum, et habetur intentum; aut loquitur solum de praesentia obiectiva, quae relinquitur vi cognitionis Dei facientis obiective praesens futurum illud, quod apprehendit.

Atqui adeo ratio Sancti Thomae futilis esset petens principium; praemitteret enim quod illi ostendendum erat, quare nimirum futura possint esse obiective praesentia? Quia idem est futurum esse obiective praesēs ac futurum cognosci; ac proinde, idem est, apprehendi a Deo futura, quia sint obiective praesentia, ac cognosci a Deo quia cognoscuntur a Deo.

7 Sed iam communem sententiam Scoti rationibus fulciamus; quarum prima sic habetur in textu praeallegato.

Arguitur primo reducendo contra eos quod ibi adducunt de immensitate. Quia posito, quod locus possit crescere continue in infinitum, ita quod sicut tempus est in continuo fluxu, ita Deus augeat locum in infinitum; immensitas tamen Dei non esset sibi ratio coexistendi alicui loco in aliquo nunc, nisi existenti.

Non enim Deus per immensitatem sui coexistit alicui in loco, nisi quod est in illo loco; licet possit causare locum extra uniuersum, et tunc per immensitatem suam coexisteret illi.

Si igitur immensitas non est ratio coexistendi loco nisi actuali, et non potentiali, sedquia non est; pari ratione aeternitas non erit ratio coexistendi alicui, nisi existenti.

Quae Scoti probatio eo it; quod si Deus crearet successiue loca aut spatia realia, Deus non coexisteret illis vi suae immensitatis, aut infinitatis secundum locum ab aeterno, sed in tempore, in quo loca illa seu spatia realia extraherentur a nihilo; ergo similiter aeternitas Dei non coexistit ab aeterno creatae durationi, nisi quando ipsa est in positionis statu extra eminentiã causarum.

Consequentia liquet a paritate rationis; quia non est magis simplex, aut illimitata aeternitas Dei relata ad durationes creatas; quam infinitas Dei secundum locum, aut immensitas connotans spatia realia. Igitur, sicut aeternitas vi simplicitatis, et infinitudinis suae circuit omnem durationem creatam ab aeterno sibi coexistentem; similiter immensitas ambit omnia loca successiue producibilia per decursum temporis, ita ut realiter immensitati per positiuam et actualem coexistentiã ab aeterno respondeant.

Vel e contra; si a simplicitate et illimitatione attributi immensitatis non trahitur, quod coexistat Deus actualiter spatiis futuris ante illorum effectionem; igitur nec a simplicitate, et infinitudine durationis divinae peti valebit, quod coexistat realiter durationibus creatis ante illarum productionem.

Quia sicut immensitas est indiuisibilis in se, et diuisibilis ex parte spatii connotati; ita etiam aeternitas, licet sit omnino indiuisibilis in se, est tamen diuisibilis, imo et successiua extrinsece ex parte temporis connotati; sicut etiam immensitas successiua esset ex parte connotati, si Deus per decursum temporis, et successiue crearet spatia realia, et positiua.

Quod autem in sententia S. Thomae concedi non possit, quod Deus vi suae immensitatis sit actualiter in spatiis realibus ante illorum productionẽ; patet. Quia Deus est in loco per suam operationem, sed in locis futuris ante illorũ existẽtiam Deus nil operatur; igitur in illis non existit realiter.

Si enim aliquid operaretur circa futura, illa extraheret ab statu futuritionis, et contraheret ad statum realitatis, et positionis de praesenti, ita ut spatia illa, non futura, sed actualia essent contra hypothesim nostrae probationis; quae comparat immensitatem Dei ad spatia realia, ut futura ante existentiam exercitam illorum, non ut praesentia.

Deinde; quod licet plures recentiores Thomistae asserant, Deum actu existere in spatiis imaginariis; nullus tamen pronuntiauit, Deum actu existere in spatiis futuris realibus.

Quam argumentationem ab immensitate petitam merito evidentem aestimat Raphael Auersa Clericorum Regularium Minorum Praepositus Generalis, in 1. p. q. 14. sect. 16. conclusion. 3 argum. 4.

Ubi licebit adiungere censionein praedicti authoris de praesentia reali entis in mensura extrinseca aeternitatis, non autem in mensura propria, et duratione intrinseca; quae communiter a rigidis oppositi placiti assertoribus fustinetur. Ita enim habet loco citato conclus. 2.

Tertio, dici non potest, res omnes alio tempore esse aeternitati praesentes secundum suam existentiam, non tamen secundum suam propriam durationem, et mensuram; quasi videlicet hoc tempore praesenti daretur quidem existentia Antichristi praesens aeternitati, non tamen propria duratio eius. Quod quidem a Thomistis significari videtur quibusdem suis loquendi modis sed putandum non est, id ab eis intendi, etc.

Et paulo infra subdit. Esset etiam contra fidem dicere, existentiam rerum fuisse tam omni tempore, et nunc esse existentiam rerum futurarum, quamuis diceret quis, non semper dari propriam durationem rerum. Neque enim fides docet tantum, rerum durationem, sive propriam mensuram, (ut Thomistae loquuntur) non semper esse; sed maxime id docet de existentia rerum.

In quo Raphael Auersa consentiensentem sibi habet Soarium a nobis transcriptum, in numer. 8. sequenti in fine numeri.

8 Nec minus premit adversarios altera Scoti confirmatio; quae sic oppositam opinionem concurrit.

Illud, quod non est, nulli potest coexistere, quia coexistere dicit relationem realem; sed relatio non est realis, » cuius fundamentum non est reale. Ergo creatura, cum ab aeterno non habeat esse reale, non potest esse extremum relationis coexistentiae.

Et urgeri potest ratio sic. Aut est idem apud adversarios coexistere aeternitati ab aeternitate, et coexistere aeternitati ab instanti extractionis rei ab eminentia causae; aut est quid omnino diuersum. Si illa pronunciata eumdem sensum exprimant; fiet ut nil dissentientes altruant Thomistae a communi sententia. Ac proinde, et quod futilem reddant rationem infallibilis determinationis scientiae futurorum petitam a coexistëtia reali futurorum ad aeternitatem, cum haec determinatio non antecedat instans productionis rei; atque adeo sit necessitas ex hypothesi futuritionis entis pro aliqua differentia temporis, non vero realis coexistentiae ab aeterno.

Cum autem de tali determinatione ex hypothesi entis futuri urgeat disquisitio, a quo principio emanatur? Vel a decreto; vel a causa proxime praeparata; vel a determinata veritate huiusmodi futuritionis? Nullatenus conspicitur difficultas, dum sub fuco realis coexistentiae futuri ad aeternitatem, sola ea contractio, seu necessitas redditur, quae congruat rei a tempore suae emanationis a causa.

Vel illae propositiones; futura coexistunt aeternitati ab aeternitate; futura coexistunt aeternitati a tempore suae emanationis; oppositum sensum redolët. Ac proinde fieret, ut res ante sua productionem aeternitati coexistat realiter, et ideo vere existat; quod est inintelligibile pronunciatum.

Quare Soarius in opuscul. de scientia futurorum contingentium, lib. 1. cap. 7. numer. margin. 5. scite obseruauit. Quod opposita opinio adeo est difficilis suppositis principiis certis ex doctrina fidei; ut vix intelligatur quid dicere possit in re ipsa diuersum.

Refelluntur inutiles defensiones recentiorum interpretantium Sanctum Thomam de praesentia reali futurorum a tempore suae productionis.

9 SI Autem candide fatearis cum Granado loco citato, section. 2. §. Ex dictis infertur sub num. marg. 16. quod cum futura asseruntur realiter praesentia aeternitati ab aeternitate; non intenditur quod res ante suam productionem sit realiter praesens aeternitati; cum rem existere in propria mensura durationis prioritate a quo, sive naturae, antecedat existentia in mensura aliena, quae est ipsamet aeternitas.

Sed quod eo pronuntietur res aeternitati ab aeternitate coexistere realiter, esto quod illi non coexistat nisi a productione sua; quo in aeternitate non detur aliud, et aliud, nec prius aut posterius, quod successiue decurrat; ac proinde idem sit, rem ab instanti suae productionis coexistere realiter aeternitati, ac coexistere toti aeternitati, cum aeternitas sit infinitum nunc indiuisibile.

At, quis non videat, Neotericos virationum Scoti debellatos id commentum excogitasse, quo Sancti Thomae doctrina de infallibili futurorum praescientia in aeternitate omnino, et funditus prosternatur? Quia si apud Sanctum Thomam praesentia realis huiusmodi futurorum esset medium ex parte obiecti ad praesciendum infallibiliter futura; insuper et existentia realis huiusmodi futurorum, (iam praesentium) prioritate a quo, sive naturae antecedertit praesentiam realem illorum in aeternitate, sive in mensura extrinseca; fieret, ut Deus apprehendere nequiret futura ante illorum emanationem realem a suis principiis, cum ante illam non existant realiter in aeternitate.

Quo fit, ut praesentia realis futurorum ante illorum productionem ab aeterno sustineri consequenter debeat, si illa sit medium ex parte obiecti ad futu rorum praescientiam; in quo sensu Scotus praedictam sententiam legitime interpretatus, illam expugnauit.

Iacobo Granado suffragari videtur Albelda, 1. part. dispu. 43. section. 3. §. Sed adhuc obiiciunt. sub numarg. 52. quatenus asseuerat; quod res priori tate a quo existit in propria mensura, prius quam in aliena; non vero prioritate in quo.

Ut tamen vim rationum effugiat, quibus Granadi opinationem taxauimus, subdit; existentiam rei in propria mensura, (quae prioritate a quo antecedit existentiam realem in aeternitate,) non esse existentiam de praesenti; sed abstrahentem ab existetia praesenti, praeterita, et futura.

Sed contra id est; quod fundamentum et ratio actualis exercitae, et contractae coexistentiae rerum in aeternitate non debet esse substratum uniuersale, et praescindens a reali positione rei extra causas; praesentia enim rei in propria mensura abstrahentis ab existetia praeterita, et futura, est praesentia rationis.

Cum actualis praesentia in se, sive in propria mensura, rei praeteritae, et futurae, sit quid rationis, et abstratum ab entibus rationis nequeat esse praedicatum reale; atque adeo nec se gerere possit ut quo, sive ut fundamentum praesentiae realis, et exercitae futurorum in aeternitate.

Caeterum, quod innegabile sit id, quod nobis concedunt Granadus, et Albelda; existentiam rei in se, se gerere ut quo, sive ut fundamentu existentiae rei in aeternitate; patet. Quia haec causalis est vera; ideo res coexistit aeternitati, quia existit in se. E contra vero, ista est falsa; ideo res existit in se, quia existit in aeternitate.

Quia si per impossibile Deus esset omnipotens, non vero aeternus; licet, per locum intrinsecum tolleretur existentia rei in aeternitate, vel in mensura aliena aeternitatis; non vero existentia rei in se, vel in mensura propria.

10 Nec inefficax est ea praesentis probationis confirmatio, quam nobis suppeditat Aureolus, loco citato. Si creatura futura actu coexistunt aeternitati, aut ista coexistetia (quae est habitudo media, et relatio creatura ad Deum) mensuratur aeternitate; aut praesenti tempore; aut futuro.

Sed non aeternitate; cum talis relatio sit creatura quaedam. Nec praesenti tempore; quia nunc relatio esset in praesenti; cum tamen eius fundamentum nõdum sit, scilicet creatura. Nec mensuratur tempore futuro; quia quod futurum est, actu non est; et per consequens per huiusmodi coexistentiant, quae actu non est, creatura actualiter Deo non coexistit: ergo poni non potest.

Cuius probationis vis in hoc posita est; quod si futura aeternitati ab aeternitate coexisterent; inferrent relationem coexistentiae ad Deum aeternitate mensuratam. Licet enim talis coexistentiae creaturarum ad Deum ex parte Dei sit habitudo rationis; ex parte vero creaturarum est vera relatio realis. Fieret igitur, ut aliqua forma relatiua creata existeret ab aeterno; quod supposita communi sententia astruente, relationem praedicamentalem esse verum ens reale positiuum, omnino absonum esset, et absurdum.

Si autem inficieris, coexistentiant creaturarum ab aeterno esse habitudinem realem; id sane praestabit defectus seu carentia realis ac positiui substrati inferre non valentis habitudinem illa. Quod detegit perspicue; talem coexistentiant, sicut nec positiuam, ita nec actualem, sed tantũ potentialem esse; ac proinde, ut absurdum sensum effugias, sententiae Scoti cohaerere teneberis.

Aliae probationes Scoti; excussis occursibus Neotericorum.

11 ALtera Scoti ratio pro nostra sententia talis est.

Item, si effectus habet esse in se ipso respectu causae primae, simpliciter est in se; quia respectu nullius habet verius esse. Unde illud, quod dicitur tale respectu causae primae; simpliciter potest dici tale. Si ergo aliquod futurum sit in actu respectu respectu Dei; ergo simpliciter est in actu; ergo impossibile est postea ipsum poni in actu.

Occurrunt Thomistae; procedere Scotum a dicto secundum quid ad dictum simpliciter; eo quod putent, quod coexistētia creaturae ad aeternitatem non est absolutum, et intrinsecum existere; sed existere secundum quid.

Sed praecluditur effugium; eoquod Scotus urgeat, non a dicto secundum quid ad dictum simpliciter, ut adversarii moliuntur; sed ab inferiori ad superius affirmatiue, quae est optima concludendi ratio. Cum existere se gerat ut praedicatum superius; quod quasi cōtrahitur per existere in aeternitate, existere in tēpore, aut in aeuo, tāquam per differentias existendi.

Tum vel maxime; quia existere in aeternitate non est conditio diminuēs existere rei in se; sed apponit supra simpliciter existere connotationem seu ordinationem simultatis ad aliud coexistens existens.

Quando enim res asseritur aeternitati ab aeterno realiter coexistere (ly coexistere) prout spectatum ex parte creaturae, non est sola denominatio extrinsece accedens enti creato ab existentia et aeternitate Dei. Tum, quia denominatio existentis est intrinseca essentialiter; quare, sicut non dicitur substratū sapiens per sapientiam extrinsecam, ita nec existens per extrinsecam existentiam.

Tum, quia res creatae dicerentur ab aeterno existentes, petita extrinseca denominatione ab aeternitate Dei; sicut paries denominatur visus aut dexter a visione, et dexteritate animalis: ac proinde, creaturae non astruerentur coexistentes Deo secundum propriam, et intrinsecam positionem, et actualitatem illarum, sed potius secundum esse inere denominatiuum, et extrinsecum. Asserendum igitur est; coexistere creaturarum, prout se tenet ex parte illarum, importate actualitatē et positionem intrinsecam.

Quo praemisso, sic producitur ratio; res aeternitati coexistens sibi vendicat formam actualis, et intrinsecae positionis, per quam dissidet ab statu negatiuo non repugnantiae ad existendum; igitur ly existere in aeternitate, solum addit supra formam existentiae, et positionis actualis extra causas, connotionem, et simultatem in existendo cum aeternitate Dei; quae praemittit essentialiter intrinsecam creaturae existentiam si res non pronuntietur existens ob denominationem petitam ab extrinseca aeternitatis coexistētia. Ac proinde arguere ab existere in aeternitate ad existere absolutum rei in se; non est procedere a dicto secundum quid, sed ab existere intrinseco et simpliciter.

12 Nec absimile est id, quod in sequenti probatione persequitur Scotus.

Si sessio mea futura, non tantum quatum ad entitatem, quam habet in esse cognoscibili, sed etiam quantum ad entitatem, quam habet in esse existentiae, est nunc praesens aeternitati: ergo nunc est producta in illo esse a Deo, nam nihil aliud a Deo habet esse in fluxu tēporis, nisi sit productum a Deo secundum illud esse.

Sed istam sessionem Deus producet, vel animam Antichristi, quod idem est; ergo illud, quod iam ab ipso productum est, iterum producetur in esse; et ita bis producetur in esse.

Quae Scoti ratio eodem modo subterfugitur ab adversariis; contendunt enim, procedere a productione secundum quid ad productionem simpliciter. Dant enim Antichristum in aeternitate productum, ut in mensura extrinseca, sicut et in aeternitate coexistētem; renuunt vero, recte argui a productione in aeternitate, ad productionem simpliciter, sicut nec ab existētia in aeternitate, ad existentiam simpliciter.

Sed intercluditur euasio ista, sicut et praecedens; eo quod intrinseca existentia creata praeexigat veram, et propriam actionem, iuxta acceptionē actionis realis et propriae, quae talem existētiam eliciat.

Sed existentia rerum in aeternitate debet esse actualis, et intrinseca ut ostendimus; exposcit igitur veram et propriam actionē; ac proinde Antichristus ab aeterno esset realiter, et simpliciter productus; atque adeo bis produceretur, ut agit Scotus.

Post haec parata ad praelum, legi Ioannem de Sancto Thoma professorem Complutensem talem adhibuisse responsionem, 1. part. quaestio. 10. disp. §. artic. 3. §. Nihilominus oportet. hoc. Ubi praemittens de mente Sancti Thomae, quaest. 1. de potentia, art. 1. ad octauum. Quod Potentia Dei semper est coniuncta operationi, sed effectus sequuntur secundum imperium voluntatis. Et ex 1. part. quaest. 46. art. 1. ad decimũ. Quod ex actione Dei aeterna non sequitur effectus aeternus, sed qualem Deus voluit. (In quo et Sanctus Thomas cõsentientem habet Scotum, qui cum actionem in agente constituat, non separat actionem Dei ab aeterna substantia illius.) Subiungit author praedictus.

Quod quia actio Dei non est semper coniuncta immutationi passiva effectus sicut actio creata, sed in se immutabilis et aeterna existens, immutat in tempore creaturas iuxta liberum decretum voluntatis; ideo dat locum duplici mensurae rei, quae est terminus huius actionis. Scilicet mensurae aeternae, et immutabili, quatenus mensurat actionem aeternam in actu existentem, et consequenter terminum eius, ut praecise respicitur ab actione, et ut est terminus eius; et mensurae temporali, quatenus suo tempore immutatur ab actione, et in sua mensura propria ponitur. Hactenus Ioannes a Sancto Thoma ad verbũ transcriptus.

Sed non obtũdit aciem probationis Scoti, imo, et ansam praebet ad exerendum, et explicandum acumen illius cõtra Thomistas ad hominem. Quia actio divina, quae est ipsamet volitio increata Dei, ut vult Scotus, (vel ipsa scientia visionis in quantum gerit munus imperii practici, ut sentiunt plures Thomistae; vel quid aliud, de quo non curo, dummodo sit quid aeternum realiter identificatum cum substantia Dei,) haec igitur actio, licet ab aeterno sit actualis, et exercita ex parte substrati, (scilicet ex parte Dei, qui concipitur ut substratum talis actionis,) est tamen signata ex parte termini; neque enim ab aeterno exercetur in ordine ad terminum, vel se extendit actu in ordine ad terminum: alias terminus esset vere productus ab aeterno.

Sed forma, vel ratio agendi, quae abstrahit ab exercita attingentia termini, etiam absoluitur a reali, et exercita praesentia, vel coexistẽtia termini, ut respondentis actioni gerenti se ratione signata in ordine ad terminum; ergo ex actione divina actuali ex parte substrati, et signata ex parte extremi connotati, vel termini producibilis, falso colligitur actualis, et exercita coexistẽtia, et praesentia termini, ut respondentis actuali mensurae actionis aeternae.

Urgetur ratio ad hominem ex communi Thomistarum sententia aucumante, multiplicatis terminis non multiplicari relationes; quo supposito, talis modus dicendi acriter praestringitur.

Quia ideo paternitas ante generationem secundi filii non exposcit realem coexistẽtiam secundi filii, ut respondentem, vel coexistẽtem paternitati; quia paternitas, licet sit exercita quoad actuale in, seu ex parte compositionis ad substratum, est tamen potentialis, et signata quoad actuale ad, respectu secundi filii.

Sed actio Dei (sive sit volitio eius, sive scientia visionis, quam praedictus author asserit, esse rationem practicam respondentem imperio intellectus in creatis, qui est actus intellectus practici) est tantum exercita ex parte substrati, seu quantum ad actuale quasi in, vel actuale existere illius in Deo; sed non est ab aeterno exercita quantum ad actuale ad, sive quantum ad extensionem eius ad terminum: ergo friuole, et inconsequenter exigitur actualis, et exercita coexistẽtia termini respectu mensurae actionis, quae non exprimit exercitam, sed signatã tantũ extrẽsionem sive compositionem ad terminum ab aeterno.

Cui probationi neruos addit subtilis illa Scoti instantia. Si sessio, mea futura, non tantum quantum ad entitatem, quam habet in esse cognoscibili, sed etiam quantum ad entitatem, quam habet in esse existentiae, est nunc praesens aeternitati; ergo nunc est producta in illo esse a Deo. Ubi (ly nunc) ab absurdo infert actionem exercitam, non solum ex parte substrati, verbi gratia ex parte Dei, sed etiam ex parte extentionis ad terminum ab aeterno productum; supposito quod admittatur realis, et actualis praesentia termini respectu actionis aeternae in propria mensura talis actionis. Ultima probatio ex Scoto, quod Angelus in suo aeuo naturaliter praesciat futura contingentia; ubi etiam praecluduntur Neotericorum effugia.

  1. Ultimo arguit Scotus ab absurdo sic.

Praeterea, isti ponunt quod aeuum Angeli est omnino simplex coëxistens toti tempori; ergo Angelus, qui est in aeuo, praesens est toti fluxui temporis, et omnibus eius partibus: ergo videtur secundum illam rationem eorum, quod Angelus possit naturaliter cognoscere futura contingentia.

Huic rationi, quae excruciat adversarios, varie occurrunt; Caietanus loco citato autumat, non praestare quod substantia suppositi cognoscentis mensuretur duratione omnino simplici, et indiuisibili, quae complectatur omnem temporis decursum; sed exigi quod ipse actus cognitionis futurorum eidem mensurae subiaceat; sicut liquet in Deo; cuius substantia non solum mensuratur aeternitate, sed etiam cognitio spectans futura. Quia vero, licet substantia Angeli mensuretur aeuo ambiente cunctas temporis differentias; illius tamen cognitio aeuo non metitur, sed instanti temporis discreti, ideo non congruit Angelo contingentium praescientia.

Praedictam Caietani solutionem sic impetit Vazquez, 1. part. disp. 64. cap. 3. sub numer. 19. Si ad cognitionem futurorum non satis superque esset realis eorum praesentia ad substantiam Angeli, sed exigeretur ultra praesentialitas futurorum ad cognitionem Angelicam aeuo mensuratam, quae esset apprehensio futurorum; sequeretur quod praesetia obiecta futurorum ad notitiam mensuratam aeuo esset ratio ex parte obiecti scientiae futurorum, ac proinde, quod fundamentum Sancti Thomae esset petitio principii, seu inutilis quaedam repetitio, ut supra ex Ferrariensi ostendebamus, sub numer. 7.

Sequelam probat Vazquius; quia coëxistentia realis futurorum ad euum substantiae Angeli non sufficit ut apprehendi queant; cum exposcatur coexistentia futurorum ad cognitionem Angeli aeuo mensuratam, quae fit huiusmodi futurorum apprehensio. Acqui coëxistentia obiecti ad cognitionem, ut cognitio est, asseri debet praesentia, vel coexistentia obiectiva; ergo ratio Sancti Thomae de sola praesentia obiectiva procedit; ac proinde esset futilis quaedam repetitio. Si enim praesentia obiectiva a cognitione relinquitur, idem esset altruere, futura cognosci, quia sunt obiective praesentia; ac pronuntiare, quod futura cognoscuntur, quia cognoscuntur.

Verum; Vazquez exiles affert Scoto suppetias; illius enim defensio eneruis apparet.

Responderi enim posset ab adversariis; negando quod ex solutione Caietani inferatur, praesentiam obiectivam futurorum esse rationem ex parte obiecti apprehensionis illorum. Esto enim quod non sufficiat coexistentia futurorum ad aeuum substantiae cognoscentis, sed necessaria sit coexistentia ad notitiam inuariabilem aeuo mensuratam; ista tamen praesentialitas non est coexistentia obiectiva, quae fiat ut tendentiae apprehensionis in obiectum, vel denominatio extrinseca ex actu cognoscitiuo relicta, sed potius praesentia quaedam realis obiectorum ad aeuum notitiae; ita ut coexistentia, pro priori saltem naturae antecedat actuale terminationem talis notitiae in obiecta. Quae responsio nullo negotio ictum Vazquez retardat; et infringit.

Quare; sic expeditius Caietano occurrere possumus. Deus apud Thomistas, non callet futura, ut coexsistunt attributo scientiae; sed praedicato suae aeternitatis, quod essentialiter no imbibitur in attributo scientiae. Scientia enim non exprimit proprium conceptum aeternitatis distinctum ab aeternitate substrati, quod est Deitas; unde sicut, apud Sancti Thomae asseclas, non asseritur Deus praescire futura contingentia, ut respondent attributo misericordiae, aut iustitiae, (quod non est essentialiter aeternitas, sicut nec quidditatiue imbibit existentiam, quae est de ultimo conceptu Deitatis,) ita nec praescit: futura, ut coexistunt aeternitati scientiae.

Dei enim scientia, a sua quidditatiua ratione, non exprimit aeternitate, aut durationem, sicut nec existentiam, sed ab identica coniunctione ad Deitatem, ad cuius ossentialem constitutionem non attinet attributum scientiae, ut egimus in controu. 1. art. 4. numer. marg. 35.

Quare ita distinguitur scientia ab aeternitate, sicut a misericordia, aut iustitia; sit igitur, ut necessaria nõ sit coexistentia ad aeternitatem vel aeuum scientiz, seu cognitionis (cũ nec Dei sciẽtia referat aeternitatem a se, sed a substrato, quod est Deitas) sed praestet coexistentia ad aeuum substrati apprehẽdẽtis talia obiecta.

Deinde; quod in sententia Thomistarum cognitio illa, qua Angelus apprehendit propriam substantiam, mensuratur aeuo, eo quod Angelus a suae substantiae intuitione cessare nequeat; cum substantia Angeli coniuncta vice speciei sit principium naturale necessario movens ad intuitionem sui.

Cum igitur, vi huius cognitionis aeuo mensuratae, qua Angelus propriam substantiam inspicit, valeat ob perfectionem suam exigentem maiorem uniuersalitatem in repraesentando, plura alia obiecta apprehendere; quidni talia obiecta futura intueatur, ut praedictae cognitioni, vel speciei expressae, respondentia?

Nec enim reddi potest ratio, cur implicet quod per eandem cognitionem supremi Angeli, per quam apprehendit suam substantiam, nequeant etiam alia complexa contingentia praesciri? Si vera sit Thomistarum opinio, quod species Angelica ob praestantiam suae repraesentationis plura obiecta compleettatur, praecipue si talia complexa attineant ad effectus Angeli, ad quorum cognitionem possit concurrere per modum speciei ipsa virtualitas causae.

Si vero occurras; quod dato quod per illam speciem expressam, perquam Angelus exprimit suam substantiam, repraesentarentur alia complexa contingentia; adhuc cognitio illa, esto quod metiretur aeuo, quatenus exprimit substantiam Angeli, a cuius intuitione cessare non valet, secus vero ut comparatur ad alia obiecta, quae pro nutu exprimere potest, aut non exprimere.

Contra; quod data hypothesi, quod per eamdem speciem expressam, qua Angelus praesentem faciat suam substantiam vitaliter, et in actu secundo, etiam exprimat alia complexa contingentia; integrum Angelo esse nequibit ut ab huiusmodi obiectorum cognitione cessare valeat. Aut non est eadem forma realiter, et identice ea, quae Angelum, et caetera exprimat; cum implicet, camdem formam substrato habili compositam non praestare omnem suum effectum formalem intrinsecum; metitur ergo repraesentatio futurorum eadem duratione inuariabili. De quo vide supra, in controversia de Visione Dei, distinct. 3. subdistinst. 2. de obiecto actus visionis, articul. 5. ubi agimus, quod beatus videns creaturas futuras per eamdem formam, perquam intuetur Deitatem; nequeat easdem creaturas simul et semel non apprehendere. Adi locum citatum a numer. 24. usque ad 26.

14 Viderunt robur Scoticae argumentationis Recentiores; cui ut occurrere possent, alia excogitarunt responsionum subsidia. Quare Collegium Salmanticense Carmelitarum Excalceatorum, 1. part. tractatu 3. de Scientia Dei, disp. 8. dub. 2. §. Ad secundam confirmationem, numer. margin. 66. primo respondent cum Corneio Salmanticensi etiam professore; id intercedere discriminis inter aeternitatem, et aeuum, quod aeuum licet sit excellentior mensura omnibus aliis temporariis durationibus, quae decurrunt secundum partes priores, et posteriores; non tamen est aeuum mensura superexcedens et quasi intra ambitum suum colligens et concludens alias mensuras inferiores. Ea ratione, qua aeternitas circuit omnes durationes creatas tanquam superexcedens mensura illarum; simili circuitionis ambitu, quo concauum ultimi caeli complectitur quasi intra sinus cauitatis suae caetera omnia corpora.

Sed contra est, quod ad contractionem omnimodam, quae sit medium ex parte obiecti, ut terminet iudicium infallibile; non exposcitur, quod iudicium importet superexcedentem mensuram respectu obiecti taliter contracti ad hanc contradictionis partem. Alias enim fieret, ut decretum liberum Dei non referret omnimodam determinationem ex parte obiecti respectu scientiae visionis; cum visio non sit mensura superexcedens respectu decreti, nec imbibat comparationem ullam causalitatis respectu decreti; imo decretum anteceat scientiam, et sit ratio scientiae, ut extensae et terminatae ad tale decretum.

Igitur,ut futurum contingens referat omnimodam determinationem ex parte obiecti respectu sui,non exigitur,quod aevum sit superexcedens men sura secundum exuperantiam causalitatis, quae omnino materialiter se habet ad determinationem in esse obiecti.

Aliae adversariorũ instantiae ad euadendum issũ Scoti.

Deinde agglomerant praedicti autho res plura exempla ut mentem suam suffulciant; quae etiam parum conducere videntur ad eludendam vim rationis. Instant enim ex modo unionis, et praesentiae animae rationalis in corpore,qui licet sit indiuifibilis ex parte animae rationalis,quae tota existit in toto corpore, et in qualibet parte eius; non tamen eõafferi debet comparari in ratione mensurae respectu informationis,et compositionis formae lapidis ad materiam, quamuis talis modus compositionis, et praesentiae formae lapidis ad materiam sit diuisibilis, et imperfectior praesentia animae rationalis. Similia subiiciunt de modo indiuifibili praesentialitatis Christi Domini in Eu charistia;quia ob praestantiam non mesurat,neque continet, modum extensum, et diuisibilem praesentiae quantitatis.

Obtundũtur oppositiones praemissae.

At ista non sunt e re ad nodũ dirimẽdũ quia si modi isti praesẽtiae,vel perfectio ris,vel imperfectioris, praediti essent virentte cognoscitiua ; satis superque praestatẽt ad cognoscẽdos alios modos si illis suppetet omnimoda ea determinatio,quae exigitur ad medium ex parte obiecti. Qui autem negari queat quod si praesentialitas Christi in Eucha ristia vigeret vi intelligendi, non apprehenderet praesentiam quantitatis, cum sit omnino contracta ex parte medii vel obiecti?

Premitur ratio, ex mẽsura extrinseca.

Tota igitur difficultas posita est in hoc;qualiter ex indiuifibilitate mensurae extrinsecae non immutantis physice, et realiter ab aeterno creaturam connotatam;accedere queat creaturae realis, et physica existentia, quae est praedicatum intrinsecum erumpens ex mensura extrinseca non immutante cõnotatum ab aeterno quantum ad ali quod esse physicum, et intrinsecum, sed solum obiectivum, et extrinsecum.

Sed concludentem expugnationem huius effugii accepti ex illimitatione superexcedenti aeternitatis respectu cunctae durationis creatae,pete ab acumine Scoti a nobis elucidato,sub numer.marginal. 7.ubi ad hominem arguit de immensitate respectu spatii. Obserua etiam aurea illa verba Scoti transcripta infra in hoc artic.sub numer. 17.in fine numeri.

Scotus

Et ideo omnia ista argumenta procedunt ex insufficienti, videlicet ex immensitate aeternitatis, ex qua non sequitur coexistetia, nisi habeatur aliquid in altero extremo, et tale non potest esse non ens;quale est omne tempus praeter praesens.

Fit satis fundamentis oppositis pro reali coexistentia futurorum in aeternitate.

Ad authoritates Patrũ pro sentẽtia S.Thõ.

15 AUthoritates sanctorum quas nobis obiicit op posita opinio,non urgent;tantum enim a divina scientia ab legare nituntur coniecturalem, et confusam notitiam,qualis ea est,quae nobis suppetit,dum futura inuestigamus. In quo sensu,aequa libra a Deo praescientiam Augustinus,sicut et poenitudinem explodit;eo quod more humano loquẽ do,quae praesciuntur,non ita exacte apprehendantur, sicut praesentia obiecta.

Caeterum,quod Patrum testimonia eam interpretationem necessario sustineant,vel ex hoc liquet aperte; quod ipsi in tota proprietate sermonis Deo adscribunt praedestinationem,iuxta illud Pauli ad Rom. 8.Quos praesciuit praedestinauit, etc. Praedestinatio autẽ eadem ratione remoueri deberet ab illimitatione Dei, sicut et praescientia, si haec in suo conceptu imperfectionem imbiberet, cum praediffinitio et praedestinatio importent antecessionem quadam actus ad obiectum. Haec quantum ad Augustinum, et Gregorium.

De Hieronymo autem patet, quod tantum de obiectiva futurorum praesentia loquatur; cum expresse autumet; Deo non facta, iam facta esse. Si autem realem coexistentiam futurorum ad aeternitatem asseueraret, ea absolute et simpliciter facta pronuntiare teneretur; sicut non secundum quid, sed simpliciter et intrinsece existentia, ut ex Scoto ostendimus sub n. marg. 12. cum tamen Hieronymus expresse fateatur, Ieremiam ante conceptionem non fuisse.

16 Rationes, quas pro opposita sententia instruit Scotus, ea dexteritate elidit, loco citato, §. Ad argumenta pro secunda opinione, sub num. mar. 34. ut necessum non sit nisi textum transcribere.

Ad primum ergo argumentum de immensitate, (dicit Scotus,) concedo; quod immensitas est praesens omni loco, sed non omni loco actuali, et potentiali, sicut argutum est in prima ratione contra istã opinionem: et ita neque aeternitas propter suam infinitatem erit praesens alicui tempori, nisi existenti.

Et per hoc patet (prosequitur Scotus) ad illud exemplum de baculo in fluuio; quia enim baculus non habet unde possit esse praesens omnibus partibus aquae ideo non est immensus respectu illarum; sed nunc aeternitatis habet, quantũ est ex parte sua, quod praesens essit omnibus partibus temporis, si essent.

17 Per hoc ad aliud argumentũ; cum dicitur quod nunc aeternitatis, ut coexistit, non aequatur nunc temporis; verum est, quia nunc aeternitatis est formaliter infinitũ, et ideo excedit formaliter nũc temporis, non tamen coexistendo alteri nunc. Sicut immẽsitas Dei praesens huic uniuerso, non coaequatur huic uniuerso; et ideo excedit formaliter; non tamen est alicubi nisi in hoc uniuerso.

Per idem ad alterum patet, quia si totum tempus esset simul, aeternitas cõplectaretur illud, et ita concedo quod aeternitas, quantum est ex se, habet infinitã sufficientiam ad complectendum totum tempus, si totum simul esset. Sed quantũcunque ponatur immensitas a parte unius extremi, propterquam ipsum posset coexistere, cum quantocunque in altero extremo; cum coexistẽtia dicat relationem realem inter duo extrema, et ideo requirat ambo: propter immensitatem unius extremi, non potest concludi coexistẽtia ad alterum, nisi tantum ad illud, quod coexistit de alio extremo.

Et ideo omnia ista argumenta procedunt ex insufficienti, videlicet, ex immensitate aeternitatis; ex qua non sequitur coexistẽtia, quae dicit relationem ad alterũ, nisi habeatur aliquid in altero extremo, quod possit esse terminus coexistentiae cum isto fundamento; et tale non potest esse non ens, quale est omne tõpus praeter praesens.

18 Sed obiicies contra ultima verba Doctoris: Deus actualiter coexistẽs vi aeternitatis suae, huic nunc, non coexistit alteri nunc simul et semel, sed postea; igitur aeternitas importat successionem.

Respondetur; quod licet aeternitas sit in se permanens et indiuisibilis duratio, coexistẽtia tamẽ illius ad temporaneum decursum est diuisibilis, et successiua; eoquod supra aeternitatem apponat relationem rationis, vel connotationem extremi fluentis. Nec ullum interest inconueniens in hoc, quod in coexistẽtia ista assignetur successio prioris, et posterioris; cum sit denominatio extrinseca ex parte Dei consequuta ad positionem alterius coextremi creati decurrentis secundum prius, et posterius.

Sicut actualis ubiquitas, (per quam Deus actu coexistit spatiis realibus,) est diuisibilis ex parte spatii; imo et successiua esse posset, si Deus spatia realia successiue produceret. Quae ubiquitas actualis supra immensitatem Dei, vel infinitatem secundum locum, vi cuius Deus replet spatia aptitudinaliter, non addit nisi relationem rationis cum connotatione loci realiter existentis; ut in controu. de immensitate divina referauimus.

Ad aliam oppositionem de centro circuli, respondet Scotus; quod cum tempus non sit circumferentia stans, sed fluens, cuius circunferentiae nihil est in actu nisi instans; nihil etiam eius erit praesens aeternitati, quae est quasi centrum, nisi illud temporis, quod assignatur tur praesens. Tamẽ si per impossibile, poneretur, quod totum tempus esset simul stans; totum esset simul coexsitens aeternitati tanquam centro.

Pro dilutione tertiae rationis in oppositum, expenditur an scientia Dei respectu creaturarum sit intuitiua, nõ admissa praesentia reali futurorum ab aeterno? Ubi de sensu Scoti elucidatur quid sit de ratione notitiae intuentis?

19 PRo dilutione tertiae oppositionis ex nu. 4. adi Scotũ loco citato. sub num. mar. 35. ubi inquit.

» Authoritates omnes sanctorũ, quae » videntur sonare, omnia esse praesentia aeternitati, intelligẽdae sunt de praesentia » in ratione cognoscibilis, et nõ tãtũ cognoscibilis quasi cognitione abstractiua, » sicut rosa nõ existens est praesens intellectui meo per speciem: sed de cognitione » vera intuitiua. Quia nõ aliter cognoscit » Deus facta, quã fienda; et ita perfecte » sunt praesentialiter cognita ab intellectu divino fienda, sicut facta.

Ex qua litera constat, praescientiam futurorum in Deo esse intuitionem; eo quod existẽtiam et praesentiam realem creaturarum, quae pro tempore erit, limpida pernicitate spectet ab aeterno; licet non inspiciat existentiam realem futurorum, ut aeternitati ab aeterno respondentem.

Cum vero urget oppositio, quod scientia visionis abstrahit a reali coexistentia et praesentia creaturarũ pro tota ea duratione, quae anteit extractionẽ illarũ ab eminentia causae; igitur nequit esse intuitiua, sed abstractiua.

Cui oppositioni succumbens Ludoui. Molina, 1. p. q. 14. art. 13. disp. 14. §. ex dictis patet. Asseruit; scientiã Dei, ut anteit reale existẽtiã obiectorũ, nõ esse visionis, nec intuitiuam.

Dicẽdum est; quod cũ ratio intuitiuae et abstractiuae apprehẽsionis ad specie notitiae attineat; et species notitiae a primario tãtum, et non a secundario obiecto hauriatur; accedit inde, ut nulla sciẽtia Dei respectu creaturarũ abstraettiua appellari queat, sicut nec assignari aliqua cognitio, quae spectet creaturas primo et per se, vel in se ipsis, et nõ in virtualitate primae causae. Ut late excarauimus in dist. praecedenti in art. 2. ostẽdẽtes ex Scoto; esse impossibilem in Deo sciẽtiam creaturarũ, quae theologica non sit, sive quae primo et per se attingat creaturas in se ipsis, et non in Deo. In quo sensu accipiẽda sunt illa verba Scoti. Quia non aliter cognoscit Deus facta quã fienda; et ita perfecte sunt praesentialiter cognita ab intellectu divino fienda, sicut facta. Ibi enim spectauit Scotus creaturas inquantũ introspiciũtur in praesentia Deitatis movẽtis intẽtionaliter ad visionẽ creaturarũ nõ in se ipsis, sed in Deo; unde petit visio quod sit propria intuitio, esto quod creaturae ab aeterno non sint realiter praesentes.

Unde, licet creaturae pro tota ea duratione, quae antecedit effectionẽ illarũ in tempore, tãtũ sibi uẽdicẽt obiectivã praesentiam cũ ordine ad coexistentiam realẽ pro aliqua differẽt a tẽporis, sciẽtia visionis vera, et propria intuitio habenda erit, ut pote quae sit apprehensio creaturarũ in eminẽcia Deitatis, quam attingit intuitiue.

Deinde, specialis ratio intuitionis adscribitur sciẽtiae visionis, quae scientiae simplicis intelligẽtiae nõ convenit; quae posita est in hoc quod sciẽtia simplicis intelligẽtiae abstrahat ab omni reali coexistentia sui obiecti secundarii; sciẽtia vero visionis concernat realem coexistentiam obiecti secũdarii pro tota duratiõne positiua et reali eius.

Ad quartũ argum. ex n mar 5. quod contẽdit, non esse possibile aliã de terminationẽ obiectivã in futuris contingẽtibus, nisi praesentiã realẽ illorum in aeternitate constabit infra; ubi aperiemus rationem ex parte obiecti, ob quã huiusmodi futura a Deo infallibiliter praesciri queant.

20 Circa notitiam vero intuentem, inquantum spectat existentiam primarii obiecti, illud restat serio recolendum, et expendendum, quod attigimus supra, in controversia nona de Visione Dei, distinction. secunda de principio visionis ex parte obiecti, articul. 3. numer. marginal. 49. et 50. quod non sufficit ad intuitionem obiecti quod apprehendat existentiam illius, sed quod inspiciat existentiam rei, ut praesentis. Nec enim si quis Matriti existens apprehenderet Papam existentem Romae; illum cognosceret per notitiam intuentem. Unde ad intuitionem exposcitur, quod apprehendatur obiectum intra eam sphaeram praesentiae, sub qua valeat ad intellectum intentionaliter immutandum per immissionem imaginis, vel speciei impressae in intellectu; cuilibet enim obiecto, etiam materiali, suppetere vim ad immutandum intellectum per actionem intentionalem productiuam speciei impressae, docuimus, in controversia 3. de Veritate Dei in essendo, articul. 1. a num. marg. 35. usque ad 47.

Quae assertio, vel inde firmatur; quod sicut intuitio defertur inspectioni intellectuali, per analogiam ad visionem corporei obtutus; et oculus nequit intueri obiectum nisi ut praesens intra eam sphaeram agendi, intra quam valet ad oculum intentionaliter immutandum; ita neque intellectus asseratur intueri obiectum absens, et extra sphaeram agendi intentionaliter, intra quam valet immutare intellectum immittendo imaginem sui.

21 Quamobrem in controu. 9. de Visione Dei, distinct. 2. iam citata, artic. 2. numer. margin. 50. censuimus, esse possibilem speciem claram abstractiuam Deitatis, quae licet praescindere nequiret ab existentia Deitatis; abstraheret tamen ab infinitudine Deitatis secundum conuotationem loci, secundum quam est praesens intellectui, et illi coniungitur per contactum, et indistantiam entitatiuum, ob quam immutat mentem creatam per influxum intentionalem productiuum imaginis Deitatis in intellectu. Quia licet Deus ex ratione agentis ut sic, non exigat vicinitatē ad res, nec illapsum intra res; vendicat tamen cum illapsum, et intimitatem cōtactus ex ratione agentis, Immensi et illimitati non solum in ratione entis, sed infiniti secūdum conotationem loci realis, et positiui; ut ostendimus in contro. 6. de immensitate Dei ar. 2. n. marg. 39.

Unde etiā inferimus, quod si Deus cognosceretur quidditatiue ut existēs et ut illimitatus in esse entis; si tamen nō inspiceretur ut praesens et coniūctus intellectui per indistātiam et illapsum entitatiuum, qui cōgruit Deo vi suae immēsitatis, vel infinitudinis cōtactus ad res creatas; Deus nō videretur intuitiue sed abstractiue.

22 Quam doctrinā mihi haurio ex Scoto, in 2. sen. dist. 3. q. 9. ubi agit de specie quidditatiua, et abstractiua Deitatis, quā defendit possibile de facto in Angelo; ubi §. ad quaestionē igitur respondeo. sub n. mar. 6. subdit.

Istud etiam secundum membrū per hoc declaratur; quod nō expectamus cognitionē de Deo, qualis possit haberi de eo, ipso (per impossibile) nō existente, vel nō praesente per essentiā; sed expectamus intuitiuā, quae dicitur facie ad faciē; quia sicut sensitiua est facialis scilicet rei secundum quod est praesentialiter existēs, ita illa quam expectamus.

23 Secūda declaratio huius distinctiōnis est per simile in potētiis sensitiuis; aliter enim potētia vel sensus particularis cognoscit obiectū; aliter phātasma. Phātasma cognoscit idem secundū quod est praesens per speciē, qua species posset esse eius, licet nō esset existēs, et praesens: ita quod cognitio phātastica est abstractiua respectu sensus particularis, quia quae sunt dispersa in inferioribus, quādoque sunt unita in superioribus. Ita isti modi cognoscēdi, qui sunt dispersi in potētiis sensitiuis propter organū, (quia nō est idē organū, quod est bene receptiuū, et quod est bene retētiuū) uniti sūt in intellectu, cui, ut uni potētiae, potest uterque actus competere.

Haec distinctione praemissa ad quaestionē respōdeo, (et post pauca) quod possit Angelus habere cognitionē Dei abstractiuā; hoc modo intelligēdo, quod species aliqua distincte repraesentet istā essentiā licet nō repraesentet eā, ut in se praesentialiter existentem.

24 Ex quibus verbis praecipue ex illis sub n. 22. a nobis praescriptis. Nō expectamus cognitionē de Deo, qualis posset haberi de eo, ipso (per impossibile) nō existente, vel nō praesente per essentiā. Ubi vult Scotus, quod intuitio patriz, quam expectamus, talis sit, ut terminetur ad Deum ut existentem, vel praesentem per essentiam, seu immensum; satis superque constat dissidium inter visionem claram abstractiuam; et intuitiuam Deitatis. Quatenus ad intuitionem non sufficiat cognoscere quidditatiue Deum existentem; (nec enim quidditatiue Deus sciri valet, non visa existentia absoluta Deitatis, quam esse quasi ultimum constitutiuum, et distinctiuum divinae naturae, non semel ostendimus,) sed essentialiter exporcatur, quod cognoscatur ut praesens secundum essentiam, vel immensus.

Deinde; quod Scotus intuitionem vocat facialem notitiam; petita analogia a corporeo obtutu, qui spectat rem non solum existentem; sed praesentialiter coexistentem, et vicinam potentiae, intra eam agentis intentionalis sphaeram, intra quam potentia valeat immutari intentionaliter ab obiecto: id enim exprimit illa verba textus a nobis transcripti, sub eodem numer. 22. expectamus intuitiuam, qua dicitur facie ad faciem; quia sicut sensitiua est facialis, scilicet rei secundum quod est praesentialiter existens, ita et illa, quam expectamus.

25 Inferturtentio; quod quamuis apprehendatur res existens, si non apprehendatur, ut coexistens, vel praesens potentiae; non sufficiat ad intuitionem. Ut liquet in cognitione phantasiae, et imaginatiuae, vi cuius, cognoscitur obiectum existens, absens tamen secundum praesentiam localem, (licet obiectum alias sit praesens in esse intentionali, inquantum relucet in imagine phantasmatis) adhuc sensatio phantasiae non est intuitio.

Verba Scoti accipio ex textu a nobis transcripto, sub numer. 23.

Phantasma, cognoscit idem secundum quod est praesens per speciem; quae species posset esse eius, licet non esset existens, vel praesens.

Unde loco citato in controu. 9. de visione Dei, ideo ostendimus possibilitatem notitiae quidditatiuae, abstractiuae Dei inspicientis existentiam, quae est de ultima et quasi metaphysica constitutione Deitatis; et praescindentis ab infinitudine secundum connotatione loci, vel a praesentia secundum essentiam in intellectu abstractiue cognoscente.

26 Ex dictis sequitur quid sentiendum sit de intuitione scientiae liberae, vel visionis, in illa hipothesi quod non implicaret, talem scientiam terminari ad creaturas in seipsis seu ex intentionali motione illarũ, et nõ ex motione Deitatis tanquam obiecti primarii; quia sicut in illa hypothesi, creaturae essent obiectum primarium scientiae visionis, ita et ab existentia, et praesentia creaturarũ petenda esset ratio intuitiuae, vel abstractiuae notitiae in tali scientia.

Dicimus enim, quod cū talis scientia abstrahat, vel ab inspectione existentiae realis, dū spectat praesentiam obiectivam rei in statu futuritionis; vel ab existentiae obiectiva, dum terminatur ad rem existentem extra causas; ideo non potest esse notitia intuitiua presse, et stricte per habitudinem ad creaturas.

Ob supparem rationẽ, ob quam Scotus aestimat, non esse intuitionem operationem phantasiae, licet aliquãdo cognoscat id quod est praesens; species phantasmatis posset esse eius, licet obiectũ nõ esset existens et praesens; quia ex modo repraesentãdi non exigat realem existẽtiam et praesentiam obiecti, licet quãdoque repraesentet existẽtiam obiecti; ita similiter de existẽtia reali creaturarũ respectu scientiae visionis, quae abstrahit a praesentia reali dũ spectat praesentia creaturarum in esse obiectivo, dicendũ est; quod si spectaret creaturas primario et per se, nõ esset intuitiua respectu illarũ; quia abstrahit a praesentia reali creaturarum, dum illas spectat sub praesentia obiectiva.

Articulus II: An praesciat Deus futura in suis causis?

ARTICULUS II

An praesciat Deus futura contingentia in suis causis?

SUMMARIUM.

Enodatio quaesiti; et refutatio Ludovici Molina. Num. 1. Opinio Maurini, et Granadi, Deum praescire futura contingentia in causis infallibiliter morali inhaerentibus futura. Num. 2. Placitum Thomistarum agens, Deum cognoscere futura in causis liberis intrinsece, et physice praemotis. Num. 6. Textus Scoti ad dirimendam controversiam. Num. 9. Explanatio iterata pro qua expenditur, quae sit necessitas hypothetica, et Digressio apud Scotum? Numer. 11. Quatuor oppositiones ad hominem contra doctrinam praecedentem. Num. 14. Vera sententia statuitur contra praescientiam futurorum in suis causis; vel ob propensionem moralem, vel ob determinationem physicam, quae attineat ad actum primum operandi. Num. 16. Alia confirmationes verae sententiae contra praedeterminationem liberi arbitrii per immissionem formae intrinsecae; et satisfactio ad quaedam obiecta. Num. 20. Ultima ratio Scoti ad hominem contra affectores praemotionis intrinsecae; petita ex necessitate fruitionis beatificae. Num. 21. Conuelluntur fundamenta adversariorum. Num. 25. Ultima oppositio de libertate operationum Christi Domini, et beatorum, a Numer. 64. usque ad 69.

Titulus dissertationis, et confutatio Molinae tollentis medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum.

1 PRO Titulo praesentis dissertationis praelibandum est, quod quando disquirimus, quomodo Deus praesciat futura contingentia? Non verget disquisitio de medio ex parte cognoscentis; cum evidentissimum sit, Deum per suam essentiam tanquam per lumen illuminatum, et formam actualissimam in ratione intelligibilis comprehendere quidquid apprehendit; ac proinde, nullum intercedere discrimen in modo cognoscendi necessaria et contingentia obiecta, sed ex parte facultatis apprehendentis Dei spectari.

Quare difficultas tantum premit de medio divinae scientiae ex parte obiecti; esto enim intellectus, esto quod idoneitas per essentiam Dei sit obiectum apprehendere, nihilominus importet rationem intelligibilis; ita ut determinate praescire obiectum, illud non vendicet determinatam scibilitatis rationem.

Quamobrem non bene asseruit Ludovicus Molina, futura contingentia a Deo cognosci, non eo quod determinatam veritatem in seipsis habeant; sed ob illuminationem luminis intellectualis, et omnipotentis convenientis liberum arbitrium; q. 14. art. 13. disp. 51. et alibi saepe; in quo ab omnibus refellitur.

Molina autem sequutus videtur Aureolum, qui cum determinatam veritatem inficietur in futuris contingentibus, adhuc tamẽ ea determinate a Deo praesciri Catholice censet; ut ostendimus infra se. 4. q. huius dist. a n. 44. usque ad 49. vindicantes Aureolum a nota quam illi inurunt Greg. Ariminensis, et Vazquez.

Hoc igitur praemisso; discernamus, an in suis causis futura contingentia eam obiectivam determinationem, seu necessitatem ex parte obiecti respectent, quae medium obiectivum instabilibus individuum esse queat.

Opinio Machini, et Granadi, Deum praescire futura in causis ob connexionem moralem.

2 Prima opinio asseuerat; futura contingentia in suis causis proxime apparatis eam nancisci determinationem obiectivam, vel necessitatem moralem infallibilem; quae possit esse obiectum scientiae Dei.

Sic ex Neotericis Iacob. Granadus. 1. par. tract. 4. de Scientia Dei, disp. 4. sect. 4. num. marg. 21. nec dissentit Machinus, 1. par. disp. 32. sect. 1. §. Dico secundo.

Ubi, ut determinationem in suis causis futuro adscribant; exponunt liberum arbitrium sub eo circumstantiarum conventu, tali iudicio intellectus, illa propensione appetitus; quod necessitate quadam moraliter inimpedibili inferatur consensus.

Quorum placitum fulciri potest illo testimonio Christi apud Matthaeum cap. 11.

Vae tibi Corozain, vae tibi Bethsaida, quia si in Tyro, et Sidone factae essent virtutes, quae factae sunt in vobis, olim in cilicio, et cinere poenitentiam egissent. Ubi praedicit Christus, non tanquam coniecturalem, sed infallibilem Sidoniorum et Tyriorum conversionem, in virtutibus et miraculis; quibus excitatae mentes emollirentur ad poenitentiam.

Atqui signa, et miracula, ut conveniunt ad excitandum huiusmodi homines a torpore vitae ad resipiscendum; tantum sunt causae morales conversionis, et in illis praescitur effectus ut infallibiliter futurus; igitur deneganda non est causae liberae compositae tali iudicio, illique circumstantiarum, et obiectorum occurrui, ea moralis cotractio agendi, ut effectum ex hypothesi necessarium elicere non possit.

3 Praeterea arguit Iacobus Granadus; ea certitudo apprehensionis, et iudicii deneganda non est perspicacitati divinae, quam humano captui manifestum adscribit experimentum. At certissimum est, etiam metaphysica evidentia; voluntatem, sub ea circumstantiarum, et obiectorum compositione, taliter operaturam; licet absolute, seu in sensu diuiso, aliter se gerere possit. Ita ut prudens, et sensatus quilibet, qui alterum intus, et in cute noverit, infallibiliter pronunciet, sic eum operaturum, et non aliter, in eo tencationis occurru; igitur et Deus in voluntate taliter praeventa infallibiliter futurum consensum callere poterit.

4 Deinde arguitur tertio ex Machino; futura contingentia eam in causa moraliter determinata sortiuntur necessitatem ex hypothesi, quae ad assensum fidei, et Theologica axiomata attinere valeat. Quale est pronuntiatu asseuerans; hominē in statu naturae lapsae grauissima daemonis tētatione exagitatū, sine speciali auxilio nō praeventum; peccaturum infallibiliter.

Similiter; quod nullus homo per totū vitae decursum venialia peccata vitabit absque specialissima praeventione Dei auxiliantis. Praeterea; quod homo nō cōfirmatus in gratia aliquādo lethale peccatum perpetrabit.

Sed huiusmodi enuntiationes de futuro solam necessitatem moralem referunt; et tamen eam infallibilitatem sortiuntur, quae obiectum assensus fidei esse valeat; igitur et scientiam Dei infallibilem terminare poterunt.

5 Ultimo; suadetur praedictum placitum ex doctrina Vazquez quam stabilire molitur 1. p. disp. 98. cap. 7. et magis ex instituto, 1. 2. disp. 128. cap. 5. quod proposito ab intellectu duplici obiecto altero tepide aut segniter, alio intense; prosequatur necessario voluntas aut expressiorem, vel attemperiorem obiecti diligibilis propositionē. In qua hypothesi, Deus futuru contingens in sua causa praesciret; cū tamen inter assensū voluntatis et iudiciū intellectus sola intercedat moralis connexio, et necessitas; non vero praedeterminatio physica. Secunda opinio; affeverans Deum praescire futura in causis intrinsece praemotis.

6 Altera opinio futurorum praescientiam in suis causis tutatur; ob physicam praedeterminationem, quam asseuerat per impressionem alicuius formae intrinsecae complentis potentiam liberam in ratione principii proxime expediti ad causalitatem adeundam. Sic Thomistae quamplures Banez, 1. part. quaestione 14. artic. 13. conclusion. 3. et 4. Didacus Aluarez, libr. 2. de Auxiliis, disput. 12. Petrus Ledesma, libr. de Auxiliis, disput. de scientia futurorum contingentium, dub. 2. in responsione ad argumentum principale.

Probatur; quia futura in suis causis taliter praemotis praeseferunt omnimodam determinationem obiectivam, praemissa enim tali motione, quae per qualitatem, aut impulsum inhaerente fiat, et se gerat per modum principii antecedentis influxum voluntatis creatae, manet voluntas tali praedeterminationi composita, quasi affixa, et contracta infallibiliter ad alteram contradictionis partem; ergo futura in huiusmodi causis a Deo determinate praesciuntur.

Caeterum; quod tali praedeterminatione constituta, nimirum per intrinsecae formae, aut virtutis, compositionem complentem voluntatem creatam in actu proximo ad eliciendum influxum; futura contingentia omnimodam sortiantur determinationem; satis superque constat. Cum talis praemotio intrinseca tenens se ex parte causae, et anteuertens influxum liberum; ea sit, quae inimpedibiliter inferat futurum consensum; cum sola exquiratur ratio, quae huiusmodi praedeterminationis probabilitatem suadeat.

Petitur vero a praedictis authoribus a subordinatione essentiali causae secundae ad primam; quae necessario exposcit ut causa secunda in effectum conari non valeat, nisi ut mota a prima, quae compleat applicetve facultatem operatiuam, ut influat in actu secundo.

Atqui talis applicatio incongrue praestaturnisi per formam intrinsece compositam causae secundae; cum vi huiusmodi excitationis transeat de non esse proximi, et expediti principii influxus liberi, ad esse proximi principii talis liberae causalitatis. Cum autem denominatio principii proxime valentis ad actum secundum intrinseca sit; reliquum est; ut formam intrinsece praemoventem exposcat, quae antecedat actualem effluxum liberae actionis a causa secunda.

7 Arguitur secundo; quia supposito quod talis praemotio non constituatur in forma intrinsece composita causae liberae, et quae actum secundum anteuertat, ut qualitas operatiua de specie potentiae; esset impossibilis alia intrinseca praemotio. Eo quod omnis praedeterminatio, quae trahi potest a forma intrinseca, vel spectat ad actu primum, et habetur intentum: vel ad actum secundum; quam esse impossibile ita ostenditur.

Si praemotio intrinseca voluntatis creatae praestaretur ab actu secundo eiusdem voluntatis prout a Deo (sub qua connotatione vocatur actio et causalitas externa Dei) fieret; ut talis praemotio non esset realis, ac proinde nec physica, sed tantum intelligibilis vel rationis. Cum enim physica praemotio eo tendat, ut excitet moveatque voluntatẽ ad eliciẽdum impulsum; si talis praedeterminatio praestaretur medio eodẽ impulsu, prout a Deo, sicut sola intercederet discretio, vel habitudo rationis, inter actionem liberam prout a Deo, et a causa intrinseca; ita et sola excitatio praemotioque rationis astrui posset.

Cum implicatoria sit realis excitatio potẽtiae, quae praestetur ab actu secũdo, ad eũdem actum secundũ eliciendum; eoquod intercedat causalitatis conexio inter formã excitantẽ et moventem potẽtiam liberã ad eliciẽdũ influxum, et ipsum influxũ realiter elicitum, ad cuius effectionẽ virtus potentiae apparatur proxime et expeditur.

Deinde; quod praedeterminatio, quam exhiberet influxus liber, prout effluit a Deo, non attinet ad genus caus sae formalis; ita ut actus secundus creatae voluntatis, prout a Deo, contrahat voluntatem ut forma praeparans compositionem voluntatis cum eadem forma causalitatis, prout a voluntate creata; seu illam praedeterminet ad compositionem voluntatis cū eodem actu secundo impulsus, prout a voluntate creata exeritur. Sed spectat talis praemotio ad genus causae efficientis, quatenus actus secūdus creatae voluntatis, prout a Deo, praeterminare asseritur voluntatem ad eliciendum eumdem influxum, prout a causa creata.

Sed contractio, seu praeterminatio attinens ad genus causae efficientis exposcit necessario discretionem realem inter praedeterminans, et id, quod a tali praedeterminatione trahitur elicitiue; igitur cum inter eumdem influxum, et se ipsum, prout connotat dependentiam a Deo, et voluntate creata, discretio rationis intersit, etiam et sola conceptibilis praedeterminatio assignanda erit.

Ac proinde, ut praedeterminatio intrinseca asseri queat; necessario constituenda est in forma aliqua intrinseca operatiuae virtutis immissae a Deo ante actum secundum creatae voluntaris.

8 Nec abnuere videtur Scotus; dū eam connexionem inter causam secundam motam, et primam moventem cōstituit; quod si per impossibile, causa prima agens liberum non esset, secunda causa operari libere nequiret, ob impulsum primae causae necessario influentis, ac proinde trahentis, vi suae, secundam causam ad necessarium influxum; quae connexio scite astrui nequiret absque immissione alicuius operatiuae, vel excitatiuae virtutis, quae antecedat motum liberum causae secundae.

Sic igitur habet Scotus in 1. dist. 39. q. unica. §. Tertia positio dicit. sub nu. marg. 12.

«Contra ista argutum est dist. 2. ubi probatum est, Deum esse intelligentem, et volentem alia existere contingenter, per contingentiam rerum. Quia nulla contingentia potest esse in causatione alicuius causae respectu sui effectus, nisi prima causa contingenter se habeat ad causam proximam sibi, vel ad suum effectum.

Quod nunc probatur breuiter ex hoc, quod causa movens inquantum mota, si necessario movetur, necessario movet; quaelibet igitur causa secunda, quae producit inquantum mota a prima, si necessario movetur a prima, necessario movet proximam sibi, vel producit suum effectum: tota ergo ordinatio causarum, usque ad ultimum effectum, necessario produceret, si habitudo primae causae ad sibi proximam sit necessaria.

Praeterea; causa prior, prius naturaliter simpliciter respicit effectum suum quam causa posterior; ergo in illo priori si habet necessariam habitudinem ad ipsum, dabit sibi esse necessarium: in secundo autem instanti naturae, non potest causa propinqua dare sibi esse contingens, quia iam praeintelligitur habere a prima causa esse repugnans contingentiae.


Textus Scoti, ex quo ad veram sententiam fundamenta substernimus.

UT Praesens dissertatio enodetur, versanda est litera Scoti, in 4. sent. dist. 49. quaestion. 6. ubi asseuerat; beatum in sensu composito (nimirum ut praemotum, et praeventum a Deo ad iugem perpetuumque fruitionis actum eliciendum, esse impeccabilem;) secus vero in sensu diuisionis, semota praemotione Dei praedeterminantis impulsum illum beatificum; quem non necessarium, sed simpliciter liberum, pronunciat Scotus. Cōtra quam doctrinam sic obiicit. §. cōtra hoc sub n. mar. 13.

9 Non minus tollit indifferentiam voluntatis determinatio eius a causa superiori quam a causa inferiori; ergo si ex ratione causalitatis suae est indeterminata ad operationē, ita repugnat naturae suae, quod illa indifferentia tollatur per causam superiorem; sicut per inferiorem: sicut ergo est contra naturam voluntatis, quod habitus determinet eam necessario, ita est quod Deus determinet.

Confirmatur; quia magis determinat causa superior inferiorem, quam e converso: ergo superior determinans magis tollit indifferentiam inferioris in agendo, quam si inferior determinaret.

Praeterea; non erit in potestate voluntatis sic agere, vel non sic agere; quia ad quod determinatur aliquid a causa superiori, non potest esse in potestate determinati; agit enim sicut motum a determinante; ergo ille actus nō erit laudabilis, nec proprie voluntarius.

10 Cui oppositioni ita occurrit Scotus, §. Respondeo, quod volūtas, n. mar. 15. in haec verba.

Repugnat libertati voluntatis quod contingentia, quae necessario est ex parte ipsius, non ponat contingentiam simplici ter quatum est ex parte omnium inferiorum; quia tollit ipsam esse causam in ordine superiori.

Sed non repugnat sibi quod contingentia eius non ponat contingentiam ex parte effectus simpliciter, quantū est ex parte causae superioris; quia causa superior non determinatur ab ipsa.

Non est ergo simpliciter contra naturam eius quod determinetur a causa superiori, hoc est, quod nõ sit cōtra naturam eius oppositū agere; sicut esset cōtra naturā eius determinari ab habitu, sive a natura inferiori.

Ad formam ergo; contra naturam eius est determinari in suo ordine, et nihil aliud primo repugnat sibi. Sed ex consequenti est contra naturam eius determinari a causa inferiori; quia tūc ipsa non esset superior. Nō est autem contra naturam eius determinari a causa superiori; quia cum hoc stat quod sit causa in suo ordine.

Cōtra; sic causa superior determinat; ergo volūtas in suo ordine causandi determinatur; ergo in suo ordine causandi non est contingens.

Respondeo; propter determinationem eius in suo ordine est aequalis cōtingētia: sed quod effectus, qui prouenit ab ipsa aliis, non omnino cōtingenter prouenit ex contingentia eius; hoc est, quia alia causa prior est determinata ad illum effectum.

Explanatio literae, pro qua expenditur, quae sit necessitas compositionis, et diuisionis apud Scotum?

11 C Irca quem textum primo obserua; Scotum plane eam praemotionem creatae voluntatis abigere, quae per immissionem fiat alicuius operatiuae virtutis anteuertentis actum secūdum voluntatis creatae; ut liquet ex illis verbis. Esset contra naturam volūtatis determinari ab habitu, sive a natura inferiori.

Ubi nomine (habitus) quamlibet facultatem operatiuam comprehendit ab extrinseco principio, nimirum a Deo petitam; ad contrahendam voluntatem ad alteram partem contradictionis. Quod referant sequentia illa verba, (sive a natura inferiori.) Ubi nomine inferioris naturae, (cuius praedeterminationem respectu voluntatis improbat,) omnem formam operatiuam, creatam, sive creabilem, complectitur; cuius praemotionem intrinsecam complentem voluntatem in ratione actus primi, prorsus asseuerat cōtra riam indifferentiae voluntatis.

Nec sustinendum existimat commune illud effugium de compositionis aut diuisionis sensu; ita ut voluntas intrinsece composita formae praedeterminanti, astruatur solum affixa ad unam partem contradictionis in sensu composito, et ex hypothesi; non vero absolute et simpliciter.

Si enim distinctio illa, quam sana, et communis amplectitur Theologia, eam interpretationis latitudinem diuisi, et compositi sensus sustineret; fieret ut nulla astrui posset contractio indifferentiae voluntatis, quae necessitas absolute, et simpliciter renuntiaretur, sed tantum in sensu compositionis voluntatis ad talem formam praemoventem, et ex hypothesi.

Ac proinde, quod fruitio beati non esset simpliciter, et ab intrinseco necessaria; ut communis Thomistarum Schola tutatur. Cum eludi queat necessitas illius actus, eo effugio diuisi, et compositi sensus; ita ut beatus asseratur necessario Deum prosequens per impulsum supernaturalem fruitiuum in sensu composito; nimirum ut coniungitur faciali intuitioni Dei. Secus vero in sensu diuiso; prout a clara visione diuidi aut seiungi valet pro nutu et voluntate Dei intentionaliter immutantis mentem creatam ad claram inspectionem Deitatis.

Deinde; quod Petrus ferrea catena ad trabem alligatus diceretur in procinctu esse, ac proximam expeditamque facultatem ad cursum nancisci; non in sensu composito, nimirum ut ad palum affigitur, sed in sensu diuisionis, prout concipitur ab impedimentis expeditus. Quae omnia absurda sunt, inferrentur tamen plane, si compositus sensus in ea uniuersalitate sustineri posset, ut extendatur ad compositionem quamlibet formae intrinsecae, quae actum secundum potentiae liberae anteeat per modum potentiae, sive actus primi.

Sic igitur accurate, et qua assolet ingenii maturitate, diuisum, et compositu sensum enucleat Scotus, in indifferentia simpliciter, et sola necessitate ex hypothesi fruitionis beatificae; quam contra communem Thomistarum scholam constituit in eadem quaest. 6. praecitata §. dico ergo, quod causa huius perpetuitatis, sub numer. 11.

12 Respondeo; quod beatus est impeccabilis in sensu compositionis, hoc est non potest simul esse beatus, et peccare; sed in sensu diuisionis, quod manens beatus non habeat potentiam, et possibilitatem ad peccandum; potest intelligi dupliciter. Vel per aliquid, sibi intrinsecum, quod excludit potentiam talem; vel per causam extrinsecam, quod excludit potentiam propinquam ab illo.

Sic dico; quod nulla est causa intrinseca in voluntate Michaelis nunc beati, per quam excludatur potestia ad peccandum pro alias, in sensu diuisionis; nõ est autem causa intrinseca prohibens istam potentiam omnino reduci ad actum; sed per causam extrinsecam est impossibilis potestia illa propinqua ad peccandum.

Videlicet per voluntatem Dei praevenientem illam voluntatem, ut semper continuet actum fruendi; et ita nũquam possit potentiam suam remotam non fruendi, vel peccandi, reducere ad actum.

Siquidem nunquam causa secunda praeventa a causa superiori agente ad unum oppositum; potest potentia propinqua exire in aliud oppositum.

13 Circa quam Scoti explanationem de sensu diuisionis, et compositionis, illud occurrit reserandum; quod quando asserit, voluntatem beati non importare potentiam proximam ad peccandum, (cum tamen eam intrinsece indifferentem ad peccandum, et non peccandum, autumet, solumque ab extrinseca Dei voluntate praeventam, et determinatam ad non peccandum asseueret;) ibi per potentiam proximam, quam remouet, intelligit voluntatem actui peccaminoso de facto componibilem, vel substratam, quae repugnat in sensu compositionis, ob coniunctionem extrinsecam voluntatis beati cum praemotione divinae voluntatis.

Sicut e contra; potentiam beati ad peccandum, et non fruendum, remotam potestatem appellat, ex hypothesi praeventionis, et praemotionis divinae praeterminantis voluntatem beati extrinsece ad perpetuam fruitionem; cü qua praemotione incompossibilis est in sensu compositionis, cõpositio voluntatis cum peccato, vel cum non esse fruitionis.

Obseruetur deinde; Scotum aperte praemotionem voluntatis creatae, seu praedefinitionem per extrinsecam Dei volitionem asserere; ut liquet ex illis verbis.

Per voluntatem Dei praevenientem illam voluntatem, Etex illis. Nunquam causa secunda praeventa a causa superiori agente ad unum oppositum, potest potentia propinqua exire ad aliud oppositum.

Graues oppositiones ad hominem contra doctrinam precedentem.

14 SED Valida premit oppositio; qua Scotus propriam adoritur sententiam contra praemotionem, seu praedeterminationem extrinsecam; et nos transcripsimus, sub numero margin. 9. Eo quod non minus iura libertatis effringat, quam compositio formae intrinsecae anteuertentis consensum creatum. Quia sicut immissio formae praedeterminantis voluntatem intrinsece, tollit indifferentiam; eo quod sit antecedens suppositio; quae inferat consensum infallibiliter. Quo fit, ut sicut in potestate voluntatis positum non sit, quod, illi talis forma immittatur a Deo, aut nõ ita nec consensus, qui inimpedibiliter effluit a voluntate taliter praemota ad unam contradictionis partem. Quae oppositio eadem vi contra praemotionem extrinsecam militare videtur; cuius compositio ad voluntatem creatã, sicut illi libera non est; ita neque impulsus volitionis, qui tale compositionem necessario praeexigit.

At ictum eneruare contendit Scotus; distinctione illa praedeterminationis, quae ab inferiori, et superiori causa praestetur. Du autumat; omnino libertatem laedere praemotionem eam, quę a forma intrinsece composita accipiatur; secus vero eam, quae ab extrinseca divinae voluntatis motione accedit.

Cuius ea ratio est; quod divina voluntas, eo abest ut se ipsa indifferentiam creatae voluntatis imminuat, quod ab ea potius totius indifferentiae, et libertatis creatae ratio hauriatur; sive huiusmodi libertas spectetur in actu primo, qualis ea est, quae potẽtiae volitiuae suppetit; sive quae actui secundo volitionis cohaeret.

Quare, sicut contra libertatem potentiae impulsus in actu primo non est quod ab extrinseca Dei voluntate effluat; (imo et creatae voluntatis indifferentiam ad utrumlibet ab indifferentia primae, et increatae voluntatis trahi ita necesse est, ut si prima voluntas essentialiter libera non esset, sed principium prorsus determinatum, et necessarium, nec voluntas creata libertatem expeditam per modum actus primi sibi ascisceret) sic suppari ratione de volitione, illiusque libertate per modum actus secundi censendum est, ita ut libertas impulsus liberi creati a libertate divinae volitionis petatur.

Praemotio enim extrinseca principii per essentiam liberi, et praehabentis intra virtualitatem suam omnem modum, seu causalitatem indifferentiae ad utrumlibet appetitus creati, nequit afferi ea suppositio, quae vocatur antecedens ad effringenda libertatis iura. Cum praemotio, quam assignat Scotus non consistat in causalitate facultatis divinae exequentis, quae sit aliquid creatum; sed sit ipsamet Dei substantia et increata voluntas, illimitata ratione praehabẽs omnem modum participabilis indifferentiae.

Quia cum actio apud Scotum inexistat agenti in tota uniuersalitate eius, prout circuit creatum, et increatum, (et non passio, ut sustinet Iesuitarum schola; ) sit inde, ut actio Dei ipsimet Deo per identitatem cohaereat. Et quod sicut facultas exequens non secernitur ab attributo voluntatis; ita actus secundus talis facultatis divinae sit ipsamet increatae volitionis forma ab aeterno Deitati congruens, et pro tempore effectum ad extra producens; ac proinde actio Dei sit ipsamet virtus infinita subiiciens sibi omnem modum creatae libertatis ut pote qui ab illa effluat tanquam ab illimitato fonte cunctae indifferentiae creabilis. De quo presse in controversia de Potentia Dei, ubi actus facultatis divinae exequentis elucidabimus expendentes; an sint quid creatum, vel increatum? contra Aureolum, et alios recentiores. De quo etiam aliqua in hac dist. ar. 7. a n. 50. usque ad 56.

15 Sed urgebis; non sopiri difficultatem de suppositione antecedenti; eo quod praemotio creatae voluntatis a forma intrinsece inhaerente non trahatur, sed a volitione divina non inferente necessitate simpliciter, ob essentialẽ libertatem divinae volitionis praecõtinentem omnem rationem participata et participabilis indifferentiae. Quia quaelibet praemotio, sive creatae sive increatae formae, cuius compositio ad voluntatem in potestate voluntatis posita non sit, (ita ut creatae appetitioni nostrae integrum sit componi, vel non componi, cum tali forma praemovente ad influxum,) vocatur suppositio antecedens; quia certo certius esse videtur, quod Deus possit de absoluta sua potentia necessitatem inferre voluntati nostrae per volitionem sua extrinsecam: cum nulla assignari valeat implicatio, ob quam repugnet voluntatem creatam extrinsece ad altera partem contrahi necessitate absoluta et simpliciter; et non tantum consequente et ex hypothesi.

Sed in tali suppositione, huiusmodi necessitas produceretur a forma increata essentialiter libera, ac intra eminentiam suam praehabente cunctam causalitatem creatae libertatis; igitur non se extricant Scotistae a necessitate simpliciter, seu antecedenti suppositione, eo quod praemotio, quam assuerant, non trahatur a forma creata intrinsece contracta ad alteram contradictionis partem, sed a forma increata per essentiam libera, et indifferenti ad utrumlibet.

Praeterea; praemotio ea, qua Deus praedefinit conversionem Petri, verbi gratia, non adscribitur attributo divinae voluntatis, inquantum pro aliquo signo rationis concipitur cum indifferentia ad utrumlibet respectu talis obiecti, sed prout determinatur ad altera partem contradictionis; sed talis contractio omnino anteit consensum Petri: igitur non minus affigit Petrum ad alteram partem cõtradictionis, quã si talis forma increatae volitionis nõ esset libera per essentiam.

Ac proinde conuellitur doctrina Scoti, quam transcripsimus, sub num. margin. 10. quod licet repugnet libero arbitrio contractio per impressionem formae intrinsecae, secus vero, per statutum, propositum ve, causae superioris.

Respondetur; quod si extrinseca Dei voluntas, vel praemotio facultatis divinae exequentis, non immutet voluntatem creatam ad actum primum; sed solum contrahat per modum actus secundi praemittentis intrinsecam expeditamque indifferentiam ad oppositum apparato concursu ad utrumlibet in actu primo; neque absolutam necessitatem inferre, sed solum ex hypothesi; qualis ea est, quam obit voluntas in communi sententia dum propriam causalitatem exercet contracta a Deo per absolutum propositum concurrendi.

Quare, licet possibilem esse autumemus praemotionem divinae voluntatis simpliciter necessitantem appetitum creatum, si volitio Dei imprimat formam in actu primo affigentem voluntatem creatam ad alteram partem contradictionis; aut suppleat qualitatem operatiuam de specie potentiae affigentis liberum arbitrium ad unam partem contradictionis, ita ut voluntas se sufficiat immediate vice illius qualitatis, et suppleat causalitatem non formalem, sed effectivam eius. Vel necessitet nostram voluntatem per increatam volitionem suam, iuxta ea, quae expendimus infra, sub numer. 40. et 41. non expediendo in actu primo, ante actualem cooperationem, concursum ad oppositum; eo quod iam praepediretur voluntatis potestas ad utrumlibet in actu primo. Secus vero si praemotio esset per modum actus secundi eo spectans, ut contrahat indeterminationem voluntatis ad producendum hoc potius individuum actionis quam alterum; quae praedeterminatio, cum alicui causae secundae deferri nequeat, reliquum est, ut increatae voluntati, seu facultati divinae exequenti, respondeat. Ut in articul. 5. huius distinctionis serio expendetur, ubi physicam digressionem excitabimus; disquirentes, a quonam principio trahatur contractio creatae voluntatis ad individuã actionem?

Ultimo circa textum num. 10. expendenda sunt illa verba.

Repugnat libertati voluntatis, quod contingentia, quae necessario est ex parte ipsius, non ponat contingentiam simpliciter quantum est ex parte omnium inferiorum; quia solius ipsam esse causam in ordine superiori. Sed non repugnat sibi, quod contingentia eius non ponat contingentiam ex parte effectus simpliciter, quantum est ex parte causae superioris; quia causa superior non determinatur ab ipsa.

Ubi non solum firmat et constituit Scotus absimilitudinem, quae intercedit inter praemotionem creatae voluntatis per impressionem alicuius intrinseci; et praedeterminationem volitionis increatae contrahentis potentialitatem liberi arbitrii; ut potequae sit forma illimitata praehabens intra eminentiam suam omnem modum, et conditionem liberi influxus. Sed etiam pronuntiat, non esse contra rationem libertatis, quod illi non subiiciatur divina praemotio, ut actualis, et exercita per modum concursus; (qua solum ratione asseritur ab Scoto,) quoad positionem, vel negationem talis praemotionis concursiuae, vel cum contingentia ad non esse ex parte effectus ut a Deo praedeterminante attingitur, in sensu compositionis.

Quamobrem et iure stabilit Scotus quod c. inf. superior non determinatur a voluntate. Quia ea tantum ratione praemotio actualis, et exercita divinae voluntatis subiici valeret nutui liberi arbitrii, ita ut pro arbitratu componatur in actu secundo tali praemotioni, vel negationi talis praemotionis; si liberi arbitrii concursus anteiret prioritate naturae motionem Dei, et illam contraheret ad talem speciem, et individuationem influxus. Quae omnia inficiatur Scotus, et sunt serio versanda pro his, quae in articulis sequentibus exarantur de compositione voluntatis divinae cum creata ad concursum; praecipue a num. marg. 19. usque ad 22. et etiam sub n. 31.

Non igitur obstat libertati participatae apud Scotum; quod ita contrahatur a motore primo, quod talis praemotio tollat contingentiam de inesse, vel in sensu compositionis liberi arbitrii ad talem motionem causae primae. Contradiceret tamen, si contingentia operationis ad esse, et non esse, in voluntate impediretur ab aliquo principio creato. Id enim sonat celebre illud axioma Scoti. Non repugnat sibi, quod contingentia eius non ponat contingentiam, quantum est ex parte causae superioris.

Quod confirmant illa verba. Repugnat libertati voluntatis, quod non ponat contingentiam simpliciter, quantum est ex parte omnium inferiorum. Unde et constanter concludit: Non est ergo simpliciter contra naturam eius, quod determinetur a causa superiori; hoc est, quod non sit contra naturam eius oppositū agere. Ubi subobscure loquutus Scotus, ideo vult non esse contra naturam voluntatis determinari a causa prima; quia determinatio causae primae non tollit. Quod voluntas creata oppositum agat, de possibili, licet tollat quod agat oppositum, de inesse, et in sensu compositionis ad motionem concursiuam. Quod referant sequentia verba contextus. Sicut esset contra naturam eius determinari ab habitu, sive a natura inferiori. Ubi eo abigit contradictionem, voluntatis per qualitatem immissam; quia tolleret indifferentiam non solum de inesse, sed etiam de possibili.

Quare tantum vult Scotus; quod ad indifferentiam voluntatis necessarium sit, quod nullum principium inferius, (quod non praehabet intra virtualitatem suam, tam ipsam facultatem impulsiuam, quam omnem indifferentiam suae motionis exercitae) determinet liberum arbitrium creatum.

Id enim ostendunt ultima illa verba. Propter determinationem eius in suo ordine est aequalis contingentia: sed quod effectus, qui prouenit ab ipsa, non omnino contingenter prouenit ex contingentia eius; hoc est, quia alia causa prior est determinata ad illum effectum.

Vera et communis sententia statuitur contra praescientiam futurorum in suis causis, vel ob propensionem moralem, vel ob determinationem physicam quae attineat ad actum primum agendi.

16. Dicendum primo: Deū nō praescire futura cōtingentia in suis causis, quātūlibet circūstātionatis, et moraliter propēsis in futura producēda; haec est cōmunis theologorum consensio: et probatur Quia quaelibet circumstantiarum compositio, aut ea est, quae libertatem laedat, dum inimpedibiliter infert consensum voluntatis; aut talis est, ut in oppositum conari queat voluntas; ac proinde nec suppeditat medium ex parte obiecti scientiae Dei prorsus infallibilis.

In primisque ex parte iudicii intellectus non posse voluntatem inimpedibiliter contrahi ad unam partem contradictionis; patet. Quia nulla, vel intensissima, vel attemperatissima, obiecti apprehensio adigit voluntatem ad unam partem; ut integrum illi non sit vel remissam apprehensionem oppositam sequi.

Cum apud Scotum, nec facialis intuitio Deitatis necessitet voluntatem ad iugem fruitionem (se mota praemotione extrinseca divinae voluntatis) ita ut in visione beatifica tanquam in causa nequeat a Deo praesciri iugis, et perpetua fruitio, praecisa praemotione voluntatis divinae.

Nec placitum Vazquez contendentis, voluntatem necessario persequi expressiorem, aut attemperatiorem insinuationem intellectus a probationis notae authoribus recipitur; ut pote quod libertati adversetur.

Deinde, nec ardens propensio appetitus, vel molestissima daemonis oppugnatio ea esse valet, ut infallibiliter consensum extorqueat; alias libertatis leges prosternerentur. Quo fit, ut sicut homo, esto quod valde fragilis, validaeque daemonis excursione impetitus, dissentire valet, vel cohibere consensum sic et Deus fallibile iudicium futurorum adiret in causa quantumlibet moraliter apparata, dum modo physica praemotio ablegetur.

17 Praeterea; nec talem circumstantiarum conventum conferre ad scientiam, quae ultra coniecturam sit; ita expendo.

Quia illa circumstantiarum coitio, quarum complexione manet voluntas necessitata ex hypotesi; vel praestatur a voluntate huiusmodi circumstantias componente; vel a causa alia extrinseca. Si talis circumstantiarum conventus emanet a causa extrinseca, et illo posito inimpedibiliter inferatur consensus; proteritur libertas; cum illa non sit suppositio consequens influxum voluntatis, sed illum anteueniens: eo quod sit suppositio causae, aut eius, quod ad causam attinet, prout causa proxima est.

Vel complexio circumstantiarum praestatur libere ab ipsa voluntate; et redit inquisitio, quomodo cognoscantur a Deo illa, quae contingenter apponuntur voluntati ad operandum? Cum illarum circumstantiarum collectio etiam libera sit, ac proinde idem urgeat dissidium de conditionibus, et circumstanciis libere convenientibus ad influxum voluntatis, qualiter cadant sub infallibile iudicium Dei, ac de impulsu voluntatis, qui illis suppositis erumpit necessario?

Quia scilicet rursus, quomodo cognoscatur a Deo illa circumstantiarum collectio, aut in se ipsa? aut in causa? Si in se ipsa referat omnimodam determinationem obiectivam, ut apprehendi queat infallibiliter talis circumstantiarum coniunctio, esto quod libere componatur? Idem iudicium habendum erit de futuro contingenti, quod importet in se ipso, ratione determinatae futuritionis, omnimodam determinationem obiectivam, secluso quolibet absoluto decreto divinae voluntatis, quod tanquam falsum in 4. art. sequenti improbabimus.

Vel cognoscenda est talis circumstantiarum compositio in sua causa: de qua etiam peto, an necessaria sit; vel libera? Non necessaria; alias praepediretur libertatis usus. Nec etiam libera; quia esset indifferens ad utrumlibet. Atque adeo, vel sistendum est in causa omnino necessaria; et prosternitur libertas; aut negandum est, assignari posse eum circumstantiarum conventum, quod in causa sic apparata futurum praesciatur infallibiliter.

18 Dicendum secundo; futura contingentia non cognosci a Deo in causis intrinsece praemotis per immissionem alicuius qualitatis de specie potentiae, seu operatiuae virtutis; vel immanentis, vel transeuntis. Ita Scotus cū suis, loco citato, quem transcribimus sub n. marg. 10.

Quod etiam sustinet in 4. distinct. 1. quaest. 1. in fine. §. Ad ultimum, cum dicitur in virtute. sub num. marg. 34. ubi habet.

Et ex hoc patet, quod causae primae in causam secundam proprie dictam, quando similiter agunt, non est influentia nova, quae sit creatio alicuius inhaerentis causae secundae; sed influentia ibi est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem.

Scoto adhaerent in hac re omnes Iesuitae scriptores; et ex Dominicanis quam plures, quibus talis praedeterminandi ratio, per impressionem formae contrahentis voluntatem in actu primo, nimis rigida visa est.

Quod autem Scotus non agnouerit aliquam praedeterminandi causalitatem, quae non attineat ad ipsam cooperationem exercitam, sed ad principium, vel actum primum operandi; patet ex 1. sentent. distinct. 41. quaestione unica. §. Sed adhuc contra istud instatur. Quem textum infra transcribimus in hac distinctio. de Scientia contingentium absolutorum. artic. 6. Qualiter praesciat Deus materialia actuum prauorum? sub numer. margin. 41. et 43. ubi asserit Scotus; quod Deus praescit, Iudam peccaturum, non in actu permissiuo; Sed quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstationati.

Si autem Scotus aliam praedeterminandi rationem tutatus fuisset, quae distincta esset ab actuali cooperatione spectans ad actum primum operandi; eam assignaret medium ex parte obiecti ad praesciendum materiale peccati, dum presse et serio inuestigat medium talis praescientiae.

  1. Et probatur nostra assertio; quaelibet impressio formae attinentis ad actum primum voluntatis; sive sit per modum immanentis, vel transeuntis, vel ad instar virtuosae applicationis vel proximi, et immediati procinctus ad actum secundum, seu qualibet alia ratione ab adversariis vocitetur, dummodo ad actum primum potentiae liberae spectet; ea est, ut negatio eius tollat potentiam proxime expeditam ad dissensum; ergo necessario adigit potentiam ad assensum.

Fieret igitur; ut voluntas immissioni talis formae composita non conferret proxime ad liberam causalitatem adeundam; ac proinde et quod auxilium sufficiens ad pie viuendum, non esset absolute, et simpliciter auxilium sufficiens. Quia cum talis praemotio physica non sit de essentia auxilii sufficientis; (alias quodlibet auxilium sufficiens esset efficax, et qui prolaberetur in culpam, sufficiens ad salutem auxilium nactus non esset,) fieret, ut semota huiusmodi praemotione intrinseca, nullatenus praestaret auxilium sufficiens ad hoc quod homo proxime valeret ad recte operandum; siquidem ei nõ immittitur forma attinens ad actum primum, vel proximam potestatem ad agendum.

Atque adeo nec lapsus peccati voluntati creatae adscribi posset; sed Deo pro nutu subtrahenti impressionem illius formae, quae complet, vel applicat in actu primo proximum posse voluntatis ad eliciendum actum secundum. Quae ratio producitur ex Scoto, in 2. sent. distinct. 37. quaest. 2. §. Sed quare in voluntate creata non potest esse prima ratio deficienti sub num. marg. 17. ubi inquit.

» Non est iustitia debita a voluntate » creata, nisi inquantum in potestate eius » est recte agere, ita quod nulla intelligitur subtractio causae prioris, propter cuius defectum non possit voluntas recte » agere; si igitur Deus esset prima causa nõ » agens rectitudinem, actus non rectus non » esset peccatum.

Ubi acute concludit Scotus; quod si Deus subtrahat aliquam formam, quã necessario praeexigat voluntas creata, ut compleatur in ratione principii proximi honesti influxus; obliquitas peccati non tribueretur voluntati creatae, sed Deo affigenti voluntatem ad actũ obliquum, dum non cõfert potentiã proximam ad piam, et rectam operationem.

Atqui, praemotio illa, quae ab adversariis adstruitur, attinet ad actum primũ voluntatis; igitur voluntas creata non composita tali formae praemoventi, nõ est in posse proximo ad actum honestũ; ac proinde non est debitrix, ut actum rectum eliciat.

Sed obiicies, et urgebis ad hominem; quod praedeterminatio ea, quae ab absoluto divinae voluntatis proposito, apud Scoti asseclas, praestatur, non solũ spectat actum secundum, scilicet influxum creatae voluntatis; sed etiam ipsam voluntatis potentiam, quam contrahit et applicat, ut talem edat influxum. Ita ut non solum determinet Deus tale fore pro isto actu voluntatis, verbi gratia, pro assensu, sed etiam determinet ipsum principium, scilicet voluntatem ut assentiat.

Sed determinatio, quae spectat voluntatem, ut eliciat talem actum, attinet ad rationem actus primi; cum non solum intendat contractionem actus sed etiam contractionem principii, ut talem obeat influxum: igitur non tantum contractionem per modum actualis concursus pronuntiamus, sed per modum actus primi anteuertentis actum secundum asserimus.

Respondetur; Deum non contrahere voluntatem creatam, vel immittendo aliquam qualitatem operatiuam, vel illam supplendo, quae esset contrahens in actu primo ante exercitam, et actualem cooperationem; nec per voluntatem divinam ut determinantem liberum arbitrium in actu primo; sed cunctam praedeterminationem exhiberi per extrinsecam Dei volitionem, quae (ut obit functionem actionis ad extra,) solum prioritate a quo, vel naturae anteueniat actualem influxum creatae voluntatis in eodem tamen instanti temporis, seu in quo. De quo vide infra accuratam disputationem de compositione potentiae divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet a n. 49 usque ad 63.

Ut autem voluntas creata applicetur contrahaturve a volitione divina, inquantum obit munus merae concursiuae causalitatis Dei ad extra; non exposcitur immutatio intrinseca creatae voluntatis, quae pro illo priori a quo, sive naturae, antecedat actualem influxum et cooperationem talis voluntatis; sed sufficit applicatio, et contractio extrinseca, ob naturalem in agendo sympathiam, per qua creata voluntas Deo subiicitur, ut absque impressione alicuius physici contrahatur.

Simili ratione, qua potentia loco motiua obedit appetitui, dum motum suggerit absque physica immutatione potentiae; et voluntas captiuat intellectu ad assentiendū obiecto credibili absq; immissione alicuius formae intrinsecae, quam impulsus facultas imprimat intellectui.

Aliae confirmationes verae sententiae, et satisfactio ad quaedam obiecta.

Praeterea; oppugnatur praedicta sententia ex decreto Concilii Tridentini, sessione 6. cap. 5. canone 4. definiente; Voluntatem nostram quantumlibet gratia Dei praeventam, et excitatam, dissentire posse, si velit. Si autem talis praemotio intrinseca immittatur ad proximum posse voluntatis; fiet, ut non sit in proximo posse ad dissensum; si quidem ei non imprimitur forma valens ad dissensum, sed adigens ad assensum.

Nec praestat illud effugium de sensu compositionis, quod explosimus, sub numer. 11. eo quod impressio talis habitus, vel formae operatiuae, vel impulsus praemoventis, sit antecedens suppositio; ut pote quae attineat ad actum primum operandi.

At instabis ultra; quod ea praemotio per impressionem formae intrinsecae, quae a Thomistis asseritur, etiam apud plures illorum ea censetur, quae non attineat ad rationem principii, sed tantum se gerat ad instar motionis, et applicationis exercitae; ita tamen ut in ipso instanti cooperationis, non solum contrahat assensum ad tale fore, sed etiā ipsum principiū assentiendi praedeterminet.

Acqui, etiam nos eamdem contractionem in instanti cooperationis liberi arbitrii adstruimus, non tantum respectu assensus, sed etiam respectu principii assentiendi a se potentialis ad talem speciem, et individuationem actuum; ergo recidimus in idem Thomistarum placitum, quod oppugnamus.

Nec praestat occurrere; talem impulsum intrinsecum, sive motionem praeuiam, eo deferendam esse in rationem principii, et non merae actionis exercitae; quo talis impulsus distinguatur realiter a concursu, et actione voluntatis creatae, et actionis non detur alia actio. Quamobrem, si talis motio, vel forma immissa per modum transeuntis ad agendum, comparetur in genere causae efficientis cum operatione liberi arbitrii, et non possit dari actio alterius actionis creatae; reliquum est, ut praeuia illa motio adstruatur principium actionis, non vero actio. Ac proinde non pertinens ad praedicamentum actionis; sed qualitatis sub aliqua specie naturalis, vel supernaturalis potentiae, iuxta gradum actionis naturalis, vel supernaturalis.

Occurritur fugae praecedēti, quia etīa urget in nostrasentētia. Id enim non obstat; quia etiam ad hominem premit in nostro modo sentiendi; in quo, cū praedefinitionem extrinsecam adstruamus rationem cōtra ētionis liberi arbitrii; etiam fieret, ut vel actionis daretur actio; vel quod praedeterminatio illa attineat ad rationem principii, sive actus primi.

Alia oppugnatio nostrī efferti. Deinde; quod ad rem parum facescere videtur, quod motio vel praedeterminatio conferatur per modum principii, vel per modum actionis; si in eodem instanti cooperationis praestetur a Deo, et non ante. Ergo si admittitur contractio per modum actionis; etiam per modum principii sustineri poterit.

Ostenditur quod nostra sententia sit actaeperatior libero arbitrio. Sed his non obstantibus: cuilibet praemissa serio expendenti perspicuum esse valet quantum in libera creatae voluntatis conditione asserenda praecellat nostrum assertum; cum nullum aliud contractionis genus adstruamus, nisi quod a Deo concurrente, et per eādem actionem concursuam sola naturae prioritate antecedentem prodeat: nec est inconueniens quod actionis creatae detur alia actio increata; ut agimus infra in hac distinctione, articul. 7. a numer. margin. 50. usque ad 52.

Ad instantia Adversariorum. Ad illam vero instantiam; quae obiicit, non magis, aut minus, laedere libertatem nostram, eam adigere ad assensum per formam actionis, quam per principium agendi; ex hypothesi quod principium agendi immiteretur, componeretur ve libero arbitrio, non ante instans cooperationis exercitae.

Praeterminatio per modū concursus nō obstat cōpēssioni potentiae divinae ad utrumlibet in actu primo. Respondetur; praedeterminationem per modum concursus non obstare expeditioni concursus Dei ad utrumlibet; cum omnes tueantur, praesto esse Deum libero arbitrio ad utrūlibet in actu primo, quamuis contrahatur in actu secundo liberum arbitrium ad alteram partem contradictionis per actionem concursuam; nec ulla sit repugnantia inter apparationem auxilii in actu primo ad utrumlibet, et contractionem actualem, et exercitam ad alteram partem contradictionis. Intersit vero contradictio inter expeditionem concursus ad utrumlibet in actu primo, et per modū principii; et affixionem ad alteram partem per modum principii, vel actus primi; esto quod talo principium assentiendi imprimeretur voluntati in eodem instanti cooperationis actualis; de quo vide infra in hoc art. sub num. 38. et 39.

Si urgeret oppositio etiam impeteret actionem Dei conversiuam. Unde si urgeret oppositio, etiam impeteret actionem Dei concurrentis aeque primo in eodem signo naturae cum libero arbitrio creato, ita ut non operetur Deus quasi a praeeunte motione liberi arbitrii excitatus, aut contractus ad talem speciem influxus.

Agitur ad hominē contra Adversarios, autumantes, Deum nō contrahi neque ad influxū in materiale peccati. De quo vide quae premimus infra in hac distinct. art. 5. num. margin. 22. et numer. marg. 32. per totum. et art. 7. de conciliatione libertatis cum praescientia, num. marg. 38. plures enim ex Authoribus Iesuitis pressi efficacitate rationum, quae adoriuntur decretum involvens conditionem cooperationis liberi arbitrii purificandam a libert arbitrii cooperatione; negant, excitari, et contrahi Deum a libero arbitrio ad talem speciem actionis.

Si ergo Deus non determinatus a libero arbitrio determinat a se ad talem speciem concursus in actu secundo; et talis determinatio in actu secundo non opponitur apparationi concursus ad utrumlibet in actu primo; non apparet ratio, cur praedeterminatio concursus per modum actus secundi, obstet apparationi concursus ad utrumlibet in actu primo. De quo ad loca citata, ubi res ista serio ac ex instituto versatur.

Alia ratio cur improbanda sit praedeterminatio per formam attinentem ad actum 1. Tum vel maxime; quod si praemotio attineret ad actum primum, vel principium operandi, et haec necessaria expectaretur a Deo ad quamlibet actionem, ob essentialem subordinationem causae secundae; fieret, ut qui non operatur recte, careret principio honestae operationis; ac proinde nec illi suppeteret auxilium sufficiens: ut ex Scoto ostendimus sub n. praecedēti. Cum tamen non obstet, imo et necessarium sit, quod careat praedeterminatione concursus in actu secundo, voluntas creata, quae actu non cooperatur.

Si vero obiicias; quod si contractio ea, quam adstruimus, spectet nō solam determinationem assensus voluntatis, sed etiam contractionem potētialitatis principii ad talem speciem et individuū assensus; talis potētialitas per solā extrinsecā et increatam voluntatem Dei determinari nō valeat; cū ostendi nequeat quid conferat extrinseca haec divinae voluntatis compositio ad liberum arbitrium, ut nostrae voluntatis indifferentia, et potentialitas determinetur solo absoluto imperio, aut proposito Dei.

Dicimus; quod sicut liquet ex praemissis in controu. 9. de visione Dei. dist. 1. subdist. 2. ar. 3. de suppleibilitate luminis gloriae; suppletur habitus supernaturalis, et euehitur inchoata vis intellectus per solam compositionem extrinsecam divinae voluntatis in ratione particularis principii; quidni etiā sola extrinseca voluntas Dei absque immutatione intrinseca contrahat potentiā creatam, si eam euehit ad eleuationem graduum actionis absque immutatione intrinseca?

Ultima ratio Scoti ad hominem contra assertores premotionis intrinsecae; producta ex necessitate fruitionis beatificae.

21 DEinde; nec eneruis praedictae opinionis confutatio ea est, quam eruimus ex dictis sub n. 12. Ita enim habet Scotus inibi a nobis transcriptus.

*Dico, quod nulla est causa intrinseca in voluntate Michaelis nunc beati, per quam excludatur potentia ad peccandū pro alias in sensu diuisionis; non est autē causa intrinseca prohibens istam potentiam omnino reduci ad actum. Quae cōstituit Scotus contra sententiam Thomistarum autumantium; fruitionem beatorum esse actum simpliciter, et ab intrinseco necessarium; eo quod inimpedibili conuexione a clara Dei visione inferatur; quo supposito sic argumentor.

Ideo Deus, apud Thomistas, infallibiliter praescit fruitionem beati in illi° mente perfusa lumine gloriae, et facial intuitione Deitatis; quia repugnat negatio fruitionis, visione superstite; ob quem inimpedibilem effluxum fruitionis asseritur talis supernaturalis impulsus, non tantum necessarius ex hypothesi, sed etiam absolute et simpliciter.

Aut ergo Deus ita infallibiliter praescit futurum consensum creatae voluntatis in causa physice praemota per impressam formam, sicut et callet fruitionem beati in intellectu illius composito intuitioni Deitatis; aut non? Si ita infallibilem adit praescientiā; aequalis assignāda erit cōnexio, et necessitas ex parte obiecti, quae sit ratio obiectiva determinationis, et infallibilitatis iudicii divini.

Ac proinde, quilibet influxus voluntatis, ita necessario elicitur a voluntate physice praemota; sicut fruitio beatifica a facultate impulsiua beati praemittēte claram Dei visionem.

Si par infallibilitas non intercedat; igitur praescientia Dei inspicientis futura in causis praemotis, aliquid sustinet contingentiae ex parte obiecti; ac proinde nec etiam ex parte actus omnimodam infallibilitatem sibi asciscit.

22 Mirum est quantu recentes Thomistas praelēs excrutiet oppugnatio; et quanta agglomerent commenta, ut se expediant.

Comūnior responsio est; quod fruitionis necessitas est absoluta, et simpliciter, eo quod trahatur ab obiecto per claram visionem voluntati proposito; quae sic rapitur a manifesta infinitate talis appetibilis per essentiā illimitati, ac intra ambitum cōcludētis cunctam rationem boni, ut uōlutati integrum non sit in tale obiectum non ferri, ac proinde et nō affigi impulsui in cēlifsime prosequēti Deitatem. Quae affixio ad actum, cū non congruat voluntati praemotae; sic inde, ut suppar non intersit necessitas. Sed friuola euasio facile praecluditur, qua sive ab obiecto, sive a praemovente principio, pronuntietur actus in ipso principio contracto ante actualem operationem inimpedibiliter futurus praepeditur indifferentia ad verumliberi arbitrii in actu primo; ac proinde aequalem necessitatem sibi vendicat, quae contingentiae non subiaceat.

Quare, si fruitio beatifica, apud Thomistas, est necessaria simpliciter, et ab intrinseco, ob suppositionem antecedentem clarae visionis antecedentis voluntatem determinatam ante exercitam fruitionem, sic etiam ob antecedentem suppositionem formae praeterminantis ante cooperationem exercitam, quilibet influxus a voluntate praemota effluit absolute necessarius. Sive suppositio antecedens attineat ad motionem in genere causae finalis, qualis est obiecti beatifici allicientis impulsus; sive ad motionem in genere causae efficientis; ut in voluntate antecedenter praemota ad eliciendum influxum. Imo quod magis praepedire videtur indifferentiam voluntatis physica praemotio; quam metaphorica causalitas obiecti finalizantis.

Quare, magis consequenter Scotus, sicut praemotionem extrinsecam non inferre necessitatem voluntati pronuntiat in influxu viz, ita nec infritione patriae; cum eadem militet ratio.

Obiicies; quod licet Scotus inficietur, fruitionem patriae esse formam necessariam, per comparationem ad visionem beatificam, vel quodlibet aliud principium intrinsecum; eam tamen simpliciter necessariam astruere videtur per habitudinem ad voluntatem Dei praemoventem voluntatem creatam ad iugem fruitionem; ita ut nō possit, sicut nec peccare valet loquendo de potētia proxima, licet remote sit peccabilis.

Quod aperte elucidant exempla textus ex praecitata distinct. 49. quaest. 6. §. respondeo patet, quod beatus est impeccabilis sub num. margin. 11. ubi inquit.

»Verbi gratia; etsi habens visum habeat potentiam intrinsecam videndi quodcunque corpus; tamen potest per aliquam causam extrinsecam fieri perpetuo impossibilis ad videndum de potentia propinqua; ut pote si illa causa faciat perpetuam distantiam visus ab illo corpore.

Sicut, si esset obstaculum perpetuum inter caelum empyreum, et oculum damnati; ille oculus non posset videre caelum empyreum, loquendo de potentia propinqua, et hoc per causam extrinsecam prohibentem potentiam perpetuo; posset tamen videre potentia remota intrinseca, ita ut nulla esset causa intrinseca impossibilitatis.«

Inibi enim asseuerat Doctor; quod voluntas beati ea ratione est impeccabilis, et potens cessare ab actu fruitionis; qua asseritur oculus valens ad videndum obiectum omnino distans. Cum autem oculus non sit proxime potens ad apprehensionem illius obiecti, quod constituitur cum obstaculo perpetuae distantiae; ita nec voluntas creata renuntiari debet cum potentia proxima ad non fruendum; ac proinde voluntas beati, apud Scotum, ab extrinseco principio, nimirum a divina voluntate, adigitur necessario ad fruitionem.

Respondeo; quod quando Scotus autumat, nō suppetere beato proximam potentiam ad peccandum; vel cessandum a fruitione; ibi per potentiam proximam intelligit potentiam compositam, vel de facto componibilem peccato; vel negationi fruitionis; iuxta ea quę expendimus supra sub n. mar. 13.

Si autem praedicta interpretatio minus illis arrideat, Deumque absolute necessitare voluntatem beati ad actum fruitionis velint (damus disputationis gratia, fruitionem beatificā esse operationem non liberam sed necessariam a principio extrinseco necessitante, scilicet a voluntate divina,) adhuc eo dato, et non concesso, asseuerandum erit, aliter se habere motionem divinae voluntatis circa fruitionem patriae, et viae. Ideo enim fruitio patriae esset simpliciter necessaria a principio necessitante extrinseco; quia divina voluntas nō apparet concursum in actu primo indifferentem ad contraria, et cōtradictoria, scilicet ad fruēdū, et nō fruendū; sed in actu primo, et in sensu diuisionis ab actu secundo, adigentem voluntatē creatam ad fruitionem; quod esset tollere potestatem proximam in actu primo ad non fruendum. Quod secus sit in praedeterminatione fruitionum viae, ut constabit ex dicendis infra; de quo nos iterum in dist. 3. de praescientia conditionatorum, ar. 4. de causalitate et necessitate cõditionalis praescitiae. n. marg. 7. et in art. praesenti, dum serio expendimus compositionem potentiae divinae cū libero arbitrio creato ad utrumlibet, a numer. 49. usque ad 63.

Dilutio oppositarum rationum primae, et secundae sententiae, pro praescientia futurorum in suis causis.

23 Nunc expedite fundamenta opposita refellere licebit.

Ad primam opinionem Granadi, et Machini de praescientia futurorū in cōnexione morali.

Ad 1. ex n. 2. dicimus; Tyriorum, et Sydoniorum cōuersionem illam ex hypothesi, quam praedixit Christus, praescitam non fuisse in suis causis, sed in cōditionali decreto; de quo in seq. dist. ubi de veritate futurorum conditionatorum.

Ad secundum arg. ex nu. 3. patet ex obseruatis sub n. 16. ubi ostensum est, nullam moralem certitudinē intercedere posse, quae fallibile iudiciū exuperet, ac proinde et quae Deum non dedeceat; cum voluntas, etiam in composito sensu, vel quarumlibet circumstantiarum conventui composita, dissentiri valeat.

24 Ad tertium arg. ex n. 4. omnia ea axiomata, quae futurum hominis lapsū pronunctiāt, a Deo infallibiliter praesciri in physica praedeterminatione substrati peccaminosae obliquitatis; quam presse de mente Scoti elucidabimus, in ar. 6. huius dist.

Quare consequenter astruimus, Deū praescire, hominem urgentissima daemonis oppugnatione impetitum, absque speciali auxilio lapsurū; in negatione physicae praedeterminationis praemovētis ad actum rectū, seu in positiua praedeterminatione concursiua ad materia le peccati.

Similiter, aliud pronuntiatum; quod homo nõ confirmatus in gratia, aliquamdo lethale peccatum committet; callet Deus in praedeterminatione substrati malitiae.

Deinde, et alterum axioma; quod homo per totum vitae decursum, absque specialissima praeventione divini auxilii, peccabit venialiter; praescitur a Deo in decreto denegante huiusmodi singularissimam excitationem ad feruentissimam coniunctionem cum Deo, quae omnia venialia vitare queat.

Quo fit, ut in sola morali certitudine nullum contingens futurū a Deo apprehendi possit, sed in physica praemotione ad contractum obiectū. Quae praemotio, cū apud Scotum nullatenus attineat ad actum primum, sed ad actualem, et exercitum concursum, ut non semel ostendimus; consequens est, ut idem sit, pronuntiata illa non cognosci a Deo in sola certitudine, et connexione morali, sed in praedeterminatione concursiua, ac cognosci in decreto taliter concurrendi; ac proinde si argumentum Machini urgeret, etiam premeret communem sententiam de immediato concursu Dei ad materiale peccati.

25 Ad quartum argumentum, ex numer. 5. productum ex doctrina Vazquez dicimus; falsum supponere in communi sententia, quae praedictum placitum taxat tanquā libertatis rationi absonum.

Et dato, quod voluntas, supposita opinatione Vazquez, necessitaretur quoad specificationem, ita ut nequiret dissentiri insinuationi vehementiori, aut attemperatiori; adhuc tamen esset libera quoad exercitium, ac proinde in voluntate composita huiusmodi dictamini practico intellectus, adhuc praesciri nequiret consensus, ut hic et nunc infallibiliter futurus.

Sed contra Vazquium autumantem, voluntatem necessario sequi expressiorem, aut attemperatiorem propositionē obiecti, agimus infra in hac distin. de scientia contingentium absoluto rum, articul. 7. a numer. 42. usque ad 46.

26 Ad fundamenta secundae opinionis. Ad primum; fatemur, praemotionem anteuertentem per modum actus primi actum secundum voluntatis, eam esse, quae medium ex parte obiecti scientiae infallibilis suppeditare posset, si iura libertatis non prosterneret; quae omnino proteri, ob antecedentem suppositionem ostendimus. Quare autumamur; ad essentialem causae secundae subordinationem pertinere, ut ipsa non influat nisi praemota a prima causa; eam tamen praemotionem, quae per modum actus primi sit, prorsus explodimus; solam praemotionem per extrinsecam Dei volitionem in actu secundo excitantem creatam voluntatem asseuerantes; de quo infra.

Ad secundum argumentum concedimus; obtinere, supposita sententia Scoti, nullam praedeterminationem intrinsecam, nec per modum actus primi, nec per modum actus secundi, sustinendam esse; sed solam extrinsecam ad actum secundum spectantem.

Eo quod interna Dei appetitio, vel considerari queat per modum intentionis; vel per modum exequutionis; inquantum, ut actio, vel causalitas facultatis divinae exequentis, efficit aliquid ad extra. Quatenus nulla actio, vel causalitas Dei ad extra, ab illius substantia realiter dissidet, apud Scotum constituentem, actionem Dei esse rationem intrinsecam Dei agentis; sicut et pronuntiantem, actionem in tota sua communitate complectente cunctam causalitatem creatam, et increatam, cohaerere agenti, et non passio.

27 Nec aliquid facescit ex testimonio Scoti petita oppositio; quia cum extrinseca praemotione attinente ad actum secundum, praemitteretque intrinsecam facultatem voluntatis per modum actus primi; concinne stare asseueramus, prorsus tolli liberum influxum actualem, et exercitium voluntatis, si Deus esset agens necessarium. Nonos praeventeni volitionem divinam per modum actualis usus facultatis exequentis seu exercitae causalitatis ad extra attingentis influxum causae creatae; sed ob nõ apparatũ cõcursum ad utrũlibet in actu primo; dequo presse in ar. 5. n. 32. usque ad 34. et etiã in hoc ar. sub n. 39. et 57.

Quae apparatio concursus ad utrumlibet nequit esse per modum actus secundi, cum actus secundus, sive exercitus influxus, nequeat esse indifferens ad utrumlibet, ut perspicuum est; sed est compositio extrinseca potentiae divinae in actu primo cum libero arbitrio, non determinate ad alterum, sed cum indifferentia ad oppositum. De quo agimus a num. 49. usque ad 58. inclusiue.

Compositio autem potentiae ad unã partem contradictionis in actu primo cum libero arbitrio explanatur cõcinne in ea hypothesi, quod potentia Dei sufficeretur vice agentis particularis necessitantis, vel formae operatiuae deius qualitatis, quae crearetur a Deo ad adigendam, vel affigendam voluntatem creatam ad alteram partem contradictionis in actu primo; de quo vide infra, in hoc art. a numer. 51. usque ad 54.

Digressio I: An voluntas possit necessitari a Deo?

DIGRESSIO;

An voluntas possit necessitari a Deo, praemissis alias omnibus ad liberum influxum requisitis; praecipue ex parte iudicii, et deliberate insinuationis obiecti ad urumlibet?

SUMMARIUM.

Prima opinio autumans, voluntatem creatam a Deo necessitari non posse, si praemittatur deliberata insinuatio obiecti ad utrumlibet. Num. 28. Placitum Vazquez, quod liberum arbitrium necessitari nequeat a Deo circa obiectũ cogitationis congruae. Nu. 32. refellitur. ibidem.

Ad altera sententia; Deum necessitare posse voluntatem creatam, non solum per impressionem formae intrinsecae; sed etiam per extrinsecam voluntatem increatam; ita tamen ut ex parte effectus voluntas creata respondeat physice absimilata in operatione necessaria, et libera. Nu. 33. Prima pars verae sententiae; quod voluntas creata necessitari queat a Deo per immissionem formae intrinsecae. Num. 36. Altera pars nostrae sententiae; quod etiam necessitari queat voluntas creata per solam extrinsecam Dei voluntatem. Num. 40. Ostendimus, quod voluntas creata necessitata per volitionem increatam extrinsecam aliter se gereret per motum actus primi, non tamen per motum actus secundi, quoad physicam et intrinsecam mutationem, quam cum libere operatur: contra Suarium. a num. 41. usque ad 45. Licet intercedat mutatio moralis, et extrinseca. Examinantur fundamenta primae opinionis. Num. 44. Item et secundae opinionis Francisci Suarii. Num. 47. Examinatur sententia cuiusdam Recentioris, circa compositionem potentia Dei cum libero arbitrio. Num. 48. Exponitur decretum de componenda potentia Dei ad utrumlibet cum libero arbitrio creato, et quid ponat tale decretum in voluntate creata? N. 49. Satisfit ad quaedam obiecta contra nostram sententiam de compositione potentiae Dei cum libero arbitrio creato. Num. 50. Ostenduntur oppositiones Alarcon impossibiles circa collationem potentiae divinae simpliciter debilis ad utrumlibet cum Libero: quibus etiam refelluntur fundamenta Alarcon autumantis Deum et liberum arbitrium creatum non posse cooperari ex utraque disputatione concurrunt. Num. 60.

Quia authore intrinsece remorante, aut reuertente erga eum secundum effatum autumantes, implicatom esse absolutam necessitatem influxus voluntatis, si praemittat indifferens iudicium intellectus, deliberatamque inclinationem obiecti ad utramque contradictionis partem. Ex quo producunt non solum de facto nō laedi libertatem ob prauiam illam motionem formae intrinsecae; imo nec de absoluta Dei potentia id praestari posse, si voluntas permittat obiectum ab intellectu ad utrulibet propositum: urget disquisitio praedicti pronunciati, quod vel leuiter attigimus, sub num. 15. ex qua plena Scoticae sententiae confirmatio eruetur.

Opinio Recentiorum Thomistarum, quod voluntas necessitari nequeat si praemittat iudicium ad utrumlibet; item et placitum Vazquis, quod liberum arbitrium nequeat necessitari circa obiectum cogitationis congrue.

CIrca quod quaesitum, Banez, 1. part. quaest. 19. art. 10. dubio 1. §. Sed dices. Aluarez de Auxiliis, disput. 26. conclus. 5. et De libero arbitrio, libr. 4. capite. 3. autumant; esse implicationem necessitatem voluntatis, si praemittat iudicium deliberate infinuans obiectum ad utramque partem contradictionis.

Quod placitum fulcitur, primo authoritate Augustini. libr. 1. de libero arbitrio, capit. 3. ubi suadere multur conceptum voluntatis, et libertatis in idem recidere, ut voluntarium esse nequeat, quod liberum non sit; ea autem repugnet actui elicito voluntatis quod non sit voluntarius, sicut et causatiuae virtutis calefactiuae quod non sit calefactio, ita et contradicere videtur influxui volutatis, ex Augustino, quod necessitatem ineat.

Sic igitur habet. Si enim necesse est ut velit, unde volet, cum voluntas non erit? Et paulo post. Volutas igiturnostra nec voluntas esset, nisi esset in nostra potestate; porro quia est in potestate, libera est nobis.

29 Secundo arguitur: quia sicut impulsiva facultas ferri nequit in incognitum, ita nec persequi necessario bonum istud, quod tanquam necessarium non proponitur, sed ut contingens appetibile ad utrumlibet; alias enim prosequetur incognitum, si illi obiecto cohaereret necessario, quod sibi non ut necessarium, sed contingens insinuatur ab intellectu.

Ob quam etiam rationem communis Thomistarum consensu constituit voluntatem beati necessario ferri in Deum; eo quod per claram visionem proponatur bonum beatificum, no contingenter, sed necessario prosequendu.

Deinde; idea in motibus primis primis voluntas se gerit ad instar necessarii operantis, eo quod no praesupponat deliberatum iudicium insinuans obiectum ad utrumlibet; igitur contradicit voluntati absoluta necessitas, si praemittatur indifferes obiecti propositio.

30 Arguitur tertio; quia voluntas, coactum vel violentum non sustinet in sensum, etiam de absoluta Dei potentia, ut fatetur Theologorum schola; licet violentiam pati queat in actibus imperatis.

Atqui, si praemissa deliberata propositione obiecti ad utrumlibet, voluntas necessario adigeretur ad alteram partem; inferretur voluntati vis, cum rapiatur contra internum impetum appetitus ex se indifferentis conati ad utrunlibet; igitur contradicit voluntati talis necessitatis ratio, quae ab extrinseco principio accedat.

31 Quarto; proceditur ex oppugnatione cuiuscunque formae creabilis, quae sic voluntati immitti queat; ut illam ad unam partem contradictionis affigat. Quia si talis forma esset possibilis, se gereret adinstar habitus, seu virtutis operatiuae supernaturalis a Deo impressae; atqui nullus habitus supernaturalis necessitat voluntatem, nec liberam eius conditionem operandi infringit, ut perspicuum est; igitur, et absque ullo fundamento asseritur possibilis necessitas, quae ab impressione alicuius formae creabilis hauriatur.

Deinde; quod si esset possibilis absoluta contractio, et necessitas voluntatis, praeter eam, quae appellatur necessitas consequentiae, vel ex hypothesi, ob immissionem formae vincentis, vel alligantis potestatem voluntatis ad dissentum; etiam defendi posset absolutae necessitas creatae voluntatis, quae a voluntate extrinseca Dei peteretur; ac proinde fieret, ut absque ulla intrinseca immutatione creatae voluntatis, ob merum extrinsecum Dei beneplacitum, praepediri posset intrinseca potestas voluntatis ad utrumlibet.

Sequela probatur; quia sicut in compositione illius formae, quae ad necessitandam voluntatem inmitteretur, spectari posset; vel formalis componibilitas, seu nexus intrinsecus talis virtutis operatiuae cum voluntate; vel entitativa contractio, vel alligatio indifferentiae voluntatis, quae a tali forma prodiret in genere causae efficientis. Ita licet ab extrinseca Dei voluntate exhiberi nequiret compositio intrinseca in genere causae formalis; praestari tamen posset effectiva illa contractio indifferentiae voluntatis; cum volitio increata, inquantum est usus, seu causalitas taco totius divinae exequentis, conferro queat ad omnem eum effectum efficiendum, ad quem praestat usus quaelibet efficiens creata, aut creabilis.

At in illa hypothesi, nil imprimeretur voluntati affigens illam ad alteram partem contradictionis; igitur, ob solum extrinsecum nutum, et ordinationem Dei, relinqueretur voluntas proxime impotens ad utrulibet; quod videtur absurdum.

Et vigetur ratio contra Soarium, et quoslibet alios physicae praedeterminationis oppugnatores; qui licet requirant praedefinitionem materialium, ut indifferentiae, seu virtutis moralis; recipiunt tame praedefinitionem actuum bonoru. Quae volutas inquatu, apud ipsos, coepit per modum intentionis anteuertietis sciētia visionis contentus creati voluntatis; dici posset necessitas ea simpliciter, quae ab extrinseca Dei volitione traheretur. Esto enim quod no attribuatur talis praedefinitio, usus seu causalitas facultatis divinae exequetis, quae immediate inferat mucationem intrinsecam in voluntate creata, sed solam extrinsecam denominationē seu praeordinationē huiusmodi actuum; at vero, si ab extrinseca Dei voluntate trahi posset absoluta, et antecedens necessitas; fieret, ut praedefinitio illa, quam asseruerant (ut pote quae absoluta, inimpedibilis et efficax) etiam importaret, non necessitate cōsequentiae, et ex hypothesi, sed absolutam et simpliciter.

Deinde etiam ex praedicta extrinseca ratione necessitandi voluntatem, sic asseclae Scoti perstringi possunt. Quia implicat, quod in Deo consurgāt contrariae denominationes, nulla facta in rebus mutatione; at si Deus per extrinsecā voluntatem necessitare posset voluntatem creatā, transiret de non esse necessitantis ad esse necessitatis liberū arbitrium, nulla mutatione facta in influxu voluntatis creatae.

Quia si Deus voluntatē necessitaret nulla alia ratione se gerere posset, quā si per volitionem suam (quatenus adiectionē actualis exercitaeq; causalitatis, sive usus facultatis divinae exequētis) attingeret impulsum creatum absolute et indepēdenter a scientia cooperationis causae creatae; imo ut efficaciter et inimpedibiliter inferens consensum voluntatis. Sed etiam de facto divina volitio ita influit in impulsum liberum voluntatis creatae, apud Scotū, et asseclas; igitur eadem ratione ex parte esse et se gereret divina volūtas quādo necessitatem inferret volūtati creatae; sicut de facto, quando libere concurrit.

Ac proinde, aut de facto necessitatur voluntas per extrinsecam praedefinitionem, quam constituit Scotus; aut implicatoria est talis necessitandae voluntatis ratio per extrinsecam ordinationem Dei.

Quamobrem, Rispolis, Zumelius, et Aluarez, adhaerentes Domin. Banez cōstāter sustinēt, ideo liberū arbitriū cōpositum plenae deliberationi ad utrumlibet, non posse necessitari a principio extrinseco, scilicet a prima causa; quia periter indifferētia ex parte principii intrinseci; scilicet ex parte iudicii proponentis obiectū nō cōcludens omnē rationem appetibilis, quae determinet ad actū prosequutionis (qualiter bonū in communi inquantū ambit cūctā rationem boni quasi defaecatā vel depuratā a ratione mali, et disconuenientis, cōtrahat voluntatem ad speciem illius impulsus, quae vocatur prosequutio et amor) sed ostendae bonum admixtum malo, et disconuenienti, quod terminare queat actum auersionis, et fugae.

Quā indeterminationem ex parte iudicii insinuantis obiectū ad utrūlibet, (quā ideo indifferentiā obiectivā vocitāt) satis superque conferre aestimāt, ut liberum arbitrium sartum et tectum subsistat; adeo ut tali iudicio praelucēte, implicet, voluntatem necessitari.

Quia virtus quaelibet a Deo immissa eito quod concipiatur ad instar impetus degrauātis et quasi urgētis voluntatem ad agendum, quis tamen impellit ad actionē ve composita iudicio ad utrūlibet, et sub ea ratione et modo agēdi sub quo obiectū proponitur impulsus facultati, cū indifferentia ad oppositiū; ideo non affigit voluntatem tali impulsui, ut libertatem laedere queat.

32 Imo et praedicto modo sentiēdi fauere videtur Vazquius, dū 1. 2. disp. 26 cap. 1. n. mar. 4. et 5. autumat; quod voluntas cōposita cogitationi congruae ex praescientia futuri consensus, non posset necessitari a Deo, si adigeretur ad eā partem contradictionis, ad quā excitaret congrua illa cogitatio, secus si affigeretur ad partem oppositam, ad quā non suppeteret voluntati congrua cogitatio.

Fūdamentū Vazquii nullū aliud est, quā quod inintelligibilis sit coactio impulsiuae facultatis a principio extrinseco ad id operationis, in quod propēdeat facultas operatiua, a principio intraneo.

Sed ut ad hāc opinionem Vazquii iterū redire necessum nō sit; et praemisso etiā, quod in sententia Scoti, nulla sit cogitatio cōgrua, quae petere queat infallibilitatem effectus futuri praesciti nisi ex praeordinatione absoluti propositi in Deo. Adhuc tamen asserta qualibet congruitate cogitationis; volūtas nostra necessitari valeret a principio extrinseco, si immitteretur a Deo forma in actu primo affigens liberum arbitrium ad unā partem contradictionis; vel si Deus non componeret potentiam suam ad utrālibet in actu primo; ut constabit ex dicendis, praecipue a numer. 49. et deinceps.

Altera sententia Soarii; Deum necessitare posse voluntatem creatam, non solum per impressionem formae intrinsecae; sed etiam per extrinsecam voluntatem creatam; ita tamen ut ex parte effectus voluntatis creatae respondeat physica absimilitudo in operatione necessaria, et libera.

33 Altera sententia ex diametro opposita, cum solum tutatur, Deum necessitare posse voluntatem creatam, per immissionem formae intrinsecae praepedientis expeditum dominium, quod voluntas libere vendicat in suos actus, sed etiam per voluntatem extrinsecam Dei; ita tamen ut ex parte impulsus voluntatis ea respondeat mutatio physica, quae congruere non valeat motui voluntatis creatae, dum non necessitatur a voluntate divina.

Sic Soarius tomo 1. de Gratia, prolegomeno 1 de arbitrii libertate, cap. 5. numer. marg. 14. illam vero disparitatem physicam in utroque influxu necessario, et libero, voluntatis, in hoc constituit Soarius sub num. 20. Quod impulsus necessarius ita emanat a voluntate creata necessitate a volitione divina, prout obit munus usus, seu causalitatis facultatis exequētis; quod attingatur ille colēsus a Deo absolute et indepēdēter a sciētia cooperationis voluntatis creatae. Dum vero libere elicitur influxus, intenditur a voluntate Dei, non absolute, sed impedibiliter, ante scientiam voluntatis creatae cooperantis.

34 Caeterum; quod implicatoria sit necessitas absoluta, quae inferatur voluntati creatae ab extrinseca volitione Dei, nisi ex parte impulsus voluntatis respondeat physica absimilitudo inter liberum, et necessarium alterutriusque ostendit Soarius.

Quia extrinseca tantum connectatio divinae volitionis, ut necessitantis, vel non necessitantis, voluntatem creatam; conterrere nequit ad physicum effectum ita discretum, qualis est priuare voluntatem dominio eo, quod supra internum impulsum nanciscitur: vel non orbare voluntatem expedito exercitio suae causalitatis. Igitur ex parte alicuius voluntatis constituenda est physica, et intrinseca discretio.

Atque alia esse nequit quam quod ut volitioni divinae necessitatem antecedentem inferenti, impediatur tamen impedibiliter, et absolute, absque dependētia cooperationis principii liberi, voluntas vero divina non necessitans, flectet consensum conditionate tantum, et dependenter a cooperatione creatae voluntatis, igitur ea disparitas necessario admittenda est.

35 Quod sic ulterius firmatur: quia a voluntate Dei, tum necessitas non inferret causae creatae, firmior, et immutabilior traheretur influxus prius voluntate Dei relinquente liberum arbitrium proxime expeditum ad utrumlibet, ut perspectum videtur: sed maior haec firmitas tenacitatis voluntatis necessitate obuoluta, non potest esse sola denominatio extrinseca relicta a volitione decreata Dei.

Quia seu concursus, qui nobis offertur ex parte Dei ad agēdum alteruter indifferens; eoquod stante eadem voluntate Dei de praebendo concursu, quasi contrahatur ad assensum a voluntate creata communitas, seu determinatio illius influxus praestantia esse ad assensum, vel dissensum.

Quo fit, ut e contra, nequeat aliter concipi absoluta necessitas huiusmodi causalitatis ex parte Dei, nisi ita moveat voluntatem creatam, ut ab illa nō expectet quasi contractionem suae uniuersalitatis, et indifferentiae ad assentiendum, vel dissentiendum; sed quod vi sua independenter a cooperatione causae creatae decernat consensum nostrae voluntatis. Vera sententia; quod voluntas creata necessitari queat a Deo, non solum per impressionem formae intrinsecae, sed etiam per absolutum divinae voluntatis propositum; ita tamen ut ex parte effectus nulla resultet mutatio, aut disparitas physica, et intrinseca, sed solum extrinseca, et moralis.

36 SED Dicendum est primo; Deum, stante iudicio, et propositione deliberata obiecti ad utrumlibet, necessitare posse voluntatem creatam per immissionem alicuius operatiuae virtutis; sive talis forma appelletur virtuosa motio, ut loquitur Aluarez, vel quocunque alio nomine, dummodo voluntatem in actu primo contrahat ad alteram partem contradictionis, et non solum per modum actualis concursus. Sic Scotus, in 4. sententiar. distinct. 49. quaestion. 6. cuius textum proposuimus sub num. margin. 10. de quo vide infra num. 37.

Nostrae sententiae suffragatur ex recentibus Theologis Villegas Primarius Professor Complutensis, qui cum praedeterminationem per decretum absolutum constanter tuetur; asseuerat, voluntatem compositam cum indifferentia rationis, posse necessitari. Ita enim habet, in controvers. 12. de concordia voluntatis divinae cum nostra voluntate, disputat. ultima. capit. 3. § Ad sensum Scoti, et Cani. Ubi inquit.

Potest Deus voluntatem sub indifferentiae propositionis constitutam necessitare ad actum, argumentum igitur est; voluntatem sub indifferentia non effi formam, unde ratio liberi conveniat formaliter in actum, sed opus esse ad libertatem actus, ut voluntas indifferentiam propositionis sequatur, quod ad efficientiam voluntatis spectat. Haec author praedictus, cum tamen totus sit in refellenda compositione motionis Dei cum libero arbitrio, ex cõditionali praescientia nostri consensus; et omnes neruos contendat in propugnatione praemotionis per absolutũ propositum divinae voluntatis.

Et probatur nostrum assertum; eoquod stante clara Dei visione, non implicat deliberata propositio, aut insinuatio obiecti prohibiti ad utrumlibet; nec enim pugnant ex natura rei clara Deitatis intuitio, et deliberata propositio alicuius appetibilis contra honestatem, et regulam rationis. Atqui in Schola Thomistarum necessitaretur beatus in illa hypothesi ad summi boni fruitionem, ac proinde, et ad non peccandum, admissa etiam deliberata prohibiti appetibilis insinuatione.

Igitur et necessitari valet etiam liberum arbitrium per aliquam formam in actu primo affigentem ad alteram partem contradictionis, praemisso etiã iudicio ad utrumlibet; siquidem nõ magis necessitaret qualitas ea a Deo producibilis quam necessitatem infert clara Dei visio apud Thomistas; ut liquet ex his, quae expendimus, sub num. mar. 21. et 22.

Nec ostendi possit, cur licet de facto non sit compossibilis quidditatiua intuitio Deitatis cum propositione, et aduertentia iudicii circa appetibile prohibitum; id tamen contradicat de absoluta Dei potentia? Dato tamen eo conventu visionis beatae, et iudicii circa prohibitum appetibile; voluntas necessitaretur apud adversarios, ac proinde cum propositione obiecti ad utrumlibet.

Praeterea arguitur ex Scoto, quia ut liquet ex textu transcripto, sub numer. 3. si Deus esset agens necessarium ad extra; necessitaretur liberum arbitrium creatum. Eo quod sicut Deus esset principium determinatum ad unum, ita nec componere posset facultatem exequutiuam eius ad utrumlibet; sed prorsus contractam ad alteram partem contradictionis in actu primo, et ante aditum exercitum, et actualem influxũ; ubi absolute loquutus Scotus non distinxit inter liberum arbitrium cum deliberatione, aut non deliberatione rationis, ad utrunlibet.

Sequitur ergo, ut praeter principium intrinsecum liberae operationis cum deliberata obiecti ad utrumlibet insinuatione; ex principii extrinseci, vel primae causae, compositio exigatur cum libero arbitrio creato, quae per modum actus primi non fit contracta ad unum, ita ut Deus per liberum suae voluntatis statutum expediat apparet ut ex vi decreti concursum ad utrumlibet, in actu primo. Igitur e contra; si Deus componat potentiam suam in actu primo contractam ad unum, (non adito decreto apparandi concursum ad contraria, et contradictoria,) necessitaretur liberum arbitrium ab extrinseco, quamuis ex parte principii intrinseci fupperet deliberata obiecti ad utrumlibet propositio.

Deinde, quia ostendi non potest, cur implicet contradictionem immissio alicuius formae creabilis, vel qualitatis de specie potentiae, quae ita exuperet vim impulsivam appetitus rationalis, ut illum alliget ad assensum in actu primo; ita ut diffentire non possit; eo quod intrinsece praepediatur indifferentia contrarietatis ad actum positiuum oppositum, nimirum ad dissensum? Et quod etiam praemotione sua ita impellat ad assensum, ut voluntas assensum cohibere non possit? Cum enim facultas impulsiva voluntatis illimitata non fit, reddi nequit ratio, cur de absoluta Dei potentia producinon valeat forma aliqua energiae virtuofioris, quae sic in actu primo affigat voluntatem ad assensum, ut diffentire elicere non possit in actu primo? Deinde, et quod in assensu eam ita contineat, ut ab illo cessare nequeat; quod esset voluntatem, et quoad specificationem, et quoad exercitium, vincere.

27 At, ne caufentur adversarii, nos adhibito exemplo praedictae necessitatis rationem penitius non aperire; eam formam in exemplum virtutis necessitantis voluntatem producimus, quam ipsi praeuiam motionem, seu virtuofam applicationem vocitant, si attineat ad actum primum operandi, a quo nodo ipsi fe expediant; nec enim aliud ultra ad absolutam necessitatē expeti valet quā id, quod ipsi in physica motione praeuia praeftituūt.

Ille enim impulsus seu virtuosa motio, si attineat ad proximum posse voluntatis anteuertentis actum secundum, nequit non esse antecedens suppositio; ut liquet ex his, quae de sensu diuifo, et composito praelibauimus, sub numer. 11. et 15. deinde, cum illa forma vinciat voluntatem ad assensum ita ut voluntas, ut tali praemotioni substernitur, nequeat in proximo procinctu considerari ad dissentiendum; id praestat, ut quoad specificationem in actu primo indifferens esse non valeat.

Praeterea, cum virtus illa ab extrinseco petita efficientiam voluntatis sibi fubiiciat, adeo ut assensum cohibere non possit; id est necessitari quoad exercitium. Quare voluntarium erit, aliud ad veram antecedentemque necessitatem expofcere; nisi velint adversarii, quod cōtractio per modum actus primi non necefsitet liberū arbitrium.

Quare haeretici libertatis ofores, et sugillatores non inficiantur, actiones nostras esse liberas in ea sola indifferentiz acceptione, quae spectet referaturve ad principium intrinsecum: et tamen errant in pronuntiato illaefae libertatis. Igitur debet libertas, ut sarta tecta sit, omnino componi non solum in indifferentia obiectiva, vel ex parte propositionis boni allicientis in genere causae finalis cum indeterminatione ad utrumlibet; sed etiam auxilio primae causae in actu primo expeditz, ut influat, et concurrat ad utrumlibet. Quo fit, ut si per propositum liberum conftituiffet Deus non componere potentiam suam ad utrumlibet ante aditum exercitium influxus; nostra voluntas necessitaretur ab extrinseco.

Quare non plane occurritur expugnationi Novatorum eftutientium, liberum arbitrium necessitari a Deo, data plena deliberatione rationis; si praeter indifferentiam ex parte iudicii, sive principii intrinseci, non afsignetur indifferentia ad utrumlibet in actu primo ex parte principii petiti ab extrinseco, scilicet cōpositionis potētiz divinae cum libero arbitrio creato.

Unde nobis ex parte confentit Ludovicus Dolanus, in difputat. Quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei, et creaturae, part. 3. cap. 2.

37 Pro compositione potentiae exsecutiae Dei cum libero arbitrio, neget exigi immediatum Dei concursum ad actus nostros liberos, adstruens tamen mediatum.

Asseruit deinde, non salvari libertatem iuxta principia communis doctrinae immediatum Dei concursum ad actus prauos subsequens; nisi praeter indifferens iudicium rationis, etiam assignari compositio, et apparatus concursus divinae potentiae ad utrumlibet. Quam obrem nec ex tali expeditione concursus ad utrumlibet impediatur, etiam data plena indifferentia ex parte iudicii; non insit ea similitudo viatori, limpidis obtutu inspicienti super progressus sui industriam, habenti tamen regulas allegatos, ne oculorum ductum sequatur.

Ex dictis sequitur, quod supposito, quod non involuat contradictionem possibilitas motionis virtuonae, vel qualitatis impressae de specie potentiae praedeterminantis in actu primo, et non solum per modum actus impaemissionis (ex numer. 10.) pronunciato Scotus arguit, esse contra rationem libertatis, voluntatem determinari ab aliqua forma intrinsece, non per modum actus primi; eximia se mente Scoti sequantur fit, non implicare contradictionem, quod detur forma necessitans liberum arbitrium.

Quando autem Scotus asseuerat; esse ex necessitate naturam, et rationem libertatis, quod voluntas creata determinetur ab habitu, vel aliqua natura intrinsece; non distinxit de voluntate composita, an non composita, plene deliberatione aut iudicio rationis.

Si autem occurras; quod oppositiones nostrae intelligantur in virtuonae motionis ea, quae se gerat in actu primo, vel in ratione principii affigentis liberum arbitrium ad unam partem contrahi, tamen non in eam, quae ad exercitiumut ascendat operationis; cum nominatae reseruantur liberae arbitrii voluntati Dei, vel obiectionis actionis Sic que impulsus, qui appellatur motus primus virtuonae., quae sit talis impulsus, qui appellatur motus primus virtuosae.

Si opponatur; quod impulsus ille, vel qualitas impressa, quae distinguitur respitu a cooperatione liberi arbitrii, nequit esse actio; cum actionis creatae non detur creata actio; vel liquet ex obseruantibus sub num. 20. quaere si asseratur aliqua influentia vel impressio formae intrinsecae, attineret ad actum primum, ac proinde esse repugnans libertati, apud Scotum; de quo vide infra.

Duae assertiones pro uera sententia; et satisfactio ad quaedam obiecta.

38 Dicendum secundo; voluntatem compositam huiusmodi formae in actu primo exigantem indifferentiam, et dominium eius supra actus, (esto quod praemittat deliberatam obiecti propositionem ad utcumlibet,) non intelligi cum omnibus requisitis ex parte causae primae ad liberum influxum.

Quam etiam esse apertam Scoti sententiam, dum vult, quod dato libero arbitrio cum omnibus requisitis ex parte principii increati ad operandum ad utrumlibet; adhuc necessitatur liberum arbitrium; si Deus esset agens necessarium, vel influeret tanqua principium determinatum ad unum. Huius pronunciati probationem sic produco ex primo asserto.

Quia ad libertatem voluntatis in actu primo expediret ad causalitatem liberam, expositur coniunctio, per modum actus primi, facultatis divinae exsequentis apparens concurssum ad utrūlibet. morosa et voluntarii, quod infitium sit talis virtutis operatiuae in actu primo, tangentis ad assensum, contradicit quod sit principium dissensus. Cum deficiat voluntati proximum principium dissentiendi, tunc ad eum exercendum comparationis influxum, eoquod voluntas taliter praemota non absistat ante exercitam cooperationem: ex quo, seu facultas exequutiua Dei perinde se habeat si ad oppositum assensum, ac proinde assensionem debet, voluntatemque sub ea compositione formae praedeterminantis in actu primo, integratoque omnibus requisitis ad liberum influxum ex parte causae primae actu primo compositae cum libero arbitrio ad utrumlibet, quamuis supponat deliberatam obiectionis intuitiosam, et contraria, et contradictoria. Visus Deus duo opposita placita intendere alterum, de attigenda voluntate ad unam partem contradictionis in actu primo ante actuale concursum, ob impressionem virtutis motionis praeuicae: alterum, de exhibendo concursu apparato in actu primo ad utramque contradictionis partem.

Quod autem ad libertatem liberi arbitrii exigatur physica compositio potentiae Dei ad utrumlibet in actu primo cum libero arbitrio; traditur a Petro Hurtado, tomo de Incarnatione disp. 21. section. 5. subsect. 2. §. 70. Ubi inquit:

Praeteritus, posse Deum auferre a quouis creaturam peccabilem mortalem prouisionem peccandi ita, ut aut physice, aut moraliter, non possiet grauiter peccare. Physice, quia aufert concursum in actu primo ad peccatum, etc. Si ergo Deus necessitat ad bonum, quando in actu primo componitur illius potentia cum arbitrio creato ad bonam operationem; igitur, apud Hurtadum, ad hoc quod liberum arbitrium non necessitetur in actu primo, exposcitur compositio ea utrulibet in actu primo cum libero arbitrio creato.

39 Sed oppones, ex doctrina Scoti: idem produci, quatenus adenerat voluntatem creatam aut extrinseca Dei operatione praemoveri. Aut enim haec praemotio tolleret aut libertas; aut quod Deus considerat proposita adeo quatenus voluntas Dei, ut est facultas requirios illius, offerret voluntati creatae concursum in actu primo indifferentem ad utrumlibet; ut extrinseca praemotio eiusdẽ divinae voluntatis attingeret voluntatem creatam ad unã partem contradictionis.

Respondetur; quod si ea praemotio exerteretur, quam aduenerat Scotus attineret ad actum primum operandi, in intellectu obtineret oppositio, quod Deo intuentient decreta opposita; alterum de offerendo concursu voluntatis in actu primo ad utrumlibet; aliud de alliganda voluntate in actu primo ad alteram partem contradictionis. Quia tamen praemotio extrinseca, quam intinet Scotus, solum spectat ad ultimum influxum, ideo contractio voluntatis, quae a tali praedeterminatione petitur, non euertit indifferentiam auxilii, seu concursus in actu primo apparati ad utrumlibet; sicut nec contractio indifferentiae voluntatis, quam obit per actionem concursuum Dei, destruit indifferentiam ad utrumlibet creatae voluntatis in actu primo, seu in ratione principii.

Praedeterminatio enim, quam de mente Scoti tutamur, tantum connectitur ei, et per modum exerciti concursus, non affigens principium liberum in actu primo ad unam partem contradictionis, sed tantum contrahens in actu secundo. Ac proinde licite determinatio liberi arbitrii, per actionem concursus divini in nulla sententia opponitur apparationi concursus Dei in actu primo ad utrumlibet expediti; ita nec praedeterminatio, quam adserimus, obstat apparationi auxilii ad utrulibet in actu primo.

Obiicies secundo: quod videamur a doctrinae consequentia decedere; cum volumus, quod liberum arbitrium necessitari queat per voluntatem extrinsecam Dei; et de facto Catholici expresserimus, voluntatem absolutam Dei praedeterminantem liberum arbitrium non necessitare illud, etiam extrinsece.

Dicimus; quod in ea hypothesi, in qua voluntas Dei necessitaret liberi arbitrii actum, non daretur degressum componens potentiam Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo; licet Deo inest de facto cum libere praedeterminat, ut constat ex dicendis infra in hoc art. de Compositione potentia divina cum libero arbitrio ad utrumlibet, a numer. 49. usque ad 63.

In illa enim hypothesi, in qua Deus necefsicaret voluntatem creatam affigendo illam in actu primo ad alteram partem contradictionis, ita se gereret Deus respectu cooperationis liberi arbitrii creati, ac si esset agens necessarium determinatum ad unum; unde, sicut si Deus esset agens necessarium, quamuis liberum arbitrium creatum praemitteretur cum iudicio, et deliberatione rationis ad utrumlibet, adhuc necessitaretur, apud Scotum: ita etiam necessitatem pateretur, quando Deus potentiam suam non componeret cum libero arbitrio creato ad utrumlibet in actu primo ex vi decreti apparans potentiam Dei ad contraria, et contradictoria.

  1. Dicendum tertio; per increatam Dei voluntatem, ut est illius facultas exequens ad extra, contrahi posse indifferentiam voluntatis in actu primo ac proinde vere et realiter necessitari absque immissione alicuius formae inhaerentis.

Haec assertio non habetur apud Scotum expresse; colligitur tamen evidenter ex his, quae diserte agit de suppletione habituum supernaturalium per solam voluntatem Dei specialiter coniunctam potentiis vitalibus in genere causae efficientis, illasque euenisse ad gradum proportionali principii influxus supernaturalis: de quibus nos abunde disserientes supplebilitatem habitus luminis gloriae, in controversia 9. Generali de Visione Dei, distinct. 1. subsist. 2. art. 3. nec praedictae nostrae assertioni de possibilitate necessitandi liberum arbitrium per increatam Dei voluntatem refragatur Soarius, loco citato, in prolegomeno 1. de Arbitrii libertate, cap. 5. num 9.

Et probatur; quia magis contradicit, per solam voluntatem extrinsecam Det enchi potentiam vitalem, (absque imprefsione alicuius formae) ad seriem agentis supernaturalis, quam potentiam in suo ordine agendi completam affigi ad alteram contradictionis partem; cum in praedicta eleuatione transeat potentia de non esse proportionati ad esse proportionati principii influxus supernaturalis; in hypothesi vero nostrae assertionis no expectetur a voluntate divina complementum virtutis conferentis ad actum proportionate, sed sola contractio intrinsecae facultatis ad alteram partem contradictionis.

Deinde; ex eodem principio hturimus, voluntatem creatam per extrinsecam Dei volitionem necessitari posse; ex quo producimus supplebilitate habitus luminis gloriae, et caeterorum supernaturalium habituum per voluntatem Dei, ut est facultas exequens eius ad extra.

Quia, quidquid Deus praestare valet per causam secundam in genere causae efficientis; id etiam elicere potest se ipso immediate, licet supplere nequeat causalitatem formalis causae. Quo fit, ut licet per extrinsecam volitionem suam nequeat adire Deus contractionem eam formalem, quae a praemovente forma intrinsece composita voluntati peteretur; valet tamen ad omnem effectivum influxum. Sed ad genus causae efficientis conducit illa alligatio influxus voluntatis ad alteram partem contradictionis; igitur per extrinsecam Dei voluntatem speciali ratione assistente voluntati creatae per modum actus primi, affigi valet in actu primo voluntas ad assensum.

In cooperatione liberi arbitrii necessitati a Deo non exposcitur mutatio physica intrinseca; contra Soarium.

  1. Dicendum quarto; non exigi physicam mutationem intrinsecam in influxu voluntatis, ut Deus obteat contradictorias denominationes, necessitantis, vel non necessitatis, voluntatem creatam.

Haec assertio est contra Soarium; cuius probationem suppono ex constituendis, in controversia 13. Generali de Voluntate Dei, ubi presse enodabitur bitur, volitionem Dei, esto quod absolutam, et inimpedibilis energiae, nõ necessario inferre mutationem physicam ad extra. De quo vide infra in hac controu. de Scientia Dei, dist. 3. de scientia futurorum conditionatorum, ar. 2. sub n. mar. 30.

Imo Suarius ex propriis principiis, vel sic reconuenci potest; quod ait; uerat praedefinitionem actuum bonorum: cum tamen, si actus supernaturales a Deo praedefiniti non essent, non aliter se gereret quoad rationem physicam, actus praedefiniti, et nõ praedefiniti.

Praeterea; quod Suarius ita de facto asserat liberã praedefinitionem actuum supernaturalium, data conditionatã praescientia nõ ita cosentiẽs, quod ea praecisa, pronuntiet, praedefinitionẽ cadere libertatem: cum tamen utraq; hypothesi, nulla intersit physica disparitas intrinseca inter actũ praedefinitum ex praescientia, et non praedefinitum ex praescientia esto quod intercedat ab initio, influente ille morali extrinseco, operationi liberae, aut non liberae.

Quam etiam et si iis recipimus in ea hypothesi, quod necessitetur genus liberum arbitrium; quia sicut actus, vel liberi arbitrii operatio, non se haberet aliter physice, et intrinsece si prodiret libere, aut necessario; aliter tamen se gereret moraliter, et extrinsece in ratione entis necessarii et liberi. Quatenus actus liber connotaret potentiam Dei ad utrumque compositam in actu primo, cum libero arbitrio creato; et operatio necessaria, annotaret eandem potentiam non applicatam in actu primo ad utrumque, sed ad alteram partem contradictionis in actu primo determinatam ante conperationem actualem; eo quod tunc tolleretur decretum de componenda potentia Dei ad utrumque; ut patet ex n. 49. huius ar.

Quare falsum reputamus pronuntiatum Suarii contendentis, quod in hoc physice dissideret influxus, qui a voluntate Dei necessitate inferente progrederetur, atqui attingeret a Deo absolute absque praeeunte notitia de operatione causae creatae; ille vero influxus, qui a voluntate Dei elicitur, dum liberum arbitrium non necessitat, praemittit expectatque infallibilem praescientiam cooperationis causae creatae. Haec enim disparitatis ratio sustinenda non est in schola Scoti, qui extrinsecã praedeterminationẽ antecedentem consensum creatae voluntatis asseuerat tanquam primũ motorem ad actus liberos eliciendos; ut pote quae praedefiniat praemoveatq; ad eliciendum influxum causae liberae iuxta modum suum, et conditionem internae indifferentiae; de quo infra in ar. 4. et sequentibus.

42 Caeterum; quid esto quod actus ultimo efficax, et absoluta mutatio physica nõ inferret, necessaria non esset ex parte impulsus voluntatis physicae, discretio intrinseca ex parte effectus, ut influxus necessario, vel libere, prodeat; vel ex eo liquet.

Quod denominatio necessarii, et liberi, in impulsu voluntatis, non importat aliquid intrinsecum physicum, sed solam extrinsecam denominationem relatam a voluntate libere, vel necessario operante; ut constat in motibus indeliberatis; etsi primo primis, qui sunt actus necessarii, et acceditente deliberatione rationis, tanquam ad liberos, nulla mutatione physica, vel intrinseca, accedente, sed sola extrinseca denominatione.

Deinde; quod si Deus per voluntatem suam necessitaret voluntatẽ creatam ad consentiendum, ut putamus, quẽ libere egit in hoc tunc nulla facta mutatione in tali influxu, realiter; a denominatione liberi, ad denominationẽ necessiffi induxis.

43 Ex quo detegitur discretio, vel quod intercedit inter voluntatem Dei, dum eligat potentiam totalem ad gradum proportionati, aut complecti principi causatiuus supernaturali; et eamdem voluntatem divinam, dum adigit voluntatem creatam ad unam partem contradictionis. Voluntas enim divina inoluens potentiam totalem modo breui agens in intellectualem respondet in influxu potentiae virtutis physicae mutatio intrinsece supernaturalitatis, quae adstabit non posset voluntati creatae non eleuatae a voluntate Dei supplente formam et habilitatis supernaturalis praemissa; qua tamen liberum, de necessitate in se non circũscriptatis non sunt affectiones intrinsecae illius, sed merae extrinsecae denominationes; ideo, ut idem impulsus harum habitudinũ vicissitudini substituatur, nõ eget physica accretione aliqua, aut intrinseca mutatione.

Deinde; quod si Deus esset agens necessarium, necessitaretur liberum arbitrium, ut constat ex textu Scoti transcripto, sub num. 8. quia tunc non componeretur potentia Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet, sed determinate ad unum per modum actus primi; et tamen ex parte effectus physici eadem ratione se gereret volitio Dei ut obit vicem actionis, et concursus, sicut se habet de facto, quando libere concurrit. De quo vide numer. 57. licet aliter se haberet quantum ad esse extrinsecum, et morale. Ex quibus opposita fundamenta nullo negotio conuellimus.

Refutantur fundamenta recentiorum Thomistarum autumantium; voluntatem compositam iudicio ad utrumlibet, non posse necessitari a Deo.

44 AD primum primae opinionis ex authoritate Augustini petitum, dicimus; quod inibi procedebat de indifferentia voluntatis ad utrumlibet intrinsece spectata; non tamen per habitudinem ad affixionem eam ad unam parte contradictionis, quę a prima causa trahi posset.

Unde tolleretur intranea indifferentia voluntatis, si ab intrinseco non esset potens ad utrumlibet, ita ut, a quidditatiua ratione sua, in utramque contradictionis partem conari nequiret; non tamen absumeretur intrinseca voluntatis facultas, et natiua vis, si de absoluta Dei potentia necessitaretur ad assensum; sicut nec destruitur, eo quod in motibus indeliberatis non operetur libere; sed aliqualiter se gerat adinstar necessarii agentis.

Ad secundum argumentum; quod tunc voluntas prosequeretur obiectum incognitum, quando illi proposita non esset ab intellectu illa contradictionis pars, ad cuius assensum, vel dissensum necessitaretur; nec enim, ut voluntas necessario feratur in aliquod obiectum exigitur quod apprehendatur ab intellectu talis necessitas operandi: Sicut nec ad hoc, quod libere velit voluntas aliquod bonum, exposcitur quod intellectus cognoscat tale bonum libere appeti; sed sufficit, quod bonitas obiecti insinuetur absque eo quod proponatur necessitatis, vel libertatis, cõditio in impulsu voluntatis.

Aliis enim Caluiniani haeretici, qui effutiunt, in omnibus operibus, etiam prauis, a Deo necessitatem pati in malum prolaberentur necessario, et non libere; eo quod se non libere operari, sed a Deo ad malum agi, vel impelli, obstarent.

45 Ad tertium argumentum; quod licet voluntatem, a se indeterminatam ad utrumlibet, adigi in actu primo ad unam contradictionis partem, ita ut in oppositum proxime in actu primo, conari non valeat, sit quaedam praeternaturalitatis species in modo operandi voluntatis, absoluta tamen vis, seu coactio renuntiari non debet, eoquod voluntas in actibus elicitis vim pati nequeat, quam in imperatis sustinet.

Quod acute tradit Scotus, in 4. sentent. distinct. 29. quaest. unica. §. ad quaestionem igitur sub num. margin. 6. ubi inquit.

„ Contradictio est, voluntatem simpliciter cogi ad actum volendi; quia cum violentum sit ex, 3. Ethicorum, (cuius principium est extra non conferente vim passo;) intellige, passo vim, id est, violentiam non conferente, non negatiue; sed contrarie. „ Quod est dictu; violentum est, quod est totaliter a principio extrinseco, quod est contra inclinationem passi; et velle non potest sic inesse voluntati, quia tunc nolens vellet, vel volens nollet; et sic sequitur propositum.

Quo fit, ut sicut implicat, quod actus volitionis sit contra internum impetum facultatis impulsiuae, sicut motus surfurfum est contra inclinationem lapidis grauitatis; ita et contradictio nem involvat, quod voluntas quoad actus elicitos violenter agi queat. Praecipue cum nullus impulsus, qui a voluntate necessario effluat, licet liber non sit, non voluntarius esse queat, in ea voluntarii acceptione, quae sonat actum pullulantem a principio intrinseco cum cognitione. Unde, sicut actus primo primus, qui effluit a voluntate tanquam a principio determinato ad unum, non est violentus voluntati; ita neque vim, vel absolutam coactione, pateretur volũtas elicitis proprios actus, quantumuvis in actu primo affixa ad unam partem contrarietatis, et contradictionis.

46 Ad quartum argumentum; impressionem habituum supernaturaliũ, qui subduntur nutui, liberoque usui voluntatis, non suppeditare exempla illius necessitatis absolutae quae creatae voluntati a Deo inferri posset; quã tamen necessitandi rationem optime elucidari autumamus immissione formae praeuiae, seu virtuosae motionis, quae ab aliquibus astruitur, ut ostendimus sub n. 37. si ea motio sit qualitas de ordine, et specie potentiae, vel principii actionis, sicut et apparet sustinendum, cum actionis creatae non detur alia creata actio.

Ad confirmationem; quod, ut ex confictutis sub num. 40. satis superque constat; per solam Dei voluntatem lic vinciri potest facultas impulsina creata, ut ad alteram contradictionis partem proxime conferre nequeat. Quare, dum nobis obiicitur; quod sequeretur, quod per meram denominationem extrinsecam contraheretur intranea voluntatis potestas ad utrumlibet.

Respondetur; quod si extrinseca denominatio in ea uniuersalitate usurpetur, ut complectatur quamlibet assistentiam physicam extrinsecam divinae voluntatis, ut est facultas exequens Dei ad extra, eo quod alliget voluntatem creatam ad unam partem contradictionis absque immutatione intrinseca voluntatis creatae; in ista acceptione, ita verum esset voluntatem creatam per extrinsecam denominationem ad unam partem affigi; sicut verum est, eamdem voluntatem absque intrinseca immutatione ad assensum adigi.

Verum, quia denominatio extrinseca etiam extenditur ad connotatione increatae voluntatis nullatenus coniunctae per modum usus, seu causalitatis ad extra facultatis divinae exequentis cum voluntate creata, sed per modum interni propositi, vel merae intentionis finis; qualiter praedestinatio electorum ad determinatum gradum gloriae ante scientiam visionis meritorum denominat Petrum extrinsece destinatum ad gloriam, absque eo quod talis increata volitio ad instar usus, vel causalitatis ad extra facultatis divinae exequentis, cõponatur voluntati creatae ad physicum influxum.

Ideo voluntas divina efficacitate sua adigens voluntatem creatam ad assensum, ita ut dissentiri nequeat; non est dicenda per solam extrinsecam denominationem assistere voluntati creatae, ea ratione, qua actus praedestinandi mere extrinsece concernit praedestinatum; sed per veram coniunctionem physicam, non in genere causae formalis, sed efficientis, adinstar illius, quae intercedit inter facultatem impulsiuam creatam, et voluntatem divinam, dum supplet habitum charitatis, et constituit voluntatem proxime, et proportionate valentem ad impulsum supernaturalem, absque ulla immutatione intrinseca facultatis impulsiuae, quae antecedat actualem influxum.

Ad alteram oppositionem numer. 32. de contradictoriis denominationibus divinae voluntatis necessitantis, vel non necessitantis voluntatem creatam, quae necessario exposcant mutationem physicam, et intrinsecam in impulsu voluntatis creatae; patet ex dictis, sub numer. 41. usque ad 43. et magis ex dicendis sub num. 57. Dilutio oppositionum Soarij; et examen placiti alterius Neoterici circa compositionem potentiae Dei cum arbitrio creato.

§. 1.

AD fundamentum secundae opinionis Francisci Soarez; patet ex obseruatis, sub nu. 46. tantum enim probat, quod oppositi effectus priuandi, vel non priuandi voluntatem dominio, quod sibi vendicat in suos actus, exigant disparitatem physicae coniunctionis voluntatis divinae (quae facultas exequēs est) cum voluntate creata in actu primo; quae physica compositio astruitur sine mutatione intrinseca, vel in genere causae formalis, voluntatis creatae. Ea ratione, qua voluntas Dei, seu facultas exequens eius, assistit intime per specialem coniunctionem physicam potentiis vitalibus, dum illas euehit ad seriem completi, et ad aequati agentis in actu primo supernaturaliu actuū; absq; intrinseca immutatione harum potentiarum in actu primo.

Illud vero discrimen, quod intendit Soarius ex parte necessarij, et liberi impulsus; omnino impro batur in sentētia Scoti autumātīs, Deum, cū libere praedefinit impulsum volūtatis creatae, nō praemittere scientiam cooperationis liberi arbitrii.

Quare ad confirmationem dicimus; quod a voluntate Dei inferēte necessitatē libero arbitrio, peteretur firmior et inimpedibilior affixio in actu primo ad unam partem contradictionis; non vero in actu secūdo, quam a voluntate Dei libere praemonēte volūtate creatā ad actualē influxū. Quia necessitas illa extrinsecae praedeterminationis, quā asseuerat Scotus, licet sit necessitas consequentiae, et ex hypothesi act’ secundi, ea tamē astruitur, ut nullo tenus impediri queat de facto et de inesse, etiam ante praescientiam cooperationis causae creatae; cū involvat sensum cōpositū actualis cooperationis, est enim praedeterminatio cōcursus. Attamen in ea hypothesi, in qua liberum arbitriū creatum necessitaretur per voluntatem extrinsecam, et increatam Dei; licet operatio liberi arbitrii non esset alterius rationis quoad esse physicum intrinsecum, esset tamē omnino ablimitisa quoad rationem extrinsecam, et moralem; ob habitudinem ad voluntatem Dei componentem suam potentiam ad unam partem contradictionis, ac si esset agens necessarium, et in actu primo determinatum ad unum, ut patet ex dictis, sub num. 41.

48 Unde incidit examen modi dicendi Villegas Primarij Complutensis; qui cum expresse sustineat praedeterminationem per absolutum propositum voluntatis divinae, in super et cōstituat, liberum arbitrium compositum iudicio, et plenae deliberationi ad utrūlibet, posse necessitari i Deo, ut patet ex pronuntiatis praedicti authoris, quae transcripsimus supra, sub numer. 36. videtur tantum adstruere virtualem, et non formalem, compositionem voluntatis divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet.

Ita enim habet in suo opere de Deo uno, in controversia 12. de Concordia voluntatis divinae cum nostra voluntate disp. 1. in fine disp. §. Ad secundā rationem. Ubi subiicit.

Difficile non est declarare, quomodo ex parte Dei paratum concursum nostra voluntas habeat ad oppositam operationem; quoniam est quidem decretum, quod antecedere defendimus, rationemque concursus Dei sortitur; sic formaliter effectio eius operationis, quam statuit, ut virtualiter sit voluntas opposita. Nam decretum, quod non solum ad substantiā operationis, sed etiam ad modum contingentiae illius, refertur; praedictam energiā in se concludit.

Et postea re enodās subdit. Nec mirū si decretū, quod relatū ad hāc actionem est formaliter voluntas illius; sit eo ipso atque est ad eam sub tali modo, voluntas virtualis dissensus, atque consensus oppositi. Possumus ergo, etsi decretū antecedēs sit absolutū et efficax, nō prosequi honestū, et amplecti delectabile; nec enim videas, cur nō sufficiat, ut utrūque possimus, virtualis aequiualens voluntas, in tali decreto inclusa.

Refellitur placitum Villegas inficiantis formale propositum Deo circa copositionem potentiae divinae cu libero arbitrio ad utrumlibet in actu 1.

Verum enim vero, licet aestimet Villegas se nullo negotio potentiam Dei cum usu liberi arbitrii componere, dum volitionem absolute praestituentem assensum voluntatis creatae, iudicat virtualiter praemovere ad dissensum; ac aestimo, virtuale propositum rem non expedire.

Oppugnatur 1.

Tum, quia (ut liquet ex dicendis, sub numer. 51.) voluntas illa, quae ita fit absoluta prosequutio assensus, ut exprimat fugam circa dissensum (non tantum secundum virtuale, et implicitum voluntarium in Deo, sed etiam secundum formale, et explicitum,) nequit afferi virtualis voluntas dissensus. Nisi illa virtualitas, aut eminentialis praemotio ad oppositum, reuocetur in formale, et absolutum decretum componendi potentiam Dei ad utrumlibet in actu primo cum voluntate creata.

Excutitur 2

Tum praeterea; quod si non fateamur in Deo explicitum, et formale propositum componendi potentiam suam in actu primo ad utrumlibet, nimirum ad assensum, vel dissensum, sed solam voluntatem formalem assensus, virtualem vero dissensus agnoscamus; fieret, ut liberum arbitrium creatum non referret potentiam moralem, formalem, et proximam, ad dissensum, sed solum remotam, et virtualem. Quia sicut implicat potentia formalis, et proxima, ad operandum in quolibet agente creato, si illi non assistat proxime in actu primo facultas exequens causae primae, ita et repugnat formalis, et proxima potestas liberi arbitrii creati ad assentiendum, et dissentiendum, si non componatur libero arbitrio creato potentia Dei in actu primo expedita ad utrumlibet ex vi propositi liberi.


Expenditur decretum de componenda potentia Dei ad utrumlibet cum libero arbitrio creato; et an tale decretum immutet voluntatem creatam?

Duplex consideratio conversionis potentiae Dei cum libero arbitrio.

49 VErum, quia praemissa pressiorem discussionem efflagitare videntur, obseruandum est; quod sicut voluntas, vel liberum arbitrium creatum spectari potest dupliciter, vel in actu primo, inquantum est indifferens ad utrumlibet ante exercitium actionis; vel in actu secundo, quando exercet se ad alteram partem contradictionis. Ita voluntas Dei, vel facultas exequens eius, quatenus connotat liberum arbitrium, et illi componitur ad influxum, etiam vel considerari valet in actu primo; nimirum ut praesto est libero arbitrio ad utrumlibet ante actualem influxum; et quatenus componitur libero arbitrio in actu secundo ad exercitium operationis. Quod omnibus indubitatum, et in confesso esse debet; quia sicut nullum agens operari valet absque concursu Dei, ita nec agere potest ad utrulibet absque apparatione cocursus ad utrumlibet.

Decretu coparadi potentiã Dei cum libero arbitrio ad utrũlibet est distinctũ a decreto creationis.

Quod decretum apparandi potentiam divinam libero arbitrio ad concursum ad utrumlibet, distinctum esse debet a decreto creationis; cum stante decreto creationis, possit potentia Dei componi cum libero arbitrio in actu primo ad unam tantum partem contradictionis; ac proinde, ut liberum arbitrium necessitaretur; ut constabit magis ex dicendis infra, sub n. 53. et 54.

Cõfirmatur ex Scoto.

Quod autem decretum componendi potentiam Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet sit sustinendum de mente Scoti, et quod decretum istud sit distinctum a decreto creationis. Patet in illa hypothesi Scoti, quod Deus esset agẽs necessarium;in qua hypotesi asseuerat Scotus, quod necessitaretur liberum arbitriū. Cuius pronuntiati nulla alia ratio esse potest, nisi quia, si Deus esset agēs necessarium et determinatū ad unum, nō posset componere potentiam fuā cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo, de quo adi n. 57.

Si autem respondeas; quod si Deus esset agēs necessarium, tolleretur liberum arbitriū cū omnibus requisitis ex parte principii intrinsecae ad operandū ad utrumlibet; ac proinde euanesceret hypotesis Scoti.

Ut ut id fit, quod repugnaret existētia liberi arbitrii cum omnibus requisitis ad operādū ad utrumlibet ex parte principii intrinsecae, si Deus nō esset principiū liberum ad extra; adhuc tamē inutilis cēfenda non esset hypotesis Scoti ad referēdam rationem liberae cooperationis. An praecise spectata sit per solam habitudinem ad principium intrinsecum compositum plenae deliberationi ad utrūlibet? An etiā per comparationem ad primā causam? Ita ut si prima causa componeretur in actu primo determinate ad unū, subesset libertas operationis liberi arbitrii creati quantumuis compositi plenae deliberationi ad utrumlibet.

Separat igitur Scotus decretū creationis liberi arbitrii, a decreto componendi potētiā Dei cū libero arbitrio ad utrūlibet; siquidem data existētia termini creationis, nempe liberi arbitrii creati, disquirit, an necessitari queat ab extrinseco, ob potētiā Dei composita in actu primo ad unā partē contradictionis?

Utilitatē vero huius hypotesis Scoti defendit Vazquius 1. p. disp. 200. c. 1. n. 1. licet cū Caietano, et Camerario teneat, quod quāuis prima causa operaretur necessario; adhuc liberū arbitriū creatum se libere gereret, si ex se et ab intrinseco liberū esset; de quo adi Vazquium disp. 100. citat. 1, cap. 3.

50 Quo praesupposito dicimus; quod in illa hypotesi, in qua Deus imprimeret volūtati creatae formā operatiuam vel principiū operādi vi inimpedibili affigens liberū arbitriū in actu primo ad alteram partē contradictionis; non componeretur ad utrūlibet in actu primo potētia Dei, vel facultas exequēs eius, etiā supposita plena deliberatione rationis, et propositione obiecti ad utrumq; partē contrarietatis, et contradictionis

Quia alias Deo inessent duo decreta opposita; aliud de affigenda voluntate creata per formā omnino contrahentē in actu primo liberū arbitriū ad assensum verbi gratia: et aliud de componenda in actu primo potētia divina ad utrūlibet cum libero arbitrio.

Cum autē apud Scotum certo certi fit, quod omnis causalitas attinēs ad genus causae efficiētis, quae praestari queat a virtute creata, suppleri valeat a potētia Dei immediate; ut egimus loco citato in cōtr. 9. de visione Dei, in ar. de supplebilitate luminis gloriae. Fit inde, ut sicut reddi nequit ratio euidētē involvēs implicationē, cur Deus nequeat imprimere volūtati formā aliquā creatā acuminis, et energiae potētioris, quae sic cōtrahat in actu primo volūtatē, quod adigat liberū arbitriū ad alterā partē contradictionis in actu primo, etiā data propositione obiecti ad utrūlibet? in qua hypotesi, potentia Dei, vel facultas exequens eius, non componeretur in actu primo ad utrumlibet voluntati creatae.

Ita Deus per potentiam et voluntatem suam taliter compositam in ratione principii particularis suppletis formam illam creatam alligantē voluntatem per modum actusprimi, etiam necessitaret voluntatem creatam; ita ut in actu primo non componeretur libero arbitrio ad utrumlibet, sed ad eam tantum partem contradictionis, adquā adigeret forma illa creata, cuius causalitatem suppleret divina voluntas, ac si esset agens necessarium determinatum ad unum.

51 Sed obiicies contra praemissa pronuntiata; primo. Quod ideo voluntas Dei in illa hypotesi, in qua necessitaret liberum arbitrium, non esset compossibilis cum alia voluntate componente potentiam divinam ad utrumlibet cum libero arbitrio; quia ita praedefiniret assensum, verbi gratia, ut etiam politiue excluderet dissensum; adde et principium dissentiendi.

Sed velle praedefinitiuum, quod de facto adstruit Scotus, etiam determinat per modum principii anteuertētis operationem nostram; quia absolutum velle Dei, ita est actio Dei ad extra, quod etiā fit principium nostri assensum; et ita praestituit efficaciter talem partem contradictionis, ut non solum per implicitum, et virtuale voluntarium, sed etiam per volitionem formalem, et explicitam excludat alteram partem contradictionis; igitur non est compossibilis talis voluntas praedefinitiua cum apparatione, vel compositione potentiae divinae ad utrumlibet in actu primo, vel per modum principii.

Oppositio 2. quod liberum arbitrium necessitaretur per volitionem increatam, quae esset principium qualitatis praedeterminantis 52 Deinde obiicitur secundo; quod si Deus determinaret liberum arbitrium, per eam voluntatem increatam, quae esset principium qualitatis impressae, quam aliqui constituunt ad praedeterminandum liberum arbitrium; absque dubio voluntas ea Dei necessitaret extrinsece liberum arbitrium, (si illud necessitat intrinsece qualitas illa, aut virtuosa motio, praemovens, et praedeterminans.) Atqui non minus contrahit voluntatem creatam volitio illa Dei per modum concursus, quam adstruimus; ergo haec etiam necessitat.

Ad 1. oppositionem; qualiter voluntas Dei determinet in actu 1. et in actu 2. 53 Respondetur; quod velle Dei tunc concurrit per modum principii, quando producit principium operationis; vel supplet principium operationis, dum sufficitur vice talis virtutis operatiuae. Tunc vero influit ut mera actio, et concursus, quando non suppeditat principium agendi, sed tantum contrahit per modum actus secundi.

Optime instantia adnotam dirigendum Quod expendi potest adhibita instantia, quam praemisimus; de suppletione habitus luminis gloriae per voluntatem Dei seu facultatem exequētem eius compositam in ratione principii particularis. In qua hypothesi, velle Dei gerens vicem habitus luminis concurreret ut speciale principiū complens intellectum creatum in ratione principii supernaturalis proportionati ad supernaturalem influxū; de facto autem cum voluntas Dei influit cum intellectu composito habitui luminis, nõ se gerit ut principiū supplēs

Liberū arbitriū necessitaretur per voluntatem Dei, quae esset principiū qualitatis de specie potestate. virtutem agendi in actu primo, sed per modum merae actionis, et concursus actualis.

54 Unde, licet necessitaretur liberum arbitrium per eam volitionem divinam, quae esset principium qualitatis determinantis nostrum consensum; eo quod liberum arbitrium in actu primo praesupponeretur contractū per eam virtutem vel qualitatē, quae a voluntate vel potentia Dei effluxisset ac proinde talis voluntas Dei saltem mediate necessitaret liberum arbitriū quatenus esset principiū virtutis creatae necessitantis voluntatem nostram immediate et intrinsece.

Nõ necessitatur per decretum gerēs vices merae actionis. At non necessitatur liberum arbitriū per volitionem divinam, quae tantum immediate attingit nostrum consensū et non immittit, nec supplet aliquod principium determinans ad assensum. Quia haec volitio solum spectans contractionem nostrae voluntatis prout in actu secūdo, nõ opponitur vel destruit compositionem omnipotētiae in ratione actus primi ad utrūlibet; sicut e contra determinatio vel affixio volūtatis in actu primo ad unam partē contradictionis, opponitur indifferentiae voluntatis in actu primo.

Satisfactio ad 2. obiect. Ex quo etiam liquet ad secundam obiectionem.

Retorquetur ratio contra adversarios in decreto absolutocōcurrendi. Adde; quod si praemissa obiectio ex n. 51. alicuius esset roboris; etiam perstringeret communem doctrinam de absoluta voluntate Dei praestãdi concursum determinatum ad alterã partem contradictionis cū explicito et formali voluntario denegandi actualē cõcursum ad oppositum.

Voluntas cõcurrendi non opponitur apparationi cõcursus ad utrumlibet in actu 1. Cum tamen contractio ista per modū actus secundi, vel actualis concursus, in communi sententia omnino alia sit a voluntate Dei imprimente principiū contrahens voluntatem creatam in actu primo ad unam partem contradictionis; praedeterminatio enim illa, quam de mente Scoti recipimus, tãtū concursus est.

Cautio pro asseclis Scoti, et summis virum promotiatorum Scoti ere. 55 Caeterū, pro Scoti asseclis vel id serio obseruatum volo; quod Scotus ubiq; insectetur praedeterminationem per formã intrinsecã, ut libertati adversam; insuper et omnē praedeterminatione etiam extrinsecã, quae attineat ad actū primū operandi, et non ad actū secundum operationis.

Testimoniū 1. cōtra praedeterminatōnem intrinsecam. Scotus Ut liquet ex Scoto a nobis transcripto sub numer. 10. huius articuli, ubi expresse sustinet. Quod sit contra naturam, et rationem libertatis, quod voluntas creata determinetur ab habitu, vel aliqua natura inferiori. Ubi sub nomine habitus quamlibet formam creatam intrinsecam, vel virtutem operatiuam complectitur.

Adde etiam testimonium praemissum ex numer. 18. ubi expresse inficiatur praedeterminationem per impressio nem alicuius intrinseci; subdit enim. Quod causa prima in causam secundam non est influentia nova, quae sit creatio alicuius inhaerentis causae secundae; sed influentia ibi est determinatus ordo causarum in agendo effectum communem. Ubi perspicue contractionem creatae voluntatis per naturalem in agendo sympathiam cõstituit absque immutatione intrinseca.

Quod etiam talis sympathia non importet aliquid praeuium, per modum principii antecedentis in actu primo actualem concursum Dei, et creaturae eo autumat, quod Deus non sit libero arbitrio causa deficiendi; Quia nulla intelligitur subtractio causae prioris propter cuius defectionem possit voluntas recte agere.

Satisfactio ad quaedam obiecta contra nostram sententiam de compositione potentiae Dei cum libero arbitrio creato.

56 SED Adhuc restat nodus dirimendus circa compositionem potentiae divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet; videtur enim fictitia talis apparatio ad agendum cum voluntate creata ad utrumlibet.

Eo quod si daretur huiusmodi compositio, deberet esse obiectum alicuius decreti liberi, vi cuius praestituerit Deus expedire concursum ad utramque partem contradictionis, ut voluntas creata se se ad utramque partem exercere posset; cum nullum agens creatum sit proxime potens ad ullam operationem absque influxu Dei.

Atqui tale decretum apparans potentiam divinam ad utrumlibet videtur implicatorium; cum repugnet libera voluntas in Deo, quae nõ inferat mutationem realem in obiecto, vel cõnotato; nulla vero sit possibilis mutatio physica, quae respondeat decreto componenti ad utrumlibet facultatem exequutiuam cũ libero arbitro; sicut et obstat aliquis effectus virtutis exequutiuae, qui sit indifferens ad utrũlibet.

Licet enim attingat prosequutionem et fugam, amorem, et odiũ, non tamẽ aliquem terminum contractũ et physicũ qui sit indifferens ad amorem vel odiũ. Quare concursus determinatus ad amorem, et concursus determinatus ad odium, qualitercũque elicitur a potẽtia Dei vel facultate exequente; nequit esse cõnotatum alicuius decreti liberi cõponentis virtutem exequutiuam Dei cṹ libero arbitrio creato indeterminate, et ad utrumlibet.

57 Verum haec ratio, quae premẽs est apud Vazquium, et recẽtiores aliquos non urget adstruẽtes, decretũ liberum nõ necessario exprimere, aut inferre, mutationem physicã in obiecto. Quod et perspicuum redditur in decretis cõditionatis circa ea obiecta, quae nunquam erunt; de quibus late in distin. 3 huius controu.

Deinde; quod si Deus componeret essentiã suam intellectui in ratione speciei impressae ad visionem beatificam, ita ut foecundaret intellectum in actu primo completum, tam ex parte potẽtiae, quam ex parte obiecti; et postea denegaret influxũ actualem ad partũ notitiae visionis.

Tunc intellectus trãsiret de non esse completi et foecundati principii visionis, ad esse talis; nulla facta mutatione intrinseca in intellectu, quae posset esse connotatum decreti componentis essentiant divinam in ratione speciei.

Quod etiam in ar. citato de supplebilitafe luminis gloriae per auxiliũ ostendimus in ea hypothesi; quod voluntas Dei vice agentis particularis suppleret defectum habitus luminis in actu primo; et quod intellectui taliter eleuato per volũtatem vel facultatẽ exequentem supernaturalem et increatam Dei, denegaretur actualis influxus in visionem beatificam.

Tandem vel id nobis pro comperto est; quod quando virtus agendi non exigit quod sit intrinsece per in haerentiam composita alteri comprincipio, sed solum illi intime assistens; (qualiter praesto existit facultas exequens Dei libero arbitrio creato, tunc talis conventus ad agendum, vel apparatio proxima comprincipiorum in actu primo, valet esse obiectum decreti liberi divinae voluntatis absque immutatione intrinseca illius facultatis, quae completur, et expeditur in actu primo ad agendum. De quo adi quae expendimus infra, in hac controversia, distinct. 3. de Scientia conditionatorum, artic. 2. sub numer. margin. 31.

Alia ratio ex doctrina Scoti. Deinde specialiter arguitur ex doctrina Scoti a nobis transcripta, sub num. 8. ubi autumat, quod si Deus esset agens necessarium; liberum arbitrium necessitaretur, eo quod nõ componeretur illi divina virtus in actu primo ad utrumlibet; siquidem ex hypothesi adstruitur Deus agens necessariũ determinatum ad unum.

Urgetur ratio ex Scoto. In hac igitur hypothesi, aliter componeretur Deus libero arbitrio in actu primo, quam coniungitur de facto, cum praesto est libero arbitrio ad utrumlibet; cum tamen ex parte coope rationis voluntatis creatae nulla physica mutatio, vel absimilitudo, intercederet. Neque ex parte volitionis divinae gerentis vicem actionis; quia sicut dato quod Deus esset agens necessariu non concurreret per volitionẽ involventem conditionem cooperationis liberi arbitrii, sed per voluntatẽ absolutam; ita etiã cõcurrit de facto per volitionem absolutam.

Refellitur Vazquius. Ut agimus in ar. 5. huius dist. sub num. mar. 33. contra Vazquium asseuerante, quod Deus nec de potentia absoluta praedefinire queat operationem liberi arbitrii; eoquod tali praedefinitioni nõ responderet aliqua mutatio physica in obiecto; nec aliter se gereret physice operatio liberi arbitrii praedefinita, quam non praedefinita.

Corollariũ ex praelibatis. Quod autem apud Scotum, cui suffragãtur Theologi celebriores, pro cõperto sit, quod decretum liberum non exigat cõnotationẽ obiecti physice immutati; ostẽdimus in hac controu. dist. 3 de scientis conditionatorum, ar. 2. n. 29. 30. et 31. Quibus praemissis, nullo negocio diluimus oppositionem, quae adoritur decretum cõponẽs facultatẽ exequentem increatã ad utrumlibet cũ libero arbitrio; eoquod tale decrecũ nõ connotet vel inferat mutationem physicam.

Alia oppositio cõtra apparationem cõcursus ad utrumlibet in actu 1. § 8 Quare magis urget aliorũ obiectio, quae vel sic nostrã impetit sentẽtiã. Quatenus futilis videatur ea praeparatio vel compositio ad utrũlibet in actu primo potẽtiae divinae cũ libero arbitrio, quę anteueniat exercitiũ cooperationis vel cõcursus; siuelle Dei prioritate a quo praestituat assensũ nostrae volutatis. Si enim assensu praedecernit in actu secũdo, nõ expectata sciẽtia cooperationis liberi arbitrii; ad quid apparat voluntati concursum ad dissentiendũ?

Satisfactio ad obiectum. Respõdetur; quod compositio potentiae divinae ad utrũlibet cũ libero arbitrio in actu primio omnino astruẽda est; quia alias liberũ arbitriũ non esset proxime et moraliter potẽs in actu primo ad utrũlibet, si illi praesto non esset facultas exequẽs Dei in actu primo ad utrũlibet. Quãobrem in illa hypothesi in qua Deus esset agẽs necessarium, necessitaretur liberum arbitriũ creatum apud Scotum; quia Deus non componeret potentiam suam ad concursũ in actu primo ad utrũlibet, sed determinatam ad unum in actu primo.

Qualiter cõstet apparatio ad utrũlibet cũ praedeterminatione concursiuat Praedeterminatio autẽ per modum actus secũdi etiam necessario sustinetur ob contractionẽ potẽtiae creatae ad tale individuum actionis; de qua in ar. 5. huius dist. in digresione physica. Quia actio Dei debet anteire actionẽ creaturae, ut pote quae contrahat potẽtialitatẽ creaturae ad tale individuum actionis; et omne contrahens anteuenit contractum, ut ratio eius in tali esse contracto, aut determinato.

Retorquetur oppositio cõtra Soarium. Si autem praedicta oppositio aliquid concluderet, etiam perstringeret Soarium; qui cum absoluta praedefinitione actuum bonorum adstruit expeditionem potentiae exequutiuae ad utramque partem contradictionis; imo et contra omnes adversarios physicae praedeterminationis, vel sic retorqueri posset.

Item et contra caeteros oppugnatores physicae predeterminationis. § 9. Quia quando Deus constituit vocare vocatione non congrua, non solum concurrit ad dissensum cum negatione implicita, et virtuali assensus, sed cum volitione formali, et explicita, quam receptior Theologia sustinet in Deo respectu obiectorũ, quae nunquam existent; circa quorum non futuritionem, non solum defertur Deo implicitum, et virtuale voluntarium, sed etiam formale, et explicitum. Si igitur Deus ea ratione hominem vocare decreuit, qua praesciuit eum non consensurum, excludendo consensum per expressum, et formalem actum sugae; ad quid homini taliter vocato apparat concursum ad assensum?

Hanc vero compositionem potentię Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet expresse tutatur Scotus in 2. sent. distinction. 37. quaestion. 2. §. Ad solutionem istorum obiectorum, sub n. marg. 14 ubi ita habet.

Dando voluntatem liberam dedit antecedenter opera recta, quae sunt in potestate voluntatis; et ideo quantum est ex parte sui dedit rectitudinem omni actui voluntatis.

Ubi pende illa verba; dando voluntatem liberam. Quae meo iudicio id volunt; ut ad voluntatem creatam liberam, necessaria sit ea divinae potentiae compositio cum libero arbitrio creato, quae in actu primo sit ad utrumlibet; ita ut quamuis se ad malum exerceat, semper illi sit potestas ad bonum ex parte primae causae omnino expedita. Nec enim dixit Scotus, quod dando voluntatem creatam, largitus etiam sit Deus rectitudinem quantum est ex parte sui; sed consuito adiunxit, dando voluntatem liberam; quasi ad libertatem voluntatis, prout excludit necessitatem a principio extrinseco, requiratur, quod Deus expediat in actu primo voluntatem ad utrũlibet, illique ad utrũlibet apparet concursum.

Quamobrem Hugo Canellus in Scholio huius loci talem compositionem Dei cum libero arbitrio, de sensu Scoti agnouit, licet in hoc displiceat, quod vel inde praemotionem physicam refellat; quasi non constet apparatio potentiae Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo, cũ praemotione per concursũ in actu secundo; cui oppositioni satis fecimus in praelibatis.

Quare melius, et conformius ad mentem Scoti Angelus de Monte Piloso, in summa Theologiae, tomo secundo, partis 1. disput. 30. artic. 9. cum sub numer. margin. 7. §. Dicimus ultimo. asseruisset; Radicem omnino primam, et adaequatam divinae praescientiae comparatione rerum determinate futurarum ex causis liberis, petenda[m] esse praecise ex praefinitionibus divinae voluntatis virtualiter involventibus etiam liberam determinationem activam praedictarum causarum.

Ubi perspicue defendit praefinitionem concursuum cum prioritate, non (in Quo) sed prioritate (a Quo sive naturae,) quam expresse tutatus est, in articul. 8. antecedenti eiusdem disput. 30. Eo tamen stante, profitetur compositionem potentiae divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo; quam tradit in articul. 9. iam citato, §. Hic supponimus, sub nu. marg. 4. ubi habet.

Supponimus concursum, quo Deus concurrit cum causis secundis ad agendum simul, duobus modis considerari posse; scilicet quatenus paratum;et quatenus exhibitum: Priori modo est virtus divina proxime applicata in actu primo, per absolutum decretum divinae voluntatis, quo Deus ab aeterno statuit in tempore agere cum causis secundis seque illis accomodare secundum exigentiam connaturalis modi agendi ipsarum. Et cum ipsae in se habeant modum connaturalem agendi essentialiter diuersum; hinc etiam diuerso modo in actu primo paratur concursus causis naturalibus, ac paratur causis liberis; nam prioribus paratur prorsus determinatus ad certam speciem actus, posterioribus vero e contrario paratur omnino indeterminatus, et indifferens tum ad certam speciem actus, tum etiam ad individua sub qualibet specie, etc. Obtunduntur oppositiones Iacobi Alarcon impetentis compositionem Potentiae divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo; Ubi etiam refellitur Lessius autumans Deum, et liberum arbitrium creatum ex aequo, et quasi caeca ratione componi ad concursum.

Occurres cum Alarcon, 1. par. tractat. 2. de Scientia Dei, disp. 5. cap. 8. ubi late agit contra Soarium, et Herice, autumantes; dari decretum aliquod liberũ, per quod componatur potẽtia divina ad utrumlibet cũ libero arbitrio ante exercitiũ operationis. Quare in eodẽ, c. 8. §. 3. nume. marg. 33. asseuerat quod assistentia divinae Omnipotentiae ad operandum cum causa secunda; est obligatio quaedam moralis in Deo orta ex decreto libero, quo praestituit se ad operandum componere cum causis secundis iuxta causarum exigentiam.

At ex dictis videtur praedictus author manifeste ad hominem premi; eo quod idem sit, idemque prorsus sonet, decretum Dei inferens obligationem moralem ad assistendum libero arbitrio iuxta exigentiam illius; ac decretum cooperãdi cum libero arbitrio ad utrumlibet. Quia sicut liberum arbitrium iuxta exigentiam suae conditionis est prorsus indifferens moraliter, et proxime ad utrumlibet; ita et connotat causam primam sibi ad utrumlibet in actu primo ex pacto apparatã ante exercitium influxus.

Eo quod apud eundem authorem sub §. 2. a num. 15. usque ad 18. sit impossibilis proxima, et moralis potestas ullius causae creatae, si illi praesto non sit potentia, vel facultas exequens causae primae; igitur implicat potentia liberi arbitrii praestans in actu primo, ad utrumlibet moraliter, et proxime, si illi non componatur potentia Dei ad utrumlibet; ergo illa obligatio moralis praestandi concursum libero arbitrio iuxta exigentiam talis principii indifferentis ad utrumlibet, imbibit decretum aliquod liberum componendi potentiam Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo.

Atque adeo rediret inquisitio de illo decreto Dei ad obligandum se libero arbitrio iuxta exigentiam illius ad utrumlibet; an inferat, referat ve, determinatum obiectum? (Ut agit idem Alarcon contra Soarium, et Herice, cuius fundamentum transcripsimus, sub num. 56.) Nisi velit Alarcon, quod obligatio assistendi in actu primo ad utrumlibet libero arbitrio, sit obiectum determinatum; qua etiam ratione potentia Dei in actu primo cõposita libero arbitrio ad utrũlibet, afferi etiam valet obiectum determinatum talis decreti.

Aut ergo non est de ratione decreti liberi, quod exprimat, inferat ve, mutationem realem et physicam; aut resultat in Deo obligatio moralis concurrendi ad utrumlibet ex natura rerũ, absque ullo decreto libero ex parte Dei quod merito confutat idem Alarcon. §. 3. sub nu. 34.

Praeterea; quod non sit de ratione decreti liberi, quod inferat mutationem in obiecto, vel connotato; ostenditur in ea hypothesi, in qua Deus non reuelasset tale decretum; imo nec id propositum adiuuisset concurrẽdi cũ creaturis iuxta illarum exigentiam; tamen cum illis infallibiliter operaretur, ob naturalem in agendo sympathiam.

Qualiter habitus infallibiliter componitur potentiae ad actionem caeco modo, non praemittens excitationem potentiae, sed illam infallibiliter comitans; qua ratione se gerere Deum respectu concursus creaturae asseuerauit Lessius, quẽ sequitur Alarcõ loco citato. §. 3. n. mar. 42.

In tali igitur hypothesi, Deus componeret potentiam suam cum libero arbitrio eadem ratione ex parte obiecti, et connotati sicut de facto concurrit, quando asseritur a praedictis authoribus obligatio moralis concurrendi orta ex decreto libero; et tamen nõ in tercederet decretum liberum; igitur decretum liberum non exposcit motationem in obiecto, vel connotato.

62 Dices cum Alarcon ibidem §. 3. num. 44. quod tunc in illa hypothesi in qua Deus non praestituisset concurrere cum causis secundis iuxta illarum exigentiam; aliter se haberent res ad operandum compositae. Quia tunc non suppeteret illis vis proxima, et moralis ad agendum; quae non subsistit absque decreto Dei de concurrendo cum creaturis.

Sed non euacuat vim rationis procedentis ex hypothesi (quam disputationis gratia admittit Alarcon ad eruendam veritatem,) quae supponit, quod Deus absque decreto per naturalem in operando sympathiam componeretur ad actionem cū causis creatis iuxta illarum exigentia: neque habitus comitatur infallibiliter actionem potentiae; In illa enim hypothesi, non posset negari potentia agendi moralis, et proxima in creatura ob denegationem assistentiae Dei cooperantis siquidem eo dato infallibiliter cooperatur Deus ad omnem actionem voluntatis creatae in praedicta suppositiōne admissa ab Alarcō, et tamen tollitur decretum; ergo potest tolli, aut poni, decretum, non immutato obiecto, aut connotato.

63 Verum enim vero, circa doctrinā Lessii, et Alarcon autumantium, quod supposito decreto applicante potentiam Dei ad agendum cum creaturis; divina virtus quasi caeca ratione trahatur ad operandum cum libero arbitrio; ita ut absque ulla excitatione, aut determinatione creaturae ad amorem, et odium, Deus concurrat ad amorem, et odium. Obseruandum est, praedictum pronuntiatum expugnare communem adversariorum sentētiam asseuerantium; Deum determinari a creatura ad producendum substratum peccati; de quo nos late in artic. 6. huius controvers. siquidem expresse sustinent. Lessius et Alarcon, non magis determinari Deum a creatura quoad actum odii, quam creaturam a creatore ita ut ex aequo componantur Deus, et creatura ad eliciendum materiale peccati.

Adde etiam; quod instantia illa petita a comitantia operationis habitus et potentiae; nullius est roboris. Eo quod potentia indeterminata ad tale individuum actionis non petat contrāationem ab habitu, qualiter causa creata determinatur a causa prima; ob quā rationem merito aestimamus, Deum, et creaturam non ita ex aequo ad agendum coniungi, sicut componuntur ad actionem potentia, et habitus absque ulla prioritate naturae. De quo presse in ar. 5. huius dist. in digressione physica de contractione voluntatis creatae ad tale individuum actionis praelio.

Sed quidquid sit de concursu temporali ad extra; adhuc contra Lessium, et Alarcon ostendere valemus, quod ineuitabilis sit, vel praedeterminatio operationum liberi arbitrii a Deo, ut vult Scotus cum communi sententia; vel quod Deus componat potentiam suam cum libero arbitrio imbibita cōditione a libero arbitrio purificanda; ut asserunt Soarius, Vazquius, et alii primarii ex Iesuitis authoribus.

Quia Deus ab aeterno, non solum constituit adire obligationem moralem concurrendi cum libero arbitrio iuxta illius exigentiam; sed etiam absolute decreuit cooperari cum libero arbitrio ad assensum, verbi gratia. Quia sicut assensus liberi arbitrii ab aeterno est immutatus obiective ad infallibilem futuritionem; ita et Deus, pro illo signo habuit determinatum decretum de existentia huiusmodi assensus.

Aut igitur decretum divinum determinatum ad futuritionem nostri consensus, imbibit hypothesim, si taliter velit voluntas creata; ac proinde sequeretur, quod illa volitio divina importaret conditionem a voluntate creata, purificandam, atque adeo operatio liberi arbitrii esset prior natura quam motio Dei; ut infra late, et presse ostendimus, in artic. 5. sequenti, contra Soarium, et asseclas asserentes hāc conventionalem compositionem voluntatis divinae cum libero arbitrio ad taliter cooperandum, si liberum arbitrium ita velit.

Aut ab aeterno Deus immutans obiective ad futuritionem, aut non futuritionem, actus liberi arbitrii, absolute se habuit, non involvendo hypothesim, si voluntas creata consentiat, aut dissentiat; qualiter Lessius, et Alarcon (ut vitent pressurā cōuētionalis applicationis a libero arbitrio purificādae) adstruūt, Deū in tēpore ex aequo cū libero arbitrio cooperari, ita ut non excitetur a libero arbitrio ad talem speciem actionis. Ac proinde fieret, ut aeternum illud statutum Dei de nostro consensu non referens conditionem, vel liberi arbitrii taliter attemperati, aut obedientis hypothesim, esset simpliciter praefinitiuum, et praedeterminatiuum; cum nil aliud sit, apud Scotum, et communem sententiam, statutum praefinitiuum, nisi propositum efficax non importans cōditionem a causa secunda purificandam.

Quam simultaneam, et ex aequo concurrendi rationem oppugnat Scotus, in 2. sententiar. distinction. 37. quaest. 2. §. Iuxta secundam viam. nume. marg. 2. Ubi habet.

Aut una voluntas determinat aliam et non nostra divinam; patet quia temporale non est causa aeterni: ergo e converso, et habetur propositum. Aut neutra aliam, et tunc neutra erit movens mota nec erit inter istas ordo essentialis.

Quae doctrina licet tradatur ab Scoto agente contra propriam sententiam de immediato concursu Dei ad actus nostrae volūtatis; procedit tamē ex propriis principiis Scoti admittētis ordinem essentialem inter causam secundam, et primam, et quod causa secunda non operetur nisi ut mota a prima; quod supponit in tota illa quaestione.

Urgens obiectio; de libertate operationum Christi Domini, et Beatorum.

64 SED Praetereunda non est contra doctrinam, quam praemisimus, premens ea oppositio, quae producitur a libertate operationum Christi Domini, et beatorum (ut constat ex num. 12.) sic ergo nostra sententia impeti posse videtur; supposito quod impeccabilitas Christi, apud Scotum, reuocetur in fruitionem beatificam, quae Christo Domino commnis est cum caeteris beatis.

Quia si apparatio concursus ad utrumlibet sufficeret ad hoc quod beato inesset libertas conatus ad fruendum Deo; insuper et potentia ad peccandum; ita ut solum in sensu compositionis renuntietur impeccabilis, nimirum ut componitur praemotioni divinae ad bonum; non vero in sensu diuisionis, seu ut apprehenditur cū omnibus requisitis ex parte principii operandi ante exercitium operationis.

Fieret, ut vel Christus non esset principium liberum suarum operationum, eo quod illi non appararetur concursus indifferens ad utrumlibet; vel si ob solam apparationem concursus ad utrumlibet sustineri valeret moralis, et proxima potestas ad utrumlibet, data tamen perpetua affixione ad bonum; sequeretur, quod Christus referret proximam potentiam ad peccandum.

Ita ut beato in patria, et Christo Domino, nulla alia suppetat impeccabilitatis ratio quam ea, quae congrueret homini confirmato in gratia, cui simpliciter fieret potestas ad utrumlibet, et expeditio concursus in actu primo ad contraria, et contradictoria; tantumque intercederet perpetua contractio ad bonum, ob extrinsecam Dei voluntatem praevenientem per modum concursus, vel actus secundi. Cum spectato omni eo, quod conferat ad rationem principii liberi, et defectibilis moraliter, nil sit in confirmato in gratia, quod cuilibet alteri iusto non suppetat; solumque sit diferimen ex parte voluntatis praedeterminantis per modum concursus, et actus secundi; quare sicut confirmatus in gratia absolute, et simpliciter asseritur peccabilis, ita et beatus in patria.

65 Dicimus; quod si beato expediatur concursus ad utrumlibet, et non affigatur ad alteram partem contradictionis ab extrinseca Dei voluntate in actu primo ante actualem cooperationem; tunc beatus absolute, et simpliciter censendus est principium liberum suae operationis. Cum contractio per modum exercitii, et in actu secundo, non tollat potentiam liberam, et moralem ad oppositum; ut liquet in actione concursus divinae voluntatis, dum liberum arbitrium creatum contrahit ad alteram partem contradictionis.

Quo praemisso; adhuc tenendum est, beatum alio specialiori titulo aestimandum censendum ve impeccabilem quam pronuntietur impeccabilis iustus viator in gratia confirmatus. Eoquod donum istud confirmationis in gratia non conferatur exigente statu viatoris, sed pro sola Dei munificentia; quod aliter sit in beato, cui ob claram Dei visionem, qua Deum possidet, perpetua illa praemotio ad iugem fruitionem debita est.

66 Quod potius urget in Christo Domino; qui ob hypostaticam, et substantialem sanctitatem, magis exigit vendicatque gratiae praemotionem, et regimen ad bonum; quo fit, ut absolute, et simpliciter impeccabilis pronuntietur. Eo quod affixio ad hanc parte contradictionis sit debita ob suppositionem antecedentem hypostaticae cõiunctionis, quae anteuenit actualem operationem.

Unde ante actualem influxum intercedit debitum regiminis, quod obligat Deum ex decentia morali, et spectata sanctitate substantiali suppositi operantis; ut tale suppositum simpliciter liberum ad agendum, et cui expeditur in actu primo concursus ad utrumlibet, perpetuo tamen ad bonum contrahatur.

Quod in Christo Domino ita intelligendum volo, ut illi non expediatur concursus ad utrumlibet, nec in actu primo, nisi intra metas honesti appetibilis, quod ineffabilem deceat filii Dei maiestatem; qualiter supra in controver. 9. de Visione Dei, dist. 1. subdist. 2. de principio supernaturali visionis ex parte potentiae, art. 1. num. marg. 53. asseritur libertas operationum Christi ob indeterminationem ad eliciendum bonum sub tali motiuo, aut sub alio, vel in tanta, aut tanta, intentione actuum.

Nec obstat pronuntiatum Scoti ex doctrina ibidem tradita; quod scilicet implicet natura creata, quae per naturam esset impeccabilis, et affixa ad bonum. Quia ibi loquitur Scotus de natura ab intrinseco contracta ad recti operationem; non tamen de contractione illa, quae ab extrinseco regimine peteretur.

Defenditur peccabilitas Christi, de absoluta Dei potentia, denegato illi perpetuo regimine ad bonum.

67 SED Adhuc insistes, nos acrius perstringendo; eoquod si Christi impeccabilitas a perpetua praemotione ad bonũ petenda iret; fieret, ut sicut Deus de absoluta potentia valeret naturam assumptam a Verbo non praemovere ad bonum, (sicut plures ex Scoti asseclis asseuerant cum Ioanne de Rada, 3. p. controver. 3. de Termino immediato unionis, artic. 3. in explicatione opinionis Scoti, conclusione 5. Et Philippo Fabro, in 3. sententiar. distinct. 3. quaestion. unica, disp. 27. cap. 4. praecipue sub num. margin. 21. quam etiam sententiam ab omni nota liberam censet Petrus de Lorca, 3. p. q. 15. disp. 57. memb. 2. §. verum tamen frustra. nu. margi. 11.) ita et in tali hypothesi Christus peccare potuisset.

Respondemus; quod data ea Scotistarum sententia, quae Christum peccabilem in tali hypothesi assenerat; nil infertur absurdi. Nec enim fieret, ut talis lapsus moralis personalitati verbi deferatur in genere causae efficientis, sed tantum humanitati assumptae; estoquod mere denominatiue supposito ascribatur. Quia principium elicitiuum cuiuslibet actionis est tantũ natura; non vero compositio ex natura, et hypostasi.

Quod vel ex eo liquet; quod si Deus naturam absque ullius hypostasis adminiculo sustentaret; prodiret a natura actio eiusdem speciei cum illa quae profluit a natura composita hypostati.

Unde quando pronuntiantur actiones esse suppositorum; axioma istud non spectat principium elicitiuum actionis, sed principium solius denominationis; illud videlicet, quod ab actione denominatur ob meram compositionem hypostasis ad naturam, quae sola est principium eliciens. Ita ut eo asserantur actiones esse suppositorum; quo prius natura se se contrahat, per effectionē propriae hypostasis, seu positiuae perseitatis, antequam aliam obeat causalitatem, sive intra se, sive extra se, operetur; vicinior enim naturae, et proximior est pullulatio hypostasis, qualibet alia causalitate elicitina, seu quae in genere causae efficientis a natura emanet.

Quamobrem, ideo actiones vocantur esse suppositorum; eo quod natura se se componat prius hypostasi, sive constituat in ratione suppositi antequam alium adeat influxum. Quo fit ut nulla actio sit, quae non denominet suppositum, seu quae non procedat a natura iam constituta in ratione suppositi, quia talem influxum exercet natura iam constituta in ratione suppositi ante quam aliam eliciat actionem, non tamen ita ut actio effluat a compositione naturae, et hypostasis, vel pēdeat ab hypostasi in quarto modo perseitatis.

68 Sed instabis; quod dato hoc, etiā sequeretur, quod personalitas divina eadem ratione influeret in actionem peccaminosam in illa hypothesi; sicut de facto influit in meritoriam actionem. Quia etiam modo meritoria operatio non elicitur a supposito, sed a natura; fieret igitur, ut Verbum divinum eadem ratione causalitatis compararetur ad rectam actionem, sicut ad obliquam, et peccaminosam; cū respectu utriusque sit principium merae denominationis, ob coniunctionem ad naturam operantem, nō vero principium eliciens.

69 Respondetur; quod suppositum divinum respectu honestae operationis, licet non sit principium elicitinum physicum, est tamen principium morale; eo quod intuitu unionis hypostaticae, et ob substantialem Verbi sanctitatem communicatam naturae, praemovetur natura, quae est principiū elicitinum actionis, ad bonum. Unde suppositalis compositio censenda est principium morale sanctae operationis; cum intuitu coniunctionis ad suppositum, debeatur naturae perpetuum illud regimen ad sancte operandum.

Quo fit, ut sanctitas operationum Christi deferri debeat supposito, ut morali principio; cum ad causam moralem, et meritoriam attineat ea forma, vel ratio agēdi, intuitu cuius apparatur expediturque eliciēti principio contractio, et affixio ad sancte operandum.

Quod aliter fieret in actione obliqua, in illa hypothesi, in qua Deus praemotionem ad bonum denegaret; relinquendo naturam omni auxiliorum supernaturalium regimine orbatam. Tunc enim concursus ad malum non exhiberetur a Deo intuitu compositionis naturae ad hypostasim Verbi; sed ob pactionem cōcurrēdi cū causa secunda libera defectibili iuxta labilitatē naturae.

Atque adeo suppositum non esset principium morale talis actionis; cum concursus ad malum non praestetur intuitu compositionis ad hypostasim Verbi, sicut exhibetur iugis et perpetua ad bonum praemotio.

70 Sed libet disertum Petri de Lorca Primarii Complutensis iudicium contra recentiores quosdam doctrinae Scoti sugillatores subiicere; ita enim habet loco citato, sub numer. margi. 10.

Recentiores adeo absurdum existimant, humanitatem Christi peccare potuisse, ut censeāt priorem sententiam non solum falsam, sed etiam aliqua nota dignam, propter indecentiam, quam praesefert, peccatum in Christo admittere, quod pias aures offendit; et propter communem sanctorum Patrum sententiam, qui ita peccatum a Deo excludunt, ut etiam peccandi potentiam excludant.

Et postea, sub numer. 11. subdit. Verum tamen frustra omnes istae authoritates adducuntur, quoniam Patres solum considerarunt id, quod nunc competit Christo, prout incarnatio facta est, et quod fuit decens, et consentaneum secundum legem ordinariam, quo pacto authores primae sententiae non negant Christum esse impeccabilem, quia natura assumpta cum donis, quae propter assumptionem sibi collata sunt, et quae lege ordinaria sibi debebantur, peccare non potuit. Et id affirmant expresse authores illi, solum disputant quaestionem metaphysicam ex hypothesi quod natura humana nuda, et in puris naturalibus assumeretur ut potuit assumi per potentiam Dei absolutam; de quo Patres nihil cogitarunt, nec vel leuiter verbo indicarunt.

Quare illa sententia nulla censura digna est, quoniam neque Patres contra eam aliquid dicunt, neque pias aures offendit admittere potentiam alicuius peccati in Christo; si aures sicut sunt piae, sint doctae, (ut Gabriel aduertit,) quae scilicet sciant discernere quomodo, et in quo sensu concedatur possibilitas peccati in Christo. Hucusque sapientissimus vir Cisterciensis Ordinis in Hispania Generalis.

Quem transcribo, non ut recentiores quosdam ex opposita schola coerceam, qui affectione, non iudicio, in Scotum oblatrant; sed ut referem qua intemperate de hac Scoti sententia loquutus sit Matthaeus Ferchius prouintiae San. Bonauentur. conventualiũ Prouincialis; qui cum politissimis, et grauissimis apologiis Scotum asseruisset, et ab inipostorum cauillis vindicasset, humanum quid passus, talem neuũ candidissimae inspersit historiae, ut in eum Horatianum illud merito veniat retorquendum. Naeui inspersigregio corpori. Saty. 7. dum ita censet de hoc Scoti placito, cap. 7. vitae Scoti.

Qui Beatam Virginem ab omni peccato immunem pie defendi ab Scoto sentio, non sic sentio defendi, potuisse Deum hominem de potentia absoluta peccare; facilius etenim Virginem Deiparam peccato subiectam, quam Christum peccato subiici posse crediderim; ut vel propter hanc causam e Scoti schola recesserim, nullius addictus iurare in verba Magistri. En magnum Scoti vindicem leui ictu concussum.

Franciscano igitur doctori, et historico Cisterciensẽ assertorem oppono, ex quo velũ Ferchii molitionem prosterno. Quod in illa metaphysicae dissertationis hypothesi, in qua asseritur Christus peccabilis; illius mater non solum originaria labe pollui, sed etiam actualis peccati sordibus dehonestari, et foedari valuisset; quia tunc enixura non esset exemplarem, et meritoriam causam sanctitatis totius corporis Ecclesiae, ac proinde nec tali matri vires suppeterent ut serpentis caput protereret, quas ex filii meritis praevisis hausit Virgo sanctissima parens Assertoris libertatis nostrae a seruitute diaboli.

Unde etiam Ferchium ex eiusdem verbis sic reconuenio; et pro Scoti pietate decerto.

Deuotione singulari Dunsi praecordia in Beatam Deigenitricem deflagrasse, reuincit quaestio celeberrima de conceptione Deiparae intemerata, qua Scotus eam ab omni criminis contagio conatus est defendere innocentem, impollutamque. segregatã a peccatoribus; quippe quae parens esset illius futura Pontificis, qui (ut Apostolus locuples testis extitit) fuit innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus, et excelsior caelis factus. Ita Ferchius. in vita Scoti, capit. 5. numer. marg. 12.

Ex quibus verbis Ferchium adorior et Scotum ab inconsequentia doctrinae, quam illi Ferchius impingit, libero. Quia sicut Scotus eam Dei hominis genitricem ab originaria labe asseruit, quae paritura esset Pontificem a peccatoribus segregatum; ita et in metaphysica illa hypothesi, in qua homo ad unionem hypostaticam assumptus orbaretur omni gratiae auxilio, et regimine praemotionis ad bonum, sicut nec Pontifex Ecclesiae esset a peccatoribus segregatus, ita nec matrem vendicaret ab omni labe immunem.

Articulus III: An ideae sint medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum?

ARTICULUS III

An ideae sint medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum? Ubi an ideae spectent ad scientiam visionis? Et an scientia visionis sit practica?

SUMMARIUM.

Opinio autumans futura contingentia apprehendi in ideis. Num. 1. Vera Scoti sententia elucidatur, et stabilitur; quod idea non sit medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum. Num. 5. Assertiones duae pro vera sententia. Numer. 12. Satisfactio ad obiecta pro praescientia futurorum in ideis. Num. 18. Pro discussione ultimae rationis in oppositum disquiritur; an scientia visionis sit causa obiecti? a Nume. 22. usque ad 31.

Praesens articulus etiam spectat ad illorum placitorum expugnationem, quae minus exactam rationem reddunt infallibilis determinationis obiectivae futurorum; contractiori tamen calamo percurrendus est; eo quod non multum facessat negotii.

1 S. Bonauentura in 1. distinct. 39. art. 2. quaest. 3. insinuare videtur, futura contingentia a Deo praesciri in suis ideis; quod placitum sic enodat Scotus in 1. dist. n. 39. q. unica, §. circa istas quaestiones, sub numer. marginal. 7. ubi subdit.

Ponitur certitudo divinae scientiae respectu omnium, quantum ad omnes conditiones existentiae, propter ideas, quae ponuntur in intellectu divino; et hoc propter perfectionem earum in repraesentando, quia repraesentant illa quorum sunt, non solum secundum se totum, sed etiam secundum omnem rationem, et habitudinem extremorum.

Et ita in intellectu divino sunt ratio sufficiens, non tantum simpliciter apprehendendi illa ideata; sed etiam apprehendendi omnem unionem illorum, et omnem modum ipsorum ideatorum pertinentem ad existentiam eorum.

Bonauenturae adhaesit Caietanus, 1. part. quaestion. 14. artic. 13. qui citat pro ista sententia Sanctum Thomam dum autumat, in corpore articuli. Unde omnia, quae sunt in tempore sunt Deo ab aeterno praesentia, non solum ea ratione, qua habet rationes rerum apud se praesentes (ut quidam dicunt,) sed quia eius intuitus fertur ab aeterno supra omnia, prout sunt in sua praesentialitate. Ubi utramque rationem praesciendi futura probare videtur Sanctus Thomas; et eam, quae ab idealibus rationibus petitur; et quia divinus obtutus praesentiam realem futurorum aeternitati ab aeternitate coexistentem spectet.

2 Praedictum vero placitum suadetur probationibus, quas pro illo construit Bassolius, in 1. dist. 38. q. unica. §. quantum ad secundum articulum. ubi sic habet.

Fundamentum et terminus est ratio sufficiens cognoscendi habitudinem, vel relationem, ut patet; quia ex his solum dependent. Sed notitia et termini sunt fundamentum, et terminus cōplexionis; qui est quidam respectus, sive sit rei, sive rationis; ergo.

Deinde; essentia divina perfectissime continet omne ens, et quemlibet modum entis, et per consequens repraesentat; sed contingentia non est nisi modus entis vel habitudo quaedam ad tempus determinatum.

Praeterea; eadem est ratio cognoscendi necessarium, et contingens, sicut rectum est index sui, et obliqui; sicut etiam idem est ratio cognoscendi possibile, et impossibile; lucem et tenebras. Sed per ideas cognoscuntur necessaria; ergo et contingentia.

Confirmatur ista positio; quia essentia, et esse actualis existentiae creaturae sunt penitus idem; ergo cum essentia repraesentetur determinate per ideam, videtur quod esse actuale existentiae, et pari ratione, fore, et fuisse.

Ex quibus Bassolii probationibus sequens producitur argumentatio. Ideae Sortis et cursus, verbi gratia, ea referunt sufficientiam, ut complexio nem horum terminorum exprimere queant; cum complexio illa nil aliud esse videatur, quam habitudo quaedam rationis, quae apprehensis coextremis cognosci valeat.

Sed data complexione, quae constat ex terminis adeuntibus contingentem compositionem; assignatur medium infallibilis scientiae Dei ante determinationem divinae voluntatis; cum quaelibet enuntiatio, qua talis, et vi intrinsecae commensurationis suae ad obiectum futurum, vel non futurum sequestratur; moto quolibet subfequẽte divinae voluntatis decreto) determinatã veritatem, aut falsitatem fortiãtur.

Vigentetiam illimitatione formarum idealium. Deinde; sicut ante decreta libera ideae complexionũ necessariarũ exprimunt huiusmodi obiecta, eo quod ob praestantiam, et illimitationem illarum rationum idealium, non solum repraesententur animal, et rationale diuisim, sed etiam complexum ex animalitate, et rationalitate coalescens; ita ob paritatem rationis ideae, Sortis, et cursus, cum illimitatae sint, exprimere valebunt, non solum terminos quasi inter se incomponibilos, aut incompositos, sed ut nexum complexionis contingentis obeunt, nimirum Sortem cursurum.

Infiltitur cotra proscietia futurorũ in ideis. Sed connexio illa, quae exprimitur per verbum erit, verbi gratia, Sortes erit currens, vi intrinseca enuntiationis suae importat determinatum verũ, aut falsum, sicut et determinatam commensurationem ad obiectum, a quo tanquam a mensura trahitur veritas enuntiationis; igitur ab ideis, ante accessum subsequentis decreti, hauritur ea determinatio obiectiva, quae assignari queat mediũ ex parte obiecti scientiae infallibilis Dei.

Confit. quia idea adaequatur cognitioni 3 Praeterea; idea, ut obiectum, adaequatur divinae essentiae, inquantum est ratio cognoscendi; sed divina essentia per modum speciei expressa est ratio apprehendendi quaelibet futura: igitur idea est ratio cognoscẽdi futura ex parte obiecti.

Utrũ ratio quod esse obiectivum creaturae in scientia visionis importet omnimodã deterninationẽ ex parte obiecti. Deinde arguitur ex sententia plurium Thomistarum aucumantium; scietiam visionis non esse mere speculativam, sed esse practicam, eo quod inbibat causalitatem respectu sui obiecti, vel sit propria causa eius: Quia esse obiectivum, quod creatura haurit ex scientia visionis, refert omnimodam contractionem, et determinationem, quae possit esse ratio ex parte obiecti, seu medium ex parte obiecti ad terminandam scientiam omnino infallibilem; ut perspicue ostendimus, et demonstrabimus infra in hoc artic. sub numero: marginis 12 Sed creaturae quatenus habent illud esse obiectivum in scientia visionis, attinent ad rationes ideales; igitur rationes ideales suppeditant medium sufficiens ex parte obiecti ad infallibile praescietiã futurorũ:

Quod autem scientia visionis, et obiectum eius attineat ad rationes ideales; sic aperitur, et ostenditur:

Ostenditur quod visio sit practica Quia scientia visionis est ratio practica sui obiecti, quatenus Deus, ita se gerat vi illius tendentiae scientiae visionis circa obiectum, ut non absoluatur Deitas, ut terminus illius scientiae, a connexione causalitatis respectu creaturarum futurarum. Quia sicut scientia visionis non spectat creaturas in se ipsis, nec ex motione intentionali creaturarum; sed ex motione Deitatis; ita scientia visionis non inspicit creaturas nisi prout in Deo, et ut connexas cum Dei potentia secundum connexionem causalitatis. Igitur talis scientia nequit comparari ad obiectum secundarium, (quod sunt creaturae futurae) sub cõnotatione mere speculativa; et non practica.

Instatur cõtra Consequentia ostenditur ex analogia visionis obtutus corporei, quae ideo non est ratio practica sui obiecti, sed mere speculativa intuitio illius; quia intuetur obiectum absque ulla comparatione causalitatis, et dependentiae ad aliud; nec enim visio corporalis apprehendens Petrum, introspicit illius connexionem cum causa; intuetur enim Petrum ex motione intentionali eius, et non ex motione causae.

Igitur e contra, visio creaturarum futurarum in Deo, et non in se ipsis, non absoluitur a connextione causalitatis, quae interest inter creaturas futuras, et Deum; atque adeo non comparatur mere speculative ad creaturas, sed tanquam principium, et ratio practica creaturarum.

Opponitur; quod esse obiectivũ creaturae in scientia visionis, attineat ad rationes ideales Tunc sic; sed esse obiectivum effectus, quod attinet ad scientiam practicam artificis, conducit ad rationes ideales; igitur, si tale esse obiectivum, quod creaturae habent in scientia visionis, pertinet ad scientiam practicam; fiet, ut etiam spectet ad rationes ideales. Atqui esse obiectivum, attinens ad scientiam visionis est sufficiẽs medium scientiae infallibilis; ergo futura praesciuntur a Deo in ideis vel rationibus idealibus infallibiliter.

Pronũtiatũ recentiorum Thomistarũ quod scientia visionis sit artefaciẽdi sui obiecti 4 Quare totum fundamentum opinionis afferentis; scientiam visionis esse practicam, seu imbibere comparationem causae respectu obiecti scien tiae visionis; tale est apud Ioannem de Sancto Thoma recentem Theologorum ex Complutensibus professoribus, 1. par. quaestion. 14. disp. 18. ar. 3. §. Ex hoc ergo desumitur efficax argumentum.

Quia Deus comparatur ad obiectum scientiae visionis, non solum inquantum importat virtutem ad productionem entis futuri, sed inquantum haec virtus est in ultimo procinctu, et applicatione ad agendum. Atqui virtus Dei ultimo applicata imbibit imperium practici intellectus, quod ad instar artis factiuae moveat ad exequationem; cum satis non sit ea scientia, quae anteit efficax propositum divinae voluntatis, et quae vocatur simplicis intelligentiae spectantis possibilitatem entis cum omnimoda potentialitate et indifferentia ad futuritionem, vel nõ futuritionem.

Igitur scientia visionis ea est, cui adscribatur causalitas practica respectu obiecti iam a decreto ad futuritionem contracti; siquidem ex phrasi Sacrae Scripturae tota energia operationis quasi ultimae, et exercitae, tribuitur dicere, et scientiae Dei; ut liquet ex illo Psalm. 103. Omnia in sapientia fecisti. Et prouerbiorum 3. Dominus sapientis fundauit terram. Et etiã ex illo. Ipse dixit et facta sunt.

Ex quo sequitur, quod cum ideales rationes attineant ad scientiam practicam, vel artem artificis; si scientia visionis esset ars, et ratio practica Dei circa obiectum futurum; sequeretur quod esse obiectivum, quod habent creaturae in scientia visionis pertinẽs ad rationes ideales, esset mediũ sufficiens ex parte obiecti ad praescientiam futurorum.


Vera Scoti sententia elucidatur, et stabilitur; quod idea non sit medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum.

PRaesentem disserta:tionem dirimit Scotus loco citato ex distinction. 39. quaestion. unica, §. Contra istas quaestiones, n. 7. Ubi subdit.

Contra; rationes cognoscendi terminos alicuius complexionis, non sufficiẽter causant notitiam illius complexionis, nisi illa nata sit cognosci ex terminis; complexio autem contingens non est nata cognosci ex terminis, quia tunc non tantum esset necessaria, sed etiam prima, et immediata: ergo rationes cognoscendi terminorum, quantumcunque perfecte repraesentẽt eos, non sunt sufficiẽtes causae cognoscendi illam complexionem contingentem.

Praeterea, ideae mere naturaliter repraesentant illud, quod repraesentant, et sub naturali ratione, sub qua aliquid repraesentant. Quod probatur ex hoc, quia ideae sunt in intellectu divino ante omnem actum voluntatis divinae, ita quod nullo modo sunt ibi per actum voluntatis divinae; sed quidquid naturaliter praecedit actum voluntatis, est mere naturale.

Accipio igitur duas ideas extremorum, quae repraesentantur in eis, puta hominis et albi. Quaero, aut istae ex se repraesentant compositionem istorum extremorum, aut diuisionem, aut utrumque; si tantum compositionem, ergo naturaliter cognoscit illam, et ita modo necessario, et perconsequens nullo modo cognoscit diuisionem: eodem modo si tantum repraesentant diuisionem. Si utrumque; igitur Deus per istas nihil novit; quia scire contradictoria esse vera, nihil est scire.

Praeterea, eodem modo sunt ideae possibilis non futurorum, sicut futurorũ; quia differentia ista possibilium non futurorum a futuris, non est nisi per actum voluntatis divinae; ergo idea futuri possibilis non magis repraesentat ipsum futurum esse, quam idea possibilis non futuri.

Praeterea; non magis repraesentabit idea futuri ipsum possẽ dii esse in hoc nũc, quam in illo.

Pro cuius literae explanatione, et praecipue circa illa verba, numer. 5. Ideae mere naturaliter repraesentant illud, quod repraesentant, et sub naturaliExplanatio verborum Scoti de ideis. Praelibandum est id, quod ex instituta in controversia 12. de ideis expendetur, nimirum rationem ideae congruere essentiae divinae, ut est obiectum cognitionis suae, et ut obierit functionem originis, et speciei expressae creaturarum; quare primaria ideae ratio consistit in conceptu obiectivo, quom formali Dei: atis de mete Scoti colligimus, licet secundaria rationem a se Deo adscribamus illi esse obiectum, quod a cognitione divina relinquitur, dum creaturas intendit.

Caeterum, sicut scientiam divinam respectu creaturarum duplicem tradunt Theologi, aliam simplicis intelligentiae, et visionis alteram; sic et docet c. 12 obiectum creaturaru dupliciter considerari; aliud, quod coaequatur a scientiam simplicis intelligentiae, aliud vero, quod ad visionis scientiam accedit.

Quo praemisso restat, vel breuiter referare, cui cognitioni divinae spectanti creaturas congruat primaria ratio idealis; deinde, cui obiectivo esse creaturarum cohaereat secundario esse ideale?

Scotus manifeste asseuerat, nec scientiam visionis, nec esse obiectivum creaturarum, quod fit a tali scientia, vendicare posse ratione ideae; eamque proueniret. Quod idea sicut in intellectu divino ante omnem actum voluntatis divinae.

Cum autem scientia visionis, et illud esse denominatiuum, vel obiectivum creaturarum, quod a praedicta scientia formatur, praemittat liberum divinae voluntatis decretum, ut apud omnes Theologos in confesso est: fit inde, ut nec essentia divina, ut est scibilis visionis creaturarum, affici queat formalis idea creaturarum, nec etiam tale obiectivum creaturarum, quod ad talem scientiam consequitur, asseri etiam possit idea minus principaliter, et secundario.

8 Quod vel manifesta hac probatione patefacere possumus. Quia scientia imponens decretum non est extrinseca et finibilis, sed potens speculativa obiectio fine, prout adeuoluio obuertitur ad futuritionem; quin cetera appellatur scientia visionis, ob analogiam ad visionem corporalem, qua obiectum non immutatur practice, quod mere speculative inspicit.

Atqui in mente artificis non subit rationem ideae apprehensio illa, quae praemittit artefactum constructum iuxta praescripta artis, sed cognitio dirigens intellectum artificis, et quasi specificãs, et contrahes illum ad effectionem talis speciei entis artificialis; deriuetur nec in mente Dei illa scientia idealem functionem obibit, quae supponit ens efficaciter moturatum obiective ad futuritionem.

Ex quo sequitur, ut sola scientia simplicis intelligentiae, et illud esse obiectivum, quod creaturae vi praedictae scientiae nanciscuntur, ad ideales rationes attinere possint: de quibus instat disquisitio, an suppeditare queat medium ex parte obiecti iudicii infallibilis circa futura contingentia?

9 Rem paucis, mira tamen subtilitate, absoluit Scotus, illis verbis, nu 5. Aut idea ex se repraesentant compositionem istorum extremorum, aut diuisione aut utruque, ut harum oppositionu naturaliter cognoscatur sint, et erit tunc necessario, et per consequenti nullum modo cognoscit diuisionem, etc.

Quia idea Sortis, et cursus, verbi gratia, inquantum important obiectivum quid petitum a scientia simplicis intelligentiae; vel referunt compositionem Sortes, et cursus, ita ut sit infallibiliter verum, Sortem cursurum; vel exprimunt diuisionem, ita ut Sortes infallibiliter non sit cursurus, ante decretum divinae voluntatis. Ac proinde fieret, ut creatura destinaretur ad determinatam futuritionem, vel determinatam non futuritionem a se ipsa, ante ullum divinae voluntatis propositum; cum scientia simplicis intelligentiae, ad quam tantum attinet quaelibet ratio idealis, antecedat omnia libera divinae voluntatis decreta.

Quod quam falsum sit, et contra essentialem rationem entis participati, penitus persequemur in sequenti Art. ubi ostendemus, implicatoriu esse determinatam veritate futuri absolutam, vel conditionati, quod non praemittat liberum propositum Dei, sive absolutum, sive conditionatum, a quo res determinetur ad compositionem, vel diuisione ut loquitur Scotus, sive ad fore, vel no fore; ni velimus rem a se ipsa extrahi a mera classi possibilium ad seriem futurorum absque praeeūte divinae voluntatis decreto obiective immutante re ad futuritionem.

10 Quo fit, ut apud Scotum, per scientiam simplicis intelligentiae, et per rationes ideales, quae ad huiusmodi scientiam spectant, tantum concipi queant complexa contingentia, ut neutra ad veritatem, et falsitatem; non tamen ut determina ad alteram contradictionis partem.

Si enim scientia Dei, ut anteuertit omne decretum liberum, apprehederet determinate alteram contradictionis partem; inferretur necessitas simpliciter causae creatae. Cum illa apprehensio Dei sit infallibilis, ac proinde nacta obiectum inimpedibile, sitque suppositio formae non liberae per essentiam, nec attingentis influxu voluntatis iuxta modum intraneae indifferentiae illius (ea ratione, qua Scotus asserit praedeterminationem extrinsecam divinae voluntatis attingere impulsum iuxta modum intrinsecae libertatis, et indifferentiae causae creatae) sed mere naturali, et necessaria ratione, ac proinde inferente necessitatem causae creatae: cum scientia anteuertes decretum non sit praedicatum liberum in Deo, sed essentialiter necessarium, a quo libertas, et modus indifferentiae influxus causę secundae tanqua a principio extrinseco hauriri nequeat.

11 Sequitur secundo; falsum esse illud pronuntiatum, cui innititur eathorum schola, quae physicam praedeterminationem extrinsecam divinae voluntatis respuit; nimirum omnem complexionem ut intrinsecae enuntiationis suae, quae exprimitur per verbum enuntiatiuum de futuro, determinatam, aut veritatem, aut falsitatem sortiri.

Cum scientia simplicis intelligentiae apud Scotum spectet complexiones futurorum, non ut determinatam compositionem ad fore, vel determinatam diuisionem extremorum ad non fore, importantes; sed ut neutras ad veritatem, et falsitatem, quam a subsequente decreto hauriunt, dum obiective immutat ens possibile ad fore, vel non fore determinate; cum tamen ante decretum apprehendatur enuntiatio cum omni vi expressiua obiecti importata per copulam verbi enuntiantis de futuro: de quo pressius in sequenti articulo ubi ex Scoto, et Aureolo, determinatam veritatem futurorum contingentium in se ipsis, serio impugnamus.

Assertiones duae pro vera sententia contra praescientiam futurorum in rationibus idealibus.

12 Quibus praemissis, dicendum primo; esse obiectivū, quod creaturis accedit a scientia visionis, esse medium sufficiens ex parte obiecti scientiae infallibilis futurorum; non tamen primum, nec ad ideales rationes spectans.

Hoc assertum vel sola explicatione liquet; quod tres partes complectitur. Primam; tale esse obiectivum, quod fit per scientiam visionis, suppeditare sufficiens medium ex parte obiecti ad scientiam futurorum. Secundam; tale medium non esse primum ordine causalitatis, sed necessario praeexigens aliud medium talis scientiae. Tertiam; huiusmodi medium cognitio nis futurorum, quod a scientia visionis petitur, nullatenus attinere ad idealem rationem; quo fit ut ob apprehensionem futurorum in tali esse obiectivo, quod a scientia visionis trahitur, nequeat afferi Deus caliens futura in ideis.

Prima pars constat; quia scientia visionis praemittit decretum absolutum, et efficax, ac proinde energiae inimpedibilis circa futura contingentia, et mutationem etiam obiectivam, quae enti possibili accedit a decreto; uti cuius extrahitur a mera congerie possibilium ad seriem futurorum.

Sed talis obiectiva mutatio cum habitudine ad determinatam et inimpedibilem existentiam est sufficiētissimum medium ex parte obiectihuius individui infallibilis, quod adeo Deus de determinata futuritione, vel non futuritione eius: scilicet esse obiectum creaturarum, quod fit per scientiam visionis praemittentis obiectivam mutationem ad futuritionem a decreto petitam, exhibet medium sufficiens ad scientiam futurorum.

Secunda pars nostrae assertionis. quod scilicet medium cognitionis futurorum, quod accipitur a scientia visionis, primum medium esse non posse iuxta seriem, et habitudinem causalitatis patet.

Quia tale esse obiectivum, quod consequitur ad scientiam visionis, supponit obiectivam mutationem, quam praebet decretum extrahens possibile a mere conditione possibilitatis ad existentiam futurorum; sed mutatio illa obiectiva, quae a decreto petitur, ut medium ex parte obiecti apprehendendi praesertim infallibilis determinatae futuritionis entis; cum pugnet talis mutatio a proposito absoluto, et infallibili, nullatenus est expectans scientiam cooperationis causae creatae. Ergo esse obiectum, quod ad scientiam visionis accedit, nequit astrui primum medium ex parte obiecti scientiae futurorum.

Tertia etiam pars nostrae assertionis constat ex praemissis sub n. 8. ubi ostendimus; nec scientiam visionis, nec illud esse obiectum creaturarum, quod a tali scientia relinquitur, attinere posse ad rationes ideales.

Eo quod praemittat ens futurum secundum regulam supremi opificis infallibiliter; et determinate ad essendum pro tali temporis differentia; et causa exemplaris in toto eo ambitu, quo creatum, et increatum complectitur non supponat opus iam tum praescripta artis constructum, sed dirigat, et quasi contrahat mentem artificis ad talem artefactorum speciem eliciendam.

13 Dicendum secundo; futura contingentia a Deo in ideis nullatenus determinate praesciri.

Sic Scotus cum Basilio, et suis omnibus, quibus adhaerere Soarius Opuscul. 2. de Scientia futurorum contingentium, lib. 1. capite. 4. praecipue num. 15. Albertinus de praedest. 2. Theologic. tom secundum rationem ex 4. principiis philosophicarum quaestionum. Machinus. 1. p. disp. 32. sect. 4.

Cuius asserti probationem produco praecipue ex textu illo. 6. Eodem modo sunt ideae possibilium non futurorum sicut futurorum: quia differentia ista possibilium non futurorum et futurorum nihil est per actum voluntatis divinae.

Ex quo sic argumentor, omnis ratio idealis attinet ad scientiam simplicis intelligentiae non praemittentis efficacem eam constitutionem, rei in esse obiectivo, quae a decreto hauritur. Sed scientia simplicis intelligentiae eodem modo intendit possibilia non futura, sicut et futura: ut infra ostendemus decretum, cum vi praedictae scientiae omnino necessario sequatur res ad futuritionem contrahi.

Alias enim res, ut obiectum talis scientiae, necessario esset increata: inferreturque vis creatrix voluntati, si illius consensus praedefiniatur non a forma essentialiter libera: eiusmodi est decretum divinae voluntatis, sed a praedicato omnino necessario, qualis est scientia divina, ut ante se exponet, liberum Dei propositum. Ergo obiectum scientiae simplicis intelligentiae (ad quam tantum attinet omnis ratio idealis) non importat determinationem ex parte obiecti, quae possit esse medium infallibilis scientiae futurorum.

  1. Quod accurate enodauit Scotus, quodlib. 1. 4. §. completo autem toto isto processu. marg. §. 1. editionis Cauelli. Ut habet.

Non autem movet essentia divina ad distinctam notitiam creaturae cuiuscunque complexionis: quia si moveret, determinate ad cognoscendam alteram partem in futuris contingentibus, cum naturaliter movens necessario moveat, sequeretur quod intellectus divinus necessario intelligeret hanc partem contradictionis sub hac vera: et ita vel posset errare, vel oppositum non posset euenire, et tunc non esset contingens sed necessarium, illud quod ponitur esse contingens.

Et post pauca subdit. Respondeo, naturaliter movet, et per se loquens necessario ad cognitionem cuiusque quod est possibile naturaliter et necessario cognosci, sive sit simplex sive complexum: et ad omnem necessariam: non autem talis est aliquod complexum de existentia contingentis, quia non est natum esse determinatum ad veritatem.

15 Et si quaeras; quare non necessario movet ad talem cognitionem de complexo habendam, qualis possit haberi de eo? Respondeo; aut moveret ad cognoscendum sub distinctione hoc fore, vel non fore; et haec cognitio non est determinate de altera parte. Aut si moveret determinate ad cognoscendã alteram partem; illa necessario esset determinata.

16 En Scotum expresse tutantem, essentiam divinam ante accessum decreti liberi non posse movere intellectum divinum ad apprehensionem determinatae veritatis alicuius contingentis complexi; eoquod ipsum, ut intrinsecae enuntiationis, et commensurationis suae ad obiectum futurum, non sit natum substratum determinatae veritatis vel falsitatis semoto decreto.

Agit enim Scotus, quod si determinata veritas congruere posset complexioni contingenti per habitudinem ad scientiam Dei ante liberum propositum divinae voluntatis; vel posset falli divina apprehensio; vel necessitaretur voluntas creata dum contrahitur a forma necessaria, a qua tanquã a principio extrinseco peti nequeat modus contingentiae cooperationis liberi arbitrii. Pro confirmatione vero huius probationis Scoti adi sequentem art. a n. 32. usque ad 34. inclusiue.

17 Sed occurrit Caietanus loco citato ex 1. part. quaestion. 14. art. 13. versiculo. Ad secundum Scoti; contra probationem nostrae secundae assertionis. Quod ideae aliquid repraesentant mere naturaliter, scilicet quidditates rerum; et aliquid non mere naturaliter, sed naturaliter ex suppositione libera; nimirum existentias rerum, et contingentes complexiones. Eo quod quidditates rerũ exprimantur ab ideis ante actum voluntatis; copulationes vero contingentes praemisso divinae voluntatis decreto.

Sed profligatur Caietani occursus; eo quod nulla ratio idealis praemittat decretum immutans obiective rem ad futuritionem; alioquin idea habenda non esset practica entis constructio, sed mera speculativa inspectio illius futuritionis inimpedibilis, quae a decreto constituta est; ac proinde exemplaris causa non attingeret constructionem entis exemplati: sed illud iam constructum cõtemplaretur mere speculative.

Imo quod in hoc videtur Caietanus deficere a doctrina Sancti Thomae quia (ut infra sub numer. margin. 23. ostendimus,) scientiam practicam Dei circa res assimulat Sanctus Thomas cognitioni practicae artificis circa opus artificiale; ars autem, aut practica cognitio artificis, nõ spectat fabrile opus ut factũ, sed ut factibile. Quia cognitio entis artificialis nõ ut factibilis, sed ut facti et iã praesẽtis in sua propria existẽtia, (sicut est notitia intuitiua effluens ab speciebus a re iam constructa excisis,) ratio practica esse non valet, quae dirigat intellectum artificis ad cõstruẽdum ens artificiale, in statu anteuertẽte existentiam illius.

Ergo a paritate rationis, scientia illa, quae dirigit potentiam Dei, seu facultatem exequentem eius, ut contrahat ens ad statum omnino determinatum, nequit esse scientia visionis, quae praemittit mutationem obiectivam a decreto erumpentem; sed scientia simplicis intelligentiae, quae proponit obiectum non immutatum, sed immutabile; quod et infra ex Sanct. Thoma ostendimus adi numer. 23. iam citatum. De quo etiam bene Valenticus de Herice, 1. part. tractatu 1. de Scientia Dei; disput. 10. capit. 2. sub nu. marg. 9.

Satisfactio ad obiecta pro praescientia futurorum in Ideis tanquam in medio tenente se ex parte obiecti.

18 EX Dictis corruunt fundamenta opposita. Ad primum; quod pro opposita opinione instruit Basolius nostrae sententiae assertor.

Respondetur; quod ideae Sortis, et cursus, licet conferant ad notitiam ilius complexi, Sortes curret, sub statu neutro ad veritatem et falsitatem, nō tamē sub statu contracto ad unā partem contradictionis; eo quod nullum obiectum scientiae simplicis intelligentiae, ad quā spectāt rationes ideales, referat infallibilē determinationē obiectivā ante decretū; ut latius ex sequētibus articulis constabit.

19 Ad secundam oppositionem dicimus; essentiam Dei, ut substernitur libero proposito suae voluntatis praediffinientis complexum de futuro ad alterā partē cōtradictionis, importare omnimodā eā determinationem ex parte obiecti, quae expeti queat ad determinatam futurorū praesciētiā; secus vero ut anteit liberā suae volutatis cōstitutionem, de qua ex instituto infra.

Ad tertiam oppositionem eiusdem Bassolii respondetur; quod ideo per ideas apprehenduntur complexa illa, quae constant ex terminis necessariis; quia huiusmodi termini necessario, et ab intrinseco in tale complexū coeūt, ita ut contradicat illis inter se non cōponi. Quod aliter fit in terminis contingēter counibilibus, quorum cōplexio expectat divinae voluntatis beneplacitum ut contrahatur ad fore, vel non fore.

Cumero urget obiectio; quod per eādem rationem idealem apprehenditur necessarium, et contingens; sicut et rectum et obliquum, possibile, et impossibile.

Respondetur; quod talis oppositio laborat in aequiuoco vocis (contingens) dicimus ergo, quod per ideas apprehēditur contingēs quasi in actu signato in quantum opponitur enti necessario; eadem enim ratio idealis, quae exprimit illud esse complexum necessarium, cuius extremi necessario in nexum conveniant; etiam notificat, illud esse complexum contingens, cuius termini ab intrinseco et necessario in compositionem non coeant. Tale enim contingens in actu signato inquantum importat quidditatiuum conceptum entis contingentis, sicut est quid necessarium (sicut et necessaria asseritur quidditas cuiuslibet entis, inquantum refert quidditatiuum gradum entis in tali ordine entium,) ita et contingens, ut sic, prout oppositum enti necessario ut sic, apprehenditur per scientiam simplicis intelligentiae, per quā comprehenduntur cunctae quidditates rerum.

Non tamen praescitur determinate altera pars contradictionis a scientia simplicis intelligentiae in complexo cōtingenti, ob defectum determinatae veritatis, quae a subsequenti decreto petitur; quod vocamus non apprehendi contingens in actu exercito, seu quatenus exercetur contingentia in tali determinato obiecto.

Ad ultimam confirmationem Bassolii dicimus; quod sicut per scientiā simplicis intelligētiae attingēte ens, prout ab existentia absoluitur, non apprehenditur actualis existētia obiecti, ita nec per rationes ideales, quae attinent ad scientiam simplicis intelligētiae anteuertentis decretum.

Cum vero obiicitur, essentiam et existētiam nullatenus secerni; igitur idea, quae praestat ad expressionē quidditatis rei, etiam conferre valebit ad repraesentationem existentiae pro quolibet differentia temporis futuri.

Respondetur; essentiam in statu negatiuo, vel non repugnantiae ad existendum, (sub quo terminat scientiam simplicis intelligentiae,) dissidere realiter negatiue a positiua illa ratione obiectivae mutationis cum ordine ad positiuam actualitatem, quae enti possibili a decreto accedit; vi cuius obiectivae mutationis congruit enti possibili determinatum fore, quod illi non cohaerebat ante decretum; quia obiectiva mutatio addit decretum Dei contrahentis ens possibile ad determinatum fore, vel non fore.

20 Ad alias oppositiones, sub numer. 2. ad primam respondetur; falsum supponere, nimirum quamlibet propositionem de futuro contingenti, vi intrinsecae enuntiationis, et commensurationis suae ad obiectum determinatam veritatem, vel falsitatem nancisci, secluso decreto praeterminante; ut attingimus sub numer. 11. et latius in sequenti articulo versabitur.

Ad confirmationem; quod ideae Sortis et cursus repraesentant complexiōnem neutram ad veritatem, et falsitatem, non tamen determinate verā, vel falsam, eoquod ab obiecto hauriri nequeat determinata cōformitas, vel difformitas enuntiationis, si praescindatur obiectiva mutatio, quae a decreto praedeterminante relinquitur.

Ad alteram oppositionem ex nu. 3. de adaequatione ideae respectu essentiae divinae, ut adaequet rationem cognitionis.

Dicimus, quod idea adaequatur Deitati, ut Deitas est scientia simplicis intelligentiae; non vero ut est scientia visionis: cum ideae nullatenus ad scientiam visionis attineant.

Quia tamen a Deo non praescitur futura per scientiam simplicis intelligentiae, sed per scientiam visionis; fit inde, ut a Deo apprehendi nequeant futura in ideis tanquam in medio ex parte obiecti.

21 Ad instantiam de practica causalitate scientiae visionis; ob quam attinere debeant ideae ad scientiam visionis.

Dicimus, non colligi, quod scientia visionis sit practica ratio respectu obiecti, eo quod repraesentet ens futurum non in se ipso, nec ex motione intentionali eius, sed ex motione Deitatis; quia sequeretur, quod etiam ob supparem rationem visionis beatifica creaturarum in Deo et ex intentionali motione Deitatis, non esset mera speculativa intuitio creaturarum, sed causa futuritionis obiecti; eo quod repraesentet connexionem obiecti futuri cum decreto.

Nec analogia illa inter scientiam visionis, et intuitionem corporis obtusa est alicuius momenti; quia quamuis oculus corporeus repraesentare posset obiectum secundario ex motione intentionali obiecti primarii; non eo tenderetur ille aspectus non mere speculativus, quo exprimeret connexionem causalitatis inter obiectum primarium, et secundarium, si visio non produceret illam connexionem; sed simplicissime eam intueretur.

Unde, quia scientia visionis non producit immutationem obiectivam entis futuri, nec contractionem entis possibilis ad statum futuritionis, vel connexionem eius cum decreto, sed illam praemittit ex vi decreti; ideo scientia subsequens decretum nequit esse practica, nec conducens ad ideam artefactionis obiecti, ad quam solum attinet scientia simplicis intelligentiae, cui omnem causalitatem idealem adscribimus de sensu Scoti.

Vel liquet ex illis verbis transcriptis sub n. 5. Ideae mere naturaliter repraesentant tam illud, quod repraesentat. Et illa sequentia. Ideae sunt in intellectu divino ante omnem actum voluntatis divinae.

Pro discussione ultimae oppositionis expenditur; an scientia visionis sit causa obiecti.

22 Pro dilutione ultimae rationis in oppositum incidit disquisitio de comparatione scientiae visionis ad suum obiectum, utrum mere speculativa sit an vero practica? ex cuius quaesiti decisione constabit, an rationes ideales conducant ad scientiam visionis? quae pertinent ad scientiam practicam divini artificis.

Ex doctrina Scoti satis superque apparet quod omnis functio idealis anteit decretum liberum Dei, et conducit ad scientiam simplicis intelligentiae; quae sicut apud Scotum dirigit decretum immutans obiective creaturas, possibiles, et illas contrahens ad statum sui rationis, ita sola scientia simplicis intelligentiae est ratio practica artefactiua obiecti; scientia autem visionis mera quaedam existit intuitio, et speculatio illius mutationis obiectivae, quae a decreto producta est.

In quo consentientem habemus S. Tho. quidquid refragentur recentiores Thomistae; quod satis aperiunt verba ex 1. p. q. 14. ar. 8. ubi docet.

Respondeo, dicendum; quod scientia Dei est causa rerum, sic enim scientia Dei se habet ad omnes res creatas, sicut scientia artificis se habet ad artificiata; scientia autem artificis est causa artificiatorum eo quod artifex operetur per suum intellectum, unde apparet quod forma intellectus sit principium operationis, sicut calor est principium calefactionis.

23 Et quod loquatur hic de scientia simplicis intelligentiae, constat ex ipso contextu; subiicit enim paulo infra. Et similiter forma intelligibilis non nominat principium actionis secundum quod est tantum in intelligente, nisi adiungatur ei inclinatio ad effectum, quae est per voluntatem. Cum enim forma intelligibilis ad opposita se habeat (ut sit eadem scientia oppositorum,) non produceret determinatum tum effectum, nisi determinaretur ad unum per appetitum. Et post pauca. Unde scientia Dei secundum quod est causa rerum, consueuit nominari scientia approbationis.

Quo loci manifeste tradit Sanctus Thomas, eam scientiam esse causam rerum, quae existit indifferens ad oppositum; et quae contrahitur ad unum per efficacem appetitionem Dei. Cum autem scientia visionis non spectet quid indifferes ad utrumlibet, sed cõtraetũ ad unum vi antecedentis decreti; fit, ut sciẽtia visionis apud S. Tho. nullatenus attineat ad artem Dei, seu rationem practicam eius circa obiecta creata.

Infertur deinde: quod sciẽtia simplicis intelligẽtiae ea sit, quae a S. Th. aestimatur sciẽtia approbationis. Quia apud S. Th. ut patet ex contextu trãscripto, sciẽtia approbationis habetur ea, quae sit cãusa rerum, et quae repraesetet creaturam potẽtialiter se gerentẽ ad opposita; haec autem sciẽtia potentialiter se habẽs ex parte obiecti indifferẽtis ad utrumlibet, nequit esse sciẽtia visionis, ut perspicuum et euidens apparet. Scientia ergo simplicis intelligentiae ut approbãs quidquid elegerit divina volũtas, et ut consentiẽs decreto cõtrahenti obiectũ ad alteram partẽ cõtradictionis, vocari debet sciẽtia approbationis, iuxta S. Thomae cõtextum, et mentem.

24 Praeterea, Thomistae recentiores autumãtes, sciẽtiam visionis esse artẽ practicam obiecti; vel sic premũtur ad hominem. Quia si scientia visionis esset causa sui obiecti; fieret, ut renuntiaretur principium praesentiz realis futurorum in aeternitate, quae (ut euidens est) praemittit omnem rationem practicam Dei, quae cohaereat Deo a tota aeternitate sua. Simili ratione, qua asserunt S. Thomae sectatores, absolutum et efficax propositum voluntatis divinae anteuertere praesentiam realem futurorũ in aeternitate; ut causam talis praesentiae realis ab aeterno.

Atqui praemissum pronuntiatum nequit consistere cũ receptissimo illo Thomistarũ asserto pronuntiante de mẽte Sancti Thomae; quod praesentia realis futurorum in aeternitate sit omnino sufficiens medium ex parte obiecti ad scientiam futurorum. Quia omne medium ex parte obiecti, seu omnis ratio propter quam terminationis iudicii in obiectum, debet anteire ipsam tendentiam exercitam assensus in obiectum sub illa comparatione, et extensione actus ad obiectum, sub qua obiectum praebet rationem propter quam assentiendi; sed scientia visionis spectat futurum, ut realiter praesens in aeternitate; ergo praesentia realis futurorum in aeternitate debet anteuertere extensionem talis scientiae ad futurum sub tali praesentia reali tanquam medio ex parte obiecti ad infallibile iudicium Dei de tali futuro; atque adeo scientia visionis apud Sanctum Thomam nequit esse ratio practica sive artefactiua talis praesentiae.

Alias enim vel committeretur vitiosa circuitio, dum praesentia realis futurorum assignatur medium scientiae ex parte obiecti, et e contra scientia visionis asseritur ars, et ratio practica praesentiae futurorum; vel pro aliquo signo, (pro quo scientia visionis anteit praesentiam futurorum, ut causa eius,) concipi valeret scientia visionis, ut exercita in ordine ad obiectum futurum, non perstante, aut concepta, pro illo signo, ratione propterquam suae terminationis in tale obiectum; quae est manifesta implicatio.

Et instatur efficaciter ex decreto libero; quia ideo praesentia realis futurorum in aeternitate nequit assignari ratio ex parte obiecti, ob quam decretum terminetur ad tale obiectum, quia huiusmodi praesentia pendet a decreto ut a causa eius; igitur si praesentia futurorum est effectus scientiae visionis, nequit concipi talis praesentia ut ratio ex parte obiecti propter quam terminetur scientia Dei in illud.

25 Deinde contra Thomistas procedimus ex illo Sancti Thomae testimonio a nobis transcripto, sub numer. 23. Cum forma intelligibilis ad opposita se habeat, (cum sit eadem scientia oppositorum,) non produceret determinatum effectum, nisi determinaretur ad unum, per appetitum.

Quia in scientia simplicis intelligentiae, licet proponat obiectũ cum indeterminatione ad opposita, scilicet ad fore, vel non fore; ut tamen coniugitur proposito libero absoluto contrahenti ens possibile ad alteram partem contradictionis, concipitur quidquid energiae expeti queat ad omnem causalitatem ad extra, et cum omnimoda applicatione, et intimatione divinae potentiae ad agendum in actu secundo. Igitur nil reliquum est, quod tali scientiae coniunctae decreto absoluto accedat energiae, et actionis circa creata, quod desideretur, et expectetur a superuenienti, et posteriori actu intellectus: ni velimus in cassum absque ulla cogente ratione formas, seu rationes agendi multiplicare: quod sicut in rebus creatis non est philosophicū, ita in Deo nec philosophicū, nec theologicum esse potest.

26 Si respondeas cum Thomistis Neotericis, ut est videre apud Ioannem de Sancto Thoma, 1. part. quaest. 14. disput. 18. art. 3. quod licet scientia simplicis intelligentiae, ut coniuncta decreto absoluto, vendicet quidquid efficacitatis exigatur in ratione intentionis, seu propositi immanentis et interni; non tamen in ratione exequutionis, et causalitatis ad extra. Quamobrem causalitatem Dei ad extra constitutam volunt in quodam actu intellectus practici, qui respondet imperio in creatis, per quem imperii actum (supposita efficaci intentione finis, et electione mediorum efficaci, insuper et impulsu efficaci utendi, vel actu usus, et applicationis mediorum ex parte appetitus, ) adhuc intellectus insinuat practice, et intimat facultati exequutrici exercitium, et exequutionem operis: ita ut functionem, et causalitatem illius actus imperii referent, per quamdam vocem sapientem quid praecepti; fac hoc.

Qui etiam consequenter, essentiam actus praedestinationis aestimant in tali imperio intellectus divini consistere; de quo nos serio in controversia Generali de praedestinatione, disquirentes, an essentia praedestinationis consistat in actu intellectus, et voluntatis? ubi presse illud imperii ex parte intellectus additū etiā per rationē intentioni efficaci, electioni, et usui tāquam superuacaneum, et inutile abigemus.

27 De quo videantur recentiores agentes contra Thomistas dum praedictum imperium intellectus tanquam otiosum ablegant, et taxant, etiam in creatis; quorum probationes compendifacit Herice, 1. part. tract. 3. de Praedestinatione, disp. 22. cap. 4. per totum.

Quarum probationum vis eo it; quod licet dum voluntas segniter se gerens circa intentionem finis, electionem mediorum, usum seu applicationem illorum, egeat adhortatione intellectus excitantis ne frigeat, aut torpeat voluntas circa efficacem prosecutionem, aut fugam obiecti; attamen voluntas efficaciter intendens, eligens, et utens, nil expectat energiae ex hortatu intellectus; ita ut quidquid intimationis, et applicationis expectare pronuntietur ad excitandas exequtrices facultates, id omnino otiosum, et commentitium aestimari debeat.

28 Si enim voluntas ea est, quae intellectui imperet, imo et ipsum adigat, et quasi captiuet, ut efficaciter insistat cogitationi huius obiecti, ita ut auocare queat intellectum ab intensa cogitatione talis rei, et addicere illum intensissimae meditationi alterius obiecti oppositi, pro nutu, et arbitratu voluntatis; quid in causa erit, ut voluntas sufficiens non sit absque imperio intellectus, (quem sibi subiicit voluntas,) ut pleno iure non imperet facultati exequutrici, ut opus sibi iniunctum exequatur?

Qua ratione utimur infra contra Vazquium in hac distinctione de Scientia contingentium absolutorum, artic. 7. sub numer. marg. 45. quod si voluntas queat apud Vazquium, (quod et innegabile est, cum ipsa constet experientia) praeposita efficaciori cogitatione, et minus efficaci, absque novo dictamine intellectus auertere mentem ab obiecto intensius, et efficacius proposito, et eam applicare obiecto ante segniter, et remisse apprehenso ita ut intellectus, ex voluntatis praecepto, circa tale obiectū mutet vicem, et posthabeat obiectum ab intellectu praelatum, vel intensius cogitatum; qui fieri potest, ut voluntati integrum non sit ferri in obiectum quod remisse, aut pigre sit voluntati ab intellectu infinuatum, vel intimatum?

29 Demum quidquid fit de tali imperio intellectus in creatis; videtur omnino superuacaneum in Deo, imo et illi repugnans. Quia cum imperium relate se gerat respectu facultatis subiectae, et obedientis; insuper et imperium sonet exuperantiam, aut praecellentiam dominantis potentiae. Sicut in Deo nulla datur facultas subiecta, aut inferior, ita nec ulla imperata haberi debet, nisi deficiamus a rigore scholasticae disputationis, et ad tropos inutiliter declinemus.

Nullus ergo actus sententiae datur in Deo, cui respondeat ea functio intellectus, quae respectu exequentis facultatis appellari queat imperium practicum; ac proinde nec scientia visionis ea esse valet, cui deferatur practica causalitas respectu obiecti.

30 Ultimo occurrit, nobis non arrisisse quoddam assertum Valentini de Herice, restitut. 1. de Scientia Dei, disput. 10. cap. 3. §. Hoc loco obserua, numero 20. ubi agnoscens assertam scientiam visionis esse mere speculativam de facto; putat tamen certum, quod scientia visionis posset esse ratio practica sui obiecti in ea hypothesi, quod Deus vellet eamdem numero rem iterum producere. Tunc enim scientia visionis respectu iteratae, vel repetitae productionis, obire posset functionem artis, vel rationis practicae dirigentis effectionem, vel reproductionem rei.

Haec enim doctrina mihi displicet; ima et eam sibi non constare iudico. Quia licet scientia visionis respectu primae productionis se habet mere speculative apud Valentinum de Herice; quia he mora intuitio illius obiectivae imitationis, quae a solo decreto erupit. Ita cum respectu secundae productionis afferendum sit in Deo aliud absolutum decretum de eadem re iterum producenda, et a decreto illo etiam accedat obiecto alia mutatio obiectiva cum ordine ad repetitam, seu iteratam existentiam; licet, ut suppari omnino ratione, scientia visionis spectans hanc secundam mutationem a secundo decreto effluentem, mere speculetur mutationem eam, quam non producit, sed productam in illo esse obiectivo introspicit, ac proinde aestimari non valet ars, vel ratio practica eius. Vel si comparatur practice scientia visionis ad secundam mutationem obiectivam a secundo decreto erumpentem, esto quod praemittat illam, cur etiam non se gerat practice ad primam mutationem? cum intersit eadem ratio.

31 Ex quibus patet ad fundamentum recentiorum propositum, sub numero margin. 4. omnia enim illia sacrae Scripturae testimonia, quae deferunt energiam artis, seu causalitatem formae artefactinae, dicere Dei, vel sapientiae eius; intelligenda sunt de scientia simplicis intelligentiae inquantum coniuncta decreto immutanti ens possibile, et illud contrahenti ad talem mutationem obiectivam. Quod esse de sensu Sancti Thomae ostendimus, sub numero margin. 23. et 25. et sub num. marginal. 17. agentes contra Caietanum.

Articulus IV: An contingentia sint determinate vera?

ARTICULUS IV

An futura contingentia cognoscantur a Deo in se ipsis, seu in determinata veritate illorum?

SUMMARIUM.

Recentium Theologorum placitum afferens, futura contingentia praesciri a Deo in se ipsis, seu in veritate determinata illorum. Num. 1. Textus Scoti, ex quo ad veram sententiam fundamenta paramus. Num. 11. Explanatio textus, et confutatio Hurtadi, et Theodori Smisingii autumantium, complexionem de futuro contingenti esse essentialiter veram, aut essentialiter falsam; ubi asseritur enuntiatio de contingenti obiecto in statu neutro de mente Scoti. Num. 15. Aliae obseruationes in textum; et expugnatio Fabri, et Cauelli deficientium ab Scoto. Num. 19. Accurata Aureoli ad rem obseruatio. Num. 23. Non dari in complexionibus de futuro determinatam veritatem, vi intrinseca commensurationis suae ad obiecta aperimus, si semoueatur decretũ Dei absolutum. Num. 29. Imus obuiam oppositis fundamẽtis. Nu. 35. Satisfactio ad alias oppositiones Recentiorum; et enodatio mentis Scoti ex Maironio contra Scotizantes neotericos. Num. 40. Aureolus vindicatur a censura Gregory, et Vazquez tribuentium Aureolo quod inficiatus fuerit in Deo determinatam futurorum praescientiam. Nu. 44.

1 NEoterici Authores, qui physicam praedeterminationem respuunt, uno ore affirmant, futura contingentia cognosci a Deo in se ipsis; ita ut determinata veritas illorum, absque praeeunte decreto absoluto divinae voluntatis non expectante cooperationem causae liberae, sit medium ex parte obiecti infallibilis scientiae futurorum; adscribunt enim complexionibus de futuro contingenti, vi intrinsecae enuntiationis suae, quae exprimitur per copulam verbi de futuro, veritatem determinatam per habitudinem ad obiectum omnino determinatum, seu contra contractum ad alteram partem contradictionis ex hypothesi futuritionis.

Sic Vazquez 1. part. disput. 65. cap. 4. qui se adstruit primum praedicti pronuntiati apud Hispanos authorem, quod postea Romae gnauiter euoluens Scoti commentaria inuenisse gloriatur apud eundem Doctorem Subtilem in 1. distinction. 39. quaestione unica. §. Viso de contingentia. Posteaque ab aliis Theologis istam suam sententiam passim usurpatam vidisse iactitat.

Sed postea evidenter constabit ex ipso textu, quem pro se citat Vazquez, vel Scotum serio non versasse, vel Scotũ nõ percepisse, dũ eũ Ducem ad novã doctrinã firmandam assumit, contra praescientiam futurorum in absoluto, et praedeterminante divinae voluntatis proposito; a quo apud Scotum trahitur infallibilis futurorum determinatio.

Vazquium comitantur uniuersi Iesuitae Authores; Soarius Opuscul. 2. de scientia futurorum contingentium, lib. 1. capit. 8. Franciscus Albertinus, in quaest. 2. Theologica in secundum corollarium ex 4. principio philosophico, numero marg. 22. Petrus Arrubal, 1. part. disp. 40. cap. 2. num. 7. Valentin. de Herice, 1. p. tract. 1. de scientia Dei, disp. 6. c. 7. Pet. Hurtadus disp. 9. de anima, sect. 4. subsect. 4.

Quod placitum sic referat Soarius loco citato; quod futurum contingens ab aeterno sibi vendicat esse determinatum, quod sit causa determinatae veritatis enuntiationis de futuro contingenti; eoquod veritas propositionis sit conformitas illius ad obiectum, sicut et determinata veritas complexionis adterminatae conformitas ad determinatum esse obiecti. Quare licet futurum in sua causa spectatum, sit simpliciter indeterminatum, et contingens; consideratum tamen prout futurum est, et importabit existentiam pro tali differentia temporis, eam induit necessitatem ex hypothesi futuritionis, quae infallibile Dei iudicium terminare possit.

Praedicta vero futuritionis necessitas pud Soarium, nil aliud astruitur quam ipsum esse, quod res pro tempore importabit; quod si referatur ad tempus antecedens effectionem rei, dicitur futurum; sicut si comparetur ad tempus, quod subsequitur productionem rei, dicitur praeteritum. Et sicut res, ut refertur ad tempus, quod subsequitur productionem illius, et prout dicitur praeterita, praesefert verum, seu intelligibile determinatũ, ita qua anteit obiective tempus suae productionis, sibi absciscit determinatam intelligibilitatem, ob hypothesim futuritionis.

Nec enim ad praedictam veritatem fundamentalem, quae est quasi ratio veritatis formalis apprehensionis et iudicii divini, exposcitur quod futurum sibi ab aeterno uẽdicet aliquod esse reale; sed praestat quod nanciscatur quẽdam modum entis necessariy ex hypothesi futuritionis, qui modus posset esse ratio ex parte obiecti scibilitatis totius infallibilis.

  1. Quod planum suadetur: quia intellectus divinus, ob vim apprehensionis illimitatam simpliciter, debet excutere uniuersam intelligibilitatem entis, seu veritatem eius; atqui futurum in se ipso spectatum secundum illud esse, quod importabit pro aliqua differentia temporis, praesertim determinatu nec necessarium esse, ex suppositione futuritionis: igitur intellectus divinus colligit determinatam illam veritatem, seu intelligibilitatem in se ipsa.

Probatio ista euidens est, ut ait Vazquez, si minor demonstretur; quod profecto authori damus ingenue. Praemittebat enim theoremata, in qua eorum videtur attenspondens positum est; pendetque ex controversia de Veritate futurorum contingentium, quam dissoluit Aristoteles libr. 1. de Interpretatione, cap. 9. et quae etiam in praesenti foecundior est usu, ut patet per relata lecta a pluribus Theologis veritatis.

Nec ubiqve datur dissidium inter veritatem propositionis perlatam a commemoratione extrinseca enuntiationis cum obiecto ut futuro, facta per motionem efficacis, et absolutae volitionis divinae; et veritatem a solo obiectivo manante, quae a decreto hauritur, acceptum; in quo totus disputationis apex consistit.

  1. Neoterici, qui improbant efficax absolutumque divinae voluntatis propositum, non involvens conditionem ex parte obiecti, nec expectans scientiam cooperationis voluntatis creatae; contendunt propositionibus de futuro contingenti determinatam veritatem inhaerere ratione enuntiationis, et connexionis ad contemplationem futuritionis, utcunque expectet decretu determinans tanquam principium futuritionis inde pendens absolute. Sic Antuerpienses tradunt, post Vazquez, de contingentia rerum, lib. 1. disput. 2. cap. 8. num. 20. et disput. 2. cap. 9. et disput. 3. cap. 1. quod negari non potest; quod plane probare conati sunt lib. 1. cap. 12.

Pro qua sententia sic arguit Aureolus, in 1. distinct. 38. quaest. 3. et dist. 39. quaest. 1. Harum quaestio est, an Deo obuiare videatur. Ubi inquit.

Primum principium de quolibet esse vel non esse, et sum esse non potest; assumpta ergo propositione singulari, aut est vera, aut non vera; si vera, habetur propositum.

Si non vera; ergo est falsa. Quia verum, et falsum sunt contraria immediata, ex negatione autem unius eorum tecum immediate sequitur positio alterius in subiecto apto nato. Sequitur enim; non est vel recta virga, et tunc vel. Sed constat, quod omnis propositio est subiectum aptum natum recipere veritatem, vel falsitatem; ergo sequitur, si singularis propositio de futuro non est vera, quod tunc sit falsa.

  1. Praeterea, lex contradictoriarum est, quod si una sit vera, reliqua sit falsa; quod si de necessitate una sit vera, reliqua sit falsa. Ergo uterque erit, vel ita est vera, Antichristus erit; et reliqua falsa, scilicet Antichristus non erit; vel e converso, cum contradictorie opponantur.

  2. Praeterea, assumpto instanti futuro intercedente tempore, varietate primi principii, verum est, quod dicitur; Sortes erit, vel non erit; quia sequitur per quodlibet instans dicitur esse affirmatio, vel negatio, et de nullo simul. Sed si vere dicitur, quod erit, propositio affirmans erit vera; si vero non erit, propositio negatiua erit vera: ergo semper vel affirmatio de futuro contingenti est vera, vel negatiua.

  3. Deinde sic arguunt Neoterici praedictae opinionis assertores vim suarum probationum ab Aureolo mutuati. Quia ex Aristotele, 4. Metaph. textu 27. quaecumque affirmans, et negans aut exprimit verum, aut falsum; quia aut enuntiat determinate, quid conveniat, et conforme rei naturae; aut determinate significat quid dissonum, et difforme.

Nec enim assignari valet aliquod medium inter propositionem conformem, et difformem obiecto; sicut nec ex parte obiecti occurrit medium inter rem fore, aut non fore, cum fore, et non fore, contradictorie opponantur: igitur aut propositio de futuro enuntiat rem fore, et sic est determinate vera; aut exprimit rem nõ fore, et est determinate falsa.

DeniusDeinde; quia si propositio affirmativa de futuro contingenti, verbi gratia, Petrus peccabit, non significat verum, nec falsum determinate, sed verum, vel falsum confuse; eo quod res futura enuntiata per huiusmodi complexionem sit indeterminata ad fore, et non fore; fieret, ut propositio negativa de futuro contingenti, quae est illius contradictoria, nimirum, Petrus non peccabit, non exprimeret verum neque falsum determinate, sed verum, vel falsum indeterminate, et confuse.

Ac proinde complexa de futuro contingenti propriam contradictionem praeseferre nequirent; cum una enuntiatio non inficietur quod altera affirmat, sed utraque enūtiatio anceps et quasi suspensa subsistat, nec propria subsit cōtradictio quousque altera verum, altera falsum determinate pronūtiet de praesenti.

Confirmatur; quia sequeretur quod propria contradictio tantum intercedere posset in enuntiationibus de futuro contingēti, quae utramque contradictionis partem ambiant; verbi gratia, Petrus peccabit, aut non peccabit; Petrus nec peccabit, neque non peccabit; quarum prior affirmativa erit vera, quia necessaria; secunda vero negativa erit falsa, quia impossibilis.

Sequela patet; quia lex contradictoriarum exigit, ut altera sit determinate vera, altera vero determinate falsa; si ergo cohaerere nequit determinata veritas, et falsitas, nisi complexionibus, quae utramque contradictionis partem, aut affirment, aut negent; ita et illis tantum enuntiationibus de futuro propria contradictio congruere posset.

7 Arguitur secundo; quia quando nunc fit de praesenti effectus contingenter enuntiatus de futuro, (verbi gratia, quando Petrus nunc peccat,) ostendit evidenter, prolatam enuntiationē de futuro, (verbi gratia, Petrus peccabit) fortitā fuisse determinatā veritatē; igitur si praedicta cōplexio fuit determinate vera ante tēpus praesens, etiā et ab aeterno nacta est veritatē; cū eadem militet ratio de tota duratione, quae anteiuit positionem realem futuri extra causas: nec aliud sit enuntiationem vendicare sibi veritatem determinatam, quam actu et in re veritatem nancisci.

Caeterum, quod sequatur ex veritate de praesenti veritas enuntiationis de futuro; sic constat. Quia veritas propositionis de futuro non incipit in eo instanti, in quo Petrus peccat; quin potius quodammodo desinit eius veritas de futuro, et incipit veritas illius de praesenti. Tum vel maxime; quia enuntiatio illa semper praeextitit suo obiecto conformis; eo quod re vera ita futurum sit, sicut per ipsam complexionem exprimebatur: igitur existentia rei de praesenti extra causas positae nō confert veritatem de novo, sed referat potius veritate, quae antea non innotescebat.

8 Arguitur tertio; quia enuntiatio de futuro contingenti, aut exprimit tantum indifferentiam rei ad esse, et non esse; atque adeo fieret, ut propositio affirmativa, et negativa, idem prorsus pronuntiatum importarent, si affirmativa enuntiaret indeterminationē rei ad essendū, et nō essendum, et similiter negatiua.

Aut propositio de futuro contingenti enuntiat aliud praeter indeterminationem rei ad fore, et non fore; et tale significatum nil aliud esse potest, nisi determinatum fore, aut determinatum non fore: Ergo propositio est determinate vera, aut determinate falsa, ex vi intrinsecae cōmensurationis suae ad obiectum futurum, vel non futurum determinate; etiam secluso quolibet proposito extrinseco Dei praedeterminantis.

Praeterea; si enuntiatio de futuro contingenti non exprimeret rem absolute futuram, sed indeterminatam ad fore, et non fore; sequeretur, propositionem illam, quae significat absolute rem fore, verbi gratia, (Petrus peccabit,) esse determinate falsam; eo quod asseueraret obiectum absolute futurū, quod tantum est indifferens ad fore et non fore.

Quae oppositio etiam urget in cōplexionibus negatiuis de futuro contingenti, quae enuntiant, rem non fore, verbi gratia, Petrus non peccabit; quia absolute negare futuritionem illius obiecti, quod est indeterminatum ad fore, et non fore, est absolute, et simpliciter falsum: ac proinde fieret, ut enuntiationes contradictoriae de futuro contingenti essent simul falsae.

9 Arguitur quarto; quia ex Aristotele, omnes propositiones uniuersales in materia contingenti, sive affirmativae, sive negativae, sunt determinate falsae; ut omnis homo peccabit mortaliter cras; nullus homo peccabit mortaliter cras; omnis homo curret; nullus homo curret.

Quo supposito sic premit oppositio; ergo contradictoria enunciatio particularis debet esse determinate vera; quare si ista propositio, (omnis homo peccabit mortaliter cras,) est determinate falsa, eius contradictoria particularis, scilicet, (aliquis homo non peccabit mortaliter cras) erit determinate vera.

Sed ad determinatam veritatem propositionis particularis de futuro contingenti exposcitur necessario determinata veritas alicuius enunciationis singularis de futuro contingenti; quia sicut falsitas propositionis uniuersalis affirmativae, cuius subiectum supponit distributiue, colligitur per descensum copulatiuum, ex eo quod aliqua singularis est falsa; ita et in enuntiatione contradictoria particulari negatiua, cuius subiectum supponit determinate, veritas eius debet ostendi per disiunctiuum descensum, descendendo ad aliquam singularem determinate veram, verbi gratia, (Petrus non peccabit mortaliter cras.) Sed ista enunciatio est propositio singularis de futuro contingenti; igitur assignari valet propositio de futuro contingenti determinate vera, ut intrinsecae enuntiationis suae importatae per verbū de futuro, seclusa qualibet praedeterminatione primae causae.

Deinde, ex eodem Aristotele loco citato, istud disiunctum, (Petrus peccabit; vel non peccabit,) est necessarium, et determinate verum; igitur importat veritatem ratione alicuius determinatae partis talis disiuncti. Sicut enim ad veritatem enuntiationis disiunctiuae exigitur quod altera pars sit vera; ita ad determinatam veritatem disiunctiuae enuntiationis exposcitur quod altera pars sit determinate vera.

Datur igitur complexio de futuro contingenti, quae determinatam sibi, aut veritatem, aut falsitatem vendicet; ac proinde et omnes enuntiationes de futuro contingenti determinatã veritatem, vel falsitatem sibi assciscūt: cum eadem ratio uniuersaliter de omnibus urgeat.

10 Ultima ratio est; quod Deus cognoscit futura contingentia, et reuelat ea per Prophetas; sed non apprehendit obiectum, quod non est determinate verum, illud enim, quod determinatã veritatem, seu intelligibilitatem nactum non esset, nec ab infiniti luminis praestantia apprehendi posset; sicut nec quod possibile, aut factibile non est, a divina potentia effici valet.

Propter istam rationem Soarez, et Vazquez autumarunt, determinatam futurorum veritatem ex principiis fidei colligi; sed qua ratione tale pronuntiatum intelligi debeat, constabit infra.

Textus Scoti, ex quo ad veram sententiam fundamenta paramus.

11 Praesentem controversiam apprime diluit Scotus, in 1 sententiar. distinct. 39. quaest. unica, §. Quantum ad secundum articulum dico, sub num. margin. 23. ubi inquit.

Viso de contingentia rerum quantum ad existentiam, et hoc considerando respectu voluntatis divinae; restat videre secundum principale, qualiter cum hoc stat certitudo scientiae eius.

Hoc potest poni dupliciter; uno modo per hoc quod intellectus divinus videt determinationem voluntatis divinae; videlicet illud fore pro (A) quia voluntas illa illud determinat fore pro eo; scit enim illam voluntatem esse immutabilem, et non impedibilem.

12 *Vel aliter; quia ista via videtur ponere quemdam discursum in intellectu divino, quasi ex intuitu determinationis voluntatis, et immutabilibilitatis eius, concludat hoc fore.

Potest poni aliter; quod intellectus divinus, aut offert simplicia, quorum unio est contingens in re; aut si offert complexionem, offert eam sicut neutram; et voluntas eligens unam partem, scilicet coniunctionem istorum pro aliquo nunc in re, facit illud determinate esse verum hoc erit pro(A.)

Hoc autem existente determinate vero; essentia est ratio intellectui divino intelligendi istud verum; et hoc naturaliter quantum est ex parte essentiae. Ita quod sicut naturaliter intelligit omnia principia necessaria, quasi ante actum voluntatis divinae, quia eorum veritas non dependet ab illo actu, et essent cognita ab intellectu divino, si per impossibile non esset volens: ita essentia divina est ratio cognoscendi ea in illo priori instanti naturae, quia tunc sunt vera.

Non quidem, quod illa vera moveāt intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem; quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua; sed sicut essentia divina est ratio cognoscendi simplicia, ita et complexa talia. Tunc autem non sunt vera contingentia, quia nihil est tunc, per quod habeant veritatem determinatam.

Posita autem determinatione voluntatis divinae, iam sunt vera, videlicet pro illo secundo instanti; et hoc idem erit ratio intellectui divino, (quod erat in primo) intelligendi ista, quae sunt iam vera in secundo instanti, et fuissent cognita in primo instanti, si fuissent in primo instanti.

13 Exemplum; sicut si in oculo meo ex potentia mea visiua, esset unus actus videndi obiectum, qui semper staret; tunc si ab aliquo praesentante nunc sit iste color praesens, nunc ille, oculus meus videbit nunc hoc, nunc illud, et tamen per eādem visionem; tantummodo erit differentia in prioritate, et posterioritate videndi; propter obiectum prius, et posterius praesentatum.

Et si unus color fieret naturaliter praesens, et alius libere; non esset differentia formaliter in visione mea, quin ex parte sua oculus videret naturaliter utrumque; tamen contingenter posset videre unum, et necessario aliud, in quantum sibi unum fit praesens contingenter, et aliud necessario.

14 In eadem quaest. §. Ad tertium potest concedi sub numer. margi. 30. subiicit.

Ita in proposito; voluntas divina determinans fore aliquid ostensum ab intellectu, facit complexionem talem esse veram, et ideo intelligibilem; et ex hoc istud est praesens intellectui in ratione obiecti.

Et sicut voluntas potest facere istud volitum, et non facere; ita posset esse verum, et non verum: et ita potest cognosci, et non cognosci ab isto intellectu naturali.

Non quidem propter aliquam contingentiam, quae quidem sit prius in isto agente naturali; sed propter contingentiam ex parte obiecti, quod contingenter est verum propter actum voluntatis verificantis.

Explanatio textus; et confutatio Hurtadi, et Theodori Smisingii autumantium; complexionem de futuro contingenti esse essentialiter veram, aut essentialiter falsam; ubi asseritur enuntiatio in statu neutro de mente Scoti.

15 IN Quem textum, primo obseruandum est, fere omnes antiquos Theologos censuisse, futura contingentia determinatam veritatem, vel intelligibilitatem sortiri; ob quam certo, et infallibiliter apprehendi queant a divino obtutu. Quod pronuntiatum absolute spectatum omnino indubitatum esse debet, ut pote quod valde affine dogmati de fide astruenti, futura contingentia a Deo determinate cognosci; cum illud determinate praesciri non valeat, quod determinatam scibilitatem non nanciscitur.

Quare in hoc Vazquez, et Soarez cum schola Scoti nullatenus pugnant, quae complexis de futuro contingenti determinatam veritatem, ob praeeuntem divinae voluntatis determinationem, adscribit; sed cum Molina, qui futura a Deo determinate praesciri adseuerauit ob infiniti luminis divini pernicitatem supercomprehendentem conatus voluntatis creatae, esto quod futuris nulla determinata veritas inesset; quod inconsulte traditum est, et ab omnibus Iesuitis authoribus improbatur.

Totum ergo dissidium intercedit de radice, a qua haec determinata futurorum veritas hauriatur; an scilicet ab intrinseca commensuratione propositionis ad obiectum determinatam intelligibilitatem nactum, remoto praeeunte decreto absoluto divinae voluntatis? An vero talis veritas sic procedat ab extrinseco, ut spectata complexione de futuro contingenti cum omni ea intrinseca expressione enuntiativa, quae importatur per verbum de futuro; adhuc non concipiatur vera, vel falsa enuntiatio, quovique ab extrinseco, nimirum a libero divinae voluntatis decreto absoluto, et praeterminante, enuntiationi quasi apposititia veritas forinsecus accedat.

Ita ut si propositio non enuntiet obiectum sub ea mutatione obiectiva, et contractione, quam trahit a decreto absoluto praestituente per explicitum, et formale voluntarium, determinatum fore, aut determinatum non for e rei; nil enuntiet determinate verum, nec determinate falsum. Ita ut ad determinationem illius esse obiectivi, quod adsignetur ratio ex parte obiecti, a qua trahatur determinata veritas iudicii, non sufficiat quodlibet statutum Dei de praebendo concursu; sed decretum absolutum non involvens hypothesim a libero arbitrio purificandam.

16 Notandum deinde in textum, quem sub numer. 12. transcribimus; quod in scientia Dei respectu futurorum contingentium duo instantia, vel signa rationis contemplatur Scotus. Primum, quod anteuertit liberum divinae voluntatis propositum; alterum, quod subsequitur determinationem divinae voluntatis. In primo signo obiiciuntur comprehensioni divinae cōplexa ea, quorum termini ab intrinseco in compositionem conveniunt; cuiusmodi sunt termini complexionum necessariarum; verbi gratia, Homo est animal rationale, et sic de caeteris.

In qua rationis praesuppositione, si scientiam Dei ambientem futura contingentia velimus; non spectabit illa, ut determinate vera, vel contracta ad alteram contradictionis partem, sed ut neutra ad utrumlibet; quousque decedentibus in segundo signo rationis, absoluto divinae voluntatis proposito, trahat complexum illud a non esse determinate veri, seu intelligibilis, ad esse talis.

Quo fit, ut spectatā intrinseca enuntiatione complexionis de futuro, et oppositione ea, quam gerit cum alia contradictoria complexione de futuro, (quae omnia versat mens Dei apud Scotum pro illo signo rationis, quod praecedit decretum,) adhuc complexa illa non sint substrata determinatae veritatis, vel falsitatis; sed tantum neutra, seu indeterminata ad veritatem, vel falsitatem, quae illis cohaeret ob decretum subsequens.

17 Quare, cum sit indubitatum apud Scotum, ut in sequenti articulo latius constabit, id quod praemisimus de statu neutro enuntiationis de futuro contingenti ante absolutum, et inimpedibile divinae voluntatis propositum, etiam data contradictoria enuntiatione in huiusmodi complexionibus ante efficacem determinationem divinae voluntatis; et apud Vazquez, caeterosque Iesuitas Authores, veritas determinata, vel falsitas enuntiationum de futuro contingenti a contradictoria oppositione istarum enuntiationum petatur; est cur miremur, quod Vazquez a se stare Scotum pronutiet, eo apparatu verborum, nisi vel ipse allucinetur, vel nos in media luce caecutire velit.

Unde infertur ab Scoto defecisse Theodorum Smisingium, tomo 1. de Deo uno, tractatu 3. disput. 1. de Attributis Dei transcendentibus. Quaestio. 2. numer. margin. 33. ubi sequutus Petrum Hurtadum censet; enuntiatione de obiecto non necessario, aut contingenti, esse essentialiter veram, aut essentialiter falsam; ita ut veritas, aut falsitas sit de quidditate enuntiationis. Quo dato, implicaret enuntiatio in aliquo signo rationis sub statu neutro; de quo nos late supra agentes contra Hurtadum in controu. 3. de Veritate Dei in essendo, ar. 2. a nu. margi. 4. usque ad 10. inclusiue.

Quare et consequenter, sub numer. marg. 9. docuimus; quod licet veritas sit essentialis, et quidditatiua scientiae Dei, quo ad esse formae vitalis, et intrinsecae; non tamen quoad extensionem, et terminationem eius ad obiectum contingens. Simili ratione, qua operationem quamlibet liberam Dei, necessariam quoad esse vitale, et intrinsecum asserimus; liberam vero, aut contingentem, per comparationem, vel extensionem eius ad obiectum contingens. Quia sicut ita Deus praescit, Petrum taliter se libere habiturum, quod potuit tale obiectum non praescire, si Deus non decreuisset tale obiectum ad futuritionem contrahere; ita conformitas ad tale obiectum sub tali immutatione obiectiva, non est de quidditate scientiae Dei: siquidem tolli posset illa sicuitas, ablato obiecto pro nutu Dei aliter praestituente circa obiecti futuritionem, aut nõ futuritionem.

Sed instabis; quod scientiae visionis, (inquantum visionis,) contradicit aliter se habere circa obiectum taliter immutatum, quia alias Deus falli posset; ergo scientiae visionis est essentialis, et quidditatiua, veritas inquantum exprimit conuotationem, et comparationem ad tale obiectum simpliciter contingens, et tantum ex hypothesi necessarium.

Respondeo; quod quando asseritur scientia visionis essentialiter conformis obiecto taliter immutato ad futuritionem, iam involvitur sensus cõpositus talis scientiae, ut extensae ad obiectum; quae extensio est simpliciter contingens, et solum necessaria ex hypothesi. Qualiter enuntiatio de complexo contingenti dum componitur; obiecto, non futuro, sed praesenti (verbi gratia, Petrus currit, currente Petro,) asseri potest necessario, et essentialiter conformis, prout componitur tali conformitati in sensu composito; sicut et homo, qua albus, essentialiter est albus.

Ideo tamen conformitas illa iudicii creati cum obiecto necessario ex hypothesi, non est de essentia iudicii; quia perstante eodem iudicio, potest tolli talis conformitas sicut et obiectum contingens; unde et prouenit, ut iudicium creatum falli queat, si mutato obiecto, non varietur assensus, et iudicium circa obiectum. Non est igitur obiectum taliter se habens de essentia iudicii, licet sit de quidditate iudicii, ut veri; quia licet sit de essentia iudicii creati extendi, et comparari ad obiectum per transcendentalem habitudinem; sed non est de quidditate assensus, quod obiectum taliter se habeat; qualiter per iudicium exprimitur; quo fit, ut perstante eodem assensu quoad substantiam, et mutato obiecto, destrui queat accidens iudicii quod est veritas, manente substantia actus.

In Deo autem nulla necessitas existit comparatio, seu extensio scientiae, et volitionis suae ad obiectum contingens; quare sicut accidit scientiae, et volitioni divinae, quod extendatur, et terminetur ad connotatum contingens, ita et accidit veritas scientiae, sub ratione illa, sub qua connotat obiectum contingens. Quia tolli posset ea connotatio conformitatis ad obiectum, si Deus tale obiectum ad futuritionem non immutasset; licet ex hypothesi comparationis scientiae ad obiectum contractum ad futuritionem, (sub qua connotatione appellatur scientia visionis,) ita implicet non cõformari obiecto, quod videt, sicut implicat, iudicium creatum, (ut compositum veritati, et conformitati ad obiectum,) non esse verum et conforme. Est igitur essentialis veritas scientiae divinae, ut extensae ad obiectum contingens; sed accidit scientiae Dei quod extendatur ad obiectum contingens; in quo dissidet a iudicio creato, cui licet sit essentialis connotatio, et extensio ad obiectum contingens, quod exprimit; sed ipsimet extensioni, seu tendentiae in obiectum accidit conformitas ad obiectum, vel veritas: unde prouenit, ut iudicium creatum falsificetur.De quo adi Subtilissimi Scoti pronunciata a nobis transcripta, explanata infra in hac distin. de Scientia contingentium absolutorum, arti. 7. sub num. 28. et 29. praecipue illa verba, ex 1. sen. distin. 39. quaestion. unica sub num. 27.

Non enim sequitur; Deus non potest decipi, et A potest non fore; ergo Deus non scit, A fore. Sed sequitur; quod nō necessario scit, A fore.

Quod apparet, quia si intellectus meus semper sequeretur mutationem in re, ita quod te sedente opinarer te sedere et te surgente, opinarer te surgere, non posset decipi.

Et post pauca. Licet intellectus divinus non sequatur res sicut effectus causam, tamen concomitans est ibi, quod sicut res potest non esse, ita intellectus divinus potest nosseire; et ideo nunquam sequitur, quod intellectus divinus cognoscat rem aliter quam est.

Unde prouenit ea absimilitudo inter iudicium divinū et creatum, quā praemisimus, quod cū iudicium, creatum pēdeat ab obiecto tāquā a causa, ideo essentialis est indicio cōparatio, et extensio ad obiectum; licet nō sit de quidditate iudicii, quod obiectū ita se habeat, sicut repraesentatur per iudicium, unde etiam accedit, ut iudiciū creatū falsificetur, mutato obiecto.

Quod implicat iudicio Dei; quod sicut non spectat obiectum ut causā sui, ita nec est de essentia iudicii comparatio, et extensio exercita ad tale obiectum; et ideo ablato obiecto non manet in Deo extensio, et comparatio exercita ad obiectum, quae falsificetur obmutationem obiecti; sicut in creatis manet comparatio, et extensio iudicii ad idem obiectū, variato obiecto et ideo falsificatur iudicium.

Quod, ut defaecate enodem, expendantur illa Scoti verba sub n. 11. a nobis proposita.

Intellectus divinus videt determinationem voluntatis divinae, videlicet illud fore pro, (A) quia voluntas illa illud determinat fore pro eo; scit enim illā voluntatem esse immutabilem, et non impedibilem.

Quae verba enucleate demonstrāt quantum Scotus dissideat ab illis authoribus, qui enunciationibus de futuro contingenti determinatam veritatem adscribunt absque praeeunte decreto absoluto efficaci, et inimpedibili; ut potequod nullam involvat cōditionem ex parte obiecti ob coopearationem voluntatis creatae. Si enim Scotus agnouisset determinatam veritatem, seu intelligibilitatem in futuro assensu libero voluntatis creatae; quae non consisteret in mutatione obiectiva erumpente a decreto absoluto, eam reddidisset rationem ex parte obiecti, ob quam obtutus Dei ad huiusmodi futurum terminari posset.

Talis enim veritas determinata esset proxima ratio ex parte obiecti scientiae futurorum; nec decretum Dei (esto quod assignari posset ratio sufficiens huiusmodi praescientiae) pronūtiaretur ratio proxima ex parte obiecti terminationis divinae cognitionis in futurum contingens, sed tātū remota; quatenus esset causa seu principium determinatae veritatis, vel intelligibilitatis entis futuri.

18 Caeterum, quod suppositis scholae Iesuitarum principiis, asseri nequeat decretum Dei sufficiens ratio, (etiam remota,) scientiae futurorum; sic evidenter demonstro. Quia ipsi uno ore explodunt decretum absolutum, et inimpedibile non involvens conditionem ex parte obiecti, quod antecedat veritatem seu determinatam intelligibilitatem consensus liberi; contendunt enim, huiusmodi efficax divinae voluntatis propositum iura libertatis prosternere; quare tantum concedunt decretum conditionatum seu involvēs cōditionem ex parte cooperationis causae creatae.

Quo supposito; euidēs est, tale decretum, non esse sufficiens medium ex parte obiecti ad infallibiliter apprehendendum consensum liberum voluntatis creatae. Quia esto quod inspiciat Deus liberum illud decretum involvens conditionem cooperationis causae creatae; non callet determinatum fore consensus liberi, nisi purificetur conditio, vel quod in idem recidit, nisi apprehendatur cooperatio voluntatis creatae. Cum autem talis cooperatio sit futurum contingens, et praescirinequeat in decreto, quod non habet rationem praeuii ad cooperationem illam, inimpedibiliter efficacitate sua inferentis talem cooperationem; sed potius propositi involventis conditionem cooperationis causa creatae(id est volo conversionem Petri; si Petrus consentiat,) reliquum est, ut talis cooperatio creatae voluntatis, non in decreto Dei, (quod apud istos Authores non asseritur cum vi inimpedibili illatiua talis cooperationis,) sed in se ipsa, seu in veritate, et intelligibilitate determinata eius spectanda sit, et non aliter.

Igitur Scotus, qui solum inimpedibile decretum Dei assignat rationem sufficientem praescientiae futurorum; ut liquet ex illis verbis; Scit enim illam voluntatem esse immutabilem; non impedibilem: nulla ratione Iesuitarum placitum tutari potest.

Aliae obseruationes in textum, et expugnatio placiti recentiorum deficientium a doctrina Scoti.

19 QUARE manifeste a consequentia doctrinae defecit Vazquez, 1. part. disput 65. capit. 2. dum asseuerauit; decretum Dei esse rationem sufficientem, quamuis remotam, praescientiae futurorum. Cum ipse author saepe improbet decretum de futuro consensu creatae voluntatis, quod absolutum sit, seu non involvens conditionem ex parte obiecti; et decretum importans conditionem, (si voluntas creata consentiat) sit medium insufficiens ad apprehensionem liberę cooperationis, ut liquido patefecimus.

Unde, apud Scotum, nulla alia veritas in complexione contingenti afferenda est, nisi ea, quae tanquam extrinseca denominatio relinquitur a decreto absoluto; ita ut ista enuntiatio, Petrus curret, nulla alia ratione sit vera, seu determinate intelligibilis, nisi quia efficaciter volita, et hauriens mutationem obiectivam cum habitudine ad futuram existentiam a proposito Dei absoluto, et inimpedibili. Si autem illa voluntas Dei de existentia futuri involveret conditionem cooperationis voluntatis creatae non esset immutabilis, sed impedibilis ob nutum appetitus creati non cooperantis; contra expressum Scoti testimonium docentis; scire Deum, voluntatem suam, (quae est medium ex parte obiecti iudicii infallibilis circa futura,) esse immutabilem, et non impedibilem.

20 Unde meo iudicio habendi sunt in hac re manifesti Scoticae disciplinae desertores, Hugo Cauellus Scoti scholiator, in 1. distinct. 39. quaestion. unica, ad numer. margi. 23. et Philippus Faber, in 1. sententiar. distinct. 39. quaestion. unica, disp. 54. num. marg. 51. qui eam voluntatem, a qua Scotus determinatam veritatem futurorum producit, non absolutam, sed importantē cõditionem cooperationis causae creatae pronunciant.

In quo patenter a castris Scoti deficiunt; tum quia Scotus illam voluntatem ubique vocitat inimpedibilem; tum, quia serio et ex instituto referans veritatem futuri contingētis, non assignauit, futura in se ipsis, seu in illorum propria veritate attingi, sed in solo decreto. Si autem decretum involveret conditionem creaturae non praedeterminatae ad infallibilem assensum, cooperatio creaturae in se ipsa inspici deberet; ac proinde et propriam veritatem nancisci, cum in solo divinae voluntatis statuto apprehendi non possit; ut ostendimus.

Quod qua sit ex diametro Scoto adversum, propalant verba textus, quem transcribimus sub n. 14.

Voluntas divina determinans fore aliquid ostensum ab intellectu, facit cōplexionem talem esse veram, et ideo intelligibilem; et ex hoc istud est praesens intellectui in ratione obiecti: et sicut voluntas potest facere istud volitum, et non facere, ita posset esse verum, et non verum.

Quid apertius, si a sola voluntate, et statuto Dei petat determinatam intelligibilitatem futuri, non expectata scientia cooperationis liberi arbitrii?

21 Praeterea; elucidationem exposcunt illa verba textus, num. 12.

Non quidem, quod illa vera moveãt intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem; quia tunc intellectus divinus, vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua.

Ubi subobscure loquutus videtur Scotus, dum aucumat; quod nullum complexum necessarium potest movere intellectum divinum; alias vilesceret mens Dei, si pateretur ab alio, quam ab essentia sua. Nec enim facile constat, quid sit, iuxta Scoti phrasim, intellectum Dei pati ab obiecto creato, si istud praeseferret intelligibilitatem motiuam respectu intellectus divini?

Quae verba usurpanda sunt iuxta ea, quae in praesenti controversia generali de scientia Dei, exarauimus in distinct. 1. art. 2. de Scientia Dei comparata ad creaturas possibiles, praecipue sub numero margin. 11. ubi ostendimus, repugnare illimitationi apprehensionis divinae, ut spectare queat aliquod verum creatum primo, et per se, tanquam rationem motiuam terminationis scientiae divinae in obiectum creatum; alias enim specificaretur divina intuitio, ac proinde, et dependeret ab obiecto creato; quod iuxta placitum Scoti esset pati mentem Dei a vero participato, et vilescere.

Nec enim in alio sensu accipi potest, ly pati a complexione necessaria; cum propositio necessariae veritatis, ut anteit divinum decretum, nil aliud sit quam non repugnantia talis complexionis terminorum ad existendum; cui suppetere nequit, (cum sit merum ens negatiuum,) nec vis ad immutandam intentionaliter mentem creatam. Ali, quae loco citato ex instituto premimus.

22 Ultimo obseruandum; in illa verba textus sub n. mar. 13.

Et si unus color fieret naturaliter praesens, et alius libere; non esset differentia formaliter in visione mea; quin ex parte sua oculus videret naturaliter utrunque.

Ubi insinuatur recta intelligentia illius communis pronuntiati Theologorum aucumantium, scientiam visionis esse liberam; et ideo distinctam a scientia simplicis intelligentiae, quae est naturalis et necessaria apprehensio sui obiecti. Asserit enim Scotus, utramque scientiam, et quae anteit decretum divinae voluntatis in primo signo; et quae in secundo signo subsequitur decretum; esse apprehensionem formaliter, et intrinsece necessariam, quantum ad praedicatum vitalis apprehensionis obiecti.

Inquantum vero scientia extenditur ad obiectum, etiam non est ipsa scientia quasi ratio practica suae extensionis vel comparationis ad obiectum taliter immutatum, sed mera quaedam speculativa intuitio illius obiectivi mutationis, quae a proposito libero accepta est. Unde talis scientia non asseritur prima ratio suae extensionis ad obiectum simpliciter contingens, et necessarium ex hypothesi, sed praemittens extensionem liberam decreti ad obiectum; qua extensione decreti praemissa, accedit necessaria comparatio scientiae ad illud obiectum simpliciter contingens, et necessarium ex hypothesi.

Quod elucidat Scotus appositissimo exemplo corporeae visionis; si enim oculus sortiretur ea apprehendendi rationem in forma intuitionis, quae decurrentibus obiectis semper staret, eiusque capacitatis, et sufficietiae repraesentatiuae ut quodcũque obiectũ exprimere posset; et illi obiiceretur aliquod obiectũ necessario, aliud vero libere, utrumque obiectum necessario repraesentaret vi suae causalitatis intrinsecae et formalis; licet expressio obiecti libere applicati asseri posset libera obiective, et praesuppositiue, ob obiectum, quod libere, et non necessario, illi obtutui obiiceretur.

Sic Deus, vi eiusdẽ illimitatissimiatque apprehẽsiui, utrumque genus naturalis, et cõtingẽtis obiecti, complectitur necessario et naturaliter, quãtũ est ex parte actus sciẽdi; licet sciẽtia visionis futurorum dici possit libera obiective, et praesuppositiue, eo quod obiectum illius a divina voluntate ita libere proponatur, quod proponi non posset, cum tota ratio determinatae intelligibilitatis futurorum petatur ab absoluto divinae volũtatis proposito: attamen ex hypothesi obiectivae mutationis, quę libere a decreto relinquitur tale esse obiectivum necessario a scientia visionis inspicitur.

Non ergo scientia visionis est formaliter libera, inquantum refertur ad vim intelligendi, quae est facultas, et praedicatum omnino necessarium in Deo; sed est libera praesuppositiue, et quasi denominatiue quatenus praesupponit decretum tanquam medium ex parte obiecti, vel suppeditans ipsi scientiae medium, in quo obiectum talis scientiae praesciatur a Deo. Quia ut alibi saepe ostendimus, respectu futurorum contingentium medium in quo, non est solum attributum potentiae, vel solum attributum voluntatis inquantum exprimit praedicatum necessarium in Deo, sub qua ratione voluntas, vel potentia coniungitur vice speciei ad scientiam creaturarum possibilium; sed ipsamet voluntas, vel potentia, inquantum adiungitur determinationi liberae, obit munia speciei impressae et medii ex parte obiecti ad scientiam visionis respectu futurorũ cõtingentium.

Ex qua litera Scoti etiam manifeste patet contra Thomistas aliquos; scientiam visionis non esse practicam, nec causam obiecti, sed speculativam intuitionem eius. Quod vel liquido patescit; tum ex analogia obtutus corporei, qua utitur Scotus ad aperiendam terminationem scientiae visionis in obiectum; cum inspectio visus corporei mera speculatio sit.

Tum vel maxime; quia terminationem scientiae visionis ad obiectum vocat Scotus necessariam formaliter, et solum praesuppositiue, et obiective liberam; seu liberam, quia intueatur obiectum libere immutatum, et simpliciter contingens, licet sit necessarium secundum quid, ex hypothesi decreti.

Si autem scientia visionis sit praedicatum necessarium in Deo formaliter et intrinsece, apud Scotum, et solum praesuppositiue, et obiective liberum; sequitur quod tale praedicatum non sit ratio formalis agendi ad extra, nec tendat in obiectum ut illud immutet physice; eo quod apud Scotum, nullam causalitatem realem, nec intentionalem exerceat Deus ad extra nisi per principium agendi formaliter liberum. Ob quam rationem in controversia nona de Visione Dei, distinct. 2. articul. 2. ostendimus de mente Scoti, voluntatem Dei concurrere vice speciei ad visionem beatificam, et non ipsam Deitatem immmediate, eo quod sit praedicatum necessarium in Deo.

Accurata ad rem Aureoli obseruatio; et optima ratio pro nostra sententia inficiante determinatam veritatem futurorum contingentium in se ipsis.

23 OPtimam probationem indeterminatae veritatis futurorum producit Aureolus neruose, et subtiliter; ex eo quod ante instans productionis subiaceat indifferentiae principii prorsus indeterminati ad utrumlibet; sic igitur habet in praecitata dist. 38. artic. 3. §. Sed his non obstantibus. Ubi enucleate expendit quidquid de veritate futurorum censuerit antiqua Theologorum schola.

Considerandum; quod veritas propositionis sumitur ex entitate rei, quia veritas signi sumitur ex conditione signati; unde ab eo, quod res est; vel non est dicitur oratio vera, vel falsa, ut patet in praedicamentis.

Constat autem quod contingens ad utrumlibet nullam determinationem habet ad alterum ex ordine ad suas causas; causae namque illud respiciunt, sub omnimoda indifferentia; tunc ergo primo determinatur contingens ad utrumque, quando actualiter ponitur, et existit.

Actualitas autem, quae dat contingenti determinationem, potest referri ad omne instans praecedens, et distans in ante; vel ad omne instans succedens, et distans per posterius ab ista actualitate.

Dat ergo actualitas determinationẽ cõtingẽti in quolibet instãti sequẽte actualitatem tatem, quamuis non sit in illis instantibus; unde semper est determinate verum, quod talis actualitas fuit; non dat autem sibi determinationem pro aliquo instanti praecedēte; unde nunquā est determinate verum, quod ait.

Trahitur enim determinatio, quam dat actualitas contingenti, ad instantia subsequentia; non autem ad instantia praecedentis.

24 Cuius ratio est; quia actualitas respectu futurorum sequentium ponit contingens extra suas causas; unde non remanet infra causalitatem alicuius, nec cadere potest super ipsum activa potentia.

E converso autem in omnibus instantibus, quae praecedunt; relinquit actualitas ipsum contingens infra causalitatem, et potentiam suorum principiorum illa autem sunt ad utrumlibet, et indeterminata: et per consequens determinatio ortum habens ab actualitate, trahi non potest ad instantia, quae praecedunt.

25 Potest etiam alia ratio assignari magis immediata; quia quando aliquid oritur ex aliquo, sequitur ipsum; et non praecedit. Determinatio autem contingentis oritur ex actualitate, ut dictum est; ergo non potest determinatio illa poni pro instantibus praecedentibus actualitatem, sed pro sequentibus.

Sic ergo cum natura contingentis omnino indeterminata sit pro quolibet instanti praecedente suam existentiam actualem; necessario utraque pars contradictionis absque ulla determinatione sibi debetur pro tunc.

26 Et ideo nulla propositio est vera, nisi qua claudit utramque partem contradictionis sub indifferentia, et disiunctim; quae vero determinate alteram partem exprimit, non est vera, nec etiā falsa; quia si falsa esset, pars opposita esset determinata.

Et hinc est; quod haec propositio vera est; Sortes erit, vel non erit; et ista falsa, Sortes erit, et non erit; et ista vera; aliquod istorum indeterminate eueniet; quia scilicet Sortes erit, vel non erit; et ista falsa; scilicet quod neutrum determinate eueniet.

27 Ex qua Aureoli doctrina diluitur, et corruit prorius fundamētū Soarii, et asseclarum autumantium, quod sicut actualitas rei, ut connotat instantia subsequentia effectionem eius, sibi vendicat determinatam intelligibilitatem sub denominatione entis praeteriti; ita ut trahitur ad instantia praecedentia productionem illius, nanciscitur determinationem, seu necessitatem ex hypothesi sub denominatione entis futuri.

Praedictam enim ficuitatem tanquā friuolam valide impetit Aureoli oppositio; quia ideo res, ut cōnotat durationem subsequentem instās extractionis rei ab eminentis causae, et ut vocatur praeterita, retinet determinatā rationem veri, aut scibilis; quia post effluxū a virtualitate principii, nō remanet infra potētialitatem causę omnino indeterminatę ad utrūlibet; ac proinde nō redolet eam indeterminationē principii indifferentis ad utrumlibet, cui ex integro subiiciatur.

E contra vero res, ut retrotrahitur ad instantia, quae anteeunt effectionem eius, licet concipiatur sub quacunque ratione necessitatis ex hypothesi; sicut afferi non debet non supposita, aut subiecta indifferentiae, et indeterminationi causae liberae, et infra potentialitatem eius, ita nec eam indeterminatiouem effugere, quam sibi vendicat causa libera plene subdēs suo dominio et potestati elicitiuae influxū, quē intra eminētiam praehabet pro tota ea durationis praesuppositione, quae anteuertit instās effectionis futuri prodeūtis a causa indeterminata ad utrumlibet.

28 Unde; quia Aureolus insectatus est decretū absolutū et inimpedibile, a quo petitur ab Scoto determinata scibilitas futuri cōtingētis; ita et cōsequēter inficiatus est determinatā futuritiōnem praeferentem necessitatē ex hypothesi, quae non subiternatur contingentiae; eoquod subiaceat futurum causae, nec ab extrinseco, nec ab intrinseco praemotae, seu contractae ad alterā contradictionis partem, sed prorsus indeterminatae ad utrumlibet.

Quare, assignato quolibet fore, et sub quacunque necessitatis suppositione, sicut talis necessitas non submitti nequit principio prorsus indifferenti ad utrumlibet ante instans productionis rei; ita nec vitare indifferentia ad non fore, quae ex subiectione ad principium indeterminatum et amplius; ac proinde, nec suppeditare medium ex parte obiecti scientiae alicuius, quae sit ultra coniecturam.

Pro plena tamen Aureoli elucidatione, expendenda sunt illa verba, ex numer. 24. quae primo obtutui aliquid insinuant caliginis. Actualitas respiciens futurum sequentium ponit contingens extra suas causas; unde non remanet infra causalitatem alicuius, nec cadere potest super ipsum activa potentia. Ubi per futura sequentia actualitatem intelligit Aureolus futura contingentia non in statu futuritionis, dum latent intra eminentiam causarum; sed futura post realem emanationem eorum a suis principiis; sive ipsa obiecta realiter existant de praesenti, per durationem realem, sive praeextiterint realiter, et iam destructa sint, et abierint in nihilum; ut sic non importent determinationem, et actualitatem, quae exigitur ad verificandam enuntiationem de praeterito; quod exprimunt illa praecedentia verba Aureoli.

Dat ergo actualitas determinationem contingenti in quolibet instanti sequente actualitatem, quamuis non sit in illis instantibus; unde semper est determinate verum, quod talis actualitas fuit.


Firmae ex Aureolo confutationes veritatis determinatae complexionum contingentium ex vi comparationis ad obiectum, seclusa immutatione, quae hauriatur a decreto absoluto.

29 Quibus praestitutis; dicendum est, futura contingentia, semoto decreto absoluto praeeunte determinatam scibilitatem futurorum; nullam determinatam veritatem, aut falsitatem sortiri. Sic omnes Theologi, exceptis Suarez, Vazquez, et aliis; qui novum illud placitum de determinata veritate futurorum in seipsis excogitarunt, ad vitandam absolutam determinationem divinae voluntatis anteuertentis consensum causae liberae.

Quod autem nostrum assertum, fuerit dogma omnium Theologorum ante tempora Ludovici Molinae, (quotique id expresse testatur Scotus, Discipulus, et amictius constabit ex sequentibus articulis. Est etiam perspicua Thomistarum consensio, qui no autumant, futura contingentia in coexistentia reali illorum ad aeternitatem, praefiniti; nec hi, quibus ita coexistentia realis minus arridet, confugiunt ad praedeterminationem causarum. Nullus tamen ex antiquis Theologis citari valebit, qui pronuntiet, futura contingentia a Deo cognosci in se ipsis, vel in veritate illorum determinata, semoto decreto; a quo peratur omnimoda determinatio obiectiva, seu absoluta contractio ad alteram partem contradictionis; consentit etiam Aureolus, quatenus licet neget coexistentiam realem futurorum in aeternitate, et etiam praedeterminationem insectetur, improbat tamẽ veritatem determinatam futurorum.

Et suadetur nostrum assertũ; quia notitia comprehensiua, sicut exhaurit obiectũ secundum omnem rationẽ scibilitatis suae; ita nec illud inspicere valet, nisi iuxta modum suae veritatis. Atqui implicatoria est quaecumque ratio necessitatis ex hypothesi in intunro consensu, quae prostrahitur ad mõtẽtia antecedentia instans suae productionis, non sit infra potentialitatem causae liberae; ita ut pleno iure nocadaet supra huiusmodi influxum potentia activa, tam ab intrinseco, quam ab extrinseco indeterminata ad agendum, apud oppositae sententiae assertores: igitur implicatoria est aliqua scientia, quae non sapiat eam contingentiam ad non fore, quam retinet obiectum utera eminentia causae, cui plene subiacet.

Si occurras; quod Deus non cognoscit haec futura, ut existunt intra potentialitatem causae liberae.

Contra; igitur non callet Deus futurum iuxta rationẽ suae propriae scibilitatis; ac proinde, et deceptionem pateretur, dum inspicit ut extra potentialitatem causarum id, ad quod pleno iure se extendit potestas activa causae liberae indeterminatae ad utrulibet.

Deinde; illa non est necessitas ex hypothesi, quae intra determinationem infallibilis futuritionis essentialiter imbibit indifferentiam, seu potestatem ad non fore; sed quaelibet suppositio futuri consensus, qua anteit instans pullulationis a causa indifferenti, non substerni nequit principio prorsus indeterminato ad dissentiendum; igitur essentialiter importat contingentiam ad non fore.

30 Si dicas; Deum non spectare futura, ut infra potentialitatem suarum causarum; sed secundum illud esse determinatum, et actuale, quod hauriunt a causis pro illo instanti suae productionis.

Contra; illa actualitas futuri, ut trahitur ad durationem, quae praecedit effectionem rei, et ut apprehenditur a Deo in statu futuritionis; sicut non concipitur ut actu prodiens a causa, sed ut proditura sub tali temporis differentia, ita nec inspici valet ut nõ subdita principio prorsus indeterminato. Igitur cadit potentia activa indeterminata supra consensum liberum, ut est obiectum scientiae divinae; atque adeo concipitur ut infra potentialitatem causae indifferentis ad utrumlibet: ac proinde est impossibilis futuritio, quae fortiatur determinationem infallibilem, seu necessitatem ex hypothesi, suppositis adversariorũ principiis.

Id enim obtinet illa oppositio Aureoli neruos habens, transcripta sub n. 25. Quando aliquid oritur ex aliquo, sequitur ipsum; et non praecedit. Determinatio autem contingentis oritur ex actualitate, ut dictum est; ergo non potest determinatio illa poni pro instantibus praecedentibus actualitatem, sed pro sequentibus.

Quia apud adversarios tota actualitas, et determinatio veritatis propositionis de futuro (inquantum opposita potentialitati et indeterminationi futurorum in suis causis indifferentibus ad utrulibet) accipitur ab actualitate et determinatione propositionis de praesenti, ut liquet ex fundamentis oppositae sentetiae, praecipue ex n. 1. et 7. Tum etiam, quia talis determinatio nec petitur a causis indifferentibus ad utrumlibet; neque a principio extrinseco determinante, aut praedeterminante, cu omnem praedeterminationẽ ablegent oppositi placiti assertores; reliquũ ergo est, ut talis determinatio hauriatur ex contractione propositionis de praesenti, vel actualitate determinata obiecti propositionis de praesenti.

Quo supposito premunt Aureoli pronunciata. Quando aliquid oritur ex aliquo, sequitur ipsum; et non praecedit. Non potest determinatio illa poni pro instantibus praecedentibus actualitatem, sed pro sequentibus.

Quia si tota determinatio huius enunciacionis, Petrus peccabit, accipitur ab actualitate, et contractione huius complexi de praesenti, Petrus peccat; igitur implicat quod cõcipiatur enuntiatio de futuro, ut determinate vera, quin praecõcipiatur enuntiatio de praesenti, ut de praesenti, et ut extracta ab eminentia causarum; cum propositio de futuro non referat determinationẽ obiectivam, quae valeat esse mediũ ex parte obiecti, nisi contrahatur potẽtia licas eius per actualitatẽ propositionis de praesenti.

Igitur, ut cõcipiat Deus propositionem de futuro ab aeterno; praeconcipit illam ut de praesenti ab aeterno; ita ut pro quolibet nũc vel signo aeternitatis cõnotatis decursum temporis, sit verũ dicere, quod Petrus nunc peccat; siquide propositio de futuro nõ importat cõtractionẽ obiectivã, quae suppeditet mediũ ad praesciẽtiã infallibilem, nisi inquantum contrahitur a propositione de praesenti et extracta ab eminẽtia principii potentialis, et indifferentis ad utrumlibet. Ergo aut patitur deceptionem Deus, dum introspicit ut praesens actu in illo nunc, quod non est praesens, sed futurum pro nunc, et signo sequenti; aut concipit obiectum non ut praesens, sed ut futurum; ac proinde ut potẽtiale et subiacẽs cõtingentiae ad fore, vel non fore, fiquide tota determinatio futuri trahitur a propositione obiectiva de praesenti, et non cognoscitur ut praesens actu, id quod actu non est, sed erit de futuro. 31 Unde infertur; ut contradictionem involvat necessitas ex hypothesi in effectu libero pro omni ea duratione, pro qua cadere valet super ipsum potentia activa omnino indeterminata ad utrumlibet, qualis est uniuerfus futuritionis status; si causa libera talis futuri non determinetur ad alteram partem contradictionis a decreto absoluto. In quo vim facit, et pedem figit Aureolus sub sub n. 24. trascriptus.

In omnibus instantibus, qua praecedunt, relinquit actualitas ipsum contingens infra causalitatem, et potentiam suorum principiorum; illa autem sunt ad utrumlibet, et indeterminata: et per consequens determinatio ortum habens ab actualitate, trahi non potest ad instantia, quae praecedunt.

Si autem instes, retorquendo Aureoli oppositionem contra nostram sententiam; in qua etiam verum habere debet, quod futura, pro tota suae durationis anterioritate, submittantur causae liberae indifferenti ad utrumlibet.

Respondetur; quod apud Scotum contrahitur creatae voluntatis indifferentia per absolutum propositum Dei, ut talis volitio efficax obit functionem usus ad extra, seu causalitatis facultatis exequutiuae Dei. Quo fit, ut futurus consensus voluntatis creatae non praesciatur a Deo ut infra potentialitatem principii prorsus indeterminati, sed contracti ad alteram partem contradictionis ab extrinseca determinatione divinae voluntatis; quod autem huiusmodi compositio extrinseca decreti efficacis cum voluntate creata non laedat libertatem; persequemur in art. sequenti.

Altera ratio pro nostra sententia contra determinatam veritatem futurorum in se ipsis.

32 Altera nostrae sententiae confirmatio eruitur ex textu Scoti, quem subiecimus, sub num. 12. quia enuntiationes contradictoriae de futuro contingenti, verbi gratia, Sortes curret, Sortes non curret, apprehenduntur a Deo ante absolutum divinae voluntatis propositum, non ut determinatam veritatem, aut falsitatem nactae; sed sub statu neutro ad veritatem, vel falsitatem. Igitur complexio de futuro contingenti, vi intrinsecae commensurationis suae ad obiectum Futurum, (semoto praeeunte absoluto proposito divinae voluntatis) non sibi vendicat veritatem, aut falsitatem determinatam.

Pronuntiatum Scoti, quod nimirum enuntiationes de futuro contingenti ante absolutum decretum divinae voluntatis concipiantur sub statu neutro, firmatur sic.

Omne ens futurum, qua importat futuritionem, non est ens a se, seu a sua quidditatiua ratione non extrahitur a mera collectione possibilium ad seriem futurorum; igitur immutatur ad determinatam futuritionem a prima causa.

Sed haec obiectiva mutatio peti non debet a prima causa, ut subest attributo scientiae anteuertentis liberum decretum; cum talis scientia sit praedicatum omnino necessarium, a quo trahi nequeat mutatio ad futuritionem, quae non sit simpliciter necessaria, et tolles libertatem; igitur talis obiectiva mutatio ad fore hauriri debet a forma essentialiter libera; qualis est efficax et absoluta Dei volitio.

33 Istam probationem nobis instillat Scotus in 1. distin. 39. q. unica, §. Supposito ergo isto sub num. margin. 14 ubi subdit.

Dico; quod propter primam rationem factam contra tertiam opinionem (quae magis explicata est distinct. 2. in quaestion. de esse Dei) quod nulla causatio alicuius causae potest saluare contingentiam, nisi prima causa ponatur immediate contingenter causare; et hoc ponendo in prima causa perfectam causalitate, sicut catholici ponunt; primum autem ens est causans per intellectu et voluntatem.

*Et si ponatur tertia potentia exequutiva alia ab istis, non iuuat ad propositum; quia si necessario intelligat, et velit; necessario producit.

Oportet ergo contingentiam istam quaerere in voluntate divina; vel in intellectu divino: Non autem in intellectu, ut habet actum primum ante omnem actum voluntatis; quia quidquid intellectus intelligit hoc modo, intelligit mere naturaliter, et necessitate naturali: ita nulla contingentia potest esse in sciendo aliquid quod non scit, vel intelligendo aliquid, quod non intelligit tali intellectione prima.

Primam ergo contingentiam oportet quaerere in voluntate divina.

Ubi subtiliter agit Scotus; tum futuritionem contingentis liberi a prima causa peti; tum ab attributo scientiae, ut anteit decretum, produci non posse futurum in illo esse obiectivo determinatae futuritionis; eo quod inferretur necessitas voluntati creatae.

Deinde enodat; quod ab absoluto, et praedefiniente divinae volitionis proposito futuritio infallibilis contingentium effluat; quatenus voluntas libera Dei praehabeat eminenter omnem substantiam, et modum indifferentiae, et libertatis creatae; id enim sonat illa verba Scoti. Primam ergo contingentiam oportet quaerere in voluntate divina. Quo fit, ut id apud Scotum non obstet, quod suppositio decreti absoluti inimpedibilis libertatem imminuat; quod potius ab illo determinata rei futuritio iuxta modum intraneae libertatis, et indifferentiae pullulet.

34 Sed occurres; praedicta complexa contradictoria de futuro contingenti, de quibus procedit Scotus, non attinere ad scientiam absolutam, sed conditionatam; cum istae complexiones, (Sortes curret; Sortes non curret) ante decretum, a quo petitur absoluta rei futuritio, hanc conditionem necessario involvant. Si Sortes pro tali temporis differentia extiterit in rerū natura, curret; vel non curret.

Respondetur; quod etiam in futuris conditionatis premit ratio Scoti, quod ante liberum decretum conditionatum, ex parte obiecti, et actuale, et exercitum ex parte actus et propositi liberi, non referant futura conditionata determinatam veritatem, vel falsitatem, sed solum in neutro statu obiiciantur divinae inspectioni; ut ex instituto ostendemus in sequenti distinctione de Scientia conditionatorum.

Quia etiam in conditionatis urget Scoti oppositio; quod aut futurum conditionatum, qua tale, sit ens a se, et non a prima causa; vel quod immutatio obiectiva illius ad conditionatum fore, petatur a necessaria forma scientiae Dei; ac proinde tale futurum esset ens simpliciter necessarium, et non suppositum, aut subiacens indifferentiae principii liberi. Vel tandem quod tota illius determinata scibilitas emanet a decreto libero; ut cōtendit Scotus, de quo vide infra n. 36.

Caeterum; expressum viuidumque testimonium Scoti petentis determinatam futuritionē nostri consensus, ab absoluto decreto divinae voluntatis; itaut tale decretum sit ratio ex parte obiecti, ad praescientiam consensus liberi arbitrii creati; et ad conciliationem infallibilis iudicii divini cum nostra libertate; tradimus infra in art. 7. huius distinction. ubi expendimus, qualiter constet certitudo praescientiae cum libertate nostra iuxta principia Scoti? praecipue sub numer. margin. 27.

Refutantur fundamenta adversariorum pro determinata veritate in se ipsis complexionum contingentium, ubi infirmatur primarium illorum fundamentum petitum ab enuntiatione contradictoria.

35 EX His proferuntur fundamenta adversariorum. Ad primum argumentū, quod sub num. 3. pro opposita opinione format Aureolus; respondetur, quod semoto praecuncte absoluto divinae voluntatis proposito, a quo tanquam a principio inimpedibili producitur infallibilis mutatio obiectiva, seu destinatio creaturae ad futuritionem; propositio non est vera, nec falsa, sed neutra.

Quia licet veritas et falsitas in complexione enuntiativa quasi contrarie opponantur; ea tamen oppositio non est immediata nisi respectu substrati habilis, quale non est complexum de futuro, ut obiectum divino obtutui, ante liberum efficax, et praedeterminans divinae voluntatis decretum.

Ad aliam Aureoli confirmationem sub num. 4. quatenus ex contradictoria enuntiatione, quae complexionibus de futuro contingenti suppetit, prout obiiciuntur scientiae divinae ante decretum, expiscari conatur determinatam veritatem, vel falsitatem.

Respondet Ambrosius Machinus, 1. p. disp. 34. sect. 1. §. veritatem futurorum conditionatorum contingentium nullam esse independenter a decreto divino. Quod propositiones illae, quę obiiciuntur Deo ante liberum divinae voluntatis statutum, licet primo obtutu videantur absolutae, attamen simpliciter censendae sunt conditionatae; eo quod importent conditionem de existentia obiecti. Verbi gratia; Sortes curret; et Sortes non curret, ut referuntur ad scientiam Dei ante decretum, involvunt conditionem de existentia Sortis, quae necessario supponitur ad cursum.

De istis ergo complexionibus in statu anteuiciente decretum divinae voluntatis, pronuntiat praedictus author, non esse proprie contradictorias, eo quod sint de subiecto non supponente; quatenus praeciso divinae voluntatis decreto, a quo trahitur determinata futuritio, aut non futuritio rei, complexum enuncians, Sortem cursurum, vel non cursurū, sit de Sorte non supponente pro determinato fore, aut determinato non fore illius.

Sed admisso quod propositiones importent propriam contradictionem ante decretum; et quod inter positionem quamlibet, et negationem eius, positioni adaequate contradicentem, pro quolibet signo rationis detur propria contradictio etiam ante decretum; solidius tamen et acutius ictum obtundit Aureolus loco ibidem citato, §. non procedunt ergo instantiae. Ubi subdit.

Non valet ergo secunda instantia; quia licet lex cōtradictoriarum sit, quod si una est vera, reliqua sit falsa; non tamen est lex, quod una sit vera, et reliqua sit falsa semper: imo excipit philosophus propositionem de futuro contingenti, 1. Periermenias.

36 Ex quibus diluitur, et eneruatur ea oppositio, quam magni aestimant Soarius, Vazquius, et alii authores Iesuitae, petita ex complexionibus contradictoriis; quasi propria contradictio obstet, si non admittatur determinata veritas et falsitas.

Quia si id pronuntiatum sustineri posset; fieret, ut non solum semota mutatione obiectiva, quae erumpit a decreto praedeterminante, sed etiam a decreto absoluto concurrendi, vel praestandi concursum, res esset determinate cōtracta ad determinatum fore, vel ad determinatum non fore.

Sequela ostenditur in hypothesi Scoti admittentis complexa contingentia in obtutu Dei ante omne decretum liberum divinae voluntatis; quo praemisso, si complexa illa contradictoria conflata ex terminis contingentibus, pro illo signo ante omne decretum divinae voluntatis non essent neutra ad determinatam veritatem, et determinatam falsitatem, sicut ad contractum fore, et contractum non fore, ut vult Scotus; sed essent determinate vera, vel determinate falsa, ob contradictoriam enūtiationem; sequeretur quod ens participatum liberum contraheretur a se (seclusa habitudine ad primam causam,) ad determinatum fore, vel determinatum non fore; quod est plusquam falsum, et absurdum.

Siquidem determinata veritas vel falsitas petita ex cōplexionibus contradictentibus in illo signo, et hypothesi Scoti, non solum anteiret decretum praedeterminandi, sed etiam decretum concurrendi; praeferenda ergo est doctrina Aureoli, quod non attineat ad leges contradictoriarum, quod altera sit determinate vera, et altera determinate falsa; sed quod si una sit determinate vera, eius opposita sit determinate falsa.

Nec37 Nec potest responderi pro adversariis: quod pro illo signo ante exercitam, et realem existentiam decreti concipitur existentia talis decreti quoad esse obiectivo, quae existentia non citra decreti ante exercitam, et realem existentiam eiusdem decreti sufficit ut futurum contingens concipiatur in esse cognito, et determinatam per connotationem, et habitudinem ad decretum concurrendi non in esse existentiae, sed in esse obiectivo, et cognito.

Contra praemissam enim doctrinam militant ea fundamenta, quae oppugnant, decretum divinum praestituti a Deo pro aliquo signo ante existentiam, vel quoad habitationem logicam eius extractae scientiae, quatenus decretum divinum ante exercitam existentiam non importet determinatam veritatem, per quam esse medium ex parte obiecti ad praescientiam infallibilem; de quo agimus fusius in sequenti dist. sequentis de scientia conditionata, q. unica. sectio. 1. per totum, ad specialiter num. 17. 18. et 19.

Ad tertiam oppositionem Aureoli sub num 5. Respondetur, quod si ealegatur antecedens divinae voluntatis statutum praedefiniens rem pro determinato fore, aut non fore; ex virtute huius principii constituentis (de quo Scot. in 1. dist. 38. et dist. 39. non p. d.) praedici nequit determinata rei distractio ad futuritionem, vel non futuritionem; ut ex contratione oppositionum, quas Recentiores in communem instruunt sententiam, latius patebit.

38 Quare ad fundamentum Neotericorum neque proposuimus, sub numero praecedenti 6. Dicimus; propositionem de futuro contingente, non praecedente divinae voluntatis decreto, relinqui neutram, seu indeterminatam ad veritatem, vel falsitatem: ita ut quasi suspensa subsistat, quo usque a superueniente volitione divina illi veritas vel falsitas ex conformitate, vel difformitate ad rem dicatur, ne ad futuritionem, vel non futuritionem destinata referatur.

Quod autem urget oppositio: quod non detur medium inter enuntiationem futuritionis, et definitionis obiecti; sicut inter fore, et non fore obiecti, a quo talis intellectus, vel definitionis enuntiatio hauritur.

Respondetur; quod res creata ante divinae voluntatis decretum contracta non est ad obiectivam immorationem, quam a decreto accipit pro fore, vel non fore; sed indifferens et neutra ut subiaceat illi mutationi, quae pro Dei nutu accedat.

Quare cum instas; non dari medium inter enuntiare rem determinate fore, et non enuntiare rem determinate fore. Damus id ingenue; astruimus tamen, ex his duabus contradictoriis affirmationem esse falsam; nimirum quod praeciso decreto absoluto antecedente stabilitatem futuri, enuntiatio de futuro exactionet; obiectum determinate fore; e contra vero negativam propositionem esse veram, quod scilicet semoto habitu huius decreti, non praenunciet enuntiatio rem determinate futuram.

Unde pro illo signo rationis, quo huiusmodi complexa offeruntur intellectui divino ante efficax divinae voluntatis propositum, quaelibet ex duabus contradictoriis est non determinate conformis suo obiecto, seu neutra ad conformitatem et difformitatem; non tamen determinate difformis. Latius enim patet non conforme quam difforme; cum enuntiatio in statu neutro (qui antecedit efficax divinae voluntatis statutum) sit non determinate conformis obiecto futuro; non vero determinate difformis.

Sicut antequam quantitas substanteatur qualitati inherentis similitudinem, vel dissimilitudinem ad alteram qualitatem; licet asseri queat non similis talis quantitas, non tamen dissimilis; eo quod similitudo, et absimilitudo, praemittant formam qualitatis inducendam proxime huiusmodi relationi cõuenientiae, aut disconuenientiae; ut tamen quantitas anteit formam albedinis, et pro eo statu, sub quo concipitur neutra ad albedinem, et nigredinem intelligitur non similis, seu neutra ad similitudinem, et dissimilitudinem.

Latius enim patet non simile, quam dissimile, quatenus simile, et non simile contradictorie opponuntur; simile vero, et dissimile immediatam tantum gerant oppositionem circa substratum habile; quale non est quantitas ut praecedit qualitatem proxime inductam habitudinis similitudinis, vel dissimilitudinis.

Sic etiam in proposito; enuntiatio de futuro, ut concepta ante decretum a quo petitur determinata obiecti scibilitas; pro illa rationis anterioritate, est non determinate conformis obiecto; et etiam non determinate difformis, quasi praecisiue; non tamen conformis, aut difformis, quasi contrarie; cum pro illo signo sit praescindens a determinata futuritione, vel non futuritione obiecti, a qua accipitur determinata similitudo, vel absimilitudo, complexionis de futuro.

39 Ad instantiam agentem; quod si propositiones de futuro contingenti determinatam veritatem, vel falsitatem non sortirentur; fieret, ut propriam contradictionem non praeseferrent.

Respondetur; quod propositio contradictoria de futuro contingenti inficiatur totum, quod altera affirmat, sub indeterminatione tamen, et indifferentia ad oppositum, ex vi intrinseca commensurationis talis complexi ad obiectum; si praescindatur decretum praedefiniens. Verbi gratia, hoc complexum, (Sortes non curret,) inficiatur quidquid enuntiat alterum complexum contradictorium, (Sortes curret) id tamen non tollit, quod utraque enuntiatio exprimat obiectum cum indifferentia ad oppositum.

Propositio enim affirmativa taliter enuntiat, Sortem cursurum, quod cursus subiaceat indifferentiae ad non essendum, ut pote qui sit infra potentialitatem causae liberae, et indeterminata ad utrumlibet; et propositio negatiua, scilicet Sortes non curret; sic negat Sortem cursurum, ut talis negatio cursus supponatur contingentiae ad essendum. Eo quod, ut obiectum talis enuntiationis, relinquatur infra indeterminationem principii efficaciter non praemoti ad alteram partem contradictionis; in ea sentiendi via, quae respuit praedeterminationem decreti nõ involventis conditionem ex parte cooperationis causae creatae.

Cum vero instat oppositio; legem contradictoriarum exposcere, ut altera verũ, altera falsum determinate enũtiet; id ex Aureolo explosimus, sub nu. 35. et 36.

Ex quo etiam eneruatur confirmatio contendens; solam contradictionem propriam intercedere posse in enuntiationibus de futuro, quae utramque partem contradictionis ambiant; eoquod illis tantum determinata veritas, vel falsitas congruere queat.

Improbamus enim, esse de ratione contradictoriae oppositionis enuntiationum, quod una propositio sit determinate vera, vel falsa; sed ad propriam contradictoriam oppositionem spectare, quod si altera sit determinate vera, altera sit determinate falsa; ut ex Aureolo patefecimus.

Satisfactio ad alias oppositiones Recentiorum; et enodatio mentis Scoti ex Maironio contra Scotizantes Neotericos.

40 AD Secundum argumentum Recentiorum, sub num. 7. Respondetur ex praestitutis; enuntiationem de futuro non esse veram, vel falsam ex vi intrinsecae adaequationis, vel inadaequationis talis complexionis ad obiectũ; secluso extrinseco divinae voluntatis proposito, a quo trahatur contractio obiecti ad alteram partem contradictionis.

Quare ex hoc, quod enuntiatio ista, (Sortes currit,) sit determinate vera, non erumpit veritas huius complexionis de futuro (Sortes curret,) cum actualitas illa cursus, quae cohaeret Sorti pro praesenti duratione, trahi nequeat ad instantia praecedentia motum cursus absque eo quod ex integro non subiiciatur principio libero pleno iure dominanti, et praehabenti talem motum cum indifferentia ad oppositum.

Quando autem obiicis; quod veritas enuntiationis de futuro non incipit, (qua est veritas de futuro,) in eo tempore, quo Sortes currit de praesenti; cum potius tunc desinat veritas de futuro, et incipiat veritas de praesẽti Respondeo, negando suppositum; nimirum propofitioni de futuro contingenti (semoto decreto praeveniente,) deferibilem esse determinatam veritatem, quae incipiat, vel quae definat in illo instanti, in quo effluit veritas enuntiationis de praesenti; quare voluntarie id affumit oppositio, quod ostendere debuerat.

41 Ad tertium argumentum, ex num. 8. Respondetur; quod enuntiatio de futuro contingenti, (seclusa contractione, qua obiecto accedit a decreto praestituente futuritionem, vel non futuritionem obiecti,) nec affirmat, nec negat determinate obiectum; alias enim utraque propositio contradictoria esset falsa. Nec etiam exprimit indifferentiam causae liberae ad operandum ad utrumlibet; quia utraque propositio contradictoria esset vera. Sed affirmatiua ita enuntiat effectum pro tali temporis differentia futurum, ut fubfit indeterminationi ad non fore; et negatiua inficiatur obiectum futurum, ita tamen ut subiaceat indeterminationi ad essendum.

Quare amplius significat complexio de futuro quam indifferentiam principii potentis fe determinare ad utrumlibet; cum ulterius progrediatur ad affirmandam, vel negandam futuritionem obiecti; quia tamen exprimitur obiecti futuritio cum indifferentia ad oppositum, ideo enuntiatio, praecifo decreto absoluto et praedeterminante, astrui nequit determinate vera, vel falsa.

Ad confirmationem patet similiter; eodem enim doctrinae filo profternitur.

42 Ad quartum argumentum, sub numero 9. Respondetur; concedendo propositionem uniuerfalem, tam affirmativam, quam negativam, in materia contingenti esse determinate falsam; ac proinde particularem contradictoriam, tam affirmativam, quam negativam, esse determinate veram, attamen veritas complexionis particularis non emanat ex hypothesi illa futuritionis determinatae, quam commifcetur opposita opinio ablegans absolutum et praeveniens Dei decretum; sed ex signo uniuerfali, et particulari, quod apponitur subiecto enuntiationis, et confert ad propositionem falfificandam, vel verificandam. Complexio enim uniuersalis affirmat, aut inficiatur potentiam in morali procinctu ad agendum in tota collectione, et uniuerfitate individuorum, quod est evidenter falsum; cum in tota individuorum congerie non fit moralis expeditio composita actui eiusdem rationis, verbi gratia, ad currendum, ftandum, fedendum, ad peccandum, vel pie operandum.

Quamobrem propositio particularis, tam affirmatiua, quam negatiua, quae potentiam uniuerfalem non exprimit, (sed in aliquo particulari supposito huiusmodi facultatem operi accinctam pronuntiat, aut remouet,) determinatam neceffariamque veritatem sibi afcifcit ex hypothesi; ad quam non exposcitur quod aliqua enuntiatio singularis de futuro contingenti fit determinate vera, ob adaequationem, et commenfurationem illius ad infallibilem futuritionem obiecti; secluso praevente inimpedibili proposito divinae voluntatis; sed quod a decreto tanquam a causa scibilitatis entis futuri, determinata illius veritas effluat.

Eo quod non praeftituerit Deus, iuxta causarum secundarum exigentiam concurrere ad positionem actus contingentis, vel ad negationem eius in tota individuorum collectione; sed quod individua aliquot pro primae causae munere, et iuxta causarum secundarum exigentiam, ad positionem talis actus contingentis praedefiniuerit, alia vero ad negationem.

43 Ad confirmationem respondetur; quod (veliquet ex his, quae ex Aureolo praemisimus sub num. 26.) concedimus, complexionem disiuncti ambientem utramque partem contradictionis (verbi gratia, Petrus peccabit, vel non peccabit,) esse determinate veram; non ob hypothesim illam futuritionis, quam opposita sententia constituit; sed ratione copulae complectentis utramque partem contradictionis; quae praestat ut talis enuntiatio, non solum determinate vera, sed etiam simpliciter necessaria conftituatur.

Cum autem, apud adversarios, propositio de futuro contingenti, licet fit determinate vera, non tamen astruatur simpliciter necessaria; disiunctiua vero enuntiatio, quae ex utroque contradictionis extremo coalescit, non modo determinatam, imo et simpliciter necessariam veritatem sibi vendicet, (adeo ut contradictoria complexio, non solum sit determinate falsa, quinimmo simpliciter impossibilis, et implicatoria,) accedit inde, ut veritas, vel falsitas, huiusmodi complexionum quae ex utroque contradictionis extremo cointegrantur, petenda non sit ab hypothesi illius futuritionis, qua obtrudit placitum oppositū; sed a necessitate copulae ambientis utraque partem contradictionis.

Ex quo elicimus, ut nullatenus faueat adversariis determinata veritas vel falsitas huiusmodi enuntiationum ad suam opinationem firmandam; cum Aureolus inficians determinatam veritatem futurorum cōtingentium, admittat ingenue determinatam veritatem in complexis cointegratis ex utroque disiuncto, ut liquet ex illius verbis transcriptis sub n. 26.

Nulla propositio est vera, nisi quae claudit utramque partem contradictionis sub indifferentia, et disiunctim; quae vero determinate alteram partem exprimit, non est vera, nec etiam falsa. Adi verba Aureoli transcripta loco citato.

Ad ultimum argumentum patet ex dictis; tantum enim obtinat, futura contingentia haurire determinatā veritatē a decreto, ob idque a Deo praesciti, et per Prophetas reuelari.

Quam doctrinam stabiliendam duxi contra Recentiores Cauellum, et Fabrum ab Scoto deficientes perspicua Francisci Maironii Doctoris illuminati, et Scoti auditoris doctrina, quam tradit in 1. sententiar. distinctio. 39. quaestion. 4. ubi in propriis terminis quaerit, Utrum futura contingentia habeant veritatem determinatam? §. Quantum ad secundum. Ubi ita habet.

Hoc ergo probo primo sic, satis evidenter. Omn. productioni activae correspondet necessario aliqua passiva; sed divina voluntas active producit ista futura cōtingentia in esse volito, quod non est aliud nisi active ea determinare. Et paulo infra: Sicut productiuum requirit producibile, ita determinatum productiuum determinatum producibile; et eodem modo sicut determinatiuum requirit determinabile, ita determinans, determinatum. Voluntas autem divina est determinans; ergo aliquid est determinatum: illud autem non potest esse nisi futurum contingens.

Ubi Maironius aestimat, esse euidens in doctrina Scoti, quod determinata veritas futuri contingentis consistat in productione illius in esse volito iuxta familiarem loquutionem Scoti; vel in mutatione obiectiva erumpente ex voluntate divina determinante. Non ergo operatio liberi arbitrii creati praevisa in se ipsa, seu in veritate determinata illius, est ratio contrahens, et determinans voluntatem divinam ut absolutum obeat propositum circa futuritionem, et existentiam talis cooperationis liberi arbitrii; si haec operatio non habeat veritatem determinatam; quae praevideri queat, ut excitet et contrahat voluntatem divinam, nisi anteueniente absoluto proposito, a quo producitur in esse veri et intelligibilis, sicut et in esse voliti et obiective immutati.

Vindicatur Aureolus a nota, quam illi inurunt Gregorius Ariminensis, et Vazquius.

44 Caeterum, id unum restat expendendum; quod cum ope, et acumine Aureoli usi fuerimus ad communem sententiam stabiliendam; urgeatque Franciscanae nostrae Religionis communio, cui eximie praeluxit Cardinalis literatissimus, ut eumdem ab adversariorum vellicationibus pro posse vindicemus; et in praesenti circa futurorum contingentium praescientiam male audiat, ob Gregorium Ariminensem, in 1. distinct. 38. quaestion. 2. art. 1. Et Gabrielem Vazquez, 1. p. disput. 66. capit. 1. numer. 6. cauillatos, effutiisse Aureolum, falsum esse asserere, quod Deus distincte, et determinate novit Antichristum fore; sed fore, vel non fore sub disiunctione.

Ostendendum igitur est quam alienum id fuerit a mente Aureoli; quod liquido constat ex praecitata distinctio. 38. art. 1. §. Quod actualitas futuri contingentis exemplatur a Deitate sub versiculo Nunc ergo procedendum est affirmatiue. Ubi inquit.

Actualitas futuri contingentis exemplatur a Deitate, ita quod Deitas est eminens similitudo illius; hoc autem potest multipliciter declarari. Constat enim quod nullius est Deitas similitudo ex tempore, quin sit ab aeterno, et immutabiliter illius similitudo; alias esset apud Deum vicissitudo, et variatio.

Sed manifestum est, quod dum actualitas futuri contingentis ponitur, et exhibetur in tempore, Deitas de necessitate est eius similitudo, et exemplar illius; certum est enim quod Deus cognoscit cõtingens quando actu est, et ita Deitas est exemplar, et eminens similitudo illius actualitatis: ergo ab aeterno, et immutabiliter erat illa similitudo.

45 Praeterea; in eodem articulo 1. §. Quod secundum hoc sola Deitas potest esse similitudo sine fallacia repraesentans actualitatem futuri contingentis, subdit.

Tertia quoque propositio est, quod Deitas sola potest esse similitudo sine fallacia repraesentans actualitatem cõtingentis futuri: Declaratum est enim supra, quod Deitas abstrahit in essendo ab omni tempore; et ab omni duratione formali; ita quod terminare non potest aliquam habitudinem pertinentem ad tempus, seu successionem: unde nihil est sibi praeteritum, nilque futurum, nilque simultaneum, seu coexistens positiue.

Ex hoc tamen quod non distat ab aliquo secundum prius, quia non est sibi quidquam futurum; nec secundum posterius, quia non est sibi quidquam praeteritum, necessario concipitur ut indistans ab omni tempore: non tamen ut simul, aut praesentialiter coexistens, ut fingebat prima opinio superius impugnata.

Sed dictum est statim quod actualitas futuri contingentis potest habere similitudinem fallere non potentem, si talis ponatur quod nullo modo distet secundum prius, et posterius; sed vel simultanee coexistat, vel indistanter existat.

Ergo Deitas, quae existit indistater omni modo ab actualitate futuri contingentis; ipsam poterit infallibiliter praesentare, et exemplare.

45 Quibus testimoniis non habeo quid opponi queat, ut ad absurdum sensum abnuens trahatur Aureolus; cum perspicue tutetur, Deum ab aeterno eadem iudicii certitudine apprehendere futurum ante illius effectionem, sicut et post extractionem eius a virtualitate causae; aliis in immutabili Dei iudicium vicissitudo irreperet, si calleret Deus futurum quando de praesenti producitur, quod ante illius productionem non praesciuiffet.

Deinde in verbis citatis sub nume. 45. candide profitetur intimam praesentiam obiectivam, vel indistanciam futurorum a Deitate, ut obit functionem formae exemplaris, sive cognitionis exemplantis futura; licet enim refpuat Aureolus praesentiam illam realem, seu coexistentiam futurorum ad aeternitatem, quam asseuerant Thomistae, astruit tamẽ praesentiam obiectivã quae consert ad infallibile iudiciũ Dei de huiusmodi futuris.

Caeterum; vel inde reõnueniri potest Aureolus; et ad hominẽ premi excursione ea, qua aliquosexschola S. Th. Refugas intercepimus, et interclusi mus S Th. de praesentia obiectiva, et nõ reali futurorum ab aeterno interpretantes, eamdem praesentiã reddunt sufficiẽs medium ex parte obiecti ad infallibilem futurorum praescientiam; contra quos egimus petere principium ex Ferrariensi, ut liquet ex ar. 1. huius dist. n. marg. 6.

Eodem enim ictu prosternitur Aureolus, qui quamuis cum Scoto realem futurorum praesentiam in aeternitate acriter impetat; ut constat ex probatione illius, quam inibi transcripsimus, sub num. marg. 20. modo inconsequenter indistantiã Deitatis exemplantis a futuris exemplatis assignat rationem ex parte obiecti, vel medium obiectivum ad futurorum praescientiã, ut liquet ex illis verbis.

Ex hoc quod non distat ab aliquo secundum prius, quia non est sibi quidquã futurum, nec secundum posterius, quia non est sibi quidquam praeteritum, necessario concipitur ut indistans ab omni tempore; non tamen ut simul, aut praesentialiter coexistens, ut fingebat prima opinio superius impugnata.

Nec evadit pressuram Aureolus afferens, Deum non esse praesentē rebus, per positiuam contiguitatem, vel contactum praesentiae, sed per negativam indistantiã; ut liquet ex Aureolo a nobis transcripto in controu. 6. de Immensitate Dei, ar. 2. a numer. 1. usque ad 5. et confutato ibidem a numer. 6. usque ad 10.

Quia dato quod praesentia Dei non vendicaret positiuum praesentiae contactum ad res, sed negationem distantiae, aut indistantiam negativam, qualiter eam vocitat Aureolus; ad huc instat ratio premens Aureolum. Quod Deus ab aeterno non fuit indistans realiter a futuris ante realem existentiam futurorum, quia futura ante illorum productionem nacta non sunt aliquod esse reale, per quod realiter distare, aut indistare valerent a substantia Dei; igitur fuit illis substantia Dei indistãs secundum coexistentiarn obiectivam, quae relinquitur a scientia Dei tanquã quid posterius et consequutum ad scientiam; ergo talis indistantia nequit assignari medium obiectivū, seu mediū ex parte obiecti ad infallibilem futurorum praescientiam; cum recidat Aureolus in laqueum illū petitionis principii, quo implicatos ostendimus eos, qui S. Thomam de sola praesentia obiectiva interpretantur.

47 Sed his missis, cum in praesenti enitamur Aureolum asserere a criminationibus illorum, qui autumant, ipsum inficiatum esse determinatam futurorum praescientiam in Deo, Catholicum sensum de determinata futurorū praescientia enucleatius propalauit Aureolus in eadem dist. ar. 1. in initio, itaut manifeste detegat adversariorum imposturam; sic enim habet.

Circa primum ergo considerandum; quod licet Philosophus, et Commentator, et alii plures Philosophi, ut Seneca, et quidam Morales, negauerint divinã praescientiam propter hoc, quod non patet, qualiter stet cum contingentia rerum, ut apparebit in quaestione sequenti; Catholice tamen concedere oportet, quod omnis futura quantumcunque sint contingentia, Deus determinate praenouit.

Et hoc demonstratiue potest concludi; quia videtur esse communis animi conceptio, facere ad perfectionem divinam; et uniuersaliter, quae supra inducta sunt ad probandum quod Deus singularia cognoscit, pari ratione possunt induci quod Deus futura contingentia novit, et omne cognoscibile quodcunque sit illud.

Hoc ergo supposito, restat inquirere; quia difficultas est in modo, qualiter futurum, quod in se indeterminatum est et incertum, possit Deo certitudinaliter esse notum antequã fiat. Quid apertius? Si praestituta pro exordio quaesiti ab Aureolo in Deo determinata et infallibili futurorū praesciētia; pergit ad disquirēdū medium ex parte obiecti apprehensionis futurorum.

48 Sed praedictis obstare videtur aliud Aureoli testimonium ex praedicta dist. 38. artic. 3. §. Quod notitia divina. Ubi inquit. Secunda vero propositio est; quod notitia divina, quam de actualitatibus futurorum contingentium habet, non dat ut propositio affirmatiua praecise, vel negatiua praecise formata de futuro sit vera, vel falsa; imo relinquit utramque nec veram, nec falsam.

Ex qua Aureoli doctrina produci videtur, esse impossibilem Dei praescientiam circa futura; si huiusmodi obiectis non suppetat veritas, aut scibilitas determinata. Igitur Aureolus, qui improbat determinatam veritatem futuri; etiam inficiatur infallibilem Dei praescientiam circa huiusmodi obiecta.

49 Respondetur, id tantum agere obiectionem; Aureolum minus metaphysice loquutum, in quo aliquos ex recentioribus nactus est asseclas; Ludovicum Molinam, et alios profitentes determinatam praescientiam futurorū in Deo, esto quod illis determinata veritas non ineffet.

Quare sicut istis authoribus non adscribitur improbata doctrina denegatione infallibilis praescientiae futurorum in Deo, eo quod determinatam veritatem futurorum exploderint; ita nec Aureolo contra expressam mentem, et tot perspicua illius asserta talis lapsus tribui debet.

Articulus V: An futura praesciantur in decreto?

ARTICULUS V.

An decretum sit medium ex parte obiecti praescientiae futurorum?

SUMMARIUM.

Opinio Aureoli, et recentiorum; uniuersaliter improbans, decretum esse medium ex parte obiecti praescientiae infallibilis futurorum. Nu. 1. Aliae oppositiones contra decretum non involvẽs hypothesim a libero arbitrio purificandam. Num. 7. Placitum aliud Soarii agens, praedefinitionem esse medium praescientiae actuum supernaturalium; non tamen primum, sed aliud praemittens. Nu. 10. Textus Scoti, et fundamenta ad verã sententiam: Ubi ostenditur contra Soarium, euerti subordinationẽ causae secundae ad primam, si decretum Dei involvat conditionem cooperationis causae secundae a libero arbitrio purificandam. Num. 13. Excutiuntur placita Herice, Lesii, et Alarcon inficiantium prioritatẽ naturae, sive a quo, in cõcursu primae causae. Num. 21. Prima ratio pro nostra sententia ad hominem perstringens Soarium, et alios, qui praedeterminationem per extrinsecum divinae voluntatis decretum respuunt, et praedefinitionem actuum supernaturalium recipiunt. Num. 23. Altera ratio physica pro sententia Scoti; quae petitur a potentialitate voluntatis creatae ad tale individuũ actionis. Num. 27. Dilutio oppositarum rationum. Nume. 30. Satisfactio ad alia obiecta, ubi versatur ea hypothesis Scoti, de compositione potentiae divinae cũ libero arbitrio creato, si Deus esset agens determinatum ad unum ad extra. Nu. 34.

Confutatis hucusque aliis mediis ex parte obiecti praescientiae futurorum; nunc instat penitior exaratio illius, quod Scotus amplectitur, nimirum decreti absoluti et inimpedibilis, a quo determinata futuri cõtingentis scibilitas producitur.

1 Circa quod quaesitum; Aureolus, loco citato ex 1 sent. distin. 38. ar. 1. §. quid dicẽdum sit secundũ veritatẽ. Valide adoritur decretum, quod esse queat sufficiens mediũ ex parte obiecti praescientiae futurorum; cuius rationes ideo in praesenti non transcribimus, quia specialiter impetunt determinationẽ divinae volũtatis, quae sit medium praescientiae actuum prauorum; de qua ob grauem authorum digladiationem, sequens specialis attexetur articulus.

Aureolum sequitur uniuersa Iesuitarum schola, uno excepto Vazquez, qui decretum opinatus est mediũ sufficiens, licet remotum, iudicii divini infallibilis; in quo manifeste a doctrinę consequẽtia defecit, ut in praecedenti ar. ostendimus.

Decretum vero nõ esse mediũ sufficiẽs praesciẽtiae futurorũ; sustinet Bellarmin. lib. 2. de amissione gratiae. cap. 2. 4. et 7. Molina in concordia. disp. 28. et 32. Leonar. Lessius lib. de efficacia gratiae. ca. 3. Franc. Albertinus to. 1. corollariorũ. q. 2. theologica in secundũ corollarium ex 4. principio philosophico. a n. 9. usque ad 11. Valen. de Herice, tract. 1. de scientia Dei. disp. 6. cap. 3. praecipue n. marg. 37.

2 Quae opinio fulcitur primo; quia tale decretum, aut insufficiens mediũ pręscientiae futurorum esse debet; aut sortiri ferream vim praedeterminatiua creatae voluntatis, illatiuamque futuri consensus, quae proterat libertatis leges.

Eoquod vel tale decretum, in quo apud Scotum futura infallibiliter praesciuntur, est voluntas applicans omninipotentiam Dei ut praesto sit creatae voluntati ad operandum; absque qua facultatis divinae exequentis coniunctione, intelligi nequit causa creata in procinctu proximo ad influxum, ob essentialem, quam importat, dependentiam a primo principio.

Quae coniunctio sive applicatio potentiae Dei ad voluntatem creatam, ut ipsa constitui queat proxime valens ad influxum, posita non est in sola indistantia locali, seu entitatiuo contactu, qui congruit Deo vi suae immensitatis replentis omnia; cum id genus coniunctionis etiam subsistere posset, esto quod rebus creatis nulla vis operatiua suppeteret: exigitur ergo compositio in genere causae efficientis inter facultatem exequentem divinam, et voluntatem creatam ad cõmunem influxum.

Aut igitur decretum istud applicans potentiam Dei, ut praesto sit voluntati creatae ad agendum, offert concursum causae secundae ad alteram tantum partem contradictionis; et ita causa creata esset proxime valens ad illam partem, et non ad oppositam; ac proinde obiret antecedentem necessitatem, ut potequae attineret ad vim principii proxime expediti ad agendum.

Aut offert, apparatque concursum ad utrumlibet; atque adeo in huiusmodi voluntate concurrendi cum causa creata ad utrumlibet, nequiret determinate apprehendi futurus consensus.

3 Vel decretum illud, in quo apud Scotum Deus futura contingentia inspicit, non spectat immediate coniunctionem potentiae divinae cum causa creata ad operandum; sed ipsummet creatae voluntatis consensum. De quo urget disquisitio; an illa Dei voluntas absolute decernat consensum creatae voluntatis non involvendo conditionem ex parte cooperationis causae creatae? Ita ut Deus inimpedibiliter constituat futuram Petri cõuersionem, non expectata cooperatione Petri;et tunc tale decretum libertatis iura euinceret.

Vel talis volitio Dei importat cõditionem cooperationis et concursus causae creatae; ita ut intẽdat Petri conversionem ex hypothesi quod Petrus assentiri velit; et non aliter. Et tunc sola divini decreti intuitio suppeditare nequiret medium infallibilis praescientiae conversionis Petri; sed exposceretur inspectio cooperationis causae creatae.

Quae cum in se ipsa, apud Scotum, non referat determinatam veritatem, sed in decreto utin causa eius; accedit, ut si in decreto non praesciatur, eo quod involvat conditionem cooperationis causae creatae: quod nec etiam talis conversio in se ipsa apprehendi queat; cum nullum futurum contingens liberum, apud Scotũ, in seipso determinatam veritatem fortiatur, sed in solo decreto.

4 Deinde ostenditur secundo; tale decretum omnino tollere libertatem efficacibus illis rationibus, quas contra propriam doctrinam format Scotus in 2. distinct. 37. q. 2. §. Iuxta secundam viam, sub numer. margin. a. Ubi subdit.

Secundo arguitur sic; quod ab alio determinatur ad aliquid, non habet perfeete illud in sua potestate; voluntas creata determinatur ex hypothesi a volitate divina ad hoc; ergo.

Minor probatur; quia aut una voluntas determinat aliam, et non nostra divinam; patet quia temporale non est causa aeterni; ergo e converso; et habetur propositum.

Aut neutra aliam;et tunc neutra erit mottens mota; nec erit inter istas ordo essentialis.

Imo si voluntas divina non determinat nostram, sicut arguit secunda ratio; posset illa aliquid velle, quod non fieret, propter voluntatem nostram nõ cõcordantem.

5 Praeterea; ex secũda via arguitur sic. Illud nõ est contingẽter propter habitudinẽ sui ad aliquã causam; ad cuius euentum causa superior est determinata cuius causae determinationem necessario sequitur determinatio omnium causarũ inferiorum.

Exemplum; si voluntas mea esset modo determinata ad unam partem de scribendo cras; et non esset impedibilis nec mutabilis; non esset meũ scribere cras contingens ad utrũlibet, ex habitudine sui ad manũ; quia sicut voluntas est determinata modo ad alteram partem, ita in ipsa virtualiter sunt omnes causae inferiores ad idem.

Similiter; ex quo illud determinatum est, ad cuius determinationem, effectus determinatus erit; euentus istius effectus non est simpliciter indeterminatus ad utrumque: saltem non est eius esse contingens propter potestatem causae inferioris.

Sed si voluntas divina sit causa immediata meae volitionis, iam est aliqua causa determinata respectu eius; quia voluntas Dei aeternaliter est determinata ad alterum contradictoriorum.

Et determinationem huius causae necessario concomitatur determinatio voluntatis meae respectu eiusdem, alioquin simul starent Deum velle hoc, et hoc no fore: igitur illud velle non est contingens ad utrumlibet propter potestatem voluntatis meae.

6 Ex qua Scoti doctrina, et praecipue ex his, quae tradit inibi de ordine essentiali inter causam secundam motam, et primam moventem, per immutabile, et inimpedibile decretum; sequens instruitur oppositio.

A conditione agentis participati essentialiter petitur, ut influere nequeat nisi inquantum motum a primo agente; ea motione propositi efficacis, quae nullatenus praepediri queat a renuente appetitu creato; nec enim tale decretum involvere debet conditionem cooperationis causae creatae; ut sufficiens mediũ esse queat praescientiae liberi consensus. Atqui in potestate creatae voluntatis positum non est moveri, aut non moveri, ab efficaci volitione increata Dei; igitur nec voluntati creatae libera est ea causalitas influxus, quae ob essentialẽ subordinationem causae secũdae ad primã praemittit efficacem motionẽ per absolutum Dei decretum.

Quod illustratur exemplo Scoti de manu necessario scribente; ob antecedens, et inimpedibile imperantis voluntatis propositum. Ideo enim actio Scripturae, licet sit libera per habitudinem ad voluntatem, est tamen necessaria per ordinem ad manum exequentem huiusmodi actionẽ; quia manus praemittit decretum inimpedibile de tali actione exerenda, cuius decreti suppositio nullatenus est in potestate manus scribentis.

At voluntati creatae integrum non est, moveri, vel non moveri, a decreto absoluto; et creata voluntas, ex hypothesi divinae determinationis, manet affixa ad unã partem contradictionis; igitur patitur necessitatem antecedentem et simpliciter.

Aliae oppositiones contra decretum non involvens hypothesim a libero arbitrio purificandam.

7 Caeterum; quod nulla ratione subiaceat nutui appetitus creati compositio vel non compositio illius ad decretũ; vel ex eo liquet.

Quia si talis suppositio aliqua ratione afferi posset subdi creatae voluntati; maxime ratione alicuius actus nostrae voluntatis promerẽtis taliter praemoveri a Deo; sed de quolibet actu positiuae dispositionis, intuitu cuius Deus huiusmodi decretum absolutum adeat, instat eadem disquisitio; qua ratione sit in potestate creatae voluntatis?

Cum ob essentialem subordinationem creatae voluntatis ad Deum, etiã necessario praeexigatur absolutũ Dei propositum inimpedibiliter decernẽs futuritionem actus, qui se gerat ad instar positiuae dispositionis, intuitu cuius Deus efficaciter destinet voluntatem creatam ad assensum; sistẽdum est igitur in absoluto statuto Dei, quod sub potestatem creatae voluntatis nullatenus cadat, et quo praemisso, integrũ voluntati creatae non sit dissentiri huiusmodi motioni; ac proinde nullo effugio eludi poterit antecedens et absoluta necessitas.

Si occurras ex doctrina Cabrerae Hieronymiani ordinis apud Hispanos, 3. p. quaestion. 18. art. 4. disputat. 2. §. 11. numer. 137. aucumantis; efficaciam gratiae praevenientis pendere a libertatis dispositione negatiua nostrae voluntatis, nimirum a negatione resistentiae. Apud istum enim authorem voluntas a se confert, ut non resistat efficaci Dei auxilio; ob qua quasi negativam praeparationem a Deo praevisam, donatur voluntas efficaci auxilio apud Cabreram, quo priuatur voluntas respuens; quae a Deo praescitur restituta efficaci motioni.

Ita in proposito; suppositio decreti, quod adit Deus circa consensum voluntatis, astrui posset libera creatae voluntati ob negationem resistentiae; propter quam Deus talem suppositionem decreti adiuit, vel constituit, id decretum non aditurus, si huiusmodi negationem resistentiae non praevidisset.

Hunc modum dicendi late refutat Aluarez in opuscul. de concordia liberi arbitrii, libr. 3. capit. 6. sed nos friuolam euasionem sic nullo negotio praecludimus.

Quia quaelibet dispositio sive positiua, sive negatiua, sub ea ratione, sub qua apparat substratum ad formam, cuius est dispositio, debet illam anteire; ut euidens est. Sed illa negatio resistentiae nulla ratione anteuertit decretum, quod assignatur sufficiens medium praescientiae futurorum; cum id non involvat conditionem cooperationis causae creatae, ac proinde non expectet voluntatem consensura, aut non; sed vi energiae inimpedibilis inferat consensum.

Si enim involveret conditionem causae secundae cooperantis a libero arbitrio purificandam, nulla ratione esse posset medium sufficiens ad apprehensionem infallibilem futuri consensus, ut in superioribus liquido patefacimus; ergo copositio voluntatis creatae ad decretum Dei non est in potestate nostrae voluntatis ob negativam dispositionem non resistentiae, qua commentus est Cabrera.

Deinde; quod cum negatio resistentiae, vel voluntatem non dissensuram decreto, sit futurum contingens; non sopitur difficultas, imo eadem urget de huiusmodi futuro, qualiter praesciatur a Deo? An in veritate determinata talis futuri? quam semoto decreto inficiati sumus in praecedenti articulo. Vel in decreto anteuertente huiusmodi veritatem, ut potequod sit principium suae scibilitatis? Ac proinde nulla ratione vitari posset compositio decreti absoluti, quae omnimodo sit extra liberi arbitrii potestatem.

Si ergo futura negatio resistentiae non importat determinationem obiectivam, quae possit esse ratio ex parte obiecti ad infallibilem praescientiam ante decretum; igitur nequit apprehendi a Deo ante decretum, ac proinde nec talis negatio resistentiae cognita a Deo valet esse ratio, ob quam Deus taliter praemoveat libere nostrum arbitrium.

8 Arguitur tertio ex doctrina Scoti in 1. distinct. 39. quaest. unica, §. tertia positio dicit. num. margin. 12. cuius textum proposuimus supra art. 2. sub num. marg. 8. ubi constituit; quod voluntas creata non influit nisi ut mota a Deo; ita ut si Deus esset agens necessarium, et non liberum, creata voluntas vi illius quidditatiuus subiectionis, qua refert ad primam causam, non libere, sed necessario operaretur: ex quo talis depromitur oppositio.

Si Deus esset agens necessarium, et non liberum, ac proinde, et necessario adigens voluntatem creatam ad alteram partem contradictionis; non alia ratione se gereret respectu voluntatis quam de facto, suppositis Scoti principiis, dum decernit futurum consensum creatae voluntatis, non expectata scientia suae cooperationis.

Id enim videtur indubitatum, ex parte consensus creatae voluntatis assignabilem non esse mutationem intrinsecam respondentem voluntaci necessario operanti, in illa hypothesi; cum eadem ratione comparetur consensus ad voluntatem de facto, (quãdo Scotus voluntatẽ creatam principiũ liberũ pronuntiat) sicut et in illa suppositione, quae praemittit Deum esse quoddã agẽs necessarium trahens vi inimpedibilis decreti voluntatem nostram ad alteram partem contradictionis.

Si respondeas ex praestitutis in praedicto art. 2. sub num. marg. 41. non exponi in impulsu voluntatis mutationem intrinsecã phyficã in ea hypothesi quod necessario efflucret a Deo, et voluntate creata; sed eadem ratione intrinseca ex parte actus se habiturū, sive necessario, sive libere, eliciatur; tantumque assignari debere discrimen in ipsa voluntate seu facultate impulsina in actu primo spectata.

Quae disparitas posita est in hoc, quod si Deus concurreret cum voluntate creata ut necessarium agens; tūc nō applicaret suam potentiam creatae voluntati cum indifferentia in actu primo ad contraria, et contradictoria, sed ad unam tantum partem in actu primo affigeret. Quod aliter fit supposita catholica veritate, quae profitetur Deum principium liberum ad extra; adaptat enim suam potētiam voluntati cū indifferentiā ad utrumlibet, quod confert ad hoc, quod voluntas in ratione actus primi aliter se haberet dum necessitaretur a Deo quam de facto, quando libere praemovetur a prima causa ad influxum.

Sed cōtra; quia supposito quod Deus praedecernat absolute, aut praestituat assensum creatae voluntatis absque; praescientia cooperationis eiusdē voluntatis; videtur inanis et fictitia similis praeparatio divini concursus ad utrāque partem contradictionis.

Tunc enim utiliter et scite affereretur huiusmodi applicatio divinae potentiae ad utrumlibet, sive ad contraria, et contradictoria; quando Deus nō praemoveret creatām voluntatem per antecedentens decretū, sed illam relinqueret in manu consilii sui, ut pro arbitratu se contrahat ad alteram partē contradictionis pro nutuque utatur appatato sibi auxilio; si enim Deus inimpedibiliter alterā contradictionis partem praedefiniturus erat, non expectata causae secundae cooperatione, ad quid ad utrumlibet concursum creatae voluntati apparauit?

9 Arguitur quarto; ex praedicta Scoti doctrina tolli auxiliū sufficiēs. Quia illa virtus seu potestas agendi asseritur insufficiens ad actum, quae in tota suppositorum collectione, nullo dempto, non prorumpit in actum; ut certum est, et in omni philosophia constitutu. At sublato isto decreto absoluto, quod asseuerat Scotus; nullū assignabile est sufficiens auxilium, vi cuius peccator de facto convertatur; igitur tota illa hominum collectio, cuius conversio nem non intendit Deus per absolutum et praemovens propositum suae voluntaris, non recipit sufficiens auxilium ad salutem.

Quod stabilire molitur Herice, 1. p. tract. 2. disp. 19. cap. 2. n. 8. ex illo Isaia cap. 5. ubi introducitur Deus cū populo de legis praeuaricatione expostulās in haec verba: Nunc ergo habitatores Hierusalem, et viri Iuda iudicate inter me, et vineam meam; quid est, quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? An quod expectaui ut faceret uvas, et fecit labruscas.

Ubi supposito quod per vineam, cū qua expostulat Dominus, intelligitur domus Iuda, et Beniamin, et sub his duabus tribubus uniuersa fidelium Sinagogae, et Ecclesiae collectio; sequens producitur argumentatio.

Vel Deus decretū istud praedefiniēs adiuit circa salutem et honestam operationem cūctorum fidelium; ac proinde nullus lethale peccatum perpetrauit, nec ulla huius vineae vitis labruscas protulit; cum recta et pia operatio inimpedibiliter cōnexa astruatur cū decreto Dei huiusmodi piam operationē praestituente.

Vel Deus non decreuit per absolutū et inimpedibile suae voluntatis propositum, piam et rectam operationē in cūctis vitibus vineae huius; et ita nō esset verū, id quod ita serio insinuat Dominus; nil ultra debuisse facere vineae suae, et non fecisse ei. Siquidē posset illa causari; quod valuisset Deus cunctas vires vineae suae sic ad bonum praemovere per absolutum decretum, ut suaues bonorū operum uvas, non autem labruscas impietatum parturirent.

Ultimo, inpugnatur decretū istud anteuertēs voluntatis creatae consensū, ex Chrysost. Hom. 12. ad Hebraeos, ubi ait. Quod non antecedit Deus sua voluntate nostras, ne nostrum laedatur arbitrium.

Et ex Damasceno lib. 2. de fide, c. 30. ubi docet. Deum praescire omnia, non praedefinire; ea enim, quae in nostra potestate et arbitrio sita sunt, praescit, non praefinit; quia virtuti vim non affert. Soarii placitum agentis, praedefinitionem esse medium ex parte obiecti praescientiae actuum supernaturalium; non tamen primum sed supponens aliud.

Sed praedefinitio non est primum mediu praesciendi apud Soariu, sed praemittitur recta scientia conditio nata Soarius. Antequam enim Deus praestipuat infallibiliter conversionem Petri, apprehendit per scientiam conditionatam; quod si tali congrua vocatione excitetur, infallibiliter convertetur. Ita Franciscus Soarius opuscul. 2. de praescientia futurorum contingentium, libr. 1. cap. 6. num. marg. 4. cui plures ex recentioribus Iesuitis cohaerent, qui omnes constanter docent, quod seclusa tali conditionalium praescientia, praedefinitio actuum supernaturalium laederet libertatem.

Quod discrimē interplacetu Soarii, et sententia Scoti Quod placitum suadetur ex discrimine, quod inter illud intercedit, et sententiam Scoti autumantis; Deum per efficax suae voluntatis decretum praemovere creatam voluntatem ad agendum.

Praemotio apud Scotum est causalitas Dei ad extra immutans obiectum. Talis enim praemotio, quae media increata Dei volitione praestatur, tanquam causalitate, et usu facultatis divinae exequentis, adigit physice voluntatem ad alteram partem contradictionis; ita ut integrum illi non sit in oppositam partem conari, ob carentiam illius physicae praemotionis, quae exposcitur ad influxum causae secundae ob essentialem illius subordinationem, et dependentiam a prima causa movente.

Apud Soariu solū admittitur interna praedefinitio Apud Soarium vero, et asseclas, praedefinitio actuum supernaturalium non se gerit ad instar usus seu causalitatis potentiae divinae, aut facultatis exequentis, quae ad extra immediate affigat physice, vel per physicum influxum voluntatem creatam ad alteram partem contradictionis adigat; cum solum decernat actum supernaturalem, per modum interni, et immanentis propositi, seu merae intentionis, non transeundo vi suae causalitatis ad exequutionem externam immutantem conditionem agendi appetitus creati; igitur non intercipitur illis tricis praedictus modus dicendi Soarii, a quibus se aegre extricant Scotus et sui.

Fund. Soarii, quod praedefinitio nō sit primum medium praescientiae. 11 Quod autem talis praedefinitio nequeat esse primum medium ex parte obiecti praescientiae futurorum, sed quod necessario praemittat veritatem illorum, ut attingitur per scientiam conditionatam, sic ostenditur.

Praemittitur apud Soariū obiecta scientia conditionata. Quia operans per intellectum, et voluntatem, nisi imprudenter se gerat, nequit efficaciter finem aliquem praestituere, quin praesciat media, quibus finis infallibiliter exequutioni mandari debeat; igitur, si illud Dei statutum, quo praedefinit motum supernaturalem creatae voluntatis, talis energiae astruitur, ut implicatorium sit ex hypothesi, non poni huiusmodi actum creatae voluntatis; necessario praeexigitur in Deo infallibilis scientia, per quam calleat eam vocationum congruitaitem, quam nullatenus explosura sit voluntas creata; alias Deus imprudens, et temerarium statutum adiret de conversione Petri, si non praesciret; si Petrum taliter, vel taliter excitauero, infallibiliter convertetur.

Asseritur praedefinitio. Soarius. 12 Caeterum, actuum supernaturaliū praedefinitione erudite defendit Soarius Opuscul. 1. de auxiliis divinae gratiae, libr. 1. capit. 16. numer. 5. ubi ostendit, ad efficaciam potentiae, et praeordinationis Dei attinere; quod actus creatae voluntatis praestituere absolute queat; ita ut oppositum sit potentissimas arcanasque sapientiae et prouidentiae Dei vires eneruare, vel eleuare; et Dei potentiam sic appetitui creato subiicere, ut salua libertatis creatae conditione, Deo integrum non sit, actum illius absolute decernere.

Contra mentem Augustini saepissime inculcantem, ad omnipotentiam Dei conducere ut rebelles hominis conatus ad poenitendinom emollire queat vi inimpedibili; praecipue, lib. 1. ad Simplicianum, quaest. 2. ubi docet; potuisse Deum, Pharaonis animum ad bonam frugem flectere, si voluisset. Quod et luculenter persequitur in libris, de gratia et libero arbitrio; de praedestinatione sanctorum; et de bono perseuerantiae; ita ut Augustino nil magis familiare sit.

Accedit elegans urgensque Augustini testimonium, ex tomo 7. libr. de Corrept. et gratia, c. 14. ubi loquens de electione Saulis in Regem subiicit. Quando Deus voluit Sauli regnum dare, sic erat in potestate Israëlitarũ subdere se memorato viro, sive non subdere, Quod utique in eorum erat positum voluntate, ut etiam Deo valerent resistere; qui tamen hoc non facit nisi per ipsorum hominum voluntates, sine dubio habens humanorum cordium, quo placeret inclinandorum, omnipotentissimam voluntatem. Haec Augustinus.

Quorsum autem haec tenderet omnipotentissima divinae voluntatis circa liberum arbitrium creatum energia, si liberi arbitrii, aut humani cordis proposita, solum velleitate conditionata, non autem absoluto decreto, praedecernere aut praestituere valeret?

Quod et magis premunt sequentia Augustini verba. Si ergo, cum voluerit Reges in terris Deus constituere, magis habet in potestate voluntates hominum, quã ipsi suas. Quid urgentius?

Et paulo ante in eodem cap. 14. loquens Sanctus Doctor de assumptione Dauidis in Regem Israëlitarum, et expendens illa verba Abisai ad Dauid ex 1. Paralipom. 12. Tui sumus Dauid, et tecum futuri fili Iesse. Subiungit Augustinus. Nunquid ille posset adversari voluntati Dei, et non potius eius facere voluntatem, qui in eius corde operatus est per spiritum suum, quo indutus est, ut hoc vellet, diceret et faceret. Et subdit. Ac per hoc Dominus omnipotens, qui erat cum illo adduxit istos ut eum Regem constituerent. Et quomodo adduxit, nunquid corporalibus ullis vinculis alligauit? Intus egit, corda tenuit, corda movit, eosque voluntatibus eorũ, quas ipse in illis operatus est, traxit.

Eo etiã eunt verba Augustini in initio eiusdẽ ca. 14. Deus, cui volenti saluũ facere nullum hominum resistit arbitrium. Et in cap. 12. in fine. Fortissimo quippe dimisit, ac permisit facere, quod vellet; infirmis seruauit ipso donante, inuictissime quod bonum est vellent, nec hoc deserere inuictissime nollent. Pendat cordatus quisque, an hae Augustini voces circa proposita Dei de salute hominum, volitionem imbibant conditionatam pro nutu creati arbitrii purificandam pro fore, aut non fore?

Quod assertum firmant innumera sacri eloquii testimonia; Iob enim 12. dicitur. Qui immutat cor principum. Et Prouer. 21. Cor Regis in manu Dei est, et quaecunque voluerit inclinabit illud.

Accedit et illa celebris Ecclesiae oratio ex Dominica, 4. post Pentecoste. Ad te nostras, etiam rebelles, compelle propitius voluntates.

Videatur Soatius eodem opusc. 1. lib. 3. a n. marg. 8. ubi ostendit, videri incredibile quod consensus illibatae Virginis ad Redẽptoris conceptionem non fuerit a Deo absolute praedefinitus; sed velleitate cõditionata expectãte Virginis cõsensum decretus. Cu ea verbo tum emphasi intonet Paulus ad Galat. 4. Deum, pũctũ illud plenitudinis destinati tẽporis expectasse, ut filiũ ad mũdi redemptionem destinaret; illis verbis. Postquam venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum.

Adde; quod ea argum. quae improbat praedefinitionẽ actuũ supernaturalium, etiã taxãt absolutam volũtatem dandi gloriã ante meritorum praescientiã; id enim absolutũ decretum iura libertatis infringere, intendũt. Quo praemisso, etiam consequẽter assenerandũ esset, fere immensum illum gratiarum et meritorum cumulum, quem Beatae Virgini divina praeordinatio destinauit; ab inefficaci volitione maternitatis Dei, et non ex absoluto proposito electionis eius ad inaccessibile glorię gradũ, ob dignitatem matris Verbi, effluxisse. Quidquid obganniat Vazquez 3. p. to. 1. disp. 74. cap. 6. n. 39. nec enim his immorari licet.

Textus Scoti, et fundamenta ad veram sententiam, Ubi ostenditur, euerti subordinationem causae secundae ad primam, si decretum Dei de actuali concursu involvat conditionem cooperationis causae secundae a libero arbitrio purificandam.

IN Praecedenti articulo proposuimus, quid Scotus in Oxoniensi scripto in libros sententiarum asseuerauerit de medio ex parte obiecti praescientiae futurorum; modo textus ille transcribendus est, quem nobis subpeditat in libris Reportationum Parisiensium, quos postea edidit; ut vel aperte liqueat, quam consona fuerit mens Scoti de decreto absoluto non involvente conditionem cooperationis causae creatae, quod assignat medium praescientiae futurorum. Sic igitur habet in dicto opere Reportationum, vel Repetitarum quaestionum in quatuor libros sententiarum, lib. 1. dist. 38. q. 2. §. dico igitur ad quaestione. n. mar. 7. editionis Hugonis Cauelli.

13 Dico; quod quidquid praecedit actum voluntatis in Deo, mere est naturale; cum igitur essentia Dei offert omnes quidditates: igitur necessitate naturali novit Deus omnia simplici intelligentiae.

Ista simplex intelligentia non determinat intellectum ad notitiam veritatis complexae, nisi ipsa includatur in ratione terminorum, vel sequatur necessario ex veritate inclusa in terminorum ratione; sed veritates contingentes neutro modo se habent ad notitiam simplicẽ, quia nihil est notum ex ratione terminorum, nec sequitur necessario ex virtute inclusa in ratione terminorũ, nisi necessarium: igitur ante actum voluntatis est Deus neuter respectu contingentium futurorum, sicut ego respectu huius, quod est astra esse paria.

14 Igitur naturalem apprehensio nem simplicium sequitur vel velle, vel nolle, et sic potest eligere unionem extremorum, vel diuisionem; et sic vult Sortem esse beatum, uniendo Sortem, et beatitudinem; et diuidit beatitudinem a Iuda, et tunc novit veritatem complexam.

Sed hoc potest intelligi dupliciter: vel quod intellectus Dei videt quam partẽ voluntas sua eliget, et sic videt determinationem voluntatis, et omnipotentiam eius; sicut si ego scirem, te cras velle currere, et tua voluntas est immutabilis, et quod a nullo possit impediri; ego scirem tunc, te esse cursurum cras.

15 Sed quia hoc videtur ponere discursum, potest dici secundo; quod ista (Sortes est beatus) oblata voluntati divinae est neutra ante acceptationem voluntatis; cum acceptat, tunc est quoddam factum verum; et quocunque hoc est verum, essentia Dei est ratio cognoscendi ipsum verum.

Et sic novit Deus istã veritatẽ, vel primo modo; quia hoc est factũ verũ per voluntatem coniungentem beatitudinẽ cũ Sorte: vel secundo modo, quod per actum intellectus coniungantur extrema, et adhuc maneat propositio neutra, et per acceptationem voluntatis est facta vera et tunc essentia est ratio cognoscendi ipsum factum verum.

Sed quaere novit Deus infallibiliter? Dico; quod quia voluntas eius est immutabilis, et omnipotens: ideo quidquid novit infallibile est. Vel si ponitur quod essentia est ratio necessario cognoscendi istud contingens; eadem est ratio determinandi voluntatem.

16 In quem textum ex Reportatis, vel Repetitis Parisiensibus, praeter illa, quae adnotauimus in arti. praecedenti exarantes literam, 1. sentent. Oxoniensis scripti, quae in omnibus praesenti textui cohaeret et respondet; obseruanda sunt sequentia.

Primum; in illa verba, ex num. 14. Sed hoc potest intelligi dupliciter; vel quod intellectus Dei videt quam partẽ "voluntas sua eliget, et sic videt determinationem voluntatis, et omnipotentiam eius. Ubi videtur annuere Scotus quod intellectus divinus videt determinationem suae voluntatis pro aliquo signo rationis antequam talis volitio sit exercita; id enim significare videntur illa verba. Intellectus Dei videt quam partem voluntas sua eliget. Quia verbum (eliget) cum sit de futuro insinuare apparet, quod Scotus sentiat, decretum divinum cognosci quasi in statu futuritionis antequam existat in re.

Sed dicendum est, quod illa futuritio non cadit supra actum, sed supra obiectum; ita ut sit actualis, et exercita terminatio ad obiectum futurum pro aliqua differentia temporis. Nec enim decretum Dei cognoscibile est secundum determinatam contractionem eius ad alteram partem contradictionis, ante exercitam existentiam, et actualem terminationem eius ad tale obiectum; eo quod proposita libera divinae voluntatis ante actualem quasi pullulationem rationis, vel logicam, a facultate impulsina, vel appetitiua, non habeant veritatem determinatam, quae possit esse medium infallibilis praescientiae; ut ostendimus serio infra in distinction. sequenti de praescientia futurorum conditionatorum, artic. 5. praecipue a numer. margin. 17. usque ad 20.

Quod autem haec sit germana praedictae literae interpretatio, patet ex ipso contextu sub eodem numer. 14. Sicut si ego scirem, te cras velle currere; et tua voluntas est immutabilis, et quod a nullo posset impediri: ego scirem tunc, te esse cursurum cras. Ubi evidenter apparet, loqui Scotum de actuali, et exercita volitione, et proposito absoluto currendi cras; si enim non solum cursus, sed etiam propositum currendi esset de futuro in Petro, non posset haberi infallibilis scientia cursus futuri, quamuis praesciretur quod voluntas esset immutabilis, et inimpedibilis circa exequutionem eorum, quae Petrus absolute decreuerit: siquidem de praesenti nil constituerat de habendo futuro cursu, sed erat potentialis ad utrumlibet.

Firmatur etiam praedicti textus concinna interpretatio ex art. praecedenti sub num. marg. 11. ubi literam ex Oxoniensi scripto transcripsimus expresse procedentem de scientia decreti praesentis, et non futuri; ita enim habet. Intellectus divinus videt determinationem voluntatis divinae; videlicet illud fore pro (A.) quia voluntas illa illud determinat fore pro eo; scit enim, illam voluntatem esse immutabilem, et non impedibilem. Ubi pende illud verbum (determinat) quod est de praesenti; non enim dicit, determinabit de futuro.

Obseruandum secundo in illa verba literae praesentis artic. transcriptae, sub num. 15. Sed quia haec videtur ponere discursum, potest dici secundo. Quod hic textus, qui aliquantulum subobscurus est, excipit elucidationem ex textu articuli praecedentis transcripto sub numer. marg. n. 12. Ubi ita habet Scotus. Vel aliter, quia ista via videtur ponere quemdam discursum in intellectu divino quisit ex intuitione determinationis voluntatis, et immutabilitatis eius, concludat hoc fore.

Ubi reiicit Scotus eam futurorum praescientiam, quae aliquid sapiat discursus; quatenus ex duobus actibus per rationem discretis, quorum unus comprehendat decretum voluntatis divinae, et alter inspiciat attributum immutabilitatis, ratione cuius obstat Deo quaelibet obumbratio vicissitudinis, ut deficiat a proposito absoluto: ex his duobus scientiae actibus quasi ex praemissis inferat obiecti futuri infallibilitatem.

Hanc igitur viam sustinendi praescientiam futurorum abigit Scotus, et recipit alias duas; vel quod intellectus divinus proponat voluntati suae complexa contingentia, ut neutra ad veritatem, vel falsitatem, et quod voluntas divina immutans obiective ad fore, vel non fore, complexum ab intellectu propositum, reddat illud determinate verum, et intelligibile. Aut quod intellectus divinus offerat voluntari suae terminos contingenter, et ad utrumlibet componibiles absque actuali nexu, et compositione terminorum; et quod voluntas Dei hanc efficiat complexionem, quia voluntas est potentia collatiua, vel comparatiua, quae unione terminorum producere queat in esse obiectivo, et volito.

Id enim referant illa verba Scoti, transcripta in hoc textu, sub n. 14.

Igitur naturalem apprehensionem simplicium sequitur vel velle, vel nolle; et sic potest eligere unionem extremorum vel diuisionem, et diuidit beatitudinem a Iuda, et tunc novit veritatem complexam. Et illa etiam verba ex numer. 15. Et sic novit Deus istam veritatem; quia hoc est factum verum per voluntatem coniungentem beatitudinem cum Sorte. Ubi Scotus actum prosequutionis vocat coniunctionem, eo quod faciat coniunctionem Sortis, et beatitudinis; et actum fugae nominat diuisionem, quia diuidit beatitudinem a Iuda damnato.

17 Obseruandum tertio; in illa verba ex num. 15. Et tunc essentia est ratio cognoscendi ipsum factum verum. Quae litera etiam explanatur ex pronuntiatis Scoti a nobis transcriptis in artic. praecedenti sub numer. marg. 12. Ubi ita habet Scotus.

Non quod illa vera moveant intellectum divinum, nec etiam termini eorum ad apprehendendum talem veritatem; quia tunc intellectus divinus vilesceret, quia pateretur ab alio ab essentia sua: sed sicut essentia divina est ratio cognoscendi simplicia, ita et complexa talia. Ubi vult Doctor, quod Deus non apprehendit aliquid creatum in se ipso, seu ex vi motiua intentionali eius, sed ex motione Deitatis; simili ratione, qua in controversia nona de Visione Dei, distinct. 3. de Actu visionis, subdistinct. 2. ar. 4. et 5. ostendimus, creaturas possibiles, et futuras per actum beatificum inspici a beato non in se ipsis, sed in Deo; eo quod creaturae nõ terminent obtutum beatificum ex vi motiua suae intelligibilitatis, (quod est videri in se ipsis,) sed ex motione Deitatis ut clare, et quidditatiue visibilis.

Quo supposito dicimus; quod futura contingentia, (etiam praemillo decreto contrahente complexum contingens, et illud determinante ad alteram partem contradictionis,) non praesciuntur in se ipsis, seu ex vi motiua illorum; taliter quod veritas huiusmodi futurorum moveat intellectum divinum, ut terminetur ad tale obiectum: sed praesciuntur ex motione Deitatis, quae ut coniuncta decreto absoluto praestituenti futuritionem rei, gerit munus quasi speciei impressae ad scientiam, et expressio nem creaturarum futurarum in Deo.

Quare ille textus Scoti de vilitate intellectus divini, si spectaret aliquod ens creatum in se ipso, seu ex intentionali motione eius, et non ex motione Deitatis gerentis munia speciei; intelligendus est iuxta ea, quae a nobis elucidatasunt in hac controversia de Scientia Dei, distinct. 1. ar. 2. de scientia creaturarum possibilium in Deo, praecipue sub num. marg. 12. ubi de mente Scoti ostensum est, quod implicat in Deo aliqua scientia, quae non sit Theologica, sive quae non inspiciat creaturas in Deo, et ex intentionali motione Deitatis, sed ex motione veritatis participatae creaturarum, quod est videri creaturas in se ipsis. Alias enim scientia Dei penderet a creaturis tanquam ab obiecto motiuo specificante; de quo vide citatum, artic. de scientia possibilium in Deo, sub num. 13. et 14. Quam dependentiam scientiae Dei ab obiecto creato tanquam ab obiecto motiuo, et specificante, ita ut ablato obiecto, tolli posset aliquod praedicatum intrinsecum Dei; recte vocauit Scotus vilitatem intellectus Dei, et quod pateretur ab obiecto creato, talem enim dependẽtiam censuit Scotus, esse indignum quid, quod patiatur intellectus divinus ab obiecto movẽte et specificante.

Ex dictis de scientia futurorum in Deo, et non in se ipsis; sequitur, non constare in consequentia doctrinae eos, qui admittentes visionem beatificam futurorum contingentium in verbo, inficiantur in Deo scientiam futurorum in verbo essentialiter sumpto, seu in essentia Dei, ut coniuncta proposito libero immutanti creaturas ad futuritionem. Cum illa determinatio ex parte obiecti, vel infallibilitas obiectiva, quae sufficiat ad terminationem actus beatifici, qui imbibit iudicium infallibile; etiam sufficiat, ut terminet scientiam divinam spectantem creaturas futuras in verbo, seu in essentia Dei. De quo vide ea, quae agimus infra in hoc ar. sub n. 26. oppugnãtes Molinam, et Soariũ deficientes a consequentia doctrinae. 18 Obseruandum quarto in illa verbi ex n. 15.

Per actum intellectus coniunguntur extrema, et adhuc manet propositio neutra; per acceptationem voluntatis est facta vera, et tunc essentia est ratio cognoscendi ipsum factum verũ. Sed quare voluit Deus infallibiliter? Dico, quod quia voluntas eius est immutabilis et omnipotens.

Ubi palam constituit Scotus, omnem rationem scibilis, et veri in futuro contingenti a beneplacito divinae voluntatis produci; infallibilitatem vero iudicii divini circa huiusmodi obiecta peti a voluntate immutabili, seu inimpedibili, qualis nõ esset, si involveret conditionem cooperationis causae creatae.

Quia tamen asseuerat Scotus, a Dei praedefinitione tanquam a principio inimpedibili hauriri determinatã scibilitatem futuri contingentis; et voluntas absoluta Dei subducĩgui potest, in propositum efficax per modũ intentionis, et per modum exequationis; restat disquirere, de quo decreto procedat Scoti pronuntiatum?

Pro quo praemieto; omne id divinae voluntatis statutum, a quo tanquam a principio effluat veritas futuri, asserendum esse praeveniens, et antecedens illam obiecti veritatẽ, vel scibilitate, quam producit; cũm omne principium sub ea causalitatis habitudine, sub qua influit in principiatã, sive sit secundum mutationem et existentiam realẽ, sive secundum existentiam et mutationem obiectivam, debeat suum effectum anteire; ut evidentius est quam probatione indigeat.

Igitur, si apud Scotum, voluntas Dei absoluta attinens ad ordinem intentionis producit in esse obiectivo futurum; seu illud acceptat pro determinato fore, pro aliqua differentia temporis; (in qua sola ratione futuritionis inimpedibiliter a decreto petita, posita est apud Scotum tota veritas talis obiecti, ) quamuis illa voluntas attineret ad ordinem solius intentionis, et interim propositi, nec vi causalitatis extraheretur immediate res ab eminentia causae ad statum realis, et positiuae actualitatis; adhuc talis voluntas debet anteuertere secundum ordinem intentionis illud obiectum, quod constituit in esse determinati veri et intelligibilis.

Quod igitur de voluntate Dei secundum ordinem intencionis asserimus; id etiam de eadem voluntate secundum exequutionis ordinem consequenter pronuntiamus. Nimirum decretum Dei, quatenus obit functionem causalitatis facultatis divinae exequentis ad extra, anteire prioritate naturae influxum causae secundae, qui a decreto Dei tanquam ab actione eiusdem causae primae producitur. Actionem enim Dei ad extra, non in influxu causae secundae, ut pendenti a Deo, constituit schola Scoti, sed in ipsa increata Dei volitione; consequenter ad ea, quae asseruerat de actione ut sic in totã suã cõmunitate, et abstractione, quam nõ passo inexistere, sed agenti inesse, constanter tutatur.

Quare sicut, apud Scotam, facultas exequens Dei, seu potentia operatiua eius, nullatenus dissidet ab attributo voluntatis; ut in controversia de Omnipotentia Dei larius enodabimus; ita nec usus, actio, seu causalitas talis facultatis, aliud esse potest (si Deo cohaeret intrinsece) nisi ipsamet increata et inelicita volitio, Deo ab aeterno per identitatem inexistens, et obiectum pro temporis decursu a nihilo extrahens.

19 Caeterum; sicut volitio, quae per modum intentionis asseritur principium determinatae veritatis futurorũ, absoluta esse debet, nec importans conditionẽ cooperationis causae creatae; alias principium infallibilis futuritionis esse nequiret, ut saepe oftenlimus; ita suppari ratione, volitio illa, quae per modum usus, vel causalitatis potentiae exequutiuae Dei, attingit obiectum, illud etiam elicere debet ut inimpedibiliter inesse, et in sensu compositionis, nec involvente conditionẽ cooperationis causae creatae; ni velimus essentialem subordinationem causae secundae ad primam inuertere, itaut secundam causam prius ordine naturae se determinantem, primam vero quasi pedissequam, ac solo nomine primam, re autem secundam astruamus.

Ut autem Scoti sententia firmius stabiliatur; praemittenda est ex Soario oppositae opinionis enodatio, quam tradit Opuscul. 1. de Auxiliis, lib. 1. cap. 15. 15.numer.margin.3.autumans; Deum ideo confusa, et potentiali ratione non offerre concursum creatae voluntati ad agendum; eo quod licet decretum Dei non praedeterminet voluntatem creatam ad talem speciem actus, nec illam speciem impulsus, verbi gratia, assensum, absolute decernat; sed involvendo conditionem, si voluntas creata cooperari velit. Attamen, quia Deus limpidissime praevidens cunctos actus individuos, quos elicere valet voluntas creata hic et nunc, et sub eo circunstantiarum conventu, vel compositione; applicat suam potentiam ad concurrendum cum voluntate creata ad hanc numero actionem, et non aliam eiusdem speciei; ideo talis applicatio divinae potentiae ad concursum censenda non est potentialis, et confusa, sed contracta, et specialissima, ut pote quae spectet, intendat ve, tale individuum actionis, et non aliud intra eamdem speciem.

20 Verum; praedictus sentiendi modus, quantum ad id quod constituit de contrahenda voluntate creata ad hanc actionem in individuo, et non ad aliam intra eamdem speciem impulsus, infra discutiendus est in art. praesenti; agendumque nobis, non cohaerere cum doctrina eiusdem Soarii de volitione Dei involvente conditionem cooperationis causae creatae.

Quoad id vero, quod adstruit de decreto offerente concursu sub illa conditione, si creata voluntas consentiat; modo ostendendum est, cum praedicto pronuntiato stare non posse subordinationem causae secundae ad primam; sed quod necessario prioritate a quo et naturae antecedat actio creaturae Dei concursum.

Quia quando duae concausae ad concursum sub conditione componuntur; illa agit prioritate naturae, quae apponit conditionem ex conventione requisitam. Exempli gratia; propositum Petri deambulandi cum Paulo, si Paulus consentiat, sicut applicat potentiam locomotiuam Petri, non absolute, sed ex hypotheseos quod Paulus velit, ita voluntas absoluta Pauli ordine et anterioritate naturae antecedit decretum absolutum Petri ut localem motum adeat. Quod eo fit, quod Petrus se se nutui Pauli ita adaptet, ut deambulationem non decernat, nisi ex hypothesi voluntatis Pauli praestituentis talem deambulandi concursum: quare sicut Paulus purificat illam conventionem de deambulando, illamque absolutam reddit, dum Petrus efficaciter ad deambulationem contrahit; ita deambulatio Pauli antenertit prioritate naturae Petri deambulationem.

Atqui, voluntas Dei applicat concursum creatae voluntati cum explicita, vel implicita hypotesi, de cooperatione creaturae; ergo dum voluntas creata purificat quasi conventionalem illam applicationem potentiae divinae, et illam contrahit ad assensum, quae ex se indifferenter praestabat ad dissensum, antecedit prioritate naturae absolutam, et efficacem Dei volitionem; ac proinde et influxum, qui per modum usus facultatis divinae exequentis a Deo procedit.

Et ita assignabile esset aliquod naturae instans, in quo assensus creatae voluntatis concipi posset ut pendens a causa creata, et non a Deo; quod licet in omni ente participato referat absurditatem, in motibus tamen supernaturalibus magis dissonat; ut perspicuum est.

Excutiuntur placita Herice, Lessii, et Alarcon inficiantium prioritatem naturae in concursu primae causae.

21 Quare Valentinus de Herice, 1. part. tractat. 1. de Scientia Dei, disput. 6. cap. 3. num. 47. Soarii doctrinam non probat, quam et insufficientem aestimat ad nodum dirimendum; imo et ansam offensionis adversariis praebuisse.

Unde aliam exhibens praedicti placiti enodationem astruit, sub n. 48. illam hypothesim de cooperatione causae secundae, quam importat Dei voluntas, non praeseferre conditione antecedente, aut praedeterminante, sed concomitante Quod illustrat exemplo habituum supernaturalium, in ea hypothesi quod essent praediti ratione, et voluntate; tunc enim tales habitus sic voluntati suam vim operatiuam ad concursum adaptarent, ut nostram voluntatem praedeterminarent, nec vellent, nec possent, cum illis non suppetat talis vis praedeterminandi; ac proinde simultaneum concursum cum voluntate exhiberent.

At Herice exiles suppetias ministrat Soario; nec enim exemplum vim oppositionis elidit. Si enim habitus supernaturalis ratione, et libertate vigeret, offerretque voluntati tanquam concause concursum ad contraria, et contradictoria indeterminatum, importatemque conditionem de cooperatione voluntatis; qua ratione fieri posset, ut impulsus voluntatis purificantis conditionem, non contraheret prioritate naturae habitum ad talem speciem influxus, quam habitus ante praescientiam cooperationis volutatis non absolute, sed conditionate, intendisset? Quare Herice ignotum per ignotius inutiliter aperire satagit.

Si autem pro Soario respondeas; intelligi posse contractionem concause efficientis absque prioritate naturae in concursu alterius comprincipii determinantis ad talem speciem causalitatis.

Sicut intellectus, qui est pura potentia in genere intelligibilium, et omnino indeterminata ad talis notitiae partum, contrahitur ab altera concausa, nimirum specie intelligibili, absque praedeterminatione, sive praesuppositione influxus talis speciei: alias enim actus vitalis, scilicet intellectio, praeconciperetur pendens ab specie, antequam ab intellectu, qui est vitalis facultas.

Deinde; intellectus agens est potentiale principium ad effectionem huius potius speciei impressae quam alterius; determinatur autem a phantasinate materiali, quod ab intellectu agente allumitur, et euehitur ut instrumentarium comprincipium speciei impressae; cum tamen talis contractio intellectus agentis subsistat absque prioritate causalitatis ipsius phantasmatis contrahentis uniuersalitatem, seu potentialitatem intellectus agentis; alias enim causalitas principii instrumentalis anteiret prioritate naturę influxum causae principalis.

Sed praedictae instantię Soarium non iuuant; ideo enim causalitas phantasmatis contrahentis intellectum agentem ad talem speciem intentionalis influxus non est posterior naturae causalitate intellectus agentis; quia phantasma non applicat intellectui agenti, nec illi offert concursum indeterminatum ad contraria, et contradictoria, sed omnino contractum ad talem speciem causalitatis intentionalis; quod idem astruimus de intellectu possibili comparato ad speciem intelligibilem respecto generationis verbi mentalis.

Si enim concausae istae, quae se tenent ex parte obiecti, et contrahunt indifferentiam intellectus ad productionem imaginis, huius potius obiecti quam alterius, componeretur intellectui agenti, et possibili, ad operandum conditionate tantum, et ex hypothesi cooperationis potentiae; praemissa applicatione huiusmodi comprincipiorum tenentium se ex parte obiecti cum indifferentia ad contraria et contradictoria, vitari non posset prioritas naturae in influxu intellectus: si facultas intellectiua purificaret conditionatam applicationem concause tenentis se ex parte obiecti, et contraheret illam ad talem speciem influxus et non aliam.

Simili ratione, qua voluntas creata purificat conditionem, quam involvit decretum Dei definiens assensum Petri, si Petrus velit; donatus ea applicatione divini concursus ad dissensum, ut superstite substantia eiusdem decreti divini, Petrus dissentiri queat de facto, et in sensu compositionis cu decreto.

22 Quod autem nec assertum decreti involventis conditionem a libero arbitrio purificandam vitetur dato Deum et creaturam aeque simul ad operandum convenire, ita ut nec Deus moveatur a creatura ad talem speciem influxus, neque e contra creatura a Deo; patet ex his, quae supra egimus in arti. 2. huius distin. sub numero marg. 63.

Ubi contra pronuntiata Lessii, et Alar Alarcon ostendimus, praedictos authores, aut praecise tueri; quod statutum aeternum immutans obiective affensu liberi arbitrii importet hypothesim a voluntate creata purificandam; aut quod tale statutum liberum fit praedefinitiuum, et praedeterminatiuum.

Unde assertum illud de fimultanea cooperatione causae primae, et secundae, ad agendum conuellitur, si reuocetur, aut retrotrahatur differtatio ad propositum ab aeterno immutans obiective actus nostrae voluntatis ad fore vel non fore; quatenus si tale decretum involvat in illo signo aeternitatis hypothesim a libero arbitrio purificandam; neceffum fit quod etiam in tepore actio exequutiua Dei ab actione liberi arbitrii contrahatur. Aut si decretum divinum immutet obiective actus noftros ad absolutam futuritionem, non involvendo conditionem cooperationis liberi arbitrii; id esset absolute actiones liberi arbitrii praestituere, ac praedeterminare.

Quare fucus ille folutionis, vel fucata euafio, quam commenti sunt adversarii, de fimultanea, et quasi caeca compositione causae primae, et secundae ad agendum, absque ulla determinatione ex parte alicuius comprincipii; prorsus euanefcit, si reuocetur difputatio ad statutum aeternum Dei immutans obiective actus liberi arbitrii ad determinatum fore, vel non fore, involvendo, aut non involvendo, conditionem a libero arbitrio purificandam.

Si autem occurratur; quod illud decretum immutans obiective ad futuritionem liberi arbitrii operatione, non est exequutiuum; sed attinens ad ordine merae intetionis internae, a quo physica liberi arbitrii praedeterminatio peti non valeat.

Id esset in placitum Soarii recidere de praedefinitione actuum absque exequutione immediata; quã opinione late confutamus a nu. 23. ut pote quae ea fit, quae ob doctrinae inconfequentiam a maiori Iesuitarum authorum parte abigatur.

Prima ratio pro nostra sententia ad hominem perftringens Soarium, et alios, qui praedeterminationem per extrinsecum divinae voluntatis decretum refpuunt; et praedefinitionem actuum supernaturalium recipiunt.

23 PRaelibatis fundamentis innixi, probabiliorem ducimus Scoti sententiam agentem; in absoluto, et antecedenti divinae voluntatis statuto futura contingentia a Deo praesciri absque libertatis praeiudicio. Sic omnes illi authores, quos in sequenti articulo citabimus, autumantes, futura cotingentia actuum prauorum a Deo cognosci in decreto absoluto futuritionis substrati malitiae moralis; praeter quos fubfcribit Scoto Durandus, in 1. distinct. 38. quaest. 3. et ex neotericis Theologis Villegas Primarius Cõplutenfis, lib. de Deo uno, controversia 3. cap. 2. et 3. ubi late agit, quod futura contingentia non habent veritatem in fe ipsis, sed in decreto.

Enixe igitur a nobis praeftandum est futura contingentia a Deo praesciri, nõ solum in ea praedefinitione per modũ merae intentionis, et interni propositi absoluti divinae voluntatis, quã aftruit Soarius; sed ut obit functionem usus ad extra, seu causalitatis facultatis divinae exequentis.

Quia si interna praedefinitio actuũ supernaturalium, quae asseritur absolutum propositum decernens futuritionem huiusmodi actuum, nec involvẽs conditionem ex parte obiecti, non repugnat libertati, imo et concedenda est de sensu Sanctorum patrum; urget doctrinae consequentia, ut etiam libertatis iura non imminuat absoluta Dei voluntas per modum exequutionis, vel concursus ad extra potentiae exequutiuae; cum omnes illae inftantiae quae militant contra istam voluntatem per modum exequutionis, etiam praedefinitionem per modum intentionis adoriantur. Quod sic contra Soarium et asseclas aperio.

Quia ideo repugnat voluntas Dei per modum influxus ad extra praefiniens assensum creatae voluntatis, non involvendo conditionem cooperationis causae creatae; eo quod tale decretum importaret antecedentem suppositionem, quae non subiiceretur imperio, et nutui causae creatae, et quae necessario inferret creatum consensum. Atqui voluntas absoluta per modum intentionis, licet immediate non exequatur assensum voluntatis creatae, que.n efficaciter, et absolute intendit; ea tamen est, ut inimpedibiliter inferat voluntatem per modum exequutionis attingente immediate per physicum influxum assensum creatae voluntatis absolute praedefinirū, et non expectata conditione; ita ut implicet, Deum taliter praedefinire assēsum Petri, et quod Petrus dissentiat, vel quod Deus non applicet facultatem suam exequētem, ita ut inimpedibiliter obtineat assensum.

Igitur, si decretum per modum concursus ad extra laedit libertatem; eo quod in potestate voluntatis positum non sit componi, vel non componi huiusmodi absolutae Dei volitioni praemoventi ad assensum; ita et interna praedefinitio, quae etiam libero arbitrio non subiicitur (nec enim in manu hominis est, praedefiniri, aut non praedefiniri ad assensum,) et quae infallibiliter applicat potentiam exequutiuam ad assensum, ita ut creata voluntas obniti nequeat, iura libertatis effringit.

Ut enim liberum laedatur arbitrium parum facessit, quod absoluta Dei volitio adigat nostram voluntatem mediate, vel immediate, ad unam partem contradictionis; si nostrae voluntati integrum non sit, in oppositam partem conari.

24 Si occurras; eo praedefinitionem non tollere libertatem; quo apud Soarium praemittat liberum creatae voluntatis consensum, ut apprehēsum per conditionatam praescientiam. Quamobrem praedefinitio aestimari non debet suppositio antecedēs, cum supponat liberum nostrae voluntatis impulsum, ut obiectum conditionatis praescientiae; eo quod Deus talem assensum absolute praestituerit, quia praesciuerit quod voluntas tali congrua vocatione excitata, infallibiliter consentiat.

Contra; si ob praescientiam conditionatam futuri consensus non praepeditur usus libertatis a voluntate divina absolute praedefiniente consensum, nec involvente conditionem cooperationis creaturae, quamuis creata voluntas vi illius praedefinitionis affigatur inimpedibiliter ad alteram partem contradictionis; ergo qui admiserit praescientiam conditionatam futuri consensus, etiam tutari poterit praedeterminationem, seu praemotionem extrinsecam per absolutum Dei decretum; cum non minus infallibiliter contrahatur ad unam partem causa creata a praedefinitione, quam lubens excipit Soarius, quam a praemotione, per antecedēs decretum, quam asseuerat Scotus; cum tamen sequela ista sit expresse contra Soarium, et scholam Iesuitarum.

Deinde; quod praedicta instantia urgeri posset contra Soarium, non solum quod data conditionali praescientia, et admissa absoluta praedefinitione actuum bonorum, etiam sustinere cogeretur, non laedere libertatem, praemotionem eam, quae per modum concursus ab increata volitione praestatur; sed neque praedeterminationem illam intrinsecam per modum principii, et actus primi, quae aliquibus Thomistis tribuitur. Si enim praedefinitio seruet libertatem, non eo quod ab extrinseca forma volitionis divinae trahatur absque immutatione intrinseca voluntatis creatae, sed quia praedecernat id, quod futurum apprehenditur, per praescientiam conditionatam; id etiam de praedeterminatione per formam intrinsecam asserendum esset, adhibita eadem praescientia conditionali.

25 Praeterea ostenditur, quod illa satis inculcata oppositio, qua praedicti authores nos premere moliuntur, eadem vi retorqueatur contra adversarios; quod nimirum futilis esset applicatio divini concursus ad utrumlibet, si voluntas Dei non involvendo conditionem cooperationis causae creataepraedecerneret absolute alteram partem contradictionis. Praedicta enim oppugnatione, (si efficax sit) Soarii praedefinitionem eadem vi perstringi quis non videat? Si enim absolute praedefinitus extitit Petri assensus, quare Petro apparatur concursus ad dissentiendum?

Unde bona pars authorum Societatis praedefinitionem actuum supernaturalium, ob doctrinae consequentiam, insectatur. Ita Vazquez, 1. part. disp. 99. cap. 3. num. 14. cui accedit Henrice, 1. part. tractat. 3. de Praedestinatione, disp. 23. praecipue sub numer. 106. Sed quantum ad Vazquez attinet, illum sibi non constare ostendimus, in praecedenti art. 4. sub num. 17. eo quod decretum sufficiens medium praescientiae futurorum nulla ratione assignari valeat, si involvat conditionem cooperationis causae creatae; seu absolutum non sit.

Deinde ostendo; quod si praedefinitio laedat libertatem, si non praemittat praescientiam conditionatam futuri consensus; etiam sit contra libertatem praedefinitio, tali praescientia adhibita.

Quia ideo praedefinitio absoluta consensus nostrae voluntatis imminuit libertatem, semota praescientia conditionata; quia non praemitteret liberum usum creatae voluntatis, ut conditionaliter spectatum a scientia Dei, sed tota ratio infallibilitatis talis impulsus peteretur a decreto praedefiniente, et anteuertente nostrum consensum. Atqui tota etiam ratio veritatis, seu determinatae scibilitatis obiecti conditionatae praescientiae producitur a decreto libero conditionato, sine quo consensus nullam obiectivam determinationem sibi vendicaret; igitur decretum cõditionatum esset suppositio antecedens, non subiacẽs nutui creatae voluntatis; ac proinde effringens iura libertatis.

Atque adeo retorqueretur eadem oppositio contra obiectum scientiae conditionatae, quam adversarii nobis obiiciunt contra decretum praedeterminans futura absoluta; nisi contendant, conditionatum consensum esse determinate verum a se, et non a decreto praeeunte; quod ex instituto impugnabimus, in distinct. sequenti de praescientia conditionata. Ubi ostendemus, inutilem esse conditionatorum praescientiam ad conciliandam libertatem: eo quod conditionata veritas necessario praeexigat decretum liberum conditionatum omnino antecedens consensum nostrum sub conditione futurum; ac proinde vigeat eadem difficultas de isto decreto, quod inferat necessitatẽ, cum nõ subiiciatur nutui nostrae voluntatis.

26 Optima etiam alia probatio agens, futura contingentia a Deo praesciri in determinatione divinae voluntatis; petenda est ex textu transcripto sub num. marg. 15. et elucidato sub numer. marg. 17. Per actum intellectus cõiunguntur extrema; et adhuc manet propositio neutra, et per acceptationem voluntatis est facta vera; et tunc essentia est ratio cognoscendi ipsum factum verum. Addendum praeterea, ex controv. 9. d: Visione Dei, diss. 3. subdist. 2. art. 5. de comparatione visionis ad creaturas, ut involvunt actualem, vel futuram existentiam. a numer. 14. usque ad 16. et numer. etiam 19. ubi de mente Augustini adstruitur visio futurorum contingentium in verbo; ac proinde et necessario sustinenda est determinata veritas futurorum contingentium in determinatione voluntatis; ut ibi patefecimus, Soarium, et Molinã ad hominem perstringentes.

Quia, si beatus non intuetur futura, in se ipsis, inquantum ly videri futura in se ipsis, opponatur visioni futurorum in verbo, vel sonet visionem extra verbum essentialiter sumptum, fine extra essentiam Dei; sed talia complexa contingentia introspiciat beatus in essentia Dei per obtutum beatificum; euidens est, ut Deus futura cõtingentia calleat, in essentia Dei, qua adit liberam determinationem nullatenus distinctam a Deitatis substantia.

Tunc igitur sic contra Molinam, et Soarium ad hominem; beatus inspiciens individua futurorum contingentium in essentia Dei ut coniuncta decreto libero, quae intuetur talia futura actionum contingentium, (etiam pravarum) in decreto absoluto non involvente conditionem cooperationis liberi arbitrii, a libero arbitrio purificandam; ac proinde tale decretum esset praefinitiuum etiam pravarum actionum quantum ad materiale ipsarum.

Aut decretum illud, in quo beatus inspicit tales creaturas futuras liberas involvit hypothesim a libero arbitrio purificandam; atque adeo tale decretum non suppeditaret medium infallibilis scientiae, (qualis est beatifica,) siquidem Deitas, nec quodlibet identificatum cum Dei substantia, praebere valet medium iudicii infallibilis, non inspecta cooperatione liberi arbitrii in se ipsa; qua accendente purificatur decretum cooperandi, et a conditionato, et inefficaci transit ad absolutum, et efficax praecipue circa materialia actuum prauorum.

Igitur nec Deitas, nec aliquod praedicatum identificatum cum Deo, apud Molinam, et Soarium, importare potest medium sufficiens ex parte obiecti ad certam scientiam futuri contingentis; ac proinde talia futura non videntur a beato in Deo, sed extra Deum, et in se ipsis. Siquidem nec Deitas, nec aliquid illi identificatum potest esse motiuum sufficiens ex parte obiecti ad visionem determinatam futuri contingentis, quod non habet determinationem obiectivam, et absolutam in potentia Dei, nec in decreto eius, nisi decretum transeat a conditionato in absolutum, ob praescientiam cooperationis liberi arbitrii cognitae in se ipsa, seu in veritate determinata eius, et non in decreto.

Sed dices pro Soario, quod decretum, ut purificatum, et absolutum, ob praescientiam futuri contingentis in veritate determinata eius, posset esse medium sufficiens beato, ut in decreto apprehendat futura contingentia.

Contra; ergo beatus non videt, per visionem beatificam creaturas. Probo consequentiam; quia actus beatificus nil inspicit nisi ex intentionali motione obiecti beatifici; nec praeexigit motione obiecti non beatifici; operatio autem liberi arbitrii, ut vera in se ipsa, et ut purificans conditionem decreti, (ut a conditionato transeat ad absolutum,) inspicitur in se ipsa, et non in Deo; ac proinde scientia non beatifica; igitur nec decretum, ut absolutum, videtur scientia beatifica, siquide, ut sic, praemittit scientiam non beatificam, et motionem obiecti non beatifici.

Vel e contra cum eadem militet ratio in comparatione infallibilitatis obiectivae futurorum per habitudinem ad scientiam Dei, et ad visionem beatificam; (uterque enim assensus sive divinus, sive beatificus, infallibilitatem obiectivam exposcit, quae respondeat infallibilitati iudicii) si apud praedictos authores Deitas cum decreto est sufficiens medium scientiae beatae respectu futurorum, ita etiam scientiae divinae.

Altera ratio physica pro nostra sententia; quae petitur a potentialitate voluntatis creatae ad tale individuum actionis.

27 VErum, quia probatio praemissa eos tantum authores ad hominem perstringit, qui praedefinitionem actuum bonorum admittunt; non vero eos, qui uniuersaliter improbant omne absolutum Dei propositum destinans efficaciter actus nostrae voluntatis ad futuritionem, non expectata causae secundae cooperatione; uniuersalis ratio instruenda est, quae a physicis principiis petita adversarios omnes adoriatur.

Quam producimus ex communi probationum metaphysicorũ consensione; autumantium, quod causa libera prorsus indeterminata, et potẽtialis relinquitur ad eliciendã hanc individuam actionẽ prae alia eiusdem speciei; ita ut egeat causa prima contrahere talẽ põtẽtialitatẽ, et indeterminationẽ. Quod commune est causae liberae cũ tota collectione agẽtium inanimatorum et quae libertate carẽt; de quo ob doctrinae necessitatem in fine huius arti. physicam digressionem excitabimus.

Agendum igitur nobis est, talem physicam doctrinam nullatenus constare cum pronuntiato adversariorum asserentium, Deum absolute non praedecernere talem speciem actus, sed tantum ex hypothesi involvendo conditionem cooperationis causae creatae; ita ut offeratur nostrae voluntati a Deo concursus indifferens ad talem, vel talem speciem actus, creata vero voluntas contrahat communitatem, et indeterminationem talis concursus.

28 Sic igitur formo rationem; voluntas creata non praemovetur a Deo primo, et principaliter ad talem speciem impulsus, verbi gratia, ad amorem, vel odium, ut ipsi adversarii asserere coguntur; alias enim primo, et principaliter contraheretur creata voluntas a Deo ad speciem actus odii, ea ratione, qua asseritur creata volutas primo, et principaliter determinari ad hoc individuum actionis prae alio intra eamdem speciem.

Ac proinde, sicut pronuntiatur voluntas creata ex se prorsus indeterminata ad tale individuum influxus, et determinata a Deo, taliter quod contractio illa physica Dei sit ratio, seu principium omnino antecedens determinationem creatae voluntatis ad talem individuam actionem prae alia, ita ut causa secunda respondere nequiret, nisi praemisso statuto Dei de tali actione individua elicienda. Ita etia asserenda esset voluntas nostra physice indeterminata ad absolutam futuritionem talis speciei actus, verbigratia periurii, odii Dei, et sic de caeteris, expectaretque determinationem a prima causa: sequeretur igitur quod Deus praemoveret voluntatem nostra ad materialia actuum prauorum; quod tanquam absurdum absonumque pronuntiatum ab adversariis taxatur, et proscinditur.

Sequela patet; quia suppositio praedicati specifici ad gradum essendi individualem est essentialis; ergo influxus ille physicus, qui attingit actu primo, et per se, secundum conditionem numericam eius, nequit non praeintedere specificum praedicatum, quod essentialiter praesupponitur ad rationem individualem talis actionis.

Praeterea; contractio illa causae secundae ad talem individuam actione, quae a causa prima praestatur, non est conceptibilis, vel rationis, sed physica, et realis; igitur non praescindit tendentia sua in terminum, nec illum attingit sub uno gradu essendi metaphysico, et non sub alio; ac proinde, si Deo, et no causae secundae, adscribitur primario quod voluntas creata contrahatur physice ad tale individuum actionis, et non alterius; ita etiam Deo deferri debet decretum absolute praestituens illud praedicatum speciei, cuius individuum praeordinat.

29 Praedicta oppositio valde concussit Soarium, ut liquet ex inculcata illius insinuatione; saepe enim a praedicto nodo se expedire molitus est, nec id assequutus; ut constat ex Opusc. 1. lib. 1. cap. 7. a num. 4. usque ad 7. et alibi saepe, et in Metaph. tom. 1. disp. 22. sect. 4. num. 35. Ubi docet, quod contractio voluntatis creatae ad talem causalitatem individuam pullulat a voluntate Dei, non absoluta, sed involvente conditionem ex parte cooperationis causae creatae; quia tamen concursus ille, quem offert voluntas divina creatae voluntati ad operandum, non solum spectat tale individuum huius speciei, sed plures actus individuos aliarum specierum (verbi gratia, intra speciem odii, talem actum in individuo, intra speciem amoris, talem etiam actum in individuo, et sic de caeteris) eo fit, ut voluntas creata intra quamlibet speciem impulsus contrahatur a voluntate divina ad tale individuum actionis, et nihilominus relinquatur indifferens ad utendum concursu divino, aut non utendum; vel ad utendum concursu in hac specie actuum, vel in illa.

Sed contra est; quod sicut ineuitabilis est essentialis suppositio praedicati specifici ad gradum essendi numericum; ita et implicat, quod Deo deferri queat contractio voluntatis ad gradum individualem actus, et non ad speciem eius: Vel e contra; si Deus committit, desertque voluntati creatae quod, determinet uniuersalitatem concursus divini ad talem speciem actus; ergo et ad individuationem eius. Cum talis contractio non sit conceptibilis quaedampraecisio, sed realis, et physica causalitas attingens productum, non sub aliqua metaphysicorum graduum abstractione, sed sub contracta, et individua ratione efficiendi, qualis ea est, qua refert physicus influxus.

Unde, ob realem identitatem gradus specifici, et individualis in impulsu voluntatis; si Deo non adscribitur contractio physica indifferentiae voluntatis ad talem speciem impulsus, ita nec ei deferri valebit physica contractio indifferentiae voluntatis ad talem causalitatem individuam.

Quare videtur praedicta doctrina de communitate divini concursus ad plures species actionum, (ita ut contractio ad talem speciem a creata voluntate hauriatur,) minime cohaerere cum physico pronuntiato de contractione creatae voluntatis a prima causa ad eliciendum tale individuum actionis; ac proinde consequenter Scotus, sicut determinationem physicam creatae voluntatis ad tale individuum actionis a prima causa producit, ita et physicam determinationem eiusdem voluntatis ad talem speciem impulsus vult: ut contractio talis speciei ab absoluto decreto primo, et per se hauriatur. Sed de hoc vide infra, sub num. 59.

30 Si autem occurras; esse disparem omnino rationem de determinatione voluntatis creatae ad talem speciem actus; ac de contractione ad tale individuum.

Quia voluntas ideo determinatur ab intrinseco ad talem speciem actus, quia importat principium intrinsecum talis determinationis, quoad speciem actionis, scilicet cognitionem obiecti prosequendi, vel fugiendi; attamen non cognoscitur, obiectum esse prosequendum, aut fugiendum, hoc impulsu individuo, et non alio intra eamdem speciem. Quamobrem contractio liberi arbitrii ad hoc individuum prae alio defertur principio extrinseco, scilicet causae primae; et contractio ad talem speciem impulsus adscribitur principio intrinseco, scilicet ipsi agenti libero operanti ex cognitione.

Sed contra; quod ideo agimus, voluntatem creatam praeter principium intrinsecum etiam determinari a principio extrinseco, scilicet a Deo quoad speciem actus, quia principium intrinsecum non determinat ad individuum actionis; et fit impossibilis causalitas physica attingens gradum specificum non contractum ad talem individuationem formae. Si enim voluntas non habet principium intrinsecum ut contrahat se ad individuum actionis; igitur nec ad speciem actionis.

Dices; ex praemissis tantum inferri, quod Deus determinet ad speciem actus materialiter, et identice, seu ob identitatem realem gradus specifici cum conditione numerica actus; non tamen formaliter. Simili ratione, qua lumen gloriae, cui formaliter tribuitur et respondet supernaturalitas in actu visionis, materialiter, et identice attingit praedicatum vitalitatis, ob realem identitatem cum praedicato supernaturalitatis.

Contra; ergo Deus saltem identice, seu ob identitatem gradus specifici, et numerici in substrato peccati, determinat ad materialia actuum prauorum. Ea ratione, qua licet per accommodationem quandam non deferatur lumini vitalitas visionis; in re tamen, et physice attingitur vitalitas ab habitu infuso, ob identitatem supernaturalitatis cum vitalitate. Igitur licet voluntas non determinetur a Deo ad materiale peccati formaliter quantum ad speciem actus; contrahitur tamen materialiter et identice.

Deinde; quod sequeretur, quod creatura non contraheret Deum absolute, et simpliciter ad talem speciem influxus: sed solum, per comparationem, vel accommodationem praecitatu formalitatis, qua ratione non componitur in terminum physicae actionis. Ita ut aequa ratione se gerant Deus, et liberum arbitrium quoad determinationem ad materiale peccati; quatenus se se ad inuicem determinent, Deus contrahens liberum arbitrium quoad individuationem actus, et liberum arbitrium determinans Deum ad speciem influxus; cum tamen in re non subsistat materiale peccati, (qua terminus physicae actionis) nisi ut exprimit speciem gradui numero compositam; ita ut materiale peccati respondeat aeque Deo, et libero arbitrio; et utrique primario in proprio ordine agendi, aut contrahendi.

Igitur, sicut apud adversarios, esto quod Deus determinet ad individuationem actionis, non asseritur determinare ad materiale peccati, quia non contrahit ad speciem actionis; ita et vice versa, nec liberum arbitrium determinabile Deum ad materiale peccati, si liberum arbitrium non contrahit ad individuationem actus; cum ita implicatoria sit existentia physica actionis ob indeterminationem eius secundum speciem, sicut et ob potentialitatem quoad individuationem, et e contra.

De indeterminatione autem intrinseca voluntatis ad tale individuum actionis prae alio, et quod non praemittat cognitionem talis actionis individuae, prout ab alia numeraliter secernitur; obserua acutam Gregorii Ariminensis doctrinam a nobis transcriptam infra in art. 6. huius dist. sub num. 77. Ubi habet.

Quando voluntas efficit aliquem actum malum, voluntas creata indifferenter se ad quemlibet illorum habet, et nullum distincte cognoscit; ac per hoc nec potest velle distincte aliquem illorum determinate producere. Adi locum citatum.

Examen et discussio oppositarum rationum contra praescientiam futurorum in decreto non involvente conditionem ex parte obiecti.

31 Opposita fundamenta difficilia sunt; non ita tamen ut dilui nequeant.

Quare ad primum dicimus; manifeste obtinere, futura contingentia non praesciri a Deo in decreto applicante potentiam suam ad concurrendum cū voluntate nostra, cum virtus decreti offeratur nostrae voluntati concursus ad utrumlibet in actu primo; unde necessario asseuerandū est, huiusmodi futura apprehēdi a Deo in decreto absolute praestituēte futuritionē inimpedibilem actuum nostrae voluntatis, ut ex dictis liquet.

Ad secundum argumentum; quod ideo actio scripturae ut defertur manui non est libera, sed necessaria, quia nec manui suppetit vis libera operādi, ut perspicuum est; et quia praemisso decreto absoluto praefiniente scripturam, non apparatur manui vi decreti liberi concursus ad utrumlibet in actu primo; sicut supposito absoluto determinatione divinae voluntatis circa alterā partem contradictionis, offertur voluntati concursus ad utrumlibet in actu primo; ut ut diximus, et ex infra aperiendis magis constabit.

Ad instātiam agētem, nullatenus subiici nostrae voluntati absolutam illā praedefinitionē non involventē conditionem ex parte obiecti; cum in nostra voluntate positum non sit taliter, vel taliter a Deo praedeterminari.

Respōdetur; quod ad rationē causae liberae tātum exposcitur quod ante auxilii influxū supponatur cū sufficiēti virtute per modū act’ primi, nimirū cū intranea indifferētia expedita ad operādū, et quod illi praesto sit cōcursus ad utrūlibet in actu primo ex vi decreti motoris primi; non tamen exigi quod quidquid est necessariu per modū actualis praemotionis ex parte primae causae subiaceat nutui et arbitratui nostrae voluntatis; ita ut Deus sub conditione tātū decernat impulsum nostrae volūtatis ex hypothesi quod illa velit.

Quia id esset taliter Deū, et creaturā cōponi ad operādū, ut nostra volūtas teneat primas in tali concursu; quod est cōtra conditionē entis participati ut ostendimus n. 20. et 21.

Sed urgebis ex Soario opusc. 1. lib. 3. de auxiliis divinae gratiae. c. 8 sub n. 4. in fine; quod licet praedeterminatio illa, quā cōstituit Scotus, nō attineat ad rationē actus primi in causa libera, sed tātū ad actualē influxū; ea tamē esse debet, ut subiiciatur causae liberae, ni eam agēs simpliciter necessarium velimus.

Eoquod potētia moralis et proxima liberae actionis, nō tātū cōpleta esse debeat in suo ordine agēdi per modū actus primi, sed etiā in sua potestate importare quidquid ad actualiter operādūpraeexigatur; alias enim non conciperetur in ultimo procinctu ad agendum seu ut facultas proxima, sed tantum ut remota et insufficiens.

Respondetur; quod si praedicta oppositio nos premeret, etiam et Soarium perstringeret, eo quod licet voluntas nostra sitcuatur in actu primo completa ad agendum vi sufficientis auxilii, nunquam tamen exercitium biz actionis aditura sit sine congrua vocatione ex praescientia futuri consensus. Atqui non est in potestate nostrae voluntatis praeveniri a Deo vocatione congrua; et tamen congrua vocatio ita necessario exigitur ad infallibilem assensum, ut absque illa nullus de facto consensurus, sit licet assentiri queat, fortiaturque proximam, et expeditam facultatem ad assensum; igitur non est de ratione causae liberae ut intra ambitum suae potestatis concludat quidquid necessario ex parte causae primae exposcitur ad actualem operationem, ita ut pro nutu componatur positioni, vel negationi eius.

Et ne asseratur esse in potestate, et libito hominis congrue vocari; eo quod in poenam peccatorum congrua illuminatione ex parte intellectus, et inspiratione ex parte voluntatis priuetur, congruam vocationem accepturus, si peccatorum impedimenta non apposuisset; procedat argumentum de prima operatione hominis non praemittente alium lapsum.

Dicimus ergo, ad rationem causae liberae proxime expeditae ad operandum, tantum requiri quod in actu primo non affigatur ad alteram partem contradictionis; sed quod supponatur ante actualem influxum cum concursu ad utrumlibet apparato in actu primo, ex vi decreti causae primae. Praemotio enim ea, quae per modum actualis concursus a Deo praestatur est iuxta exigentiam eiusdem voluntatis conantis libere in obiectum; licet non sit infra nutum appetitus creati taliter praemoveri, vel non praemoveri de inesse, in sensu compositionis ad actum secundum iuxta sensum infra expendendum. Sicut nec apud adversarios subiicitur potestati nostrae congrue, vel non congrue vocari; si enim talis optio homini fieret nullus esset, qui ante lapsum vocaretur incongrue: ac proinde nec per totam vitam lethalia perpetraret. De quo vide artic. 7. huius controversiae, numero 36.

32 Si autem Soarii oppositio nos perstringeret affeuerãtes prioritatẽ a quo, sive naturae, inter praedeterminationem divinae voluntatis, et influxum liberi arbitrii, quatenus in manu consilii sui positum non esset componi, aut non componi de inesse praemotioni divinae; eadem vi contra adversarios non militare non debet, dum inficiantur; influxum creatae voluntatis esse priorem natura Dei causalitate, et motione. Haec enim vel sola ratione motio, et causalitas Dei ad extra concipi posset infra nutum liberi arbitrii, quantum ad hoc ut illi integrum esset componi, aut non componi de inesse, et in actu secundo causalitati divinae, si influxus liberi arbitrii praeiret ut ratio contrahens divinam determinationem exercitam, quantum ad positionem, et negationem eius.

Si vero Deus, non expectata in secundo naturae signo causae secundae determinatione, suam exerit causalitatem aeque primo in eodem signo naturae; non igitur suam subiicit motionem nostro arbitratui, quantum ad positionem, vel non positionem talis determinationis de inesse, et in ipsa compositione cooperationis actualis, et exercitae. Licet in diuiso sensu debeat motio Dei libero nostro arbitrio subiecta censeri, quatenus consona est libertatis legibus, ut potequae praestita a prima causa introspiciente liberi arbitrii exigentiam, et pronitatem; et quatenus tolli potest in sensu diuisionis, seu quatenus actus primus, vel potentia operandi diuiditur a praemotione cõcursiua: eoquod praemotio actualis concursus nõ attineat ad cointegrationẽ potẽtiae in ratione actus primi, etiã proximi, sed ad solum exercitiũ operationis. Sed de his vide et versa locũ citatum ex ar. 7. huius controu. de conciliatione nostrae libertatis cũ praescientia, ubi haec serio ac ex instituto premimus.

Addimus praeterea; quod quãdo opponitur ab adversariis, quod praemotio divina debeat esse infra liberi arbitrii nutum, quantum ad positionem, vel negationem eius; vel procedunt de tota ea duratione, quae anteuertit actualem cooperationem liberi arbitrii, in qua asserimus voluntatem creatam proxime in actu primo expeditam ad cotraria, et contradictoria, et cū apparatione divini cōcursus ad utrumlibet in actu primo.

In sensu diuisionis praemotio exercita subiicitur libero arbitrio Et in isto sensu, sicut certum est, voluntati creatae integrum esse taliter, vel taliter operari in sensu diuisionis, et separationis a praemotione concursus exerciti; sic sit illi potestas signata, vel per modum actus primi, ut possit componi praemotioni divinae ad talem causalitatem, vel negationi talis praemotionis, dū in actu primo, vel in sensu diuisionis cōponi valet praemotioni ad oppositum influxum.

In sensu cōpositionis cū praemotione concursiua, qualiter eani subiiciatur arbitratui voluntatis creatae. Si vero loquantur de ipsomet instanti cooperationis liberi arbitrii, et exercitae praemotionis divinae ad talem speciem, et individuum actionis; iam involvitur sensus compositus actualis concursus, eo quod praemotio ista sit tantum concursus, et in eodem signo in quo, sive instanti temporis exhibita voluntati, ut illam contrahat non ad posse, sed ad merum exercitium influxus. Quo praemisso, verum est, exercitam praemotionem Dei quantum ad positionem, et negationem eius, subiacere libero arbitrio spectato in actu primo, et in sensu diuisionis ante ipsam cooperationem; sicut apud nos est indubitatum, voluntati creatae apparari, et expediri concursum in actu primo ad contraria, et contradictoria. Si enim voluntati offertur ante actualem cooperationem concursus in actu primo ad assensum, et dissensum; consequens est, ut ante exercitam cooperationem illi integrum sit, ut existit in actu primo, et in sensu diuisionis, non componi causalitati divinae praemoventi, in actu secundo ad dissensum, dum etiā a principio extrinseco expeditur proxime in actu primo ad assentiendum.

Exaratur, et illustratur doctrina praecedens. In actu tamen secundo actualis concursus, cum exprimat hypothesim compositi sensus, non subiicitur praemotio arbitratui nostrae voluntatis, quantum ad positionem, et negationem talis praemotionis de inesse; sicut nec ipsiusmet voluntatis cooperatio subiacet libero arbitrio, ita ut quādo existit, nō existere queat. Cūctā enim causalitatē divinae praemotionis mere cōcursiuā pronuntiamus, et quae pro nullo instanti in quo, sive tēporis, anteceat cooperationem voluntatis creatae; licet illam anteuertat pro signo a quo, sive naturae.

Cōpositio cūcurius divini cū libertate ex Rubio. atq Bafolio Quam contractionem de inesse cum indifferentia creatae voluntatis ad cōponendum se de possibili cum divina determinatione, vel cū negatione eius; ex antiquis Scoti asseclis expresse tradit Guilielmus de Rubione auditor Scoti a nobis transcriptus infra in praesenti dist. ar. 6 sub num. mar. 53. et Bassolius etiam auditor Scoti trascriptus in eodem ar. n. mar. 48.

Oppositiones adversariorū oppugnāt decretum cōcurrendi Imo quod si oppositiones praemissae urgerent in praedeterminatione concursiua, vel per modum solius exerciti concursus, quantum ad id quod nō sub iaceat arbitratui exercito voluntatis creatae componi de inesse, et in actu secūdo, aut non componi tali praemotioni concurrenti; etiam impeterent absolutam voluntatem concurrendi cum libero arbitrio; siquidem Deus saltim aeque primo cum creatura concurrit absque ulla signi posterioritate ex parte actionis Dei. Igitur non apparet ratio cur potius creaturae tribuatur quod taliter concurrat quam Deo; si Deus non expectet in posteriori signo anteuenientem in signo priori contractionem actionis creaturae in eodem signo naturae concurrentis; si ergo aeque primo concurrunt ad talem influxum, (verbi gratia ad materiale peccati,) Deus et creatura; igitur non suppetit ratio, cur potius tribuatur creaturae quod taliter operetur, et non aliter, siquidem aliter operari nequit de inesse sine influxu Dei, et Deus, non expectata cooperatione creaturae, taliter concurrit, et non aliter.

Occursus Nisi asseratur cum Soario, et Vazquio; quod voluntas concurrendi involvat conditionem taliter operandi, si liberum arbitrium ita velit.

Praeludiatur Et id esset prioritatem naturae liberi arbitrii concursui aperte adscribere, siquidem liberum arbitrium purificaret conventionalem illam applicationem potentiae Dei de taliteroperando: de quo vide ar. 2. huius dist. 4. n. 49. usque ad 63.

Si autem occurratur cum Lessio, et Alarcon, (ut vitetur talis compositio potentiae divinae cum libero arbitrio, involvens conditionem a libero arbitrio purificandam,) quod Deus quasi caeca ratione assistat libero arbitrio, supposita concurrendi pactione, ita ut nec liberum arbitrium contrahat primam causam ad talem speciem influxus; nec e contra Deus liberum arbitrium. Praedictum modum sentiendi confutatum praemittimus in hoc ar. sub n. mar. 22.

  1. Ad tertium argumentum, ex numer. 8. quod tangit illud Scoti axioma; quod si Deus esset agens necessarium, voluntas creata, ob essentialem subordinationem ad Deum moventem, non libere, sed necessario operaretur.

Dicimus; praedictum pronuntiatum satis superque ostendere consortem Scoti doctrinam de absoluto decreto Dei anteuertente consensum nostrae voluntatis. Si enim Deus non praeterminaret absolute actus voluntatis creatae, sed tantum ex conventione, vel conditione quod ipsa vellet; esto quod Deus esset agens necessarium, non imminucret expeditam liberi arbitrii potestatem; siquidem nil decreuisset Deus circa nostrae voluntatis conatus, nisi pro nutu, et libito nostrae voluntatis, et ex hypothesi quod ipsa praeberet assensum. Cum autem expresse tueatur Scotus, quod si Deus esset necessarium agens, creata voluntas libere influere non posset; id luce clarius demonstrat constans Scoti iudicium de decreto praestituente actus nostrae voluntatis.

Quare, scite Gabriel Vazquez, 1. part. disput. 100. capit. 3. numer. 6. et 7. licuit respuit decretum Dei absolutum anteuertens nostrum consensum, ita et consequenter autumat; quod quamuis Deus esset agens necessarium, adhuc voluntas propriam in operando indifferentiam retineret.

In hoc autem inconsequenter processisse, imo et manifeste a doctrinae consequentia eum defecisse, patefecimus; quod cum decretum non involvens conditionem ex parte cooperantis causae creatae omnibus neruis exploserit, decretum involvens cõditionem sufficiens medium ex parte obiecti ad praescientiam futurorum pronuntiauerit.

Satisfactio ad alia obiecta, ubi versatur ea hypothesis Scoti de compositione potẽtiae divinae cum libero arbitrio creato, si Deus esset agens determinatum ad unum ad extra.

  1. AD illam instantiam ex eodem numer. 8. contendentem; quod si Deus esset agens necessarium, nulla alia ratione eliccretur impulsus voluntatis, quam de facto. Siquidem in illa hypothesi, tota necessitas impulsus voluntatis posita esset in hoc, quod praeintenderetur a Deo absolute, et non involvendo conditionem cooperationis causae creatae; quod idem asserit de facto Schola Scoti, dum Deum actus nostrae voluntatis praestituere absolute, et absque conditione cooperationis causae secundae, profitetur. Nec enim aliter se habet impulsus nostrae voluntatis a Deo libere operante elicitus; quam se gereret, si a Deo ut a necessario principio prodiret.

Cui oppositioni succumbens Vazquez 1. p. disp. 99. cap. 8. num. 51. asseuerat; non solum de facto Deum absolute non praefinisse actiones nostras liberas ante determinationem nostrae voluntatis; imo nec id praestare valuisse. Eo quod non aliter comparari posset ad Deum noster impulsus, nec aliter se habere, si Deus illum absolute praetermineret; qua de facto, quando ex sententia Vazquez, tantum intenditur cõditionate, et ex hypothesi quod voluntas nostra velit.

Sed durum videtur, ita vires primae causae circa actus liberi arbitrii motionem eneruare, aut eleuare; ut Deus nec de absoluta potentia queat liberi arbitrii motus absolute praestituere. Cum potestatem Dei in directione humanorum cordium, quo placeat, inclinandorum, omnipotentissimam praedicet Augustinus sub nu. 12. transscriptus, itave Deus magis habeat in sua potestate voluntates hominum quam ipsi suas.

Nec video, cur Iesuitae authores explodant placitum Thomistarum asserentium; Deum nec de absoluta potentia necessitare posse liberum arbitrium creatum, data propositione deliberata obiecti ad utrumlibet; si asseruerent cum Vazquio, quod Deus nequeat, etiam de absoluta potentia, praedecernere absolute operationes liberi arbitrii; cum utrumque placitum ex aequo eneruare appareat illimitata energiam potentiae Dei circa liberum arbitrium creatum.

Respondetur ergo ex dictis in ar. 2. huius distinct. sub num. marg. 39. et a num. 49. usque ad 63. ubi agitur de compositione potentiae divinae cum libero arbitrio ad utrumlibet. Quod ad hoc quod Deus respectu actuum nostrae voluntatis obeat contradictorias denominationes principii liberi, et nõ liberi, non exposcitur ex parte effectus intrinseca aliqua mutatio, aut absimilitudo physica propter rationes, quas inibi formauimus.

Attamen ex parte voluntatis creatae in actu primo spectatae disparitas physica extrinseca per habitudinem ad primam causam intercederet in utraque suppositione; eo quod voluntati nostrae de facto apparatur in actu primo concursus ad contraria, et contradictoria, et praesto existit potentia divina ad utrumlibet; dato vero quod Deus esset necessarium operans ad extra, tunc affigeret voluntatem in actu primo ad alteram partem contradictionis, nec componeret potentiam exequentem cum libero arbitrio ad utrumlibet, seu ex vi decreti liberi primae causae applicaret concursum per modum actus primi indifferentem ad contraria, et contradictoria; de quo ad loca citata. Si enim Deus esset agẽs necessarium, et determinatum ad unum, nequiret apparare libero arbitrio concursum ad utrũlibet; ut euidens est.

35 Quando vero instat oppositio; futilem ac frustraneam euadere apparationem huiusmodi concursus ad utrumlibet, supposita sentẽtia Scoti asseuerãtis, Deum praestituere nostrũ consensum, non expectata conditione causae secundae cooperantis.

Respondetur; quod praedicta obiectio etiam militat in opinione Soarii admittentis praefinitionem actuum bonorum; si enim Deus iam actu directo, et supernaturalis honestatis praeordinauit absolute, non involvendo conditionem cooperationis nostrae voluntatis; ad quid concursus ad contraria et contradictoria, indeterminatum offert?

Et ut contra omnes adversarios physicae praedeterminationis retorqueatur oppositio; etiam illos adoritur, qui improbant praefinitionem actuum bonorum, in vocatione congrua ex infallibili praescientia futuri consensus. Si enim Deus taliter vocare decreuit, ut morali infallibilitate ex praescientia conditionata futuri cõsensus, creata voluntatem ad assensum affixerit inimpedibiliter; ad quid concursũ ad dissensum apparauit?

Dicimus ergo; quod licet Deus ob dominium essentiale causae primae, nequeat non absolute praemovere causam secundam ad talem speciem, et individuationem actus; eo quod concursus prorsus indeterminatum, et a voluntate creata contrahibilem ad talem speciem offerret, inuerteretur ordo agentium; ea ratione, ut voluntas creata primas teneret in operando, quatenus purificaret conditionem de conventionali illa applicatione divini concursus ad assensum, si voluntas velit.

Attamen, licet essentialiter praeexigatur ex subordinatione causae secundae ad primam, praeordinatio absolutae talis actus, verbi gratia assensus; ut autem libere, et cum indifferentia principii ad utrumlibet expediti eliciatur, omnino necessaria est applicatio divinae potentiae offerentis concursum in actu primo ad contraria et contradictoria, ut voluntas iuxta intraneam indifferentiam conari queat ad utrumlibet. Qua applicatione divinae potentiae ad utrumlibet per modũ actus primi supposita, causae primae muneris est iuxta exigentiam causae liberae valentis ad utrumlibet in actu primo, voluntatem nostram in actu secundo ad alteram partem contrahere, et praedecernere actum infallibiliter futurum, per volitionem gerentem munus actionis; ad ar. 2. huius distinct. a n. 49. usque ad 63.

36 Ad quartum argumentum ex nu. 9. Respondetur; quod auxilium sufficiens obtinet assensum nostrae voluntatis in tota ea suppositorum collectione, quorum conversionem, vel piam operationem, Deus per absolutum decretum ad futuritionem destinauit; quod praestat ad hoc quod virtus sufficientis auxilii frustranea, et inutilis aestimari non possit; siquidem prorumpit in actum frequentissime in illis, quos Deus efficaciter ad salutem excitauit.

Quod autem non adipiscatur effectum in illis, quorum conversionem ad bonam frugem Deus absolute non intendit, non imminuit sufficientiam virtutis illius auxilii, quae ex se praestat ad posse proximum, et expeditum, licet in actu secundo non componatur actuali operationi; aliud enim est facultatem operatiuam proxime valere ad actum; aliud vero actuali influxui componi.

Retorquetur autem talis oppositio contra adversarios; eo quod si sufficientia auxilii eneruetur, imminueturve, eo quod semota Dei praemotione, non prodeat in actum; etiam illis, (qui physicam praedeterminationem respuunt, solam moralem excitationem sustinentes,) opponi potest, quod sufficientia auxilii eneruis esset in tota ea suppositorum collectione, quibus non suppetit congrua vocatio importans praescientiam infallibilis consensus; cum nemo tali vocatione non donatus convertatur de facto, licet auxilium ad salutem praestans, et simpliciter sufficiens recipiat. Sed de sufficientia huius auxilii iterum in 7. articul. huius distinct. ubi expendetur, qualiter constet certitudo divinae praescientiae cum nostra libertate iuxta principia Scoti?

37 Ad instantiam ex eodem num. 9. quam producit Hetice ex illo Isaïae 5. Quid est, quod debui ultra facere vineae meae, et non feci ei? Respondetur; quod inibi Dominus cum vinea sua de legis praeuaricatione expostulans tantum intendit, sufficientissime ad salutem prouidisse vineae suae; nec excusabile esse, eoquod vice fructuum iustitiae labruscas protulerit ob imbecillitatem auxiliorum; sufficientibus enim a Deo cumulate dotata extitit.

Si autem (ly quid ultra debui facere?) extendi deberet ultra copiam auxilii sufficientis ad omnem eam efficacem vocationum immissionem, qua Dominus ex thesauris sapientiae, et potentiae suae depromere potuisset ad emolliendam humani cordis duritiem; etiam cor obduratum, et impoenitens, suppositis adversariorum principiis, Deo obiicere posset. Cur Domine tua efferens miserationem in vineam dilectam; tam serio autumas, nil ultra ei debuisse facere, quod non praestiteris; si illam vocatione congrua ex praescientia futuri consensus ad bonum prosequendum inimpedibiliter allicere valens, id in vineam beneficii conferre noluisti?

Quod autem praedictum Isaïae testimonium extendi non debeat ad omnia ea auxilia, quae a Dei potentia praestari valerent, sed ad copiam sufficientiamque auxilii ad salutem abunde praestantis; qualis est cuncta auxiliorum sufficientium collectio; liquet ex illis verbis; quid ultra debui facere? Ubi nō dixit; quid ultra potui, sed quid ultra debui? Quia si Deus in iustificatione peccatoris omnia ea gratiae dona conferret, quae exhibere potest, nullus damnaretur; cum tamen ea gratiae auxilia praebeat, quae debet ex hypothesi; supposita voluntate beneplaciti dandi omnibus gloriam. Sic enim praedictum locum elucidat noster Ioannes a Septa bonae notae Theologus; et Ecclesiastes, in suo quadragesimali feria 6. post Domin. 2. quadragesimae.

38 Ad authoritates Chrysostomi, et Damasceni, quae nobis ab eodem Hetice obiiciuntur, una responsione satisfacere possumus; si prius obseruetur, Damascenum mutile citari. Sic enim habet libr. 2. Orthodoxae fidei, capit. 30.

Illud scire necesse est, Deum omnia quidem praescire, sed non omnia praefinire. Praescit enim ea etiam, quae in nostra stra potestate, atque arbitrio sita sunt; at non item ea praefinit: nec enim vitiũ admitti vult, nec rursus virtuti vim aufert. Quocirca divina iussio cum praescientia coniuncta praefinitionem efficit.

Ubi (si nomine iussionis) tantum intendatur a Damasceno insinuatio legis aut praecepti divini cum praescientia operis exequutioni mandandi; (ut liquet ex illis verbis. Quocirca divina iussio cum praescientia coniuncta praefinitionem efficit.) Etiam Damascenus adversarios perstringeret, et uniuersum Theologorum coetum asserentem, Deo opus rectũ praecipienti, vel prauum prohibenti inesse ab aeterno praescientiã nostrae operationis; quod a nullo catholico negari potest.

Quare nomine iussionis cum praescientia, quae sonat Damasceno praefinitionem illam, quam improbat; coactio intelligenda est, quae tollat arbitrii nostri libertatem, inferendo necessitatem antecedentem per modũ actus primi affigentem nostram voluntatem ad unam partem contradictionis; in quo etiam sensu Chrysostomus praefinitionem explodit.

Caeterum; quod ex Patribus Anselmus non abhorreat vocem praedefinitionis, non solum actuum bonorum; sed etiam pravarum operationum pro materiali; patet ex dictis in art. 6. de praedeterminatione Dei ad materiale peccati. sub n. 72. Ubi admittit praedestinationem Dei ad substratũ, et materiale peccati; ut liquet ex illis verbis. Praedestinatio non solum bonorũ est, sed malorum potest dici.

Ad fundamentum Soarii dicimus; nil referre ad necessitandum liberum arbitrium, quod absolutum propositum Dei affigens voluntatem nostram ad alteram partem contradictionis, sit per modum exequutionis, seu usus facultatis divinae exequentis, vel per modum intentionis, seu meri propositi interni; ob fundamenta, quae supra in Soarium formauimus, a n. 23.

Quare etiam addimus; scientiam conditionatam mediorũ necessariam non esse, ut absoluta finis appetitio in Deo praeceps, et temeraria non sit; cum ad finem prudenter rationabiliterque intendendum, sufficiat praescire, ut docet Scotus, quod voluntas Dei sit energiae inimpedibilis, et quae a conatu quantumuis rebelli creatae voluntatis nullatenus de facto respuitur. Sed de his latius in sequenti dist. ubi ostendemus; conditionatorũ praescientiam non esse necessariam ad cociliandam efficacitatem gratiae cum libero arbitrio.

Digressio II: An voluntas sit indeterminata ad induiduum actionis?

DIGRESSIO

Physica; a quonam principio trahatur contractio creatae voluntatis ad tale individuum actionis?

SUMMARIUM.

Opinio improbans, eamdem numero effectum intra plurium causarum virtualitatem praehaberi. Num. 47. Aliud Metaphysicorum placitum, quod sustinet Vazquez, et Ioannes Capreolus; nullam causam secundam sub tali temporis, loci, et caeterarum circumstantiarum coitione, esse indifferentem ad productionem huius individui prae alio. Num. 44. Textus Scoti agentis; eamdem numero effectum intra plurium causarum eminentiam contineri. Nu. 48. Scoti sententia de praecontinentia eiusdem effectus in pluribus causis, fundatur. Num. 55. Altera pars nostrae sententiae de indeterminatione causae sub istis circumstantiarum compositione, ad hoc potius individuum quam aliud, ostenditur. a N. 58. usque ad 59. Infringuntur fundamenta eorum, qui inficiantur, eamdem numero effectum praehaberi in pluribus causis; ubi agitur, quod implicet, quod actio huius agentis effluat ab alio, quod a ratione modi petimus de mente Scoti; unde etiam inferimus, quod qualitas vitalis ab hoc agente prouecta, effici queat ab alio eiusdem speciei. Num. 60. An hypostasis unius individui possit effici ab alio individuo eiusdem speciei? Num.65. Eliduntur alia obiecta contra verãsententiam. Num. 68. Individuorum eiusdem speciei inaequalitas substantialis asseritur contra Petri Hurtadi placitum. Nu 70 Responsio ad argumenta, quae moliuntur causam secundam sub tali circumstantiarum conventu, non esse indeterminatam ad effectionem huius individui prae alio; ubi an causae naturali suppetat intranea virtus ad corruptum reproducendum? Num.71. Eneruantur obiecta contra sententiam Scoti, de virtute naturae ad producendum corruptum. Num.74.

39 OB Ea, quae contra Soarium egimus, praelibates, contractionem creatae voluntatis ad tale individuum producendum, a prima causa praestari; urget doctrinae necessitas aliquantulum digredi, et in campo physicae speculationis spatiari. Praecipue cum authores, qui asseuerant, determinationem causae secundae ad talem individuum influxum a Deo hauriri; etiam sustineant, quodlibet principium efficiens intra suam virtutem agendi eamdem individuorũ seriem concludere, quam circuit alia causa efficiens eiusdem quidditatis specificae: ac proinde pro nutu et libito Dei accidere, ut tale individuum ab hac causa, et non ab illa efficiatur. Quae asserta, licet a probatioris notae authoribus recipiantur; ea tamen non sunt, quae specialem accuratamque iudicii trutinam, non efflagitent.

Quod ut apertius enodetur, obseruãdum est; quod indeterminatio, ob quã tale agens contrahatur a prima causa ad producendum istud individuũ prae alio, ex duplici capite promanare potest; vel ex parte effectus; vel ex parte causae.

Ex parte enim effectus intercedere valet indeterminatio exigens contractionem causae primae, ut talis effectus prodeat ab hac causa, et non alia; si verum sit, talem numero effectum pręhaberi naturaliter intra eminentiã plurium causarum.

Ex parte etiam causae secundae desideraretur contractio a prima causa; si causa secunda hic et nunc, sub tali quae circumstantiarum conventu, esset indeterminata ad eliciendum hoc individuum potius quam aliud.

Opinio improbans, eumdem numero effectum praecontineri intra eminentiam plurium causarum.

40 Circa primum ergo punctum; est opinio improbans, eundem numero effectum naturaliter intra eminentiã plurium causarum praecontineri; sive huiusmodi causae sint uniuocae, sive aequiuocae. Sic Sanctus Thomas, Quodlibet. 5. artic. 8. Capreolus, in 2. sentent. dist. 20. quaest. 1. Marsilius, 1. de Generat. quaest. 8. Sotus in 4. dist. 34. q. 1. ar. 3. quibus suffragatur Cardinal. Aureolus, in 2. sentent. dist. 20. quaest. unica. artic. 1. §. Dicetur quod ad hoc. Ubi ait.

Dicetur, quod ut effectus sit idem, non oportet semper agens esse idem; quia quodcunque agens applicatum eidem passo potest unum numero inducere; ido ex alio, et alio parente non est inconueniens idem numero generari.

Sed haec opinio non videtur esse vera; quod scilicet idẽ homo possit a diuersis parentibus generari.

Et si dicatur; quod nihil distinguitur per agens. Dico; quod verum est formaliter; tamen efficaciter, et originaliter facit, quod illud se ipso (formaliter tamen,) efficeretur; et originaliter, quod illud se ipso formaliter distinguatur.

Et probatur primo talis opinio; quia ad unitatem numericam effectus necessario praeexigitur unitas numericae actionis; cum actio identificetur realiter cum termino. Atqui actio necessario exposcit unitatem numericã agentis, eo quod per suam essentiam a tali agente effluat; si enim immediate, et per suam essentiam non prodiret a tali numero agente, ab alio eliceretur, adiutoriis induxu mediante, ac proinde actionis daretur actio, quod est absurdum: sit ergo, ut ad conditionem numericam effectus attingat necessario individualis unitas agentis, sicut et conducit unitas actionis.

41 Deinde arguitur secundo; si quodlibet individuū praehaberetur intra virtualitatem principii eiusde speciei, et tantum pro nutu, et libito Dei accideret, ut tale individuum ab hac causa, et non illa efficeretur; sequeretur, ut nullum agens esset per se causa talis effectus cum illo in quarto modo perseitatis connexa, sed tantum per accidens; si quidem a solo extrinseco Dei beneplacito, et non ab intrinseca rerum connexione, huiusmodi actualis dependentia effectus a causa traheretur; quod videtur ab omni philosophia alienum.

Arguitur tertio; si quodlibet individuum ab hac causa productum posset ab alia effici; sequeretur quod obiectum, seu materia circa quam activitatis cuiuslibet individui, esset uniuersa series individuorum eiusdem speciei, quod videtur falsum; alias posset generare suum generans, si non esset productum.

Quod omni rationi absonum apparet; eo quod, sicut ad realem influxum exposcitur realis discretio producentis, et producti, ita exigitur realis independentia causae physicae a suo effectu, quam nullum individuum importare valet respectu sui generantis, intra cuius potestatem elicitiuam vere, et physice praecontinetur: igitur generans cuiuslibet individui non concluditur intra ambitū potētiae et activitatis sui geniti, atque adeo genitum nō spectat, ut ad aequatum obiectū activitatis suae, uniuersam seriem individuorum suae speciei.

42 Urgetur ratio in facultatibus vitalibus, quae spectant motus ita intrance principiis elicientibus compositos, ut per suam essentiam a talibus principiis effluere videantur; ob conceptum vitae per modum actus secundi intraneam vicinitatem efflagitantis cum principio radicali motus vitalis.

Si autem voluntas Petri spectaret tanquam obiectum adaequatum, seu materiam circa quam suae virtutis elicitiua, totam collectionem volitionū quae a causa eiusdem speciei produci posset; fieret, ut volitio Pauli connaturaliter effici posset a voluntate Petri. Quod videtur adversari, non solum conceptui vitae actualis, vel per modum actus secundi, quae congruit volitioni; sed etiam rationi voluntarii, quae exposcit principium intrinsecum cum cognitione.

Deinde; fallere videtur philosophia illa, de virtute agendi cuiuslibet individui complectente uniuersum individuorum coetum eiusdem speciei; in intentionali causalitate. Species enim intentionalis Petri, et Pauli, solo numero, et non specie dissident, sicut et obiecta ipsa, a quibus intentionaliter exciduntur; et tamen verum esse nequit, quod Petrus elicere queat speciem repraesentatiuam Pauli, ut certo certius est.

Similiter; gradus intensiuus latitudinis sunt eiusdem speciei, nec tamen calor ut unum efficere valet calorem, qui adaequate respondet calori ut quatuor, et praehabetur effective intra virtualitatem illius; alias calor ut unū operaretur ultra apicem suae intēsionis; ac proinde inquantum non est in actu, quod est absurdum.

43 Praeterea; inferretur ex praedicta sententia, quod cum hypostasis sit entitas realiter discreta a natura, quā contrahit, trahitque ad statum posititiuae perseitatis, acproinde effluat in genere causae efficientis ab eadem natura, quam terminat; fieret igitur, ut sicut natura Petri praecontinet intra virtualitatem suam in genere causae efficientis hypostasim Petri, etiam praehaberet suppositalitatem Pauli, et caeterorum individuorum humanae speciei; et quod pro solo extrinseco Dei statuto accideret, quod Petrus esset tale suppositum, et non aliud; quae omnia vidētur esse nova commēta, et contra communē modum sentiēdi philosophorum excogitata.

Ultimo; impetitur uniuersalitas, seu communitas virtutis agēdi in quolibet individuo ambientis uniuersam individuorum congeriem; eo quod individua non sint substantialiter aequalia secundum numericam conditionē. Sicut enim haecceitates, sive rationes individuales, sunt primo diuersae, ita constituunt individua substantialiter inaequalia iuxta gradum essendi numericum; quia sicut a discretione specifica accipitur, ut una species nequeat esse aequalis alteri, ita ex omnimoda, et quasi primo diuersa absimilitudine individuorum secundum esse numericum trahi debet substantialis inaequalitas.

Atqui causa non agit, nisi inquantum est in actu, seu inquantum importat actualitatem virtutis adaequante perfectionem effectus; igitur imperfectiora individua non praehabent intra virtualitatem suam individua perfectiora; ac proinde verū esse nequit, quod sphaera activitatis cuiuslibet individui circuit totam collectionem individuorum eiusdem speciei.

Alia opinio Vazquez, et Dolani Capucini; nullam causam secundam sub tali circumstantiarum conventu esse indeterminatam ad effectionem huius individui prae alio.

44 Circa alterum vero pũctum de indeterminatione ex parte causae; quod nimirum causa secunda ut hic et nunc sub tali circumstantiarum concursu, sit indeterminata ad tale individuum actionis; ob quam potentialitatem efflagitet contractionem a prima causa. Praedictam doctrinam ex Neotericis scriptoribus acriter adoritur Vazquez, 3. part. tom. 1. dispu. 74. cap. 7. numer. margin. 45. usque ad 53. Vazquio subscribit Ludovicus Dolanus Capucinus, in Quadripartita disputatione de modo compositionis concursuum Dei, et creaturae. parte 4. huius tractatus, capit. 18. numer. margin. 4. et arguitur.

Primo: si verum esset, quamlibet causam secundam sub tali loci temporis, et aliarum circumstantiarum conventu, esse indeterminatā ad producendum hoc potius individuum quam aliud; sequeretur, quod etiam esset ab intrinseco valens ad naturaliter reproducendum illud individuũ, quod corruptum est.

Si enim afferi posset causa cum tali communicate, et indifferentia virtutis respectu collectionis individuorum; nulla sufficiens ratio reddi valeret, ob quam, conveniente eadem portione materiae, nequiret homo idem semendecidere ad filii iam mortui suscitationem; quo dato iuxta causarum naturalium exigentiam, et absque miraculo, nequiret Deus animam iterato non infundere eidem numero corpori: ac proinde resurrectio esset possibilis viribus naturae.

45 Nec eluditur vis argumenti; si asseratur, Deum non determinare causam secundam ad eliciendum eum effectum, qui iam praeextitit: eo quod magis illimitationem divinae potentiae referet mirabilis numerosaque individuorum multiplicatio, quam repetita eorundem effectio.

Contra; quia si causa creata esset ab intrinseco valens ad reproducendū effectum iam corruptum; videtur innegabile quod Deus vel semel huic effectivae potentiae praesto non fuerit ad talem effectum eliciendum; alias huiusmodi virtus esset frustranea, ac proinde et impossibilis, visque illi a prima causa inferretur, si eidem ad operandum expeditae non suppeditaretur concursus, ut vel unica tantum vice ab exordio mundi in actum prorumperet.

46 Secundo arguit Vazquez, sub numer. 49. quia si philosophice afferi posset, quod causa creata hic, et nunc non esset determinata ad productionem huius effectus, et non alterius intra eamdem speciem; sequeretur, ut etiam indifferens ad infinitos effectus altriui valeret, cum nulla sit assignabilis ratio, cur potius ad decem effectus quam ad centum, et sic in infinitum indeterminata pronũtietur? Quod videtur adversari limitationi, et natiua conditioni, agentis creati.

Quamobrem, et consultius opinatur Vazquez, ad remque philosophicam appositius; candide profiteri, non inueniri rationem, cur causa creata hic, et nunc sit potens ad istum numero effectum, et non alium intra eandem speciem? Id in incognita naturae arcana referendo, quam sola divinatione effutire, causam creatam esse prorsus indeterminatam in hoc subiecto loco et tempore ad plures numero effectus intra eamdem speciē, talisque potentialitatis contractionem a prima causa petendam esse.

47 Ultimo arguit Vazquez nume. 51. specialiter in causis liberis. Quia, si voluntas esset omnino indeterminata ad tale individuum actionis prae alio, ita ut huiusmodi contractio ab extrinseco Dei beneplacito trahenda esset; inferretur necessitas nostrae voluntati a Deo, eo quod voluntati creatae, saluo libertatis iure, integrum esse debeat, non solum posse amare, et non amare, sed etiam posse prosequi obiectum hoc actu impulsus, et non alio.

Sicut enim actio nostrae voluntatis induit meritoriam causalitatem, non tantum secundum praedicata communia, et specifica talis formae, sed etiam secundum gradum essendi numericum eius, ita libera esse debet secundum esse numericum talis impulsus; ac proinde, et subiici nutui voluntatis quoad individualem rationem talis volitionis: ita ut pleno iure voluntas ferri queat in obiectum hoc actu volitionis prae alio intra eamdem speciem prosequtionis appetitiuae.

Scoti sententia, de precontinentia eiusdem effectus intra plurium causarum virtualitatem, elucidatur, et fulcitur.

48 SED His non obstantibus; opposita sententia sustinenda est, quam luculenter constituit Scotus in 2. sent. dist. 20. quaestion. 2. sub numer. margin. 2. Ubi inquit.

Dico, quod soli nunc electi fuissent in statu innocentiae nati.

Ratio huius est; quia omnis ordinate volens, post volitionem finis, immediate vult illud, quod est immediatius, vel proximius fini; Deus est volens ordinate: ergo primo vult seipsum, vel bonitatem suam tanquam finem. Secundo vult bonum creaturae rationalis ultimatum, quod est communicatio creaturae, sive communicatio beatifica suae bonitatis, creaturae tali; et postea vult gratiam, quae ordinatur ad beatitudinem huius, vel ad fruitionem eius: posterius vult istum beatum, vel beatificabilem, esse nasciturum a tali parente, quod esse supponit argentiae.

49 Cum ergo (ut dictum est,) prius sint beatitudini determinati, quam quod nascantur a talibus parentibus; per quoscunque parentes nascantur, ex quo habent rationem posterioris, huiusmodi parentes non poterunt variare determinatos beatificandos a voluntate divina, quin iidem in numero nascantur.

50 Dices; quod identitas numeralis in effectu, non solum requirit identitatem numeralem materiae, sed etiam efficientis; sicut tangit primum argumentum.

Dico; quod non oportet. Ignis enim, (A) quantitatis, et virtutis tantae si ex tali materia ignem talem generaret; ignis (B) eiusdem virtutis, et qualitatis, pro eodem instanti, si in istam materiam ageret, eumdem ignem in numero produceret, non obstante quod generans sit aliud, et aliud numero: quia generatum non sequitur praecise unitatem, vel pluralitatem, ex generante.

51 Circa quem textum, et praecipue circa literam, quam sub num. 50. transcribimus, adnotandum est; Deum circa destinationem praedestinatorum ad determinatum gloriae gradum, et circa supposita beatificanda, id absolutum propositum efficax aduiuisse, ut talis voluntas nullatenus conditionatam praescientiam lapsus Adami expectauerit; ea ratione, ut si Deus per conditionatam scientiam praesciuiffet Adamum non lapfurum, adhuc idem numero decretum Deo non infuisset, ut in controu. generali de Praedestinatione latius disseretur.Cum autem in statu innocentiae reprobi homines non subsisterent; sit, ut praedestinati illi, qui de facto a parentibus reprobis procreantur, ab aliis parentibus praedestinatis generandi forent, salua numerali praedestinatorum unitate: ac proinde sequitur, ut ad unitatem effectus necessaria non sit unitas generantis.

Caeterum, quod in statu innocentiae nulli reprobi subsisterent, a quibus electi generarentur, ex Gregorio producit Scotus in praedicta q. 2. sub num. marg. 1. ubi inquit.

Oppositum patet per Gregorium. 4. Moralium. Si parentem primum nulla peccati rubigo corrupisset, nequaquam ex se filios gehennae generaret; sed ilii, qui nunc per redemptorem saluandi sunt, soli ab illo electi nascerentur.

Quam doctrinam licet Soarius tamquam incertam reiiciat in sua Metaph. tom. 1. disp. 26. section. 5. num. margin. 11. at cum Scoto securius adhaeremus Gregorio improbanti generationem electorum ex parentibus reprobis in ea hypothesi quod primus parens non peccasset; in his enim, quae absque divina reuelatione asseuerari non possunt, amplectenda maxime est Sanctorum Ecclesiae Patrum sententia, quam caelesti lumine perfusos tradidisse credendum est.

52 Nec infringit Scoti pronunciationis tum replica Soarii autumantis; quod licet praedestinatio omnium electorum anteiuerit absolutam praescientiam lapsus primi parentis, non tamen conditionatam, quae sola praestat, ut Deus decreuerit generationem electorum ex parentibus reprobis, eo quod per scientiam conditionatam praeviderit lapsum Adami ante praedestinationem electorum.

Haec enim non obstant; eo quod apud Scotum ita independens sit absoluta destinatio electorum ad gloriam a praescientia, sive absoluta, sive conditionata lapsus Adami, quod esto quod Deus per conditionalem praescientiam Adamum non lapsurum praevidisset, quem de facto lapsurum praesciuit, eademmet numero voluntas circa electos Deo infuisset; in qua hypothesi, idem numero electi, qui de facto a reprobis generantur, ab aliis nõ reprobis producendi fuissent. Haec de theologico axiomate, de quo presse in controu. de praedestinatione.

53 Circa rationem vero physicam, cur non obstet unitati numericae effectus quod a pluribus agentibus effici possit? quam insinuat Scotus in litera, quam proposuimus sub n. 50. illis verbis.

Ignis (A) quantitatis, et virtutis tantae, si ex tali materia ignem talē generaret; ignis (B) eiusdem virtutis, si in istam materiã ageret, eumdẽ ignẽ in numero produceret.

Praedictam Scoti doctrinam ita interpretatur Soarius loco citato sub n. 12. quod Scotus nil aliud intendat inibi, quam ex aequalitate virtutis, quae agentibus eiusdẽ speciei suppetit, idẽtitatem numericam eiusdem seriei effectuum venari.

Quam probationem tanquam infirmam explodit Soarez; eo quod ex aequalitate virtutis tantum hauriatur aequalitas inter effectus utriusque causae, non tamen numerica identitas; ita ut idem individuum valeat ages efficere circa istam materiam sibi applicatã quod elicere possit alterum efficiẽs eiusdem speciei.

Quae Soarii oppositio recte indicat, Scotum inclusionem eiusdem numeri effectus in duplici principio non produxisse ex praecisa aequalitate virtutis, quae sola conuincere videtur aequalitatem, non vero identitatem numeralem effectuum; talis enim aequalitas intercedere posset inter facultates agẽdi prorsus diuersas, et nõ coeũtes in idem praedicatum operatiuß virtutis, si ista intra suam speciem agendi tantum praestaret sicut alia absimilis potestatis intra alteram speciem spectantem diuersam seriem productorum, (esse enim possibilem aequalitatem virtutis inter formas, et potentias specie dissitas, non semel docuimus,) sed ex identitate virtutis, quae congruit agentibus eiusdem operatiuae virtutis, quatenus conveniunt, et colliguntur in eamdem efficiendi facultatem.

Quod liquet ex illis verbis textus propositi. Ignis (B) eiusdem virtutis eumdem ignem in numero produceret; non enim dixit, supparis virtutis, ut obiicit Soarius, sed eiusdem. Expressius alium Scoti textum de praecontinentia virtuali eiusdem effectus in pluribus causis; non ob paritatem, sed ob identitatem virtutis, vide infra sub n. 71. qui e re est ad obtundendũ ictum Soarii.

54 Ratio vero pro Scoto talis instrui potest; non contradicit unitati numericae alicuius effectus praehaberi intra eminentiam plurium causarum ob naturalem earum in agendo sympathiam; ut patet de verbo mentali, quod praecontinetur intra virtualitatem intellectus, et speciei intelligibilis; et de idolo sesibili, seu imagine sensationis visuae, quae praehabetur intra eminentiam facultatis visuae, et speciei intentionalis. Igitur nec contraibit unitati numericae cuiuslibet effectus, praecontineri intra eminentiam plurium causarum; si illae conveniant in idem praedicatũ operatiuae virtutis, sive formale, sive eminentiale.

Quod dixerim propter causam aequiuocam, quae Ideo praecontinet eundem numero effectum, quem intra eminentiam suam praehabet causa uniuoca; verbi gratia, Sol eumdem numero calorem, quem producit calidum; quia, licet Sol, et calidum, non coeant in idem formale praedicatum caloris, conveniunt tamen in eamdem rationem saltim eminentialem facultatis operatiuae.

Sic ergo res ista expedienda est; ut causa uniuersalis, et aequiuoca, quae nimirum intra ambitum suae potestatis elicitivae circuit totam collectionem individuorum inferioris speciei; elicere valeat quodlibet talis speciei individuum. Causa vero uniuoca uniuersum coetum individuorum talis speciei non praehabeat; eo quod talis causa sit unum ex individuis huiusmodi speciei, et idem individuum nequeat vere, et causaliter, se ipsum praecontinere. Quare quodlibet individuum nõ intendit distinctam producendorũ seriem et lineam, quam aliud individuum elicere nequeat, ut astruit opposita opinio; sed eamdẽ numero classem productorum.

Quam sententiam tutantur cũ Scoto omnes eius asseclae antiqui, et Neoterici; praecipue Basolius, in 2. sentent. distinct. 20. quaestione unica. §. Ad primum istorum dici potest. Ubi ait.

A diuersis in numero potest idem in numero in eadem numero materia generari, sicut a diuersis calefacientibus potest idem calor numero in eodem subiecto generari; sic etiam idem homo potest generari a diuersis hominibus, etc.

Scotum sequitur Soarez, insua Metaphysic. disput. 26. section. 5. praecipue a num. 14.

Quam sententiam firmat, serloque expendit, Guilielmus Rubionus Scoti Auditor, in 1. sentent. dist. 38. quaest. 1. conclusion. 3. et in 2. distinct. 34. quaest. 2. §. Sed hic sunt duo dubia. Cuius verba ob doctrinae subtilitatem, et ad ostendendum ex testimoniis antiquorũ Scoti asseclarum, quam apertus fuerit professor physicae praedeterminationis Scotus, transcribo infra in art. sequẽti; ubi suadetur praedeterminatio Dei ad materiale peccati.

Ita etiam praeter Soarium sentiunt ex Iesuitis Authoribus, Petrus Hurtadus, ut patet ex num. 73. Et Valentinus de Herice, vide sequentem art. de praedeterminatione ad materiale peccati, sub num. 63. Eamdem sententiam tutatur Gregorius de Arimino, vide art. sequentem num. 77. ubi scute rem elucidat.

Et praeter rationem, quam in numero praecedenti, pro defensione Scoti formauimus, sic contra Thomistas ad hominem agere possumus, ex valde communi, et recepta Thomistarum sententia autumante; eumdem effectum de absoluta Dei potentia a pluribus causis totalibus principaliter operantibus elici posse; cum autem causa principalis, prout ab instrumento efficiente dissidet, debeat propria virtute operari; sit, ut plures causae per propriam virtutem eumde numero effectum intra eininentiam suã concludant.

In tali enim hypothesi solum Deus id praestaret miraculi in illa actione supernaturali quoad modum, quod concomitantiarn influxus suppleret; ita ut praedeterminaret utramque causam, eamque applicaret ad eliciendum eumdem numero effectum simul, et coniunctim, quem tamen seorsum, et diuisim, spectatis naturae legibus, efficere poterant.

Deinde; nec eneruis nostrae sententiae confirmatio ea est; quae eruitur ex conaturali conservatione eiusdem numero effectus ab alia causa prorsus distincta. Ut patet in lumine, quod pendet in esse fieri et conservari a suo principio efficiente, ita tamen ut si vice efficientis aliud corpus luminosum eiusdem virtutis sufficiatur, conservet cõnaturaliter lucẽ ab alio efficiente productam.

Nec enim asserendum est, lumẽ a primo luminoso productũ ad illius absentiã instãtanee perire, et aliud numero distinctũ a sequenti luminoso pullulare; cum id sit voluntarium commentum cotra communem modum sentiendi et loquendi omnium.

Atqui cõnaturaliter cõseruari nequiret lumẽ a secũdo luminoso, si intra illi’ virtualitate nõ praecõtineretur; igitur nõ contradicit numericae unitati talis formae, quod intra eminentiã plurium agentium totalium praehabeatur.

Quia cu causa cõseruans sit verũ principium efficiẽs, adeo ut si act̃o illuminatiua a secundo luminoso erũpens nõ praemitteret lucẽ producta, illa efficeret; sic inde, ut etiã idem effectus diuisim a pluribus causis elici queat.

Firmatur altera pars sententiae Scoti, de potentialitate et indeterminatione causae secundae ad effectionem talis individui, assignata qualibet temporis et loci compositione.

56 OVibus praestitutis de indeterminatione ex parte effectus, ut ab hoc potius quam ab illo generante efficiatur; ob quam indifferentiam exposcitur contractio praedictae indeterminationis a prima causa praedefiniente, huc numero effectum ab hoc potius efficiente quam ab alio elici; ex hypothesi quod intra utriusq; virtualitatem concludatur.

Modo luculenter patere potest, et referari indeterminatio ex parte causae; ob quam efficiens creatum sub ista temporis, loci, et aliarum circumstantiarum compositione, astruitur prorsus indifferens ad hunc numero actum potius quam alium eiusdem speciei; ita ut talis uniuersalitas, seu communitas operandi necessario expectet praedefinitionem primae causae praestituentis tale individuum actionis prae alio intra eãdem speciem.

Ita Authores citati praecipue Soarius loco citato; cui subscribit Petrus Hurtadus in sua physica. disputat. 10. de causa prima. sectione quarta. praecipue sub. §. 61. et ex antiquis Theologis eam tradidit Gregorius de Arimino, in primo. distinction. 17. quaestion. quarta. articul. secundo. ad 7. et distinctione 35. quaestion. prima. articul. 1. Ubi quia omnes gradus intensionis homogeneos, et non individualiter heterogeneos opinatus est, ita et pronuntiauit, calidum esse agens omnino indeterminatum ad productionem caloris utunum potius quam ad effectionem caloris ut octo; ita ut a sola Dei praeordinatione trahatur cõtractio talis causae efficientis ad tale individuum intensionis potius quã aliud.

Quod Arimensis placitum, licet quantum ad homogeneitatem graduum intensionis, nobis non probetur, qui eos individualiter inaequales, absimiles, seu heterogeneos aestimamus; nostrae tamen sententiae suffragatur, quatenus asseuerat, causam efficientem creatam tali circumstantiarum conventui compositam ex se indeterminatam esse ad effectionem huius individui prae alio. Indeterminationem etiam voluntatis creatae ad tale individuum prae alio, tutatur Gregorius, in secundo. distinctione 35. quaestion. prima. articul. tertio. in secunda probatione conclusionis, cuius verba transcribo infra, in sequenti articulo sub numer. margin. 77. eamdem sententiam apprime defendit Guillielmus Rubionus, vide sequentem articulum de Praedeterminatione Dei ad materiale peccati, a nu. 49. usque ad 52.

Sed expressum Scoti testimonium pro indeterminatione rei, ut tali, vel tali extensioni temporis respondet; vide in hoc art. sub num. 75. ubi praecipue obseruanda sunt illa Scoti verba. Sicut est in Sole respectu radii; cum non dependeat identitas radii in secundo instanti ad se ipsum in primo instanti, vel ab existentia eius in tempore intermedio. Adi locum citatum; ubi etiam consequenter tutatur Scotus; quod eadem res, seruato connaturali statu sibi debito, posset post corruptionem iterum reproduci; eo quod accidat enti cum hac, vel cū illa circuituione temporis componi.

57 Cuius pronuntiati veritas producitur ex dictis; quia magis connaturalis, et intranea est rei dependentia a generante, quam a loco, tempore, aliisque circustantiis extrinsecis; sed effectus est indifferens ab intrinseco, et seruato connaturali statu suae productionis, ut ab hoc, vel illo generante, effici queat; igitur magis indeterminatus est ut producatur in hoc loco, et tempore, quam alio. Ac proinde causa creata sub qualibet extrinsecarum circumstantiarum compositione est prorsus indeterminata, ut tale potius individuum quam aliud efficiat intra eamdem speciem; atque adeo petit contractionem talis indifferentiae a causa prima. Hanc rationem efficacissimam aestimo, supposito veritate praecedentis assertionis; quod ide effectus praecontineatur intra virtualitatem plurium causarum.

Deinde; si causa libera affixa esset ad hunc actum individuum potius quam alium producendum; rogo a quo principio talis voluntas contrahatur, ut hunc potius individuum actum quam alium eiusdem speciei eliciat? Quia vel haec contractio trahitur a conditione intrinseca individuali talis causae, vel a conditionibus extrinsecis, scilicet loco, et tempore? Si accipiatur ab intrinseca individuatione talis causae, quod adigatur ad huius individui effectionem; ea ratione, ut eo ista voluntas affigatur ad effectionem huius numerici actus, et non alterius, quo voluntas tale individuum sit; id gratis asseritur, cū idem numero agens valeat plures actus numero distinctos efficere.

Nec praestat occursus; quod licet non repugnet individuationi voluntatis in diuersis temporibus, et locis plures actus numero distinctos elicere; contradicit tamen quod in hoc loco, et tempore, ad talem numero actum non adigatur.

Quia id est ad circunstantias prorsus extrinsecas inaniter confugere; id enim est quod petimus, quare cum tempus, et locus, ita extrinsece adiaceant immanenti, et spirituali voluntatis motioni, sic voluntatem ad tale individuū actionis affigant, ut illi integrum non sit in alium impulsum intra eamdem speciem conari?

Respondet aliter Ludovicus Dolanus Capucinus loco citato parte 4. cap. 18. §. Responderi posset secundo. sub num. marg. 5. Quod talis contractio ad determinatum individuum actionis, data tali loci temporis, et circunstantiarum coitione, non petitur ab actione concursua Dei, (negat enim praedictus author immediatum Dei concursum ad actiones liberi arbitrii) sed liberum arbitrium contrahi ad talia individua actionis ab habitibus a Deo ad id muneris immissis, si talis contractio petenda sit a principio extrinseco, et non ab ipsa intrinseca virtute cuiuslibet principii. Estque satis credibile (inquit) quod sicut Deus immittit in voluntates nostras habitus inclinantes eas ad certam speciem actus; ita possit alios immittere determinātes ad actum aliquem singularem, et individuum.

Sed haec doctrina claudicat, et deficit in multis; quare excutitur, et prosternitur primo. Quia licet Deus salua libertate immittat habitus inclinantes ad varias species actuū, sed nequit salua libertate, immittere habitus determinantes liberum arbitrium ad talem speciem operationum. Quod luculeter ex Scoto ostendimus in hac dist. ar 2. n marg. 11. ubi illud Scoti testimoniū elucidauimus. Quod esset contra naturā voluntatis determinari ab habitu, sive a natura inferiori.

Unde etiā cōtra Dolanu manifeste producimus; quod implicet habitus determinans ad talia individua actionum; quia cum actio physica non praescindat tendentia sua in terminū, nec possit contrahere ad gradus individuos, quin determinet ad praedicata superiora identificata gradibus numericis: sic, ut si obstet libertati quod determinetur ab habitu ad speciem actus ita et ad individuationem eius.

Praeterea, vel sic Dolani assertionem impeto; quia, aut habitus contrahes ad individuum actionis, submittit suam vim operatiuam voluntati; aut non? Si subiiciat suam vim arbitratui voluntatis, et illam liberam relinquat, ut aliter operari queat; remanet volūtas adhuc potentialis, et indeterminata ad aliud individuum actionis. De qua indeterminatione scilicet rursus a quo contrahatur? ab eodem habitu; vel ab alio numeraliter distincto? Si a distincto habitu; ita ut quilibet habitus solum inclinet ad unicum tantum numero actum; sequeretur, quod in eodem instanti operationis darentur infiniti habitus a Deo immissi, ut voluntas libere, et pro arbitratu se determinare posset ad quemlibet actum, que virtualiter praehabet, sicut et virtus voluntatis praestat ad innumeros actus eiusdem speciei per totam aeternitatem eliciendos.

Si autem dicas, quod idem habitus sit potens ad determinandam voluntatem ad plures actus numeraliter distinctos; tunc redit eadem difficultas de habitu, et potentialitate eius ad plures actus solo numero diuersos, quae urget in voluntate potentiali, et indeterminata hic, et nunc, ad plura individua actionum. Quia si hic habitus a Deo immissus praestat hic, et nunc ad plures actus numero discretos, (si enim ad unum solum potens esset, non saluaretur sarta tecta potestas voluntatis ad utrumlibet, et necessitaretur,) rogo, a quo principio contrahatur habitus ut hic, et nunc producat hunc potius numero actum quam alium? Non ab alio principio intrinseco; ergo extrinseco, scilicet a prima causa.

Nec maioris momenti est aliud Dolani effugium, pro quo citat Arriagam; quod licet liberum arbitrium pendeat a permissione causae primae, ut sit illi integrum, vel permittatur elicere hoc individuum actionis prae alio, sed non taliter ut ad id egeat positiua determinatione Dei.

Id enim non obstat; quia tunc exposcitur sola permissio, quae se gerat ad instar remouentis prohibens; quando suppetit intranea virtus ad actum, et ad modum contrahendi, et explicandi se ad exercitium actus. Sed nulla causa creata, praecipue quae operatur per cognitionem, nanciscitur principiū intrinsecum ut determinet se, aut explicet propriam virtute ad eliciendū hoc individuum actionis prae alio; quia causa libera determinat se per cognitione, et nullum agens cognoscitiuu apprehēdit, se cognoscere hoc actu numero, et nõ alio eiusdem speciei, vel appetere hac numero appetitione et non alia eiusdem speciei. Ut acute arguit Gregorius de Arimino, in 2. sen. dist. 35. q. 1. art. 3. Cum nullus talium actuum sit pro tunc magis possibilis quam alius; voluntas ipsa creata indifferenter se ad quemlibet illorū habeat, nullumque distincte cognoscat antequam ipse actus sit; ac per hoc non possit velle distincte aliquem illorū determinate producere. Et tandē post pauca cõcludit: sed talis causa libera distincte illos cognoscens nõ potest esse alia quam Deus.

58 Praeterea, urgeo ratione ex his quae praemisimus in controu. 8. de aeternitate Dei, ar. 2. de duratione creata. a n. mar. 30. usque ad 33. ubi aperuimus, re immediate, et per suam essentiam non componi huic determinatae durationi primi mobilis; sed media forma successiua praesentialitatis, vel coexistetiae decurrentis ad fluxū motus primi mobilis, quae praesentialitas successiua constituit praedicamētum Quando.

Quare, res, a se, et a cõnaturali statu suae productionis, ita indeterminata est ut subsit naturae huic Quãdo, sicut et alteri, sive huic praesentialitati teporariae cuius coexistat huic tempori, potius quam alteri; ex quo manifeste depromitur, ut ad numericam unitatem actionis non attineat potius in hoc tempore effluere ab agente quam in alio, sed quod causa tali loco et tempori cõposita indifferens sit ad plures actiones intra eãdem speciē. Ad ea, quae lo co citato exarauimus, quae rem istam satis concinne enodant.

59 Ex praelibatis efficax emergit cõfutatio Soarii, et asseclarū, qui praedeterminatione divinae voluntatis explodūt. Quia postquã Deus voluntate nostram congrua vocatione excitauit, non praescit, illam consensuram vage, et secundum specificam tantum rationem prosequutionis impulsus ut sic, sed apprehẽdit infallibiliter voluntatem creatam consensuram tali numeno appetitione; cū scientia Dei nõ attingat obiectum secundum communia et specifica praedicata, seu in esse potentiali, et abstracto, sed in contracto, et numerico; alias Deo tribui posset scientia, quae inspiceret prius hominem, quã hunc hominem, et sic de caeteris.

Sed voluntas quaecũque congrua vocatione excitata non concipitur determinatũ principium huius numero impulsus prae alio intra eamdem speciem nisi accedat Dei volũtas contrahẽs voluntatem creatam a se potentialem ad tale individuum impulsus; ergo volitio divina ob praedictam determinãdi causalitatem nequit non esse praefinitiua, seu praedeterminatiua uniuersae actionis creatae.

Quam rationem ita neruosam iudicauit Vazquez loco citato sub nu. 53. ut praecontrouiis scholae Iesuitarum principiis consequenter sustineri non posse autumet; stare libertatẽ creatae voluntatis cum determinatione illius ad talem actionem individuam, quae trahatur a prima causa.

Et merito censuit Vazquez Soariũ et caeteros authores a doctrinę consequẽtia deficere; dum potentialitatem causae secundae ad tale individuum actionis contrahi a Deo asseuerant, et praedeterminationem explodunt. Quia cū apud praedictos authores haec cõtractio non fit ex parte solius effectus contingentis, sed ex parte principii; consequẽs est, ut cẽsenda sit praedeterminatio absolute et simpliciter. Cũ omnis motio primae causae, quae nõ sistat in sola contractione effectus ad futuritionem determinatam, sed etiam trãseat ad contrahendum principium, sit vera, et rigurosa praemotio; non tantum ex parte effectus, sed etiam ex parte causae, ut ab ea taliter contracta ad agendum, contractusetiam prodeat influxus.

Cõuelluntur fundamenta, quae oppugnant, cum de effectu praecõtineri in pluribus causis, ubi ostenditur, quod implicet, actionẽ huius agẽtis effluere ab alio, quod ex ratione modi petimus de mente Scoti; unde etiã inferimus, quod operatio vitalis ab hoc agente producta, effici queat ab alio eiusdem speciei.

60 EX dictis adversariorũ fundamenta conuelli poterunt.

Ad primũ argum. primae opinionis improbãtis, eamdem numero effectum intra emĩẽtiam pluriũ causarum naturaliter praehaberi. Respondetur; actionẽ nullatenus idẽtificari cũ termino in sentẽtia Scoti autumantis, actionẽ inesse agenti et non passo; quo praemisso etiã afferi posset, quod sicut unitas agẽtis pernecessaria nõ est ad numeralẽ unitatẽ effectus, ita nec unitas actionis; ac proinde, quod licet iste numero effectus ita efficitur ab hoc generante, quod ab alio connaturaliter, generari potuerit, ita et quod sic media ista actione generãdi producitur, quod etiam media alia actione connaturaliter generari potuerit.

Responderi etiã posset secũdo; quod nõ apparet implicatio in hoc quod sicut nõ obstat numericae unitati effectus quod a pluribus agẽtibus produci possit; ita nec contradicit unitati actionis quod a pluribus agentibus seorsum sũptis effluere queat.

Quando vero agit oppositio; ideo unitatem actionis essentialiter efflagitare unitatem agentis, eo quod per suã essentiam pendeat ab agente, ab illoque pullulet.

Dici posset; tale pronuntiatum amphibologiam involvere; si enim, ly actionem per suam essentiam pendere ab agente, intendat idem quod immediate pendere, et non alia causalitate seu influxu mediante; in hoc sensu verum est, actionem per suam essentiam a suo principio pullulare, et non alio fieri medio; alias enim actionis daretur actio. Si autem intendat, de quidditatiua ratione talis actionis esse ab hoc agente, et non ab alio, effluere; id negari posset, cū hucufque afsignata non appareat ratio, quae id demonstret; quidquid aliter sentiat Soarius loco citato sub n. 10.

Sed prior folutio praeferenda est, ut pote quae communiori doctrinae innitatur, et fit expressa de mente Scoti ut patebit ex dicendis in num. sequenti. Deinde; quod dato, et non concesso, quod sustineri posset, quod 1 actio, quae ab hoc numero agente effluit, ab alio elici potuisset, si tantum spectetur habitudo, et comparatio actionis ad agens inquantum pendet ab eo in genere causae efficientis; secus tamen inquantum actio pendet ab agente in genere causae materialis, tanquam a subiecto, in quo recipitur. Quare in eo sensu admittenda necessario est enuntiatio illa; quod actio per suam essentia pendeat ab agente: quatenus de essentia actionis, ut modalis forma est, prouuntietur illius compositio ad substratum, quod est ipsum efficiens, eo quod apud Scotum, actio agenti inexitat, ita ut nec de absoluta Dei potentia conservari queat actio sine agente illo, a quo elicita est, ob dependentiam actionis a tali agente, tam in genere causae efficientis, quam in genere causae materialis, quae trahitur ab abstracta ratione modi.

Unde, dato quod spectata tantum dependentia actionis ab agente in genere causae efficientis, non repugnaret actioni ab alio agente elici; (quod falsum aestimamus; cum actio per suam essentiam effluat ab hoc agente) contradicit tamen ob dependentiam intrinsecam in genere causae materialis; iuxta ea, quae asserimus infra in numero sequenti.

61 Quod autem agens sit substratum suae actionis, seu quod actio fubiectetur in agente, est certo certius apud Scotum; ut liquet ex 4. sen. distin. 13. quaest. 1. §. dicetur ergo. sub n. marg. 10. et §. istorum trium sub n. marg. 11. ubi habet.

Et hoc confirmatur per Philofophum 5. Metaph. qui diffiniuit potentiam activam (esse principium transmutandi aliud, inquantum aliud,)sicut autem potentia activa est principium transmutandi, ita actio, quae est actus potentiae activae, erit transmutatio alterius, id est passi, inquantum alterum est. Et infra. sub num. marg. 14. §. si obiicias. fubiicit. Ex hoc patet folutio ad quamdam obiectionem prius factam ex illa litera; concedens enim Aristoteles ibi, actionē eße in passo, et non in agente, quia tunc agens moveretur; loquitur de actione secundum hanc quintam fignificationem; non autem secundum quod actio est genus distinctum contra passionem. Illo enim modo accipiendo actionem. Actione formaliter aliquid est agens; sicut relatione est relatum; et sic necesse est illud, (quo) eff intrinsecum illi, quod dicitur esse tale per ipsum, sicut similitudinem eße in simili.

Quamobrem in controu. 9. de Visione Dei. dist. 3. subdist. 1. ar. 1. de Vitalitate visionis sub n. marg. 25. 26. et 32. ostendimus, actionem non esse ratione formali intrinsecā, ob quā passum pēdeat ab agēte: sed effectum formalē actionis consistere in hoc quod cōtrahat potestatem agentis, ut transeat de esse principii potentialis ad esse principii actualis.

Quod etiam perspicue asserit Scotus, loco citato ex 4. sen. dist. 13. q. 1. sub nu. mar. 16. §. isti duo respectus. ubi docet. Praemifit enim Aristoteles ibi in principio illius capituli de actione, quod oportet inesse actū utriq; scilicet, motiuo, et mobili; mobile enim est in ipso passo, motus autē in operari; ergo illū actū modēatis, quē ponit operari, vult inesse motiēti. Ut scilicet cōtrahat movēs in potentia, et reddat illud sive cōstituat in ratione principii actualis, et moventis in actu.

Cū autē actio sit forma intrinseca agētis, et nō forma entitatiua, sed modalis, cuius cōpositio ad tale substratu non fit realiter distincta ab ipsamet forma, (qualiter in formis entitatiuis actualis cōpositio ad substrata realiter fecernitur a formis, quae nō sunt modi, sed entitates,) accedit inde, ut implicet quod eadē forma actionis queat etiā diuisim a pluribus agētibus pēdere. De quo vide ea, quae expēdimus supra in cōtro. 2. de unitate Dei in Append. metaph. de distinctione entis, ar. 3. de dist. modali praecipue n. mar. 20. et 23. ubi de expressa mente Scoti docuimus, cōpositionem relationis ad fundamentum non esse distinctam realiter a relatione.

Et quod ide iudicium ferendũ sit de omnibus aliis formis accidentalibus, quas omnes appellat Scotus modales formas, exceptis quantitate, et qualitate, probatur ex Scoto, in Quodlib. 3. §. habemus ergo primum membrum. sub n. mar. 3. editionis Cauelli. ubi habet ita.

Secundo modo accipit Boëtius distinguendo rem contra modum rei; sicut loquitur lib. de Trini. (patet, inquit, qua sit diffẽrẽtia predicationũ, quia aliae quidem quasirem mõstrãt, aliae quasi circãstãt:ã rei;quia ista praedicatur sic,quod secundum rem aliquam monstrant, illae vero ut non esse, sed potius extrinsecus aliquid apponunt.)

Vult ergo distinguere rem cõtra circũstantiam, et sic secundum eum sola tria genera, substantia, qualitas, et quantitas, rem monstrant; alia vero rei circumstantias.

Hoc ergo nomẽ (res) in secũdo membro acceptum dicit aliquod ens absolutũ distinctũ cõtracircũstãtiã sive modũ, qui dicit habitudinem unius ad alterum.

Ubi Scotus ex Boëtio nomine modi cõprehẽdit omnia accidẽtia, quãtitate tãtũ, et qualitate exceptis; quare sicut apud ipsum in eodẽ, Quodl. 3. §. respõdeo, standum in ipsa relatione, sub n. 15. asseuerauit; quod cõpositio relationis ad tale fundamẽtũ nõ distinguitur realiter a relatione; unde fit, ut haec relatio nequeat, nec divinitus, alteri substrato cohaerere; idem pronuntiandũ fit de actione, passione, et omnibus aliis formis accidẽtalibus, quas Scotus vocat formas modales; quãtitate, et qualitate exceptis, quae sunt formae entitatiuae.

Quã modi usurpationẽ elucidat Hugo Cauel in Schol. 1. Quodlib. 3. ubi disquirit Scotus; an relatio sit res, vel ratio? Ubi ita habet Cauellus. Resumit tripliciter. Primo, cõmunissime pro omni conceptibili reali et rationis. Secũdo, communiter pro ente extra animam, ut opponitur modo rei. Tertio, pro ente perse. Et quaestio est an relatio sit res primo modo extra animam? Quia certum est non esse rem secundo modo, vel tertio, quia nec substãtia, nec aliud. Intellige quantitatem et qualitatem iuxta trãscriptum testimonium Scoti.

62 Ad secundum argumentum, ex num. 41. quod etiam amphibologiam imbibit; quatenus principium solum, et unicum (quod excludat consortium alterius principii intra cuius potestatẽ idem effectus cõtineatur, ut a qualibet causa diuisim effici queat) confindere videtur cũ principio per se talis effectus.

Nec enim ad causam per se exigitur quod ita effectus ab illa pendeat, ut ab alia connaturaliter effici nequeat diuisiue; sed quod ita ab hac causa eliciatur, quod ab alia actualiter non accipiatur esse, licet illud ab ea petere potuisset, intra cuius virtualitatem connaturaliter praehabetur, si Dei praemotio seu praedeterminatio accessisset.

Quando vero subsumit oppositio; illam esse dependentiam peraccidens effectus a causa; quae a solo libito, extrinsecoque Dei statuto, accipitur.

Eo dato, inficiamur, dependentiam huius effectus ab isto principio potius quam ab alio, a solo Dei nutu trahi, sed ab intrinseca, et naturali praecontinentia talis effectus in tali causa; ab extrinseco vero Dei beneplacito tantum expectari, quod praemissa aptitudinali connexione in quarto modo perseitatis, et naturali praecontinentia eiusdem effectus in pluribus causis, hanc potius quam aliam actualiter, et in actu secundo praemoveat ad talem effectum; quia tamen huiusmodi praemotio naturalem agendi facultatem, et connexionem per modum actus primi talis causae cum isto effectu praemittit, ideo dicenda nõ est a solo extrinseco Dei nutu peti, sed a natura rerum.

Ad tertium argumentum; quod, licet de facto nullum individuum producat suum generans, eo quod iam ipsum praeextiterit positum extra causas; et individua corrupta iterum produci non possint ex hypothesi suae praeteritae extractionis extra causas; et individua corrupta, supposita lege divinae praedeterminationis, ut infra magis constabit ex solutione primi argumenti Vazquez. Attamen spectata vi, et natiua facultate agendi cuiuslibet individui, sicut potuisset non ab isto generante, a quo de facto effluxit, sed ab alio produci; ita etiam valuisset idẽ individuũ, a quo de facto processit (in illa tamen hypothesi non processisset,) generare.

63 Ad instantiam de facultatibus vitalibus, quae ab intranea coniunctione, et dependentia operationis suae a suo principio, producere videtur, ut impulsus ab ista voluntate productus ab alia facultate impulsiva produci nequeat; quod idem premit in actu intellectionis, et aliis operationibus viuis.

Respondet Soarius loco citato, sub numer. 17. aliter sentiendum esse de facultatibus, quae immutant externam materiam, ac de potentiis immanenter operantibus; eo quod agentia immanenter operatiua, cuiusmodi sunt omnes facultates viuae, cum operentur a se, et in se, non solum sunt principia elicitiva actuum, sed etiam substrata, et materialia illorum. Quo fit, ut iuxta numericam discretionem principii efficientis, necessario etiam afferenda sit distinctio substrati, seu causae materialis talium accidentium; cum autem accidentales formae, quae specialem imbibunt connexionem cum tali substrato, plurificentur numero iuxta subiectorum pluralitatem: accedit inde, ut sicut nequeat eadem intellectio connaturaliter plures potentias intellectiuas afficere, ita nec a pluribus facultatibus intellectiuis diuisim elici.

Sed contra hoc est; quod sicut non contradiceret actui facultatis immanentis dependentia aptitudinalis a pluribus potentiis in genere causae efficientis diuisim spectatis; ita nec repugnare videtur dependẽtia aptitudinalis a pluribus potentiis in genere causae materialis, etiam diuisiue acceptis. Quia licet actualis dependentia, et compositio actus vitalis ad plura substrata necessario importet partitionem, et pluralitatem formae afficientis plura subiecta: aptitudinalis vero dependentia a pluribus subiectis, non conuincit partitionem formae, cum actualiter illi tantum potentiae componatur, a qua elicitur, licet aliis potentiis aptitudinaliter inhaerere valeat, a quibus et pendere posset in genere causae efficientis; eo quod actualiter illi tantum substrato componatur, a quo in genere causae efficientis effluit.

Quare, sicut calor, qui actu uni tantum subiecto componitur, non plurificatur numero, eo quod aptitudinaliter pluribus aliis substratis componi posset; nec enim vis informatiua caloris exhauritur circa illud tantum substratum, quod actu afficit; quia non est forma modalis identificata cum compositione ad hoc substratum (alias nec de absoluta Dei potentia alteri subiecto coniungi posset, cum Deus vim informatiuam supplere non valeat.) Ita nec ex hoc quod volitio, quae elicitur a voluntate Petri, possit afficere voluntatem Pauli; (sicut et a voluntate Pauli procedere in genere causae efficientis;) non plurificatur numero ob aptitudinalem dependentiam in genere causae materialis a voluntate Pauli; cum tamen a pluribus substratis actu pendere nequeat, et coniunctim, sed tantum in aptitudine, et diuisim.

Qui modus dicendi magnam habet probabilitatem: supposito quod qualitas vitalis non sapiat naturam modi per suam essentiam affixi substrato; imo quod id videtur necessario sustinendum de mente Scoti, apud quem non est essentialior comparatio operationis, vel qualitatis vitalis, ad suum principium intrinsecum in genere causae materialis; quam sic intima comparatio eiusdem qualitatis ad idem principium in genere causae efficientis. Quare sicut non obstat vicinitati, et intimitati comparationis qualitatis vitalis in genere causae efficientis ad principium intraneum, et coniunctum, quod intellectio effluat ab intellectu Petri, vel ab intellectu Pauli, quia a quocunque agente eliceretur tanquam a principio coniuncto; ita nec magis exposcit intellectio quod componatur in genere causae materialis huic intellectui quam alteri: siquidem non est intimior comparatio intellectionis ad intellectum in genere causae materialis quam in genere causae efficientis.

De quo sic accipe philosophantem Scotum in Quodl. 13. §. de quarto principali dici potest. n. mar. 32. ubi inquit. » Illa qualitas, qua vel est operatio, vel includitur in operatione, no habet relatione ad subiectũ magis essetiãle quã alia qualitates, alias qualitates » non esse essentialiter relatas ad subiectum, nec ista ponetur essentialiter relata ad subiectum.

64 Sed dici etiam potest aliter pro Soarez; actus vitales, qui effluunt a potentiis, a se, et in se, operantibus, seu praefigentibus tale substratum sui influxus, et non aliud; non posse elici ab aliis agentibus numero discretis. Quia, licet eadem forma numero a pluribus efficientibus diuisim produci connaturaliter queat, eo quod talis dependentia sit omnino extrinseca; secus vero est de depēdētia in genere causae materialis eductiuae, quae est intrinseca, si forma iuxta connaturalem exigentiam postulet educi a tali substrato. Quod discrimen videtur insinuasse Scotus loco a nobis transcripto, sub num. 50. Ignis (A) si ex tali materia ignem talem generaret; ignis (B) eiusdem virtutis, et qualitatis pro eodem instanti, si in istam materiam ageret, eumdem ignem in numero produceret. Ubi licet ad numericam unitatem ignis nõ exposcat unitatem agentis; petit tamen unitatem materiae, quae attinet ad quidditatem talis compositi. Igitur, si forma vitalis iuxta connaturalem exigentiam exposceret praehaberi in tali principio coniuncto, et ex illius virtualitate eductiua extrahi; nequiret connaturaliter educi ex alio substrato.

Quod etiam insinuare videtur Scotus in 4 sentent. dist. 43. quaest. 3. cuius textum ad plenum transcribimus infra sub num. marg. 71. inquit enim. Quando cunque materia tota eadem approximatur agenti eidem sine impedimentis, potest idem reduci; (intellige de non esse ad esse.) Nec tantum eidem agenti numero, sed eidem secundum speciem; quia identitas secundum speciem in agente aequiualet identitati numerali.

Ubi etiam incidenter obseruandum occurrit id, quod contra Soariū ostendimus sub num. 53. quod Scotus continentiam eiusdem effectus in pluribus causis non petiuit ab aequalitate virtutis, sed ab identitate specifica; ut liquet ex illis verbis. Identitas secundum speciem aequiualet identitati numerali. Quod vero ad unitatem numericam effectus, licet non requiratur unitas agentis, exigatur unitas materialis causae, patet ex illis verbis. Quādocunque materia tota approximatur agenti; potest idem reduci.

Cum autem intellectus Pauli nequeat sibi subiicere intellectum Petri tanquam materiam, et substratum suae causalitatis intentionalis, sed necessario intra se ipsum agere valeat; eo fit, ut potens non sit ad eliciendas eas formas actuum vitalium, quae connaturaliter praehabentur in genere causae materialis eductiuae intra mentem Petri.

Sed respondetur; quod ad hoc quod intellectus Petri eliciat intellectionem, quae producitur ab intellectu Pauli, non requiritur quod subiiciat sibi intellectum Pauli; sicut nec intellectio elicita ab intellectu Pauli habet maiorem connexionem cum intellectu Pauli inquantum comparatur ad talem intellectum in genere causae materialis, quam ut refertur ad ipsum in genere causae efficientis. Unde sicut qualitas vitalis per suā essentiam non pendet ab hoc intellectu in genere causae efficientis; ita nec in genere causae materialis; de quo nos late supra in controu. 9. de Visione Dei, dist. 3. subdi. 1. art. 1. de Vitalitate visionis beatificae praecipue, a nu. 40 usq; ad 45. Quare responsio Soarii non potest sustineri in via Scoti; nec fauent Soario testimonia Scoti exigentis idētitatem materiae ad unitatem numericam eiusdem individui. Quia ibi procedit Scotus de individuo composito ex materia et forma; verbi gratia de igne; non autem de forma simplici, et irresolubili secundum esse physicum; et quae per suam essentiam non cōponatur substrato.

Ad instantiam de speciebus intentionalibus; fatemur, quod ob illarum absimilitudinem, seu heterogeneitatem in repraesentando, (licet species repraesentatiuz obiectorum solo numero discretorum tātum numeraliter, et non essentialiter dissideant) Petrus nequit producere species intentionales Pauli.

Quod idem astruimus de gradibus intensionis, in quibus cum melioris notae authoribus heterogeneitatē etiā recipimus; ob quā calor ut unum non est in actu ad gradum intensionis, qui vocatur ut octo, exuperatque actualitatē caloris ut unum.

Satisfactio ad alia obiecta; ubi disquiritur, an hypostasis huius individui queat connaturaliter elici ab alio individuo eiusdem Speciei?

65 CIrco oppositionem vero num. 43. contendentem, quod si quaelibet causa efficiens praecontineret virtualiter totam seriem effectuum suae speciei; sequeretur, ut natura Petri praehaberet omnem collectionem humanarum hypostasum, quae solo numero distinguuntur; ac proinde, et quod naturaliter causare posset suppositalitatem Pauli.

Hanc obiectionem ex parte dilutam praemittimus, in controversia 1. in Appendice Metaphysica de subsistētia creatā. a num. margin. 34. usque ad 36. sed adhuc responderi potest: concedendo, non esse inconueniens, quod natura Pauli praehaberet intra eminentiam suam suppositalitatem Petri; ac proinde a prima causa hauriendam fore contractionem naturae Petri ad eliciendā hanc hypostasim prae alia.

Nec ex praedicto asserto inferri; quod a solo extrinseco Dei statuto petatur, quod Petrus sit tale suppositum, et non aliud eiusdem speciei. Quia, ut liquet ex dictis ad 3. argument. sub nu. 61. sicut ex hoc quod iste effectus, qui intra eminentiam plurium causarum eiusdem speciei praecontinetur, pro Dei voluntate, et praedeterminatione effectiva eliciatur ab hac potius causa, quam ab alia, non sequitur, huiusmodi effectionem a solo extrinseco Dei nutu trahi, sed ab intrinseca rerum connexione, et eminentia causarum; quae praemissa, ad primam causam attinet, supposito quod hic effectus intra plurium causarum virtualitatem praecontineatur, quod efficiatur ab hac, et non ab illa; ita de virtute naturae substantialis ad eliciendam hypostasim, et de indeterminatione hypostasis ut ab ista, vel altera natura eiusdem speciei effluat, censendum erit.

66 Verum praedicta responsio oppugnari videtur his, quae tradit Scotius citatus, sub num. 64. de principiis immanenter operatiuis, et praestituentibus sibi determinatum substratum suae causalitatis; ita ut externam materiam immutare nequeant, nec extra se operari. Cuiusmodi videtur esse vis illa; quam naturae cuilibet deferimus, ut se contrahat, trahatque ab statu negativae perseitatis ad perseitatem positiuam; nec enim vis ista elicitiua hypostasis congruit naturae ut in extrinsecum passum influat, sed ut se se intranee perficiat.

Cōfirmatur de subsistētia materiae pri mae. Quod ostendi potest in materia prima, cui talem effectivam potestatem ad productionem propriae hypostasis adscribimus, et ad propriae ubicationis productionem; cum tamen de communi philosophorum sensu materiam carere vi effectiva ad extrinsecum passum immutandum, profiteamur.

Quare cum natura substantialis, prout principium efficiens suppositalitatis, sit a se et in se operatiua; eo fit, ut discretio numerica principii efficientis imbibat discretionem causae materialis: Praeterea, cum distincta causa materialis necessario inferat distinctionem in effectu; accedit inde, ut hypostasis Pauli, quae petit extrahi ab eminentia naturae Pauli in genere causae materialis, nequeat educi ex natura Petri in genere causae materialis; ac proinde nec elici in genere causae efficientis ab eadem natura Petri: cum vis productiua hypostasis identificetur cum substrato eductionis eiusdem hypostasis.

Et quod ad Scotum attinet; videtur asseuerandum; nec naturam naturaliter inclinari in alienam hypostasim, esto quod sit eiusdem speciei cum propria; nec illam virtualiter praehabere; tanquam adaequatum, et connaturale principium. Si enim natura Petri esset connaturale principium virtualiter praehabens hypostasim Pauli; in illam naturaliter propenderet. De quo sic audi philosophantem Scotum; in Quodlibeto 19. a. 3. §. Tertio etiam negatio no sufficit sub n. mag. 19. editionis Hugonis Cauelli.

Ipsa enim (loquitur de humanitate Christi Domini a Verbo assumpea.) Cum sit eiusdem rationis cum mea natura, habet aptitudinem ad subsistendum in se; et non habet aptitudinem ad dependendum ad personam extrinsecam.

Nec est inconueniens, possibilitatem esse sine aptitudine; quia ad formas supernaturales, etsi sit potentia aliqua insusceptiuo, non tamen proprie aptitudo, quia illa non est proprie, nisi ad formas naturaliter perficientium.

Ubi absolute, et absque ulla distinctione inter hypostases eiusdem, aut diuersae speciei, pronuntiauit Scotus; non dari in natura inclinationem naturalem ad unionem cum hypostasi alterius suppositi. Si autem natura Petri praehaberet naturaliter intra eminentiam suam hypostasim Pauli, inclinaretur naturaliter ad illam; ut apparet perspicuum.

Sed praesens dissertatio consopienda est iuxta ea, quae de mente Scoti tradidimus de natura modi identificati cum actuali compositione eius ad lubstratum; ita ut obiter modo componi alteri substrato etiam de absoluta Dei potentia; ex quo erumpit aperta huius quaestii decisio.

Si enim suppositalitas sit modus naturae identificatus realiter cum compositione actuali ad hanc naturam; implicabit contradictionem, quod suppositalitas Petri effluat in genere causae efficientis a natura Pauli, sicut et quod pendeat in genere causae materialis a natura Pauli; cum suppositalitas Petri, sit sua compositio exercita ad naturam Petri; quo fit ut dependentia huius suppositalitatis ab hac natura in genere causae materialis imbibat etiam affixionem huius suppositalitatis, ut modalis formae, ad hanc naturam in genere causae efficientis.

Si autem subsistentia non sit forma modalis, sed entitatiua non identificata cum actuali copositione ad hoc substratum; quod probabilius aestimamus in via Scoti asserentis, esse magis probabile, quod suppositum creatum de absoluta Dei potentia assumere queat extraneam naturam. Quod sustineri non valeret, si hypostasis identificaretur cū reali copositione ad substratū; cū hypostasis no idētificetur, nec idētificari queat realiter cū actuali copositione ad naturam extraneam: sicut nec relatio componi valet divinitus alteri fundamento, aut substrato, quatenus actualis compositio, (vel actualis accidentalitas, ut loquitur Scotus,) per quam cohaeret huic substrato, identificetur cum relatione,

Dato igitur, quod hypostasis non sit modus sed entitas; dicendum est consequenter ad principia Scoti, quod suppositalitas, quae connaturaliter effluit a natura Petri, potuit connaturaliter a natura Pauli elici.

Nec obstat illa oppositio; quod natura respectu pullulationis propriae hypostasis sit principium immanenter seu intra se ipsum operatiuum. Quia si natura Petri efficeret hypostasim, qua modo elicitur a natura Pauli, etiam a se,et in se operaretur eamdem numero hypostasim. Simili ratione, qua sub num. 64. docuimus; quod ut Petrus a se, et in se eliciat eam intellectionem, quae efficitur ab intellectu Pauli, non exigitur quod immutet intellectum Pauli, vel quod subiiciat sibi intellectum Pauli; cum Petrus circa proprium intellectum elicere queat eamdem formam qualitatis vitalis, quam Paulus efficit in suo intellectu, eoquod intellectio sit forma entitatiua, et non modalis, quae identificetur realiter cum tali accidentalitate exercita, vel actuali compositione ad tale substratum.

67 Nec etiam aliquid facessunt negotii illa verba Scoti. Natura habet aptitudinem ad subsistendum in se; et non habet aptitudinem ad dependendum ad personam extrinsecam.

Tantum enim vult Scotus, quod natura Petri non inclinetur naturaliter in suppositalitate Pauli ut compositiuo naturae Pauli, et ut effluente mã natura Pauli; non tamen iuit inficias, quod natura Petri inclinetur in hypostasim Pauli, ut effluentem a natura Petri, et ut compositatn naturae Petri; cum talis suppositalitas a ratione intrinseca, sit potentialis, et indifferens, ut a qualibet natura eiusdem speciei dependeat in genere causae efficientis et materialis. Nec in illa hypothesi diceretur natura Petri pendere in genere causae formalis a persona extranea; quia hypostasis Pauli, ut effluens a natura Petri, et ut composita naturae Petri, non esset extrinseca, aut extranea personalitas.

Suppari ratione, qua licet intellectus Petri non inclinetur naturaliter ad eliciendam intellectionem, quae efficitur a Paulo, prout pendet a Paulo, et componitur Paulo tanquam principio intrinseco; at propendet in intellectionem eam, quae est a ratione intrinseca potentialis, et indifferens, ut effluat ab intellectu Petri, vel Pauli, tanquam a principio intrinseco. In quo sensu accipienda sunt, quae supra tradidimus agentes de subsistentia, in controversia 1. de Essentia, et simplicitate naturae divinae. art. 3. in Appendice Metaphy. de subsistentia creata. Membro 2. a numer. 34. usque ad 36. inclusiue.

Eliduntur alia obiecta contra nostram sententiam; et defenditur inaequalitas substantialis individuorum contra Petri Hurtadi placitum.

AD Ultimum argumentum, respōdetur, quod cum actio seu causalitas spectet formale principium operandi in agente, et formalem etiam rationem terminandi influxum in termino, si in ratione formali terminandi influxum, et in principio formali agendi, vel in principio (Q. 9.) detur aequalitas, assignabitur concinne actus primus expeditus ad eliciendum effectum.

Quia tamen principium formale operandi, vel principium (Q. 10.) non cohaeret naturae ut contractae, taliter quod potentia operatiua effluat a compositione naturae cum propria singularitate, sed potius congruat naturae, prout anteit suam singularitatem (natura enim ignis, prout formaliter supponitur ad singularitatem, importat quod sit ignifactiua, sicut et natura humana quod sit risibilis;) ita etiam terminus formalis operationis naturae non est natura inquantum determinata per singularitatem, vel compositio naturae cum singularitate.

Alias nulla assignaretur actio uniuoca in individuis eiusdem speciei, cum non respondeat terminus formalis similis principio producenti; ed quod in singularitate nulla reperiatur similitudo, cum individua, inquantum talia, sint primo diuersa. Quamobrem tantum exposci videtur, quod individuum agens importet aequalitatem cū producto secundum rationem specificam; non vero secundum conditionem individualem.

Quae tamen non ita accipienda sunt ut natura in esse abstracto, et specifico sit operatiua, absque singularitatis cōcraetione; alias enim fieret, ut etiam absque existentia agere valeret, cum existentia non sit vicinior essentiae, quam singularitas, et e contra. Sed, quod vis agendi sequatur praedicatum specificum, tanquam passio suam essentiam; ita ut vis agendi, cohaereat naturae individuae, loquendo specificatiue, non vero reduplicatiue, ut individua est; sed ut refert constitutionem specificam, a qua effluit, vel cui respondet talis vis agendi tanquam passio.

Deinde, quod videtur non habere verum id, quod asseruerat Soarius, in Metaphy. disp. 26. sect. 5. num. 25. quod data sententia de inaequalitate substantiali individuorum; individuum non posset efficere, sicut nec intra eminentiam suam praehabere, uniuersam individuorum collectionem, sed solum ea individua, quae generanti aequalia, aut inferiora essent secundum perfectionem individualem; nō autem quae praecellentiora secundum numericam actualitatem.

Contra hoc enim est, quod ex praedicto asserto Soarii inferri videtur, quod individuum genitum nunquam debeat anteire individualem perfectionem sui generantis; quod verum habere non potest in parentibus Beatissimae Virginis, et etiam fallit in aliis generantibus, qui ingenio, et caeterarum facultatum vitalium usu, et functionibus, minus valere comperiuntur quam geniti: ex quo a posteriori detegitur, genitos exuperare aliquando individualem perfectionem parentum.

Alia ratio ad hominem contra Soarium. Deinde, quod si non admittitur qualitas perfectionis in praedicatis, quae secundum speciem dissident; a fortiori nec in individuis, inquantum referunt rationem individualem primo, et per se diuersam, asserenda erit. Quare fiet, ut nec individuum producere queat aequalia individua secundum numericam actualitatem, sed tatum inferiora, contra Soarii pronunciatum; admittit enim Soarius, quod individuum sit potens ad generatione individuorum aequalium.

Obiectio contra nostrum assertum. 69 Sed instabis; quod licet singularitas effectus non sit terminus formalis actionis productiuae, ab illa tamen vere, et realiter attingitur; at implicat, causam imperfectiorem elicere (sicut nec praehabere intrą eminentiã suam) effectum perfectiorem: igitur individuum non valet esse causa efficiens effectus nobilioris secũdũ numericam perfectionem.

Enucleatio obiecti. Respondetur; quod cum talis inaequalitas non attineat ad principium, Quo, nec ad terminum formalem actionis, ac proinde nec spectetur ab agente, qua agens est formaliter, non praepediet quominus tale individuum ab alio minus perfecto secundum numericam conditionem efficiatur; praecipue accedente divina praemotione, quae complere potest causam secundam ad illam praestantiam, seu excessum materialem actionis, et termini.

Aliis oppositio, quod individuũ efficiat causam instrumentalĩs respectu inferioris. Nec ex hoc infertur, individuum imperfectius attingere effectum perfectiorem tanquam instrumentariũ principium; eo quod non sola virtute propria, sed adminiculo divinae praedeterminationis efficiat productum excellentius.

Obtunditur obiectio. Quia ibi intercedit supparitas in principio Quo generandi, et in termino formali actionis; ratio autem principalis, et instrumentarii agentis non spectatur penes terminum materialem, sed formalem.

Apta satisfacio pro nostra sententia. Deinde; quod sicut non contradicit rationi causae principalis, quod operetur ut mota; eo quod egeat divina praemotione contrahente illius indeterminationem ad tale individuum prae alio; adeo, ut tali praedeterminatione cessante, in actu non sit, ut tale individuum eliciat; ita nec adversabitur conceptui eiusdem principalis agentis, quod facultas exequens Dei, seu vis exequutiua eius ad extra, dum contrahit indeterminationem principii ad tale individuum actionis, etiam suppleat illud materiale inaequalitatis.

Alius modus dicendi prodilutione arg. ultimi. At, is, cui ista minus arrideant, respondere poterit; quod cum individua substantialia heterogeneicatem substantialem sibi vendicent; quid mirum quod in actu ea non sint ad aliorũ productionem, quae anteeant illorum substantialem actualitatem; ob quam etiã rationem gradus secundum intensione heterogenei, et absimiles non praestant ad efficiendam formam perfectioris intensionis.

Dici potest, quod valeat individuum ad generanda aequalia, et inferiora, non tamen praecellentiora. Quare dici poterit; quod individua ea tantum producere valebunt, quae inferiora sunt secundum numericam actualitatem; et quae paria; nõ vero quae fuperiors.

Nec instantia illa de individuationibus primo diuersis multum facelsit negotii; asseri enim valet aequalitas inter individua primo diuersa; sicut et paritatem perfectionis inter differentias specificas intercedere posse ostendimus, in controversia 9. de Visione Dei. distinct. 3 subdistin 1.art. 2. num. 15. Ubi ex Basolio tale pronuntiatum transcripsimus. Non apparet impossibilitas, cur non possent esse aequales duae differentiae individuales sub eadem specie licet sint alterius rationis, sicut etiã dicetur de differentiis specificis.

Ad instantia de generatione B. Virginis ex parentibus non adaequantibus perfectionẽ individualẽ Virginis. Illa vero obiectio de praestantia individuali Virginis, etiam dilui videtur; eo quod speciali Dei prouidentia a parentibus non exaequantibus purissimi foetus individualem nobilitatem generata sit.

Iudiciũ Authoris, de hoc duplici modo sentiendi. Sed quia in bona philosophia ad miracula (quoad fieri possit,) recurrendum non est; ideo aestimo probabiliorem primum modum dicendi, qui asseuerat, quodlibet substantiale individuum praehabere intra eminentiam suam caetera cuncta individua eiusdem speciei; eo quod suppetat aequalitas in principio Quo generandi, et in termino formali generationis, ad quem non attinet individuatio; alias, ut ostedimus, nulla generatio esset actio uniuoca. Deinde; quod hic modus dicendi est magis conformis menti Scoti: qui absolute loquutus nulla distinctione usus est in magis, aut minus perfectis individuis, sed uniuersaliter docuit; quod electi generati a parentibus reprobis, generarentur ab aliis electis durante statu innocentiae: et quod identitas secundum speciem in agente aequiualet identitati numerali.

70 Caeterum, quia Petrus Hurtadus, disp. 2. de Anima. sect. 7. subsect. 5. §. 94. non leui contentione inuehitur in substantialem individuorum inaequalitate; e re erit illius oppositiones prosternere.

Sic igitur arguit; quia gradus specificae constitutionis in individuis referunt aequalitatem quidditatiuām; at hi ante intellectum non dissident ab haecceitatibus, sive rationibus individualibus, ut in communi Thomistarum schola constitutum est; implicat igitur quod haecceitates sustineant substantialem inaequalitatem, cum aequalitas, et inaequalitas priuatiue opponantur, ut positio formae, et non esse illius.

Inaequalitas enim nil aliud exprimit quam negationem quantitatis virtutis adaequantis actualitatem sive perfectionem alterius; sed implicat positionem formae, et non esse eius, in eadem entitatem coëxistentata: ergo supparsitate praedicati specifici, non repugnare non poterit inaequalitas in gradu essendi individuali.

Nec expedite iret obuïa huiusmodi oppositioni; qui affereret, solam virtualem distinctionem, sive eam, quae ratiocinatae rationis vocitatur (qualis intercedit inter gradum essendi specificum et numericum) praestare posse ad inferēda shuiusmodi habitudines aequalitatis, et inaequalitatis, respectu diuersarum formalitatum.

Quia quidquid uni formalitati congruit reduplicatiue; id convenit alteri formalitati materialiter, et identice: Sicut ratio vitae, quae formaliter cohaeret appetitioni supernaturali per habitudinem ad principium viuum, et intraneum; etiam convenit supernaturalitati talis actus materialiter, et per identitatem cum praedicato vitalitatis.

Atqui negatio quantitatis virtutis, quam formaliter imbibit inaequalitas, nec materialiter, vel per identitatem congruere valet positioni quantitatis virtualis, quam refert aequalitas, vel e contra; alias formae, et non esse illius in identicam coniunctionem convenire possent; ergo si duo individua inferūt habitudinē aequalitatis ratione praedicati specifici, implicat quod importēt inaequalitatem ob gradu essendi numericum.

Sed praedicta doctrina nullo negotio corruit; nam praeterquam quod supponit falsum in sententia Scoti, nimirum gradus specificos, et individuales sola ratione secerni, cum metaphysica discretione ex natura rei dissideāt: adhuc admissa sola distinctione virtuali praedicati specifici, et rationis individualis, praedicta Hurtadi oppositio conuellitur.

Falsum enim praemittit, nimirum, respectum inaequalitatis in negatiuo positum iri; cum aequalitas, et inaequalitas sint reales habitudines exposcentes positiua substrata. Fundamentum ergo relationis inaequalitatis non est negatio quantitatis virtutis, sed positio talis gradus essendi, qui eo formaliter, quo ut suae constitutionis sive rationis quidditatiuus nactus est talem quantitatem virtutis, (nulla alia negatione expectata,) infert habitudinem imparilitatis ad aliam quantitatem virtualem, quae exuperat quantitatem illius. Unde, licet talem minorem quantitatem virtutis necessario comitetur negatio quantitatis exuperantis illam, praedicta tamen negatio non est fundamentum relationis inaequalitatis; alias inaequalitas non esset habitudo realis, sed rationis contra communem sententiam; apud quam nulla negatio est substratum illatiuum formae realis positiuae, qualis est relatio.

Deinde; quod sicut apud commune Thomistarum placitum, quod tutatur Hurtadus, sola discretio virtualis, quae intercedit inter gradum essendi genericum, et specificum, obtinet, ut gradus animalitatis inferat relationem identitatis, aequalitatis, sive convenientiae essentialis, inter hominem, et equum, et gradus rationalitatis habitudinem essentialis disconuenientiae et inaequalitatis; quidni ergo sola virtualis discretio inter rationes specificas, et individuales conferat ad inferendam realem, et positiuam habitudine aequalitatis inter individua, ut important praedicata quidditatiua; et ad emanationem realis et positiuae habitudinis inaequalitatis, ut exprimūt rationes individuales?

Satisfactio ad fundamenta Vazquez circa determinationem causae secundae ad hoc individuum, praemissa tali circumstantiarum coitione, ubi asseritur physica naturae potestas ad producendum corruptum.

71 AD Argumenta secundi modi dicendi de indeterminatione ex parte causae; quatenus causa secunda hic, et nunc, et sub qualibet temporis, loci, et caeterarum circumstantiarum compositione, asseritur indeterminata ad effectionem huius individui prae alio; ac proinde egens effectiva contractione, et praemotione causae primae: respōdetur.

Ad primum fundamentum Vazquez contendentis, quod si causa hic, et nunc, esset indeterminata ad hoc individuum prae alio; sequeretur, quod etiam esset ab intrinseco valens ad producendum individuum, quod corruptum est; ac proinde et resurrectio esset possibilis ex viribus naturae.

Respondeo cum Scoto, in 4. sent. dist. 43. q. 3. ubi inquirit. Utrum natura possit esse causa activa resurrectionis? ubi §. de secundo articulo principali sub n. marg. 19. inquit.

» Prima conclusio probatur; quia si tertia opinio in praecedenti artic. sit vera, quandocunque materia tota eadem approximatur agenti eide sine impedimētis, potest idem reducere.

Nec tantum eidem agenti numero, sed eidem secundum speciem; quia identitas secundū speciem in agente aequiualet identitati numerali.

Probatio; si in isto instanti, hic ignis ex illo ligno generat ignem hunc; et si in eodem instanti, ille alius ignis esset approximatus eidem ligno, generaret eundem ignem. Sed possibile est, totam materiam, ex qua formabatur corpus istud alias in generatione naturali, esse iterum sub forma seminis, et menstrui in alia matrice; sicut probatur per dictum Gregorii Moralium. 4. et ponitur libr. 2. dist. 20. quaestione. 2. ergo tunc in alia matrice formaretur idem corpus mixtum.

72 Secunda conclusio est mihi certior; quia ista dependet ex quibusdā, si opinio tertia dicta sit vera.

Illam secundam probo; quia tota natura activa est alligata cuidam ordini formarum in transmutatione, ita quod tota natura non posset immediate post acetum inducere vinum: solus autē Deus in agendo non limitatur ad illum ordinem, et maxime est ille ordo necessarius respectu agentis naturalis, quando proceditur ab imperfecto ad perfectū; quia illud non potest pluribus, seu paucioribus modis produci.

Nunc autem mixtum istud est perfectum inter illa corruptibilia, et ideo ad ipsum determinatur magnus ordo in formis praeuius secundum ordinem naturalem, ut pote seminis, sanguinis, et carnis, etc.

Nunc autem tales formae non praecedent illam formationem corporis eo modo, quo tunc reparabitur; quia subito reparabitur de cineribus, vel pulueribus, vel aliis, in quibus fuerat prius resolutum; ergo tota natura creata non poterit reparare illud corpus eodem modo, quo tunc reparabitur.

Ubi duo constituit Scotus. Primum; quod data unitate numerica materiae, esto quod intercedat pluralitas agentium eiusdem speciei poterit idem effectus numero generari;quod diserte tradit illis verbis. Identitas secundum speciem in agente aequivalet identitati numerali. Ubi repetit, firmatque eam doctrinam de praecontinentia eiusdem numero effectus in pluribus causis eiusdem speciei, quam de mente Gregorii Magni tradiderat, in 2 sentent. distin. 20. quaestion. 2. et nos transcripsimus, sub numer. 48.

Alterum; quod ex praedictis non sequitur, quod resurrectio generalis hominum in fine mundi asseri queat esse ex naturae viribus. Quia quamuis naturae suppetant vires ad reproducendum eumdem numero effectum; non tamen ad reproductionem ita miraculosam, qua subito natura humana reparabitur de cineribus, vel pulueribus, absque coitione maris, et foeminae, et puerperio.

Scotum explicat Guilielmus Rubionus, in 2. sentent. dist. 34. quaest. 2. § Sunt hic duo dubia. Ubi mira eruditione arcanam Scoti doctrinam de hac re elucidat, ut non modo se verum Scoti sectatorem exhibeat, sed auditorem: sic igitur habet loco citato.

Ista potest ratio assignari quare eadem res corrupta non potest naturaliter reparari: videlicet quia nulla causa secunda potest agere, nisi ad effectum, ad quem est a causa prima determinata; primo autem causa non determinat secundam, nec coagere ipsi statuit ad aliquem effectum corruptum eūdem numero reparandum.

Cum enim ignis iste corruptus non magis sit nihil, nec impossibilis, postquam corruptus, quam fuerat antequam esset ab alio igne productus; per consequens, quod tunc produci naturaliter potuerit, et non modo, hoc non videtur posse esse ex alio, quam ex prima causa nolente coagere secundae ad eumdem numero effectum, nisi semel.

Scotum etiam sequitur Pet. Hurtadus in sua physica. disp. 10. de causis prima. sect. 4. § 78.

75 Quando vero urges pro Vazquez; quoniam causa secunda esset ab intrinseco potens ad reproducendum effectum; non posset Deus ex munere causae primae nō praesto fuisse huic potentiae ad expediendum ad talem reproductionem; alias inferretur vis causae secundae.

Respondetur; quod sicut ab omnibus authoribus, nemine dempto, asseritur naturalis potentia passiva in materia ad formas post illarum separationem; cum tamen compositio huiusmodi formarum ad materiam viribus naturae impossibilis astruatur. Ita nec repugnat vis activa naturalis ad producendum corruptum, quamuis haec potentia nunquam reducatur ad actum; eo quod causa prima, de cuius munere, et functione venit, ut secundam causam ad tale individuum actionis praemoveat, et contrahat nunquam ad idem individuum reproducendum praedeterminet, sed ad diuersa elicienda: eo quod inexhaustam divinae bonitatis diffusionem magis demonstret nova individuorum multiplicatio, qua repetita, vel iterata eorum reproductio. Sic Hurtadus loco citato, sequens Guilielmum Rubionum de quo in art. sequenti sub numer. marg n. 51. et 52. licet non citet Rubionum Hurtadus.

Illud vero restat expendendum, quod pro placito Vazquii, et Dolani videtur facessere; quod nimirum unitas loci, et temporis determinent principium, et illud contrahant ad unitatem numericam huius actionis prae alia.

Id enim insinuare videntur illa verba Scoti transcripta, sub num. 71. Si in isto instanti, hic ignis ex illo ligno generat gnem hunc, et si in eodem instanti, hic alius ignis esset approximatus eidem ligno, generaret eumdem ignem. Ubi semel atque iterum exposcere apparet Scotus unitatem instantis, pro unitate numerica ignis producendi.

Sed mens Scoti esse non potuit, quod unitas instantis exigatur ad unitatem numericam effectus; cum apud Scotum; unitas numerica agentis non requiratur ad unitatem numericam effectus, et sit certo certius, et evidentissimum, magis exposci unitatem numericam agentis, et magis conducere ad effectionem huius individui, qua circumstantias omnino extrinsecae loci, et temporis. Dedit tamen id adversariis Scotus, ut supposita identitate extrinsecae circumstantiae temporis, et quali ab ea expeditus, magis urgeret aduersarios exigentes unitatem numericam agentis ad unitatem numericam effectus.

Quod aperte constat ex contextu eiusdem quaest. 3. §. Quantum ad istum articulum respondeo. sub num. margin. 12. ubi vel sic ostendit, quod insit potestas naturae ad producendum effectum corruptum, quatenus accidat effectui, (salua conditione numerica eius,) in praesenti, aut praeterita extensione temporis produci; proposito exemplo radii erumpentis ex corpore luminoso, et absque ulla additione physica, vel accretione intensiua, per unam horam conservati. Sicut enim radius, ut productus per actionem conservatiuam in ultimo instanti illius horae, non pendet, quantum ad identitatem numericam talis radii, a coexistentia talis radii, et compositione praesentiali eiusdem cum extensione successiuae temporis extrinseci primi mobilis mensurantis per integrae horae decursum; (siquidem esset idemmet radius physice immutatus quamuis in solo ultimo instanti horae productus fuisset, nec successiue compositus durationi extrinsecae, per unam horam,) ita nec conducit ad unitatem numericam radii, quod huic, vel illi mensurae extrinsecae temporis componatur per coexistentiam, vel respondeat. Unde etiam efficitur, ut post corruptionem iterum naturaliter reproduci queat; cum nec magis distet a nihilo post corruptionem, quam ante productionem; et a ratione intrinseca non magis vendicet coexistere illi instanti extrinseco quam alteri; accipe verba Scoti, quae in numer. 75. praesentis artic. integre transcribimus.

Cum non dependeat illa identitas radii in secundo instanti ad se ipsum in primo instanti, vel ab existentia eius in tempore intermedio; quia sine illa existentia posset idem numero fuisse productum etc.

Enervantur obiecta contra sententiam Scoti de virtute naturae ad producendum corruptum.

74 Verum contra naturalem potestatem reproducendi productum oppones ex Scoto contra propriam sententiam obiiciente in praecitata distinction. 43. quaestion. 3. §. Praeterea rationes quatuor ponuntur. sub numer. 8. ubi ait.

Praeterea, non posset redire idem, nisi ad ipsum esset eadem potentia; sed hoc falsum est, quia aut eadem potentia semper manens; aut de novo reducta. Non primo modo; quia potentia corrumpitur in aduentu formae; et per consequens post primam reductionem ad actum non manet eadem potentia. Nec secundo modo; quia sicut forma succedit alia priuatio, quam quae praecessit eam; ita forma resoluitur in aliam potentiam, si in aliquam resoluitur.

Probatur etiam simul quod neutro modo: quia ad praeteritum non est potentia; haec forma est praeterita.

Ubi mens Scoti eo it, quod sicut distincta numero est ea priuatio formae, quae consequitur potentiam post corruptionem formae, ab ea priuatione formae, quae afficiebatur potentiam ante formae productionem (ubi apud Scotum potentiam ad formam non manere, adueniente forma, nil aliud est quam tolli a substrato carentiam formae) ita et ipsa forma distincta numero esse debet; cum unitas priuationis accipiatur ab unitate formae, cuius est non esse; igitur post corruptionem formae non datur potestas in agente ad eandem numero formam.

Deinde; quod ad praeteritum nulla datur potentia; igitur non relinquitur in natura vis effectiva ad eandem numero formam eliciendam, quae iam praeterita est.

Quae obiectiones nullo negotio Scoti doctrina conuelluntur. Prima enim assumit id, quod illi ostendendum erat; nimirum esse distinctam numero priuationem formae ignis post corruptionem eius ab ea priuatione, quae in potentia praeextitit ante talis formae generationem.

Quia cum unitas priuationis petatur ab unitate formae; cuius est non esse; sicut eandem numero formam intra eiusdem potentiae eminentiam ante productionem formae, et post corruptionem formae, cum Scoto asseueramus; ita et illius priuationis numericam unitatem non sustinere non possumus: unde quasi reuiuiscit idem nihilum formae, forma corrupta, quod praeexistebat ante formae productionem.

Secunda etiam oppositio nihil obtinet; quia ut optime demonstrat Scotus, quando potentiae inesse vim ad eliciendam formam corruptam astruimus, tunc talem facultatem potentiae suppetere ad formam, ut praeteritam, non intendimus, sed ut futuram; sic igitur habet Scotus loco citato n. 18.

Cum arguitur contra utrumque membrum quod potentia non est ad praeteritum; verum est, ut est praeteritum. Unde non est proprie potentia, ut illud, quod fuit, non fuerit; sed potentia est ad illud, quod fuit praeteritum, inquantum tamen ipsum potest esse futurum.

75 Cum enim res (ut supra sub n. 58 et 73. aperuimus,) per suam essentiam non componatur tali durationi temporis, sed omnino a se potentialis, et indeterminata sit, ut tali successioni temporis coexsistat; adeo ut egeat forma successiuae coexsistentiae, seu praesentialitatis realiter modaliter distinctae, a qua contrahatur ut tali temporis mensura coniugatur, et non alteri: accedit inde, ut eadem omnino forma numero propter diuersam compositionem ad distinctum temporis decursum, entis praeteriti, et futuri, denominationes sustinere possit.

Quod scite enucleat Scotus eadem dist. 43. q. 3. §. Quantum ad istum articulum respondeo sub num. marg. 12. ubi subdit.

Non apparet, quare non possit natura aliquid idem numero reducere; si enim ubi est continua actio agentis naturalis respectu producti, sicut est in Sole respectu radii, si ponatur in primo instanti producere radium, et in tempore habito conservare, in ultimo instanti (puta B) erit ibi idem radius; cum non dependeat illa identitas radii in secundo instanti ad se ipsum in primo instanti, vel ab existentia eius in tempore intermedio: quia sine illa existentia posset idem numero fuisse productum in eodem instanti. Sequitur ergo; quod illo esse intermedio destructo, posset idem esse in utroque extremo.

Ubi ideo contendit Scotus, inesse Soli vim naturalem ad reproductionem eiusdem radii in eodem subiecto; eo quod sicut salua identitate numerica radii Solaris, potest coexistere diuersis temporis decursibus, per diuersas formas intrinsecas coexsistentia, et praesentialitatis ad tempus, quae pertinent ad praedicamentum Quando; ita et illi non contradiceret, iuxta naturalis status existentiam; post corruptionem eius, distincta temporis extensione respondere, aut componi, ab ea, cui coexstitit in primo effluxu illius a Sole. Attamen, licet haec ita se habeant, nunquam idem numero effectus reproducitur; eo quod Deus nunquam ad eiusdem individui reproductionem praesto sit, et praemoveat causam secundam; quod ostendimus ex Guilielmo Rubiono transcripto sub num. marg. 72.

76 Ad secundum argumentum Vazquez; damus ingenue, quamlibet causam creatam praehabere intra eminentiam suam collectiue uniuersum coetum individuorum eiusdem speciei; non tamen ut collectiue uniuersam classim individuorum efficiat, sed ut ex illa indeterminata collectione alterum, aut alterum, diuisiue eliciat pro nutu divinae praedeterminationis contrahentis potentialitatem illius individui respectu totius collectionis individuorum. Nec enim repugnat limitationi principii finiti ut intra virtualitatem suam praehabeat innumeram individuorum multitudinem; sed quod haec potestas agendi reduci ad actum queat ad infinitos effectus collectiue; non ita ad infinitos diuisiue, seu ad tot, vel tot, ex infinitis, ex placito divinae praedeterminationis.

77 Ad ultim. arg. Vazquez; Respondetur, nullatenus perstringere sententiam Scoti, quae, salua libertate, non modo praemotionem Dei ad hoc individuum actionis pra alio, sed ad istam etiamspeciem prae alia, tutatur; imo ex necessitate divinae praemotionis ad tale individuum actionis necessitatem etiam eiusdem praemotionis ad talem speciem actus, haurit; quod et nos praestitimus supra in praesenti ar. a nu. 27. usque ad 29.

Articulus VI: Qualiter praesciantur a Deo actus pravi?

ARTICULUS VI

Qualiter praesciat Deus futura contingentia actuum prauorum?

SUMMARIUM.

Opinio Aureoli, et eorum, qui praedeterminationem Dei circa materialia actuum prauorum inficiantur. Num. 1.

Oppositiones Adversariorum contendentium, quod Deus determinetur a creatura ad materiale peccati; ubi refellitur Vazquius autumans, quod Deus non producat substratum peccati inquantum morale et liberum. Nu. 9.

Praecluduntur effugia; et urgentur rationes contra praedeterminationem actuum prauorum. Nu. 12.

Refellitur ea divinae innocentiae excusatio, de praedeterminatione ad materiale peccati ob recti finis intentionem. Num. 15.

Opponuntur testimonia Scoti, quae videntur improbare praemotionem Dei ad materialia actuum prauorum. Nu. 19.

Aureoli placitum afferentis; Deum non concurrere immediate ad materialia actuum prauorum. Nu. 24.

Defenditur Aureolus a nota improbata doctrina ex Bonauentura, Scoto, et Gregorio Ariminensi. Item et censura placiti Ladou. Dolani Capucini adhaerentis Aureolo. Num. 30.

Ostenditur contra Aureolum, Deum immediate concurrere ad materiale peccati; ubi expenduntur Scoti probationes, et reiiciuntur fundamenta Gregorii Ariminensis, quem sequitur Vazquius. Num. 32.

Litera Scoti ad veram sententiam firmandam. Num. 40.

Observationes in textum; ubi praedeterminationem substrahi malitiae moralis de mente Scoti necessario sustinendam; demonstramus. Nu. 43.

Basolii et Guilielmi de Rubione Auditoris Scoti testimonia pro promotione Dei ad materiale peccati, et potestalitate liberi arbitrii ad usum individuum actionis. No. 48.

Bonauenturam non abigere praedeterminationem concursiuam Dei ad materiale peccati, imo eam expresse tutari. Num. 56.

Rationes pro sententia Scoti. Nu. 58.

Implicare non solum in re, et physice, sed etiam per conceptionem nostram; quod voluntas divina contrahatur a voluntate creata pro concursu ad materiale peccati; contra Scotum et asseclas. Num. 61.

Quam causalitatem importet permissio peccati? Ad primam Aureoli oppositionem. Num. 64.

Cur Deus non sit causa peccati? ad secundam Aureoli oppositionem; ubi optimam Scoti, et Alensis rationem expendimus. Num. 68.

Quid de praedeterminatione ad materiale peccati censuerit Anselmus? et aliquid ex Basilio. Nu. 72.

Pro dilutione oppositarum rationum ostenditur; aut opinandum esse cum Aureolo, Deum non concurrere immediate ad materiale peccati; aut specialiter non perstringere assertores physicae praedeterminationis argumenta, quae nobis opponuntur. Nu. 75.

Respondetur ad fundamenta Recentiorum. Num. 79.

Pro elidendo cauillo Neotericorum ostendimus, Deum non excusari a causalitate peccati ob recti finis intentionem; ubi Adversarios adorimur ad hominem ex Alensi. Num. 87.

Expenduntur testimonia Scoti, quae opponuntur contra nostram sententiam. Num. 93.

Testimonia Maioris, et aliorum Asseclarum Scoti pro promotione Dei ad substratum peccati; et qualiter constet prioritas naturae inter praemotionem concursuam Dei, et operationem liberi arbitrii creati; de sensu Scoti. Nu. 97

*Infringuntur obiecta, Vazquii et aliorum contra nostram sententiam; ubi etiam expenditur ratio, cur stante praemotione non tributur Deo peccatū omissionis? Num. 101.

Excutiuntur oppositiones Card. Aureoli improbantis immediatum concursum Dei ad materiale peccati; et vindicatio eiusdem Aureoli a rigida Neotericorum censione; adiuncta etiā nobilium Theologorum corona, qui subscribunt Aureolo. Nu. 106.

Examen placiti Ambrosii Machini circa praedeterminationem Dei ad substratum peccati. Nu. 113.

1 Celebris sententia ea est quae negat praemotionem Dei circa materialia actuum prauorum; ita ut inde petat acriora fundamenta ad oppugnandam praedeterminationem, quae sit medium ex parte obiecti praescientiae futurorum; eoquod tale medium in praescientia prauorum actuum omnino explodendū iudicet. Quam doctrinam ex antiquis Theologis acutissime disertissimeque expendit Card. Aureolus; ea iudicii vi et pondere rationum, ut a iuratis physicae praedeterminationis hostibus nil ultra praestetur, quod e re sit, adversariofque premat.

At dum ea feneritate nos adoritur Aureolus, in aliud extremum prolapsus, iniciatus est; Deum cōcurrere immediate ad positionem entitate actus peccaminosi, et ut aestimo consequenter; quia adversariorum molitiones aut agunt, Deum non esse causam physicam immediatam actus pravi, aut nil proficiunt, ut ex dicendis constabit.

Aureolum, quatenus infectatur praedeterminationem actus praui, sequitur uniuersa Iesuitarum schola; Soarius Opuscul. 1. de Auxiliis. lib. 2. cap. 3. a n. 12. usque ad 20. Petrus Arrubal _1. parte. disput. 66. capit. 3._Valentinus de Herice 1. pars. tractat. 1. de Scientia Dei. disp. 6. cap. 3. praecipue numer. 40. Didacus Ruiz de Voluntate Dei, latissime a disp. 27. usque ad 45. itant vastum opus, quod de voluntate Dei cōscripsit, fere totū insinuat in cōfutatione praedeterminationis Dei ad materiale peccati. Quā praedeterminationē ad materiale peccati confutat Curiel 1. 2. q. 79. a. 2. dub. unico. §. a. cond. 2..

Et Iesuitis adhaerent authores non pauci, qui cum praedeterminatione in actibus bonis tutentur; sub pietatis specie, et religionis fuco, a doctrina cōsequentia deficiunt. Ita Zumel, quē refert et sequitur Machinus. 1. p. disp. 35. sect. 5.

Sed liber huius sententiae confirmationem ab Aureolo, ob eximiam argumentorum subtilitatem, exordir is quae tradit, in 1. sententiar. distinctio. 38. art. 1. §. Restat ergo nunc dicere. folio 875. Vaticanae editionis. ubi sic habet.

2 Illud non cognoscit Deus per determinationem suae voluntatis, respectu cuius non est determinatio suae voluntatis: sed manifestum est, quod voluntas divina non determinat creatam voluntatem ad peccandum; ergo dici non potest, quod cognoscendo determinationem suae voluntatis, cognoscat Deus, Iudam in tali nunc fore peccaturum.

Sed forte dicetur, quod licet Deus non determinet voluntatem ad peccandum, nihilominus permittit; et secundum hoc habet voluntatem permissionis, secundum quam novit, quod Iudas in tali instanti peccabit; eoquod ipse permittet.

Sed si ita dicatur, non valet; illud enim, quo posito, adhuc remanet effectus indeterminatus ad utramque partem contradictionis, quia passibile fieri, vel non fieri, non ducit per certitudinem, et determinate in alteram partem contradictionis; sed voluntate permissionis posita, adhuc remanet voluntas creata indeterminata, et peccatum posibile est fieri, vel non fieri. Non enim permissio determinat ad peccandum, sed exigitur ultra hoc determinatio voluntatis creatae, quae penitus remanet indeterminata, quantumcunque permittatur; ergo Deus non novit determinate peccatū futurū in tali nunc ex hoc, quod novit permissionē sua voluntatis.

Et confirmatur; quia causa, quae non ponit effectum determinate, non ducit certitudinaliter in cognitionem illius.

3 _Ulterius forte dicetur; quod in praedicto semper est aliqua positivum; videlicet actus substratus deformitati; licet ergo divina voluntas non determinet ad deformitatem peccati, determinat tamen ad actum substratum, cum sit aliquid positiuum.

Quod si ita dicatur, non valet; impossibile est enim quod aliquid determinet ad actum, quin determinet ad deformitatem inseparabilem ab illo actu; sed deformitas est inseparabilis ab illo actu numerali, in quo est; et omnino ab actu odii divini deformitas separari non potest; ergo si determinet Deus voluntatem creatam ad actum; determinabit, et ad deformitatem, ac peccatum.

Confirmatur; quia nec voluntas creata intendit deformitatem per se, sed delectationem, et id quod est positiuum in actu; nullus enim ad malum aspiciens operatur secundum Dionysium, imo displicet quod est actui annexa deformitas; et si posset, vellet peccator perfrui delectatione, et habere quidquid est positiuum in actu, exclusa deformitate. Et tamen hoc non obstante dicitur author peccati; propter quod est causa actus, quem deformitas necessario comitatur.

Quare si Deus determinaret voluntatem creatam ad talem actum, necessario esset author peccati; et iterum non deberet peccatori imputari, si determinetur ad huiusmodi actum positiuum a voluntate divina quae efficax est, et quae semper impletur.

4 Ulterius forte dicetur; quod Deus novit, quibus proposuit gratiam se daturum, et quibus non daturum; cognoscendo ergo hoc propositum, cognoscat quis peccabit; quia cui non dabit gratiam, qui vero habebit gratiam, non peccabit.

Quod si ita dicatur, non valet; quia contingit habentem gratiam peccare; et non habentem gratiam, aliquando non peccare.

5 Ulterius forte dicetur; quod licet per determinationem voluntatis Deus non possit mala cognoscere; potest tamen alia futura.

Sed nec etiam istud valet; tum, quia remanet nobis difficultas, quomodo novit actus liberi arbitrii, in quibus contingunt peccata? Tum, quia difficultas est generalis circa omnia futura; et aliquod novit in se, absque determinatione voluntatis; videtur, quod omnia possit etiam sic cognoscere.

Tum, quia licet aliquorum futurorum Deus sit author per suam voluntatem; non tamen est omnium. Unde non ideo, quia Deus praenouit futura, sunt; secundum Magistrum in praesenti dist.

Sic ergo demonstratiue concluditur cuilibet fideli; quod Deus non novit futura omnia per cognitionem nutuum suae voluntatis, et determinationis ipsius.

Hucusque Aureolus, ex cuius ultimo pronuntiato, quod sub numer. 5. transcribimus, habetur; manifeste deficere a consequentia doctrinae eos, qui cum futuris contingentibus determinatam veritatem ex hypothesi futuritionis denegent, praedeterminationẽque divinae voluntatis tanquam unicũ mediũ obiectivae determinationis recipiant, de futuris actuum prauorum aliter sentiunt; in praedeterminatione divinae voluntatis non praesciri, autumantes: eos enim evidenter reuincit Aureolus. Quia difficultas est generalis circa omnia futura, et si aliquot novit in se, absq; determinatione volũtatis; videtur, quod omnia possit etiã sic cognoscere.

Deinde ex illis Aureoli verbis; licet aliquorum futurorum Deus sit author per suam voluntatem, non tamen est omnium; satis aperte colligitur huius authoris opinatio, quam in 2. sentent. ex instituto stabiliuit; nimirum actus prauos pro materiali, vel quantum ad positiuam illorum entitatem, a Deo non effici.

6 Deinde, contra praedeterminationem actuum prauorum, sic agũt Adversarii Recentiores.

Primo; quia, ut liquet ex illo Iacobi cap. 1. Deus intentator malorum est, ipse autem neminem tentat, unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. plane deducitur, ut Deus asseri nequeat moralis causa pravae actionis, etiã materialiter acceptae, et ratione substrati obliquitatis peccaminosae.

Quia, ut quis habeatur moralis causa peccati, nõ exposcitur ut formaliter malitiã intendat; ut enim homo tenet alterum ad perpetrationẽ malitae non exigit, ex quod suggerat priuationē debitae rectitudinis, sed utilitatem, vel voluptatem ex turpi opere. Adde, quod concupiscentia etiā tentat voluntatem, quatenus eam allicit ad appetitionem boni delectabilis, non quaefita formali ratione malitiae, quae non percipitur a sensitiua, et materiali apprehensione, a qua concupiscibilis facultas dirigitur. Quare, sicut sensitiua, et materialis insinuatio obiecti tantum spectat bonum delectabile, nec percipit bonum, vel malum morale; ita ut concupiscentia asseratur tentare appetitum intellectualem, sat superque erit, si trahat ad boni sensibilis prosequutionem; non autem ad moralem deformitatem immediate inclinet.

Atqui, si Deus praedeterminet physice voluntatem creatam ad materialia actuum prauorum; etiam moraliter influeret in huiusmodi actus, quibus intrinsece composita est moralis deformitas: igitur Deus asseri posset tentator, et implantor hominis in perpetratione pravae actionis.

7 Quod ex oppositae sententiae principiis satis concinne produci videtur; quia sicut praedicti authores praedeterminationem cunctorum actuum creatae voluntatis petunt ab essentiali subordinatione causae secundae ad Deum; ita et consequenter fateri tenentur, Deū praedeterminate intellectum, et imaginatiuam ad omnes eas apprehensiones obiectorum turpium, ad quorum appetitionem daemonis uersutia, et calliditas instigat hominem. Ita ut imaginatiua nullam obiecti prohibiti propositione elicere queat, nisi a Deo ad huiusmodi effectionē praemoveatur et praedeterminetur; quantumuis daem phantasiam exagitet, et phantasmata coponat ad insinuationem actus inhonesti.

Igitur Deo adscribenda est tanquam praemoventi, et praedetermināti principio ea propositio obiecti prohibiti, quae allicit voluntatem ad assensum culpabilem; cū autem talis motio, imaginatiuae, quae excitat voluntatē ex parte obiecti, seu in genere causae finalis, sit moralis quaedam tractio et causalitas; fiet, ut Deus renuntiari debeat causa moralis tentans et pelliciens voluntatem ad lapsum.

Sicut enim Deus ea ratione adstruitur causa moralis honestae et piae operationis; quatenus immittit cogitationes et inspirationes indeliberatas, seu praedeterminat intellectū et voluntatem hominis ad motus primo primos sanctarū illuminationum, et inspirationum; qui ideo a nobis sine nobis fieri dicuntur, eo quod praemoveantur a Deo facultates vitales ad huiusmodi motionū supernaturalium productionem indeliberate, eo fine, ut mediis illis motibus, Deus a peccatore assensum sanctae operationis obtineat. Si Deus etiam praeuaricātium apprehensionum promotor et praedeterminator assueretur; quidni etiam causa moralis astrueretur, eiusmodi suggestiones eo fine excitās, et immittēs, ut accedente postea physica praemotione ad malum, peccator, tū morali, tū physicae illi motioni, nō assentiri nō ualeat?

8 Vigetur praeterea ratio ex daemonis tentatione; dum enim instigat peccatorem ad eliciendū actum odii Dei, nulla alia ratione se gerit, nisi applicando in imaginatiua talem phantasmatū compositionem, quae eliciat apprehensionem Dei ut truculēti, et infestissimi hostis; et exagitando appetitum sensitiuum, ut indeliberatos motus irae et rabiei adeat, ea contentione ut suggestioni peccator succumbens tādē deliberate Deum odio prosequatur; cū tamē daemonis vis nō progrediatur ultra ad immutādas immediate spirituales facultates intellectūs et voluntatis. Sed Deus, suppositis adversariorū principiis, ita complere videtur daemonis oppugnationem, ut expugnet hominē illiusque vires prosternat: tū praedeterminando imaginatiuam, et appetitum sensitiuum ad eliciendos actus illos indeliberatos, quos daemonis vires sine praemotione divina efficere nequeunt: tū praeterea, facultates rationales immediate praemovendo ad lapsum: igitur Deus debellationem peccatoris, quam diabolus fuggerit, ita efficaciter consumat, ut praecipuus hominis tentator, et humanae fragilitatis expugnator censendus sit. Oppositiones Adversariorum agentium, quod Deus determinetur a creatura ad materiale peccati; ubi refellitur Vazquius autumans, quod Deus non producat substratum peccati, qua est quid morale, et liberum.

9 Secundo arguitur; quia si Deus non apparet concursum ex se indeterminatum ad bonum, et malum; sed potius non a nostra malitia excitatus, sed ex munere, et functione causae primae contraheret suum cõcursum ad eliciendum actum legi divinae contrariũ, verbi gratia, odium Dei; fieret, ut vitari non posset in Deo, quod author peccati habeatur.

Quod aperitur adhibito exemplo hominis suggestione daemonis exagitati; qui antequam ruat in lapsum, supponitur cum indifferentia, et deliberata insinuatione obiecti ad utrumlibet, ut bonum, vel malum amplecti queat; ita ut nulla daemonis, quamuis acrior, et molestissima oppugnatio, extorquere assensum in malum queat, non praestituente seu praedefiniente Deo alteram partem contradictionis, vel adigente peccatorem ad lapsum. Ita ut non occurrat, quid Deus respondere posset iustae illi querimoniae peccatoris, quam suppositis adversariorum principiis attexit Soarius, loco citato, libr. 2. capit. 2. numer. 14.

Per Deum abfuit: ipse enim potuisset meam voluntatem ad dissentiendum determinare, et noluit, non mea culpa, sed sua voluntate; nam antequam ego quidquam peccarem, ipse ita decreuit, et fecit.

Vere etiam dicere posset, ipse me implanauit; nam ipse voluntatem meam determinauit, et fecit me facere: et nisi ipse talem voluntatem in me inchoasset, ego non potuissem incipere; nec postquam ipse me determinauit, vitare ego potui malitiam, quam cum tali actu coniunctam habui: re vera nihil occurrit quod tali homini responderi posset.

Et sub numer. margin. 17. sic in oppositam sententiam inuehitur praedictus author. Denique non video, quomodo illud verum sit; perditio tua ex te, tantummodo in me auxilium tuum Oseae 13. Expendantur, quaeso, primum exclusiua illa, (tantummodo.) Haec nam determinatio ad malam voluntatem, quantumuis addas pro materiali, est ne auxilium? Quis enim tale auxiliũ desideret? Si ergo a Deo tantummodo est auxiliũ; quomodo ab illo est haec praedeterminatio, et ab illo solo, et ex sola eius voluntate? Deinde ponderentur illa verba (perditio tua ex te) nam si vera est praedicta sentẽtia, quanti impugnamus magis est perditio nostra ex Deo, quam ex nobis, etc.

10 Praeterea premitur praedicta oppugnatio; quia in eo statu, in quo constituitur peccator diaboli actu impetitus; pro tota ea praesuppositione, in qua peccator adhuc nutans consensum tentationi non praebet. Sciscitor, an Deus tanquam prima causa aeque possit praedeterminare assensum in obiectum turpe, sicut et dissensum? Nequit negari haec indifferentia primae causae ad praebendum concursum ad utrumlibet, sicut nec asseri Catholice valet, voluntatem peccatoris pro toto eo tentationis decursu antequã expugnetur, non esse indifferentem, et proxime, moraliterque valentem ad bonum, vel malum; cum utrumlibet positum sit in manu consilii sui.

Si autem Deus non astruatur apparans concursum ad utrumlibet, nequiret voluntas creata afferi proximum et morale principium expeditum ad utrumlibet; igitur, data qualibet vehementi tentatione daemonis, integrũ est Deo, saluo munere, et functionibus primae causae, praestituere bona vel malam operationem hominis. Acproinde Deo tãquam motori et promotori primario adscribi debet lapsus hominis; non solũ quia eũ vitare valuit; sed quia tentationem expugnationemque daemonis consumare lubens praeordinauit cum ad bonum creatam voluntatẽ pręmouere potuisset.

Quare Sequitur quod Deus esset implanator hominis impii; cū Ecclesiastici. cap. 15. Quare contra praedictam opinionem militare videtur illud Ecclesiastici, cap. 15. Non dicas ille me implanavit, non enim necessarii sunt illi homines impii; cum ex adversariorum pronuntiatis inferri videatur, quod Deus sit implanator hominis, eum alliciens moraliter, et impellens physice in lapsum.

Occursus; quod Deus praedeterminet ad malum iuxta exigentiam liberi arbitrii. Si occurras; Deum praedeterminare ad malum iuxta exigentiam creatae voluntatis; eo quod non aeque in bonum, et malum propensa sit, sed potius ita in malum inclinata, ut expectare videatur concursum Dei, ut actum pravum eliciat.

Refellitur in voluntate ante primum peccatum mortale. Ut tale effugium praecludatur; procedat obiectio de primo peccato hominis nullam aliorum peccatorum molem praemittente, quae pravae consuetudinis pondere in alios lapsus trahat; verbi gratia, de primo lapsu Adami, et de primo peccato Angeli, ubi quaelibet dispositio, vel inclinatio in lapsum antecedens consensum non potuit esse culpabilis. Ac proinde tota radix illius peccaminosae obliquitatis videtur reducenda in merum absolutum Dei decretum non involvens conditionem cooperationis causae creatae; quod cum, pro nutu, dissensum praedecernere potuisset, assensum in malum praedeterminavit.

Premitur ratio, etiā data vehementi propensione in malum. Tum vel maxime; quia data illa maiori propensione in malum, per modum actus primi ante actualem consensum; si ad munus primae causae attineret praemovere voluntatem creatam ad malum iuxta vim istius inclinationis; fieret, ut quoties daemon valide impetens hominem, cum in tali statu constituit, ut in vehementi periculo lapsus agonizans, in assensum turpem magis propendeat; tunc ad functionem primae causae attineret praemovere, et consumare tentationem daemonis, et peccatorem, vel nutantem, in lapsum impellere; quod vel cogitare horret pia mens apud Soarium.

Arg. 3. quod Deus esset causa peccati, ut peccatum est, formaliter. 11 Arguitur tertio; quia si Deus, non expectata peccatoris transgressione, absolute determinaret assensum ad malum, nec ex parte sua offerret concursum indifferentem contrahendum tamen ab operatione peccatoris deficientis; nulla esset ratio, cur Deus in toto rigore causa peccans et deficiens renuntiari non debeat? Cum attingat quidquid physicum, et morale in actu peccaminoso efficiatur a voluntate deficiente.

Evasio ex doctrina Vasquezii; quod Deus non sit causa moralitatis in actu pravo. Nec enim placet Vazquez: t. 2. tomo 1. disput. 129. capit. 9. numer. 25. quod Deus ideo non est causa peccati, quia non producit moralitatem in actu pravo; eo quod tale praedicatum non sit quid intrinsecum in actu, sed extrinseca tantum denominatio conotans principium intrinsecum libere deficiens; non vero principium extrinsecum, qualis est Deus.

Confutatur Vazquius. Hoc enim non obstat; quia id quod est causa efficiens physica formae, a qua extrinseca denominatio trahitur, etiam est verum principium extrinsecae denominationis, quae ad talem formam accedit. Sed Deus causat, non influxu a se indeterminato, et indifferenti ad utrumlibet, sed contracto ad talem speciem actionis, quidquid physicum in actu considerari potest, ut est substratum illatiuum moralitatis; ergo etiam attingit secundario, et consequenter denominationem entis moralis, et liberi, quae ad talem substantiam actus, sub tali circumstantiarum compositione eliciti infallibiliter consequitur.

Qualiter efficiatur extrinseca denominatio consequens ad formam intrinsecam. Nec enim aliud emanationis genus extrinsecis denominationibus adscribi valet quam sequela quaedam, et accessio ad talem formam intrinsecam, quae vere physice, et primario efficiatur ab agente; sicut dexteritatis denominatio nullum aliud physicum principium agnoscit praeter motum localem, qui dum locatum sub tali ubi, et situ constituit, secundario, et consequenter denominat locatum dextrum, vel sinistrum; motus enim localis, quo animal accedit ad dexteram hominis, dum primo intendit animal in tali spatio locare, consequenter et secundario illud locatum denominat dextrum.

Sequitur quod Deus non esset principium moralitatis in actu recto. Deinde; quod si effectio praedicati moralitatis, vel libertatis in actu peccaminoso, Deo non adscribi posset, eo quod quid intrinsecu et physicū non sit, fieret etiam, ut Deus nec causa actus honesti esse valeret, eo quod bonitas moralis etiam praemittat praedicatum entis liberi in actu, quod referat habitudinem connotationis, non ad causam extrinsecam, qualis est Deus, sed ad principium intrinsecum. Ac proinde sequeretur; ut dum Vazquez Deum authorem peccaminosae obliquitatis vitare studet, eum etiam non principium rectae actionis, (qua moralem honestatem induit,) pronuntiare cogatur.

Praeterea, et efficacius; quia non exprimit maiorem vicinitatem cum principio intrinseco praedicatum moralitatis, et libertatis, quam praedicatum vitalitatis; ut omnibus perspicuum, et in confesso est. Atqui, licet actus importet vitalitatem per habitudinem ad principium intraneum; innegabile tamẽ est, praedicatum vitalitatis a Deo effici, cum sit gradus essendi realis, et intrinsecus: igitur, esto quod esse morale, et liberum exprimat conuorationem ad principium intraneum, id non praepediet quominus attingatur a Deo, si causalitas Dei attingat immediate quidquid a causa creata elicitur ut fundamentum talis extrinsecae denominationis.

Accedit pro libertate actus non solum a Deo elicita, sed perprius pendenti a prima causa quam a libero arbitrio creato, elegans Scoti testimonium ex 1. sentent. dist. 39. quaest. unica §. Ad aliud de tertia opinione. in fine quaestionis, sub numer. margin. 35. ubi habet ita.

Dico, quod contingentia non est tantum priuatio, vel defectus entitatis, sicut est deformitas in actu secundo, quae est peccatum; imo contingentia est modus positiuus entitatis, sicut necessitas est alius modus; et omne positiuum, quod est in effectu, principalius est a causa priore.

Et ideo non sicut deformitas est ipsius actus a causa secunda, et non a causa prima, ita est contingentia; imo contingentia perprius est a causa prima, quam secunda: propter quod nullum causatum esset formaliter contingens, nisi a prima causa contingenter causaretur; sicut ostensum est.

Ubi Scotus agit, praedicatum libertatis in actu humano, et morali no deferri soli causae secundae liberae, ut vult Vazquius; imo perprius primae, quam secundae. Sed ampliorem huius testimonii Scoti elucidatione subiicimus infra in hac controver. de Scientia Dei. distin. 3. de Scientia contingentium absolutorum. art. 4. num. margin. 5. et 8. qui textus recolendus est, ut potequi referet constantem Scoti mentem de praemotione concursiua Dei respectu omnis operationis creatae.

Modo tamen illud restat obseruandum circa ea verba. Contingentia est modus positiuus entitatis, sicut necessitas est alius modus: quod quando asserit Scotus contingentiam, seu indifferentiam, et libertatem in operatione liberi arbitrii esse modum operationis; ibi non accipit modum intrinsecum inquantum opponitur rei, vel formae entitatiuae, quae ut condistincta a modo, non identificatur realiter cum compositione eius ad hoc substratum. In quo sensu Scotus in Quodlibeto 3. §. Habemus ergo primum membrum, sub num. marg. 3. tenet, relationem non esse rem, sed modum; in qua etiam modi usurpatione, solam substantiam, quantitatem, et qualitatem, censuit esse res, relationem vero, et caetera alia praedicamenta esse modos: de quo presse disseruimus in art. praecedenti in digressione physica de potentialitate voluntatis ad tale individuum. num. margin. 61. ostendentes, actionem huic agenti compositam intrinsece, nec de absoluta Dei potentia esse componibilem alteri agenti; eo quod sit modus identificatus cum actuali cõpositione eius ad hoc agens.

Non igitur contingentia et libertas actus asseritur modus actus in ea usurpatione modi per suam essentiam substrato affixi; cum libertas, et necessitas in actu voluntatis, ut non semel ostendimus, non sint intrinseca praedicata, sed merae denominationes extrinsecae, quae accedunt actui, et recedunt, salua physica substantia eius; ut liquet in impulsu non libero voluntatis, ob defectum deliberationis, qui accedente deinde deliberatione rationis, continuatur libere absque ulla mutatione, et additione physica ex parte impulsus.

Vocatur ergo modus libertas, et contingentia actus, in ea modi acceptione, quae indicat non substantiam entis, sed circumstantiam rei, prout abstrabit a circumstantia intrinseca, vel extrinseca. De quo accipe Scoti testimonium loco citato, ex Quodlib. 3. nu. marg. 3.

Secundo modo accipit Boetius distinguendo rem contra modum rei; sicut loquitur libro de Trinitate. Patet (inquit) quae fit differentia praedicationum; quia aliae quidem quasi rem monstrant, aliae quasi circumstantiam rei; quia istae praedicantur sic; quod secundum se rem aliquam monstrant, illa vero, ut non esse, sed porius extrinsecus aliquid apponunt. Vult ergo distinguere rem contra circumstantiam; et sic secundum eum, sola tria genera, substantia, qualitas et quantitas, rem monstrant: alia vero rei circumstantias.

Addendum praeterea; quod licet contingentia inquantum accipitur pro libertate actus, et necessitas inquantum opposita libertati, sint modi extrinseci entis; attamen contingentia inquantum opposita necessitati in essendo, et ut importat vertibilitatem in nihilum, seu potentiam logicam ad non essendum, non est modus extrinsecus naturae creatae, sed modus intrinsecus transcendens quidditatem entis creati, iuxta eam modi usurpationem, quae sonat praedicatum imbibitum in quidditate rei. Qualiter infinitas est modus Deitatis apud Scotum; et finitas est modus entis participati transcendens quantitatem virtutis, vel perfectionis eius. De quo vide, quae exarauimus supra, in controversia 2. de Unitate Dei. in appendice de dist. entis. art. 3. de distinct. modali, et quadditate modi. num. margin. 5. His pro expugnatione modi dicendi Vazquez praemissis; caeterorum adversariorum molitiones contra praemotionem Dei ad materiale peccati prosequamur.

12 Arguidur quarto; si Deus, non expectato nostro lapsu, adiret absolutum propositum determinate efficiendi actum legi divinae contrarium, verbi gratia, odium Dei; teneretur peccator taliter assentiri divinae illi praemotioni, ut absque lethali crimine attentationis violandi divinam omnipotentiam, nequeat se ab odio Dei cohibere.

Quae oppositio, ut magis adversarios perstringat, supponit; aliquem per divinam reuelationem callere absolutam Dei decretum de praedeterminanda voluntate Hominis ad talem actum prauum, verbi gratia, ad odium Dei. Tunc, vel ille tenebitur aliquid contra absolutum Dei propositum non involvens conditionem coöperationis causae creatae moliri; quod esset violationem divinae omnipotentiae attentare; vel teneretur Deum odio prosequi.

Cōfirmatur; quia hucufque ab adversariis tradita ratio non est, imo nec reddi potest, cur Deus nequeat esse causa moralis actus praui materialiter accepti, seu quatenus est substratum malitiae moralis, si Deus astruatur praemotor, et praedeterminātor physicus cuiuslibet actus praui, quoad omnem rationem positiuam eius? Si enim non occurrit absurdam in hoc, quod Deus non a nostra malicia quasi excitatus, et motus, sed pro solo suae voluntatis statuto, praestituat ante creatae voluntatis consensum effectionem actus turpis; quidni motus indeliberatos in intellectu, et voluntate peccatoris eliciat eo fine, ut peccator suauius, et liberius consentiat in obiectum turpe? Sed primum de causalitate morali Dei circa materialia actuum prauorum, etiam non intenta ratione formali malitiae, absque graui nota erroris asseri non valet; igitur nec defendi potest talis praedeterminatio physica, quae a Deo praestetur.

13 Caeterum; nec satisfacere videtur praedictis obiectionibus illa satis veriata Theologorum responsio; quod Deus eadem ratione se gerit quando praedeterminat, et praemovet ad actum odii, ac se haberet in illa hypothesi, in qua eundem actum odii Dei, (quem non in actione, sed in qualitate vitali essentialiter positum esse, non semel docuimus,) se solo sine cooperatione causae creatae efficeret; et eidem voluntati componeret. Sed ob productionem huiusmodi qualitatis Deus author peccati censeri non deberet, quamvis vi compositionis talis formae ad creatam voluntatem, creata voluntas Deum odio prosequeretur: igitur nec de facto, quando, cooperante voluntate, Deus influit in huiusmodi actum.

Hypothesim de producibilitate actus odii Dei, quae a prima causa absque concursu causae secundae praestetur; explodit Didacus Ruiz, tomo de voluntate Dei, disput. 27. section. 7. num. 21. quamuis qualitates vitales caeteras a Deo sine concursu facultatis vivae elici possent.

Sed immerito et contra communem antiquorum Theologorum sententiam; licet enim Authores aliquot sustineant, esse implicatoriam productionem qualitatis vitalis absque influxu potentiae; attamen caeteras qualitates vivas a Deo solo producibiles aestimare, et formam odii Dei tantum improducibilem renuntiare, videtur voluntarium pronuntiatum.

Nec enim probabilis occurrit ratio, cur admissa possibili productione caeterarum qualitatum impulsivarum a solo Deo, absque facultatis vitalis concursu, eam virtutem inficiemur in Deo circa materialia pravorum actuum, ad quorum effectionem absque iniuria suae supremae sanctitatis concurrit non contractus a praescientia absoluta exercitae cooperationis liberi arbitrii deficientis; cum talis contracta operatio liberi arbitrii non prodiens a determinata Dei voluntate, sit inintelligibilis, et implicatoria, ut in hoc articulo evidenter ostendimus.

Deinde; quod licet plures Theologi tutentur, actum volitionis a Deo absque effectivo influxu voluntatis productum non posse constituere voluntatem in esse vitaliter prosequentis obiectum; communior tamen sententia Thomistarum autumat; qualitatem vivam (ut pote quae immediate, et per suam essentiam a facultate vitali non pendeat) a Deo effici posse absque vitalis potentiae cooperatione; esto quod id impossibile de actione seu influxu vitali asseverent.

Quare; supposita producibilitate actus odii Dei, rem enucleat Ferrariensis; quem transcribo, ut vel liquido constet quam apertus fuerit physicae praemotionis Dei ad materialia actuum pravorum assertor; propter Iesuitas quosdam Authores, qui huiusmodi praemotionem, non antiquorum Theologorum pronuntiatum, sed novam recentiorum Thomistarum excogitationem asseverant. Sic igitur habet libr. 3. contra gentes capit. 71. §. Aduerte, quod ex ista responsione. ubi subdit.

Sed occurrit unum dubium. Nam movens causam secundam ad actionem, quam semper, et inseparabiliter concomitatur defectus, et malum; videtur non solum esse causa bonitatis actionis, sed etiam malitiae concomitantis; unde ut habetur ex 2. Physic. quod pro maiori parte euenit, non dicitur esse praeter intentionem.

Sed sunt aliquae operationes humanae habentes semper annexam malitiam, puta odium Dei; ergo si Deus est causa entitatis actionis, oportet dicere quod etiã sit causa malitiae et deformitatis coniunctae; et sic non refertur illa operatio, inquantum deficiens est, solum in causam proximam deficientem.

Respondetur ex doctrina Sancti Thomae; quod malitiam consequi inseparabiliter actum aliquem, dupliciter potest intelligi; uno modo ut consequatur ipsum absolute consideratum secundum entitatem suam: alio modo ut consequatur ipsum secundum quod a tali agente, puta a libero arbitrio, procedit.

Primo modo nulla deformitas peccati, concomitatur aliquem actum; quia si essentia illius actus odiendi Deum producti a libero arbitrio creaturae, a solo Deo produceretur, non esset malus actus, et deformis; quia non male fieret. Licet enim ille actus non possit ab homine sine deformitate procedere, quia nunquam ab ipso procedit nisi inquantum discrepat a sua regula; potest tamen agens primum movere causam ad agendum entitatem actionis, et non agere ad deformitatem. Verum, in hoc displicet Ferrariesis; quod iudicat, per formam actus odii Dei, absque effectivo concursu facultatis vitalis, non posse constitui in esse Deum odio habentis; sic enim subiicit.

Ad hoc ut aliquit per actum odii dicatur alium habere odio, non sufficit quod essentia illius actus sit ab illo immediate causata; sed requiritur quod sit operatio ab ipsius voluntate deficiente immediate elicita;etc.

Quod late expugnatum praemittimus, in controu. 9. generali de Visione Dei: dist. 3. subdist. 1. ar. 1. praecipue a n. 46. usque ad 49.

Quare melius sic rem expendit Aureolus in 2. sen. dist. 38. q. 1. ar. 2. §. respondeo; in quolibet peccato actuali sunt tria. ubi ait.

Ad propositum dico; quod absolute de potentia, posset Deus ponere in voluntate mea odium sui; ita quod actus ille esset virtute divina in voluntate mea, et esset malum, et defectus voluntatis; non tamen esset peccatum nec culpa.

Primum probo; quia esset disconueniens voluntati; malum est autem coniunctio disconuenientis, ut patet supra.

Secundum; quod non peccatum, probo. Quia peccatum dicitur in ordine ad agens, voluntas autem non se haberet ibi active, sed passivie; ergo respectu voluntatis non esset ibi peccatum.

Quia culpa connotat dominium in agente respectu actus voluntatis; voluntas autem tunc necessitaretur a Deo ad actum istum: ergo non esset culpa voluntatis, nec imputabilis ei. Nec est inconueniens, quod Deus ponat in voluntate absolutum quodcunque sine imputabilitate.

Ubi egregie docet Aureolus, qua ratione, esto quod voluntas creata Deum odio prosequeretur per forma a Deo immissam absque ullo influxu potentiae, non peccaret in illa hypothesi; quod et nos serio aperuimus loco citato.

Sed adhuc ex illis, quae inibi obseruauimus, sequens instruitur oppositio contra assertores physicae praedeterminationis substratorum malitiae moralis. Quia, ut liquet ex his, quae ibi stabiliuimus; data immissione formae vitalis absque eo quod potentia influeret in primam effectionem talis formae si tamen postea voluntas effective concurreret ad conservationem huiusmodi qualitatis cum deliberatione, et usu rationis, re vera voluntas creata peccaret. Sed potiori iure adscribi debet Deo praedeterminanti voluntatem ad actum odii deformitas inseparabiliter tali actui connexa; quam deferri posset creatae voluntati, non primo efficienti talem actum, sed deliberate tatum conservanti formam odii a Deo immissam; ergo.

Deinde vel sic urgeo rationem in illa hypothesi quod liberum arbitrium eliceret actum odii Dei; et data libera productione talis actus peccaminosi, necessitaretur a Deo ad continuationem talis actus praui. Necessitari enim posset liberum arbitrium iuxta nostra principia, si Deus immitteret qualitatem aliquam de specie potentiae, quae affigeret liberum arbitrium ad unum in actu primo; vel per potentiam suam specialiter compositam in ratione principii particularis suppleret vim effectivam illius qualitatis, et determinaret liberum arbitrium ad unum in actu primo; ita ut non componatur potentia Dei cum libero arbitrio ad utrumlibet in actu primo, sed determinate ad unum in actu primo.

In hac igitur hypothesi, in qua liberum arbitrium necessitaretur ad continuationem actus praui a voluntate creata libere eliciti; non peccaret liberum arbitrium in continuatione illius actus, quia necessitaretur a Deo ad talem continuationem. Atqui non minus affigeretur ad continuandum materiale peccati, in illa suppositione, quam de facto adigitur ad primam effectionem eius a praedeterminatione, per absolutum propositum voluntatis divinae: igitur nec de facto peccat liberum arbitrium praedeterminatu per decretum absolutum et efficax.

Tum etiam; quia non aliter se gereret liberum arbitrium ex parte effectus in illa suppositione; seu non aliter se haberet liberi arbitrii cooperatio, nec esset magis affixa ad unam partem contradictionis, quam existit de facto quando asseritur voluntas praedeterminari libere a Deo ad continuationem actus praui; igitur nec ex partete decreti componentis potentiam Dei cum libero arbitrio intereffet aliqua absimilitudo; cum implicet disparitas decretorum divinae voluntatis, quin illis refpõdeat diuersa mutatio ex parte effectus.

Vel a contrario sic produco rationem; si esset contra essentialem sanctitatem, et innocentiam Dei, quod necessitaret liberum arbitrium ad continuationem actus praui, quia renũtiaretur author, et causa peccati; ita a fortiori contradicit fupremae puritati naturae divinae, quod Deus non excitatus a praescientia liberi arbitrii actu deficientis, contrahat efficaciter liberũ arbitrium ad lapsum.

14 Nec etiam aliquid praestat illa folutio, quam innuit Scotus, in 2. sent.dist.37.q.2.§.ad folutionẽ iftorũ obiectorum.nu.marg.14. ubi eo Deum causam peccati vitare fatagit; quo illum non fubditum legi autumet; sic enim habet.

Ita igitur si ad velle voluntatis creatae concurrant duae voluntates, scilicet voluntas creata, et divina, potest esse defectus in ipso velle ex defectu alterius causae; et hoc quia ista causa posset rectitudinẽ dare actui, quã tenetur dare, et tamen nõ dat: alia autem licet nõ teneatur eã dare, tamen quantũ est ex fe daret, si voluntas creata cooperaretur.

Talis enim doctrina nodum non dirimit, imo Sectariis anfam lapsus praebuiffe videtur; ut constat ex Thefauro Catholico Iodoci Coccii. tomo 2.lib. 2. de peccato hominis. art. 1. ubi introducit Zuinglium ita in essentialem Dei sanctitatem blafphemantem.

Impullit Deus ut occideret, et qui impellit, agit fine omni criminis fufpicione; non est enim sub lege. Unum idemque facinus, puta adulterium, aut homicidium, quantũ Dei est, authoris, motoris, impolforis opus est, crimen non est; quantum autem est hominis, crimen ac foedus est.

Quare; nec Scotus in praedicta folutione pede figit; nec Deum eo praecise non peccati causam asseuerat; quo non subiiciatur legi. Unde subdit. §.ex isto respondetur ad obiectiones sub num. marg. 16.

Sed tunc est dubium, quantum ad principalem quaestionem; licet enim faluetur quod peccatum non adfcribatur Deo sicut causa, sed voluntati creatae; non tamen ostendit, quod Deus non possit esse causa prima deficiendi.

Ubi mens Scoti eo tendere videtur; quod licet ex hoc, quod Deus non fubiiciatur legi, inferatur Deum agere non posse contra legem coactiuam superioris; non tamẽ ostenditur, cur non fit prima ratio deficiendi respectu causae creatae, si praemoveat ad substratum malitiae moralis?

Refellitur ea Divinae innocentiae excufatio circa praedeterminationem ad materiale peccati, ob recti finis intentionem.

15 Verum enim vero; nec magis euacuat difficultatem altera responsio; quae Deum a causalitate, et influxu peccati excufat, ob recti finis intentionem. Ita ut, esto quod Deus eumdem omnino terminum in actu legi, et rectae rationi, aduerfo attingat, quem intendit homo peccans, et diabolus tentans; eo tamen Deus author peccati non habeatur, quo materiale illud, vel substratum malitiae moralis, non efficiat, nisi eo fine, ut debito, et functionibus causae primae fatiffaciat.

Contra istam enim folutionem, talia commmenta obiicit Didac. Ruiz, disput. 30. section. 1. Fieret, (inquit) ut si Deus propter honesti finis intentionem praemovere posset voluntatem creatam ad actum rectae rationi, et legi divinae contrarium; nutare posset authoritas divinae veracitatis; imo et fides totius Ecclesiae fluctuare.

Ut si Deus homini, vel dormienti, vel vigilanti, immitteret materialem entitatem falfarum affertionum; non intendendo formalem rationem mendacii, sed praedeterminando intellectum ad assensum falsae enuntiations, propter aliquem bonum finem.

Vel si formaret in aëre voces humanas falsum enuntiantes; et miracula adiungeret ad falsi illius roborationem; non intenta ratione formali mendacii. Ut, si quatriduano a morte excitato, vox in aëre intonaret, illud miraculum a Deo exhibitum esse ad falsi alicuius attestationem. Quae omnia absurdisfima et execrabilia sunt, ea tamen, quae ab adversariis congrue vitari non posse videntur; si asseri valeat, creatam voluntatem a Deo praedeterminari posse ad actum prauum, ob recti finis intentionem.

16 Praeterea; quia quamvis sustineri posset huiusmodi defensio causalitatis divinae circa malum, ob aliquos honestos fines suae prouidentiae; adhuc urget disquisitio, cur ad primae causae functiones conducat praemovere creatam voluntatem ad fere immensam eam turpium actionum multitudinem, quae numero, et pondere sexuperant cumulum piarum operationum?

Nec enim eludit difficultatem ea cōmunis responsio de humanae conditionis fragilitate; quae exposcat magis in malum quam in bonum praemoveri.

Quia supposito quod voluntas creata nequeat operari malum non praedeterminata a Deo; illa humanae fragilitatis excusatio videtur manifestam principii petitionem involvere: Cum idem sit, voluntatem praedeterminari saepius ad malum, quam ad bonum, ob eius fragilitatem; quam ideo praedeterminari a Deo ad frequentissimos lapsus, quia praedeterminatur a Deo.

Quia cum peccator sit moraliter impotens ad lapsum, si non praemoveatur a Deo; nulla alia fragilitatis ratio admittendā est, quae praemotioni divinae non innitatur, ita ut eādem spectety voluntatem talem esse, ut a Deo pro nutu ipsius frequenter in lapsus praemoveatur, ac voluntatem hominis latibilem esse, ni velimus verbis luder e.

17 Deinde; etiam praecluditur aliud Theolorum effugium contendens, ideo Deum non esse causam peccati, quia malitia moralis nö cōsequatur ad actum, nisi proueniat a causa deficiente:

Quia si Deus praeciperet, vel cōsuleret peccatori, ut eliciat actū odii Dei, quantum ad materiale eius; non liberaretur Deus a nota principii moralis, vel causae peccati.

Ned eluderet difficultatem in illa hypothesi, qui assereret, actum illum non referri peccaminosam obliquitatem, prout est a Deo, sed ut a causa creata deficiente. Ergo, nec etiam virtute de facto; data praedeterminatione physice attingente totam substantiam positiuam actus, quae est illatio priuationis rectitudinis debitae.

Deinde arguit Ruiz disput. 27. section. 7. num. 19. Quia si Deus praedeterminaret ad enuntiations erroris secundum materialem entitatem huiusmodi mendaciorum cunctos Authores Sacrae Scripturae, et uniuersos Pontifices Sacrorum Canonum conditores; et Catholicam insuper Ecclesiam. Adhuc supposita praedicta euasione; comminisci quis posset, aeternitatem mendacii non consequi ad substantiam, et entitatem falsae enuntiationis prout a Deo, sed a causa deficiente: explodenda igitur ea responsio est, quae fauere videtur haereticis, et absurdis pronuntiatis.

18 Adde; quod nec infirma oppositae opinionis confutatio ea est; quae agit, nil supernaturale exigi ad perseuerandum longo tempore absque peccato, etiam in aestu grauissimae tentationis; si ad primae causae functiones spectaret praemovere voluntatē creatam ad materialia actuum prauorum.

Quis enim sat inficias, Deo (saluo munere primae causae) integrum esse praedeterminare, vel non praedeterminare hominem ad materialia actuum prauorum per longum tempus: igitur accedente grauissimae tentationis occursu, posset peccator in statu naturae lapsae, absque aliquo gratis auxilio, nō peccare; vel per longum tempus se se a peccatori ruinis continere: cū certo certius sit, talē negationē physicae praemotionis ad malū inter auxilia gratiae numerāri non posse.

Si autem vocabulo gratiae abutēns, talem negationem praedeterminationis ad malum per longum tempus, vel in agone molestissimae oppugnationis diaboli, inter seriem auxiliorum gratiae recenseas; fieret, ut cum peccator horrenda facinora, ut sui ipsius, aut filiorum interemptionem, absque physica praemotione exequi non valeat; si subtractio physicae praedeterminationis per multum tempus sit beneficium gratiae; sequeretur, quod infideles, et barbari, qui per totam vitam truculentam istam immanitatem vitant, id medio gratiae auxilio praestarent; quae omnia falsissima sunt et absurda.

Opponuntur testimonia Scoti, quae videntur improbare praemotionem Dei ad materialia prauorum actuum.

Tandem arguitur authoritate Scoti, qui huiusmodi praedeterminationem ad malum insectari videtur; in 2. sent. dist. 37. q. 2. §. Ad solutionem istorum obiectorum. sub num. 14 ubi inquit

Uniuersaliter quidquid Deus dat antecedenter, daret illud consequenter quantum est ex se, nisi esset impedimentum; dando autem voluntatem liberam dedit antecedenter opera recta, quae sũt in potestate voluntatis: et ideo quantum est ex parte sui dedit rectitudinem omni actui voluntatis, et voluntati ex consequenti daret, si ipsa voluntas quemcunque actum elicitam recte ageret ex parte sui.

Est igitur defectus in effectu duarum causarum; non propter defectum causae superioris, sed inferioris. Non quia causa superior causet rectitudinem in effectu, et inferior obliquitatem; sed quia causa superior, quantum est de se causaret, si causa inferior secundum suã causalitatem causaret; et ideo rectitudinem non causari, est propter hoc, quia causa secunda quantum ad se pertinet non causat.

In quem textum tale apponit Scholium Hugo Cauellus Scoti Scholiator. Ex quo patet clare, Deum non praedefinire absolute actum peccati, nulla cooperatione nostra praevisa; alioquin, certe non esset paratus, quantũ est ex se, actum bonum causare: siantequã videret quid ego essem facturus, decreuit talem actum a se, et a me, fieri debere.

Quare Scholiator praedictus quasi de mente Scoti praedeterminationem explodens, textui citato sequentes marginales annotationes adiungit. Nota contra praedeterminationem intrinsecam, et extrinsecam, voluntatis ad suos actus. Et paulo infra. Voluntas divina ideo non causat semper bonũ, quia creata id non vult: haec ergo ad malum determinat.

20 Praeterea; causam secundam determinare primam causam ad operandum; non tamen, e contra, causam secundam a prima praemoneri; contendit praedictus author haberi apud Scotum, in 2. physic. quaestion. 8. §. Quantum ad quartum notandum. ubi inquit.

Tertio modo, dicitur causa immediata, quae non determinatur per aliud agens magis particulare ad producendum hoc, vel illud; sed dicitur causa mediata, quae determinatur per unum, vel plura agentia particularia ad productionem istius effectus, magis quam alterius.

Verbi gratia; causae uniuersales, ut Deus et caelum, dicuntur causae mediatae effectus hic producti; eo quod ad productionem illius effectus determinantur per agentia particularia, ut puta, per ignem, et calorem.

Et sic ignis dicitur causa immediata, vel etiam calor; quia non determinatur per aliquod agens magis particulare ad producendum hoc, vel illud.

En Scotum expresse asserentem; primam causam determinari a secunda quoad speciem influxus; non igitur, e contra, causa prima praemovet, et contrahit secundam quoad speciem talis causalitatis, praesertim in actibus prauis.

21 Nec minus urget aliud Scoti testimonium, ex 2. sentent. loco citato, dist. 37. q. 2. §. Et si obiicitur de illis duobus instantibus sub num. margi. 15 ubi improbare videtur; quod actio Dei sit prior prioritate naturae actione creaturae, ex quo pronuntiato manifeste producitur, influxum Dei non esse praemotionem, aut praedeterminationem: sic igitur habet.

"Et si obiicitur de illis duobus infantibus naturae, sicut obiectū est; quod Deus in primo daret rectitudinem actui."

Respondeo et dico; quod prioritas, quae includit, ea posse esse sine se inuicem absque contradictione, non est ordo in causis ut causant effectum communem; sed simul causant.

Sicut enim loquendo de diuersis generibus causarum, non prius natura materia materiat, quam efficiens efficiat; quasi sine contradictione possit esse materiatum, et non effectum, vel e contra: sed tantum prius natura, hoc est perfectius una causat, quam alia. Ita in eodem genere causae; diuersae causae ordinatae, licet habeant ordinem secundum perfectius, et imperfectius causare; non tamen habent prioritatem naturae, quae dicat posse esse sine se inuicem, respectu tertii.

Imo sicut in uno instanti naturae materia materiat, et efficiens efficit; ita duae causae efficientes, ordinatae in uno instanti naturae causant effectum communem, ita quod neutra tunc causat sine altera.

Sed quod effectus non rectus causetur, hoc non est nunc propter causam priorem, quae quantum est ex se, recte causaret, si secunda causaret; sed propter defectum causae secundae, quae in potestate sua habet concausare causae primae, vel nō concausare; et si non concausat illi, ut tenetur, non est rectitudo in effectu communi ambarum.

In quo textu Scoti, non solum abigere videtur omnem eam prioritatem naturae, quae alia sit a prioritate perfectionis, et quae sustineri nequeat improbata praemotione; ut liquet ex illis verbis. Imo sicut in uno instāti naturae materia materiat, et efficiēs efficit, ita duae causae efficientes ordinatae in uno instanti naturae causant effectum communem. Sed etiam inficiari videtur praemotionem concursuam; dum adserit: quod voluntas peccans habeat in sua potestate concausare, vel non concausare actum prauum; et quod causa prima quantum est ex se, recte causaret, si secunda causaret. Igitur ipsa determinat et non determinatur ad materiale peccati.

22 Accedit aliud Scoti pronuntiatum, quod etiam praedetermininationē impetere videtur, in eadē quaest. citata. §. Sed quare in voluntate increata nō potest esse prima ratio deficiendi n. mar. 17. ubi subiicit:

Respondeo; si Deus non causat libere rectitudinem, qua deberet esse in actu voluntatis creatae, et hoc propter libertatem voluntatis suae, non autem propter defectum voluntatis creatae non voluntarie cooperātis; non est tunc causa peccati in voluntate creata, quia non est ibi carentia iustitiae debitae.

Non enim est iustitia debita a voluntate creata, nisi inquantū in potestate eius est recte agere; ita quod nulla intelligitur subtractio causae prioris, propter cuius defectū non possit voluntas recte agere.

Si igitur Deus esset prima causa nō agens rectitudinem; actus non rectus no esset peccatam. Ex quibus verbis cōtra divinam praemotionem sequens formatur oppositio.

Tunc, apud Scotum, voluntati creatae adscribi nequiret actio peccaminosa; quando subtraheretur a Deo aliquid prius necessario requisitum ad piam operationem eliciendam. Alias turpis operatio creatae voluntati imputari non deberet, sed causae primae pro nutu, et voto, auferenti id, quod tanquam quid prius anteneniens influxum creatum, necessario exigitur ad honeste operandum. Igitur praedeterminatio Dei ad bonum, vel non cōducit ad actionem creaturae per modum prioris et praeuii, ac proinde praedeterminatio, aut praemotio non erit, vel peccatum nō imputaretur creaturae, sed Deo.

Quod Scoti argumentum praesertim urgere videtur in peccato omissionis; quae si ad praecepti impletionem exposcitur praemotio Dei, igitur prius ommittic Deus, qui non praemonet ad obseruationem praecepti.

23 Tandem; quod cum Scotus expresse, et frequenter praedeterminationem intrinsecam, sive per influentiam alicuius formae immissae voluntati certo respuat; reliquum est, ut si aliqua praemotio iuxta Scoti principiasustinenda esset, haec extrinseca foret sive per decretum absolutum Dei, inquantum est influxus ad extra, sive causalitas facultatis divinae exequentis; eo quod actio Dei apud Scotum (ut pote quae ipsi Deo intrinseca, sicut et quaelibet actio agenti cohaeret,) sit ipsamet Dei volitio absoluta.

Quod assertum videtur multum fauere erroribus Novatorum oblatrantium, Deum per absolutam, et impedibilem voluntatem suam necessitare nostram voluntatem ad operandum; ut videri potest in Thesauro Catholico Iodoci Coccii tom. 2. libr. 2. de peccato hominis. art. 1. ubi de hoc blasphemantem haereticorum colluuie transcribit. De quo etiam late noster Franciscus Feuardentius, pie et erudite; in Theomachia Caluinistica. lib. 2. de Sanctae Trinitatis perfectione. cap. 12. de summa integritate innocentiae et sanctitate Dei, adversus. 31. haereses, quibus Caluiniani conantur illam deformare, atque omnium mundi peccatorum authorem ac reum facere.

Discutitur oppositum Aureoli placitum asseruans, Deum immediate non concurrere ad materialia actuum prauorum; et an mereatur qualitatem? Qualiter ve a Durando dissentiat?

24 Fundamento, quae ex Aureolo pro sententia negatiua proposuimus, illum ita concusserunt, ut in diametraliter oppositam sententiam adegerint; ut enim praedeterminationem Dei ad materialia actuum prauorum effugeret, Deum immediate concurrere ad prauos actus, inficiatus est. Licet, praemissa illorum dimanatione, et effluxu a voluntate creata; pendere a Deo immediate in sua conservatione, fuerit opinatus: quod autem

Aureolus expresse docuerit, Deum immediate concurrere ad conservationem actuum prauorum, patet ex testimonio illius a nobis in hoc articul. transcripto sub num. marg. 33. prope finem numeri. Quia tamen, licet Aureolus minus probatam sententiam amplexus fuerit, eam tamen acute pro materiae qualitate firmauit, oppositamque solita dexteritate confutauit; ideo illius verba transcribo. Tum vel maxime; ut liqueat aperte quantum a Durandi opinione dissideat; qui licet tueatur, Deum non influere immediate in actus prauos, id tamen generaliter de cunctis effectibus causarum secundarum sustinuit; illis, vel leuibus, commotus fundamentis, quae apud plurimos, non bene audiunt. Sic igitur habet Aureolus, in 2. sent. dist. 38. quaest. 1. art. 1. §. Alia est opinio opposita. Ubi dum refert quorundam innominatorum placitum, cui subscribit; subdit.

Non omnis actus est a Deo, et quoad positiuum elicitiue; et hoc specialiter dicunt, verum esse de actu voluntatis nostrae. Et si quaeratur ab eis, quomodo actus ille dependet a Deo? Respondent, quod in habitudine ad conservantem, quia secundum eos non est eadem habitudo cum habitudine producentis. Nunc pono propositiones aliquas. Prima est, videtur mihi quod opinio secunda sit magis rationalis; nec ego video quod dicunt, quod omnis actus sit a Deo, dato quod sit positiuus, nisi forte desiderando potentiam, quae elicit, et naturam actus eliciti. Et ita dico; quod Deus non agit immediate in actum voluntatis deformem per peccatum; nec oportet quod agat immediate in omnem creaturam.

25 Hanc propositionem probo; quia si ageret in actum positiuum substratum, necessario ageret ad deformitatem; cuius oppositum dicunt Sancti, et ipsimet de alia opinione.

Probo consequentiam; quoniam quando aliqua sic se habent, quod unum est priuatio in alio, inseparabilis ab illo, agens in unum, necessario agit in reliquum; sed ita se habet deformitas ad actum: ergo.

Maior patet; quia enim priuatio albedinis in nigredine est annexa inseparabiliter nigredini, ideo producens nigredinem, necessario producit non album.

Minorem probo; capio istud, quod est odire Deum; ego dico, quod ita comitatur deformitas istum actum, quod impossibile est eum separari et tolli.

Et hoc est, quod dicunt Doctores; quod non potest Deus dispensare in praeceptis primae tabulae; quia ex se habent annexā deformitatem.

26 Secundo; quia quae sunt mala ex obiecto, non possunt fieri sine deformitate; ratio est, quia sunt de se conuoluta cū malo.

Confirmo hoc per Arist. 3. Ethicorum: ille enim quaerit, utrū habitus insit nobis voluntarie? Et dicit, quod sic; quia voluntarie elicimus actus, ex quibus necessario generatur.

Quia quidquid est causa causae, est causa causati necessario ab illa secunda causa; sed deformitas in actu sequitur necessario naturam actus, nō minus quā habitus; ergo si Deus causat actū quoad substratum, necessario causabit deformitatem.

27 Secundo principaliter ad idem sic. Si Deus coagit actui voluntatis, aut hoc est, quia sequitur determinationem voluntatis in illo actu; sic quod voluntas prius natura determinet se ad actum illum, et ex hoc Deus coagit voluntati determinata.

Aut e converso; prius Deus determinat se ad agendum, et voluntas nostra sequitur determinationem eiusmodi, et venit ad actionem illam; sed nullo eorū modorum est; ergo: maior patet per sufficientem diuisionem.

Minorem probo; primo quod non primo modo; quia tunc haberetur propositū quia in illo determinare nō coagit Deus; et sic non est causa respectu omnis actus positiui.

Nec potest dari secundus modus; quia voluntas determinaretur a Deo ad peccatum; ergo non ageret a se, sed ab alio, et ita voluntas non peccaret, quia de se non haberet unde esset causa peccati, quia non libera: determinaretur enim ab extrinseco.

28 Inquam Aureoli doctrinam has accipe obseruationes. Prima est circa cextum n. 25. quod difficultas, quae ex praemotione Dei ad substrata peccatorum erumpit, aeque perstringit eos, qui essentiam peccati in negatiuo, sicut et alios, qui illā in positiuo cōstituūt; nec ulla ratione praesentis praesurae effugiū parari ab his, qui peccatū formaliter esse positiuum quid, inficiantur.

Quia, sicut in sentētia Scoti asseuerātis, peccatū formaliter esse priuationē debitae rectitudinis, volūtas creata affruictur vere et proprie causa peccati; eoquod eliciat positiuū actus, prout est inductiuum illius priuationis peccaminosae; ita si Deus attingeret quidquid positiuū est in actu prauo, inquantū importat defectibilitatē illatioā priuatio nis rectitudinis debitae (seu inquātū nō exprimit compatationē essentialis cōtinuationis et coniunctionis cum Deo in ratione finis, quae cōtinuatio ablegat obliquitatē, iuxta ea, quae ex Alensi, et Scoto tradimus in art. praesenti a n. 68. usq; ad 70) eo inquam dato, Deus auctor peccati proprie et rigorose nō haberi nō posset. Cū priuatio terminus positiui influxus aliter esse nequeat, nisi quatenus necessario cōnectitur cū positiuo, quod est terminus physicae causalitatis, et sub ea cōparatione causalitatis, aut quasi causalitatis, qua infert negationē: ea ratione, qua apud Aureolū, et cōmunē sentētiam, priuatio albedinis in nigredine nō efficiatur, nisi quatenus producitur nigredo inseparabiliter et necessario inferēs non esse albedinis. Id enim obtinēt illa pronūtiata Aureoli. Quia priuatio albedinis in nigredine est annexa inseparabiliter nigredini, ideo producens nigredinem, necessario producit non album.

Altera obseruatio est; circa ea Aureoli verba proposita sub n. 27. quod si voluntas creata determinaret Deū ad talē speciē peccaminosi influxus; sequeretur quod in illo determinare nō coagit Deus et sic nō est causa respectu omnis actus positiui. Si enim verū esset, creatā volūtātē et increatā ita ad concursū cōponi, ut volūtas creata, ut exercita in actu secūdo, determinet voluntatē divinā ad influendū in materiale peccati; fieret, ut influxus creaturae, quatenus est ratio determinatiua divini concursus ad actū prauū, concipi debeat (sub tali causalitate, vel quasi causalitate contrahendi influxum Dei) ut independēs immediate a Deo.

Quia, si odium Dei, qua rationeexprimit fugam a Deo, et concipitur determinare Deum a se indifferentem ad influxum prosequutionis, et fugae, dependeret a Deo; non determinaret Deum, sed prodiret a Deo iam determinato ad talem speciem actus; cum actio effluere nequeat a principio non determinato, aut contracto, in sensu compositionis, vel inquantum componitur actioni. Quam Aureoli probationem, sic prementem censeo, ut eam concludentem iudicem: de quo vide infra sub numero 61.

Aut igitur actio profluit a Deo determinato ad talem speciem influxus; ac proinde actio creaturae non determinat voluntatem Dei, nec illam contrahit ad speciem actus. Aut producitur talis actio, vel effluit a Deo, quatenus a principio indeterminato, et potentiali ad talem speciem impulsus; et fieret, ut principium, quatenus compositum influxui exercito, esset indeterminatum ad talem speciẽ causalitatis exercitae; quod involvit implicationem in adiecto.

Deinde; quod si apprehenderetur causalitas creata, ut pendens a Deo pro illo signo, quo contrahit influxum divinum; nequiret pro illa praesuppositione concipi causalitas Dei, (quae non distinguitur realiter ab influxu creato prout a Deo) sub indeterminatione vel potentialitate contrahibili ad assensum, vel dissensum, sed contracta ad speciem talis actionis, verbi gratia, odii Dei. Siquidem pro illa anterioritate nostrae conceptionis, intelligitur actus odii Dei, non solum ut pendens a voluntate creata, sed etiam a Deo; ac proinde pro illo priori spectari non valet divinus influxus, ut potentialis ad amorem, et odium, sed ut contractus ad odium; cum causalitas Dei, apud adversarios, sit operatio creaturae, (prout pendet a Deo in illo signo,) est odium Dei; causalitas Dei nequiuit concipi sub communitate indeterminationis ad assensum, vel dissensum, amorem, vel odium. Cu actus determinatus fugae, ut pendens a Deo, sit actio Dei; ac proinde sit actio, non potentialis et cõtrahibilis, sed determinata et contracta ad talem speciem.

Vel afferendum esset, actionem creaturae secundum speciem determinatam talis actionis pro aliquo causalitatis signo praeconcipi valere ut futuram infallibiliter et absolute per comparationem ad solam causam creatam absque habitudine dependentiae immediatae ad Deum (quem in illo priori cõcipimus indeterminatu ad utrũlibet,) et haberet intentum Aureolus; quod infra latius persequemur adversariorũ effugia praecludentes sub n. 61.

39 Adnotãda sunt tertio Aureoli verba, sub n. 24. Dico, quod Deus non agit immediate in actu voluntatis deforme, per peccatum; nec oportet quod agat immediate in omnem creaturã. Ex quibus constat, praedictum authore rãtum ex instituto, et sub assertione docuisse, actũ peccati a Deo immediate nõ effici; et solũ incidenter, et opinatiue sustinuisse, necessario nõ exigi ad cuiuslibet causae influxum, quod Deus immediate concurrat ad primã instãs effectionis; dumodo praestet conservatiuũ influxum.

Quod vero Aureolus in altero pronuntiato de actione aliarũ causarum secundarum absque immediata cooperatiohe Dei; nõ improbauerit, causam primam cum qualibet causa secunda immediate concurrere, ut asseruit Durãdus; constat ex loco citato. §. tertia ratio est ista, ubi subdit. Nõ est minoris potestatis voluntas respectu sui actus, quã alia naturalia respectu actuũ propriorũ; sed aliqua principia naturalia sic eliciũt suos actus per se, quod Deus ibi non cooperatur active nisi per conservationem: ergo.

Ubi circa illa verba. Aliqua principia naturalia sic eliciunt suos actus per se quod Deus ibi nõ cooperatur active nisi per cõseruationem. Obseruãdũ est quod licet Aureolus asserat, Deũ nõ cõcurrere immediate ad materiale peccati in prima effectione actus; autumat tamẽ immediatã cõseruationẽ actus praui a Deo, ut ostendimus infra sub n. 33.

Deinde; §. secundo per rationes suas. de sententia Doctorum quorundam solemnium, quos non recenset, dicit; quod nõ apparet, quare Deus non possit cõmunicare creaturae actionẽ absque immediato Dei cõcursu: eoquod ad talẽ rationem non requiritur virtus infinita. Unde, nunquam Aureolus id aestimauit implicatorium (quod merito taxatur in Durando) quod scilicet Deus concurrat cum creatura ad illius operationem, cum de facto id tucatur in plerisque casibus. Sed ut viam sterneret ad ostendendum, Deum non concurrere immediate ad actum prauum; motus est, non implicare, quod causa naturalis agere queat absque immediata Dei cooperatione. Quod constat ex illis verbis: Aliqua principia naturalia sic eliciunt suos actus per se, quod Deus ibi non operetur active, nisi per conservationem. Si igitur aliquae causae naturales agunt absque immediato Dei concursu; ergo non omnes, apud Aureolum; ac proinde, apud ipsum, implicatoria non est immediata cooperatio Dei cum creatura, sicut apud Durandum.

Quare, manifeste deceptum estimo Petrum Hurtadum, in sua Physica dispu. 10. de causa prima. sect. 2. subsect. 2. §. 32. ubi placitum improbans, posse Deum immediate concurrere cum creatura, tribuit Aureolo; cum id solus expresserit Durandus, in 2. sentent. dist. 1. quaest. 5. ubi ex instituto quaerit. Utrum Deus agat immediate in omni actione creaturae? sub nu. enim marg. 14. Patet igitur, quod ea, quae producitur per actionem creaturae, non producuntur a Deo immediate: posset tamen Deus ea immediate producere, si vellet, sed tunc creatura nihil ibi ageret.

Quae assertio ab Hurtado, et aliis communiter, nota, et acri censione digna iudicatur. In hoc tamen scite processit Hurtadus, quatenus asseruit, non ita improbari id pronuntiatum, quod sustineret; Deum pro nutu posse concurrere immediate cum creatura; posseque pro arbitratu non concurrere.

Quia tamen Aureolus ex instituto tantum agebat in quaest. citata, Deum immediate non concurrere ad materialia prauorum actuum; ut liquet ex titulo articuli, ubi inquirit: Utrum actus malus sit a Deo? Et solum incidenter, et quasi ex aliorum opinione innuit, posse aliquam causam creatam absque immediata Dei cooperatione agere; eadem improbatae doctrinae nota inuri Aureolo non debet, quae Durandus apud plures, afficitur, et specialiter de immediata productione actus praui non asseruans, sed uniuersaliter de cuiuslibet creaturae causalitate: et asserta implicatione concursus immediati causae primae cum secundis, ut patet ex dictis.

Defenditur Aureolus a nostra improbata doctrina ex Bonauentura, Scoto et Gregorio Ariminensi, et examen placiti Ludovici Dolani adhaerentis Aureolo.

30 Restat modo disquirere; an ob negationem divini concursus immediati ad materiale peccati, quam ex professo tradit Aureolus, male audire debeat? Gabriel Vazquez in 1. 2. tom. 1. disp. 129. cap. 2. num. 5. Aureoli sententiam improbantem, Deum immediate concurrere ad actum peccati, non improbat; imo et eam pluribus Augustini authoritatibus communire satagit, quas praetereo, quia faciliter eludi posse videantur, et interpretentur de formali, et non de materiali peccati.

Aureoli placitum probabile indicauit Alisiodorensis, lib. 2. summa, tract. 27. cap. 3. cui adstipulatur Greg. de Ariminensi in 2. dis. 38. q. 1. art. 3. ubi inquit.

Dubium est, de quo sunt solemnes opiniones doctorum, quarum neutra temere asserendo, pro hac conclusionem affirmativam tanquam probabiliorem, et ut mihi videtur Sanctorum dictis magis consonam teneo, sic etiam et communius tenetur a modernis Doctoribus. Pro huius etiam placiti defensione citat Pet. Hurtadus Alensem. 1. p. q. 3. memb. 2. sed mihi dicit, quod e re sit, Aureoloque faueat.

Fauet tamen Bonauent. in 2. sen. dist. 37. art. 1. q. 1. ubi quaerit. An omnis actio secundum quod actio, sit a Deo? ubi docet, sub §. responsio ad argumenta.

_Dicendum, quod sicut Magister dicit in litera, circa istam quaestionem fuerunt diuersae positiones adeo magnorum_viuorum, et adeo rationabiles, ut nec Magister ausus fuerit definire, quae earum magis contineat veritatem. Attamen, quia per multam discussionem dubia ducuntur ad manifestationem; nunc communiter tenetur, quod illa opinio verior sit, quae dicit, quod omnis actio, sive substrata peccato, sive non, secundum id quod est actio, est a Deo. Accedit etiam Scotus qui in 2. sententiar. distinct. 37. quaestion. 2. §. Si haec via esset vera. numer. margin. 6. praedictam opinionem, quam posterius est Aureolus, non damnat; imo et argumenta contra eam opposita diluit; ita enim habet.

Si haec via esset vera, posset secundum eam faciliter assignari; quomodo Deus non sit causa peccati, loquendo enim, sive de materiali, sive de formali in peccato, totum esset causatum a voluntate; sicut a totali causa, et tamen nullo modo a Deo, nisi mediate, qui Deus produxit voluntatem talem, quae posset sic et sic velle.

Sed contra istam viam obiicitur, quia ista via non saluaret; Deum esse causam meriti, cum meritum sit ita liberum sicut peccatum. Et similiter non saluaret ordinem essentialem causarum; quia secundum primam propositionem de causis (omnis causa primaria, etc.) Sed secundum istam viam causa primaria non influeret in effectum nisi quia produxit causam istam. Ad primum istorum potest dici; quod Deus aliquomodo est causa meriti, quomodo non est causa peccati; quia immediate causat in animam gratiam, vel charitatem, quae per modum naturae inclinat ad merendum; et quaecunque forma activa per modum naturae, est ab aliquo agente; etiam actio forma illius est ab eo. Et ex hoc etiam pateret, quomodo effectus aliarum causarum aliter essent a Deo, quam effectus voluntatis: quia ista causa determinata acceperunt inclinationem a Deo, et necessitatem ad tales effectus, non sic voluntas. Ad secundum diceretur; quia licet aliquando ordo causarum principalium et minus principalium, quarum neutra movet alterum sicut se habet obiectum et potentia cognitiva respectu actus cognoscendi. Aliquando autem fit ordo, ita quod principale movet minus principale, vel ad actum secundum, vel primum, ita tamen quod istae duae causae sint partiales, et integrent per se unam causam totalem; sicut manus, et baculus respectu motus pilae; vel sicut Sol et pater respectu filii. Tamen in causis totalibus respectu suorum effectuum immediatorum potest etiam esse ordo essentialis, ita quod causa secunda sit causa totalis immediata respectu sui effectus, sicut causa prima respectu sui effectus, et tamen essentialiter sit secunda; quia secundum suam causationem, sicut secundum sui esse, essentialiter dependet a prima: non tamen ita, quod ista dependentia sit immediata effectus ipsius ad ipsam, et ad causam priorem.

Hactenus Scotus; ubi contendit, aliqualiter sustineri posse absque periculo damnatae doctrinae, Deum immediate non concurrere ad operationes liberas supernaturales voluntatis creatae.

In subsidium vero illius responsionis Scoti tribuentis Deo specialiter operationes supernaturales liberi arbitrii, esto quod illae immediate non effluant a Deo; vel illud restat ad notare. Quod non solum adscribantur Deo tanquam speciali authori operationes supernaturales liberi arbitrii, quae attinent ad gratiam cooperantem, eo quod immediate eliciantur ab habitu supernaturali a Deo immisso; sed etiam quia Deus eliciat immediate motus indeliberatos sanctorum illuminationum, et inspirationum, qui spectant ad gratiam excitantem, et alliciunt moraliter ad supernaturalem consensum liberum, qui vocatur gratia cooperans.

Quia, licet in ista via sentiendi Deus non sit principium immediatum cooperationis liberae supernaturalis; quatenus praedicta opinio contendat, non esse composibilem liberae creatae voluntatis cooperationem cum immediato concursu Dei. Attamen non inficiatur immediatum concursum Dei ad operationes non liberas, quales sunt motus primo primi sanctorum illuminationum, et inspirationum, qui ideo asseruntur fieri a Deo in nobis sine nobis, quia fiunt sine nobis libere, seu deliberate cooperantibus: licet non defuerint Theologi aliqui, qui autumarint, tales excitationes supernaturales fieri a solo Deo, eo quod aestiment, non implicare vitalitati qualitatum, quod a solo Deo efficiatur immediate, et facultati viuae se mere passive gerenti immittatur. Quod tamen nobis non probatur: quia licet sustineamus, intellectum constitui posse in ratione intelligentis, et voluntatem in esse prosequentis, vel fugientis per formas qualitatum a solo Deo immissarum; id tamen praeternaturaliter fieri, et non iuxta exigentiam connaturalem talium formarum.

Ex quibus congruam excipiunt interpretationem illa verba Aureoli transcripta sub num. margin. 29. Aliquas principia naturalia sic eliciunt suos actus per se, quod Deus ibi non operetur active nisi per conservationem.

Quod Aureolus solum negat immediatum Dei concursum ad actiones liberas, non autem ad non liberas; quod perspicue infero ex aliis Aureoli verbis transcriptis sub nu. 27. in fine numeri.

Nec potest dari secundus modus; quia voluntas determinaretur a Deo ad peccatum; ergo non ageret a se, sed ab alio, et ita voluntas non peccaret, quia de se non haberet unde esset causa peccati, quia non libera; determinaretur enim ab extrinseco. Quae argumentatio Aureoli non solum impedit immediatum concursum Dei ad materiale peccati, sed etiam ad quamcumque operationem liberam.

Nunquam tamen implicationem immediati influxus petiit ex repugnantia concursus, vel conventus plurium comprincipiorum, quae essent partialia partialitate causae, et non partialitate effectus, ut effutiuit Durandus a nobis transcriptus, sub num. margin. 29. cuius doctrina obtunditur, et profligatur evidenter in coitione potentiae, et obiecti ad generationem notitiae.

Unde infertur Hugonem Caellum non modo Scholasticos saepe transiliisse, imo et defecisse ab Scoto; dum opinionem Aureoli damnare apparet, quam aliqualiter defendit Scotus, ita ut opposita argumenta diluere moliatur. Sic igitur habet Hugo, in scholio textus, §. Contra istam opinionem arguitur sub num. mar. 8.

Resolutiue reiicit dictam sententiam negantem; Deum influere in volitionem nostram immediate, quia tollit Dei scientiam, et omnipotentiam; de quo Doctores citati, et censetur oppositum eorum contra id Iob 10. (Manus tuae Domine fecerunt me) et Psalm. 146. (Qui producit in montibus foenum.) Ioannes. 5. (Pater meus usque modo operatur.) de quo Augustinus. 3. de Trin. cap. 3. et 4.

Sed quantum ad Augustinum attinere potest, lege infra in hoc articu. sub numer. 110. quantum ad Scotum vero, constat praedictam opinionem non ita abegisse ut illam damnaret; subdit enim. §. Propter igitur, sub num. mar. 9.

Propter istas duas rationes de omnipotentia, et omniscientia Dei, non tenendo istam viam, restat inquirere, qualiter peccatum possit esse a voluntate creata, quoad primam quaestionem, et quomodo non a Deo quoad quaestionem quartam.

En ubi Scotus talem modum sentiendi appellat viam; non autem esset via, sed praecipitium, si salvo fidei canone sustineri nequiret.

31 Caeterum post haec maturata praelo incidit in tractationem Ludovici Dolani Capucini sic inscriptam. Disputatio quadripartita de modo coniunctionis concursuum Dei, et creaturae ad actus liberos ordinis naturalis praesertim ad pravos. Quod opus gravissimorum Theologorum et praelatorum syngraphis communitum suppeditat; ubi multus est in refellendo immediato concursu Dei ad actiones pravas et caeteras omnes liberas; cui dissertationi, vel sic ipse praeludit cap. 1. n. 1. *Se non eo animo esse, ut aliqua ex argutis spinosisve meditetur disputationibus, quae absque ullo fructu theologorum fatigent et excrucient ingenia; sed ea, quae maxime e re sit ad Novatores fraenandos, qui ansam petentes ex asserto philosophico, in quo Neoterici omnes, tam Praeterminantes vocitati, (ob ab illis mordicus assertam praeterminationem physicam,) quam scientiae mediae assertores conveniunt, assignantes, indispensabilem necessitatem divinae cooperationis immediate proximae, et identificata ad omnes, et singulos actus nostros bonos ac malos, Deum esse causam peccati, blasphemant, et liberum arbitrium inficiantur.

In quo, ut meum quale quale iudicium candide aperiam; in primis probavi, et probo viri pietatem, et fidei zelum, precorque Deum ut hoc studium illi cedat feliciter; aestimo tamen magnam affumpsisse provinciam, et timeo ne in cassum eat talis ratio conciliandi libertatem cum praescientia, ut Nebulonum ora praecludantur. Quia impia mens dum excusso fidei iugo, et modestiae Christianae fraeno posthabito, imbuit haeresim, in omnia sacra invehit, ipsamque essentialem Dei innocentiam, et sanctitatem denigrare molitur. Quare si apud Dolanum, huic immedicabili morbo non occurrunt efficaciter axiomata illa, quae omni scholae communia sunt, de immediato concursu Dei ad omnem effectum causae creatae; quomodo urgebunt haereticos pronunciata Aureoli inficiantis immediatum concursum ad omnes actus liberos, quae a magna Scholasticorum parte improbantur, ita ut illorum defensio haud parum nos fatiget, et desudare compellat.

Et quam antiqua sit de Deo peccati authore procax haec haereticorum criminatio; accipe ex Tertuliano adversus Marcionem libr. primo. in initio. Languens enim, (quod et nunc multi, et maxime haeretici,) circa mali quaestionem: unde malum? Et obtutis sensibus ipsa enormitate curiositatis, inueniens creatorem pronuntiantem, ego sum, qui condo mala; quanto ipsum praesumpserat mali authorem, et ex aliis argumentis, quae ita persuadent peruerso cuique, tanto in creatorem interpretatus malam arborem malos fructus condentem scilicet mala; alium Deum praesumpsit esse debere, in partem bonae arboris bonos fructus.

En antiquissimam haereticorum cum Deo de concursu peccati expostulationem, et quot pepererit absurda! In cassum ergo laborat, qui devia persuadet Aureoli placita denegantis immediatum concursum Dei ad actus liberos, ut blasphemantes coerceat haereticos; cum utilius sit Patrum nostrorum tritas percurrere vias distinguentium inter concursum ad substantiam actus, et defectibilitatem eius. De quo vide Anselmum, in hoc artic. transcriptum sub n. 72. et Alensem n. 89.

Accedit, quod subtilissimum, ac vere aureum Aureoli ingenium hanc sequens via hisce pedicis cõstrictum est, a quibus se expedire nequivit; viderit an se extricet Dolanus? Quia Aureolus, licet inficiatus fuerit immediatum Dei concursum ad productionem actuum liberorum; eum tamen inficiari ausus non est circa conservationem illorum. Quia si appareret probabilis ratio, cur talis creatura non penderet a Deo in suo conservari? pateret via, ut nulla creatura exigeret essentialiter conservari a Deo; sed quod conservaretur tantum a causa secunda. Si ergo Deus immediate concurrit ad conservationem actus liberi; tunc urgeo rationem.

Aut liberum arbitrium concurrens cum Deo ad conservationem operationis liberi arbitrii, habet in sua potestate concursum Dei attemperatum libero concursui nostrae voluntatis; aut non? Si Deus attemperat suum concursum libero arbitrio circa immediatam conservationem sui actus; igitur, et potest attemperare concursum circa primam productionem eius; ita ut liberum arbitrium habeat in sua potestate propriam operationem, quamvis haec pendeat immediate a principio extrinseco: contra id quod molitur Aureolus a nobis transcriptus in numero praecedenti.

Eo enim eunt illa verba Aureoli: Ergo non ageret voluntas a se, sed ab alio, et ita voluntas non peccaret, quia de se non haberet unde esset causa peccati, quia non libera: determinaretur, ab extrinseco. Aut operatio liberi arbitrii inquantum immediateest conservata a Deo; et sic pendens a principio extrinseco quantum ad conservationem, non esset libera, sed necessaria a principio extrinseco necessitante; ac proinde sequeretur, quod per conservationem actus, et illius durationem, etiam absque ullo decremento intensiuo addito actui in prima effectione eius, non posset voluntas mereri, et demereri, quod est absurdum.

Praeterea, quod ratio ea, quae praecipue perstrinxit Scotum ad asserendum immediatum Dei concursum ad materiale peccati, fuit praescientia futurorum contingentium, et determinata veritas obiectiva illorum, quam petit Scotus a decreto immutante futurum obiective pro tali fore, aut non fore; quae immutatio obiectiva erumpens a decreto, exigit immediatum concursum voluntatis divinae circa tale volitum, vel taliter immutatum obiective.

Quare e contra Aureolus sicut improbauit immediatum Dei concursum circa actus liberos, ita inficiatus est determinatam veritatem actuum liberorum ante actualem emanationem eorum a suis causis: unde, et minus vere asserit, huiusmodi futura ab aeterno a Deo cognosci: esto quod ab aeterno non suppetat futuris determinata veritas. De quo legimus liberantes Aureolum ab his, qui illi eam notam inurunt, quod negauerit in Deo determinatam futurorum praescientiam, ut liquet ex praelibatis infra, in hac distinctione, articul. quart. a numer. 44. usque ad 49.

Cum haec igitur ita sint, non fallo qualiter defendat Dolanus determinatam veritatem futurorum contingentium; siquidem abigit immediatum Dei concursum ad actus liberos, et contra omnes Praedeterminantes, et assertores scientiae mediae decercat. Quia scientiam mediam adstruentes, sicut et determinatam veritatem obiectivam conditionatam profitentur, ita, et admittunt detectam conditionatorum non solum ex parte obiecti, sed etiam ex parte actus; quod licet actu non insit Deo, inesset tamen si purificaretur conditio. Qua etiam ratione, sicut adstruunt decreta circa talia obiecta: ita etiam et concursum Dei immediatum conditionate tueantur, sine quo talis determinata veritas conditionata apud ipsos non subsistit. Quomodo ergo Dolanus absque ullo concursu immediato conditionato, veritatem obiectivam astruat; Non percipio. De quo iterum contra Dolanum distinctione sequenti de Praescientia contingentium conditionatorum, 4. 2. 4. n. mar. 53. usque ad 57.

Ultimo contra praedictum Authorem obiicio, vehementer insistere oppugnationi, et criminationi contra Praedeterminantes, quatenus aestimet, omnes, aut plures eorum, censere, Deum concurrere ad actus liberi arbitrii per actionem identificatam cum liberi arbitrii actione; cum tamen placitum istud, quod commune est Iesuitis Authoribus, differat a communi modo sentiendi Thomistarum, qui non distinguunt actionem Dei ab aeterna substantia illius, in quo consensionem habet Scotistarum Scholam, quae assueuit, actionem habitualiter agenti, et non passi, ut non senserit oppositum; Quo praesupposito reliquum est, ut actio Dei, ipsi intrinsece cohaerens, et identificata, nequeat realiter identificari cum influxu causae creatae. Tum praeterea, quod si Deus praedeterminaret voluntatem creatam, per eandem cooperationem voluntatis, ut procedentem a Deo; talis praedeterminatio nequiret esse realis, et physica, sed solum conceptibilis, et rationis; ut saepe observavimus.

Haec occurrunt in praedicta Dolani disputatione, quae lectorem avertant, firmemque oppositam Theologorum sententiam de immediato concursu ad actus liberos voluntatis creatae (sive identificato, vel non identificato, quod parum facessit ad praecipuum disputationis scopum;) cum tamen illius sententiam, nec ab Scoto improbatam, et gravium hominum iudicio communitam, damnare non audeam.

Accedit etiam, id quod apud me magni momenti est; quod quaelibet causa creata, sive naturalis, sive libera determinari nequeat a principio intrinseco ad tale individuum actionis, et proinde egeat determinatione concursus causae primae. A quo nodo non se expediuit Aureolus, licet inficietur, individuum a tali causa productum, potuisse ab alia causa eiusdem speciei generari; nec Vazquius, qui minus philosophice loquutus, et aneri succumbens, dum vidit, hanc sententiam non constare cum placito Iesuitarum improbante liberi arbitrii determinationem a Deo, voluit inter arcana naturae, quae delitescunt, adnumerandam talem assertionem. De qua nos late in artic. 5. in digressione physica sub nume. 46. et 57. agentes contra Dolanum, et Vazquium.

Tandem, praedictam opinionem respuentem immediatum concursum ad materiale peccati, non leui fundamento innixam, ex recentioribus autumat Petrus Hurtadus, in sua Physica. disp. 10. de causa prima sect. 2. subsectio. 3. §. 35. Sed de Aureolo a nova censura liberando, ob negationem concursus Dei ad materiale peccati, vide infra a n. 107. usque ad 111.

Ostenditur contra Aureolum, Deum immediate concurrere ad materiale peccati; ubi expenduntur Scoti probationes, et reiiciuntur fundamenta Gregorii de Arimino, et Gabrielis Vaz.

21 Caeterum; quia Aureolum non recipimus, quem a nobis immunem volumus, illius placitum expugnandum est; et prius, velleui calamo confutandae infirmae oppugnationes talis sententiae. Sic igitur contra Aureolum rationem ex Gregorio; et Gabriele, construit Vazquez loco citato capit. 3. sub num. 11. Tam terminus actionis intranscendere, et vitalis; quam ille, qui per exteriorem illuminationem producitur, non solum a sua causa pendet immediate in fieri, sed etiam in conservari. At termini isti dum beneficium conservationis a suis causis hauriunt, etiam a Deo pendent immediate; igitur sicut conservantur a Deo immediate, ita efficiuntur; cum non appareat ratio, cur conservationem a Deo trahant, productionem vero non ita?

At quod dum termini actionum vitalium, et exteriorum etiam illuminationum, a suis causis, nimirum a facultatibus viuis, et corporibus luminosis, immediate conservantur, etiam a Deo conserventur immediate, sic ostenditur.

Fieret enim, ut si Deus immediate non conservaret huiusmodi formas, praestare nequiret ut facultates vitales, et agentia luminosa, a suis actionibus cessare possent; nisi vel destruendo principia operatiua, vel immittendo formam positiue contrariam tali operationi; non tamen per meram cessationem divini influxus: quod videtur absurdum, et Deo indignum.

Sequela patet; quia causalitas cuiuslibet principii operatiui aliter praepediri non posse videtur, nisi trifariam: ut si a valentiori agente forma contraria imprimatur; verbi gratia, si dum nix infrigidat, ignis vehementior calefaciat contrarii actionem retardando, et debilitando, vel si destruatur principium operans; aut ob negationem, vel suspensionem divini concursus. Igitur, si Deus immediate non conservaret actionem; sequeretur, ut nulla alia ratione obtundere posset energiam agentis nisi destruendo ipsum agens. Vel immittendo formam contrariam energiae potentiorem; non tamen per meram negationem sui ipsius; quod a Dei potentia prorsus alienum iudicandum videtur.

Et urgetur ratio in formis carentibus contrario positiuo, ut in actione illuminatiua Solis, quae cum tolli nequeat per immissionem contrariae actionis; sequeretur, ut Deus praestare non posset, quod Sole superstite, illuminatiuam actionem non exhiberet.

33 Verum; praedictae probationescogere non videntur; tum, quia uniuersaliter non concludunt, nisi specialiter contra terminum illuminationis, et actionis vitalis. Quare cauillari quis posset; eneruem esse collectionem quae trahitur a praedictis terminis actionum, ad caeteros omnes alios, qui non pendent a causis creatis in sua conservatione. Posset enim quis comminisci; quod sicut singulare est in huiusmodi terminis, quod immediate pendeant in sua conservatione a suis causis creatis: ita et quod pendeat immediate in sua conservatione a Deo; itaut talis doctrina necessario extendi non debeat ad terminos aliarum actionum.

Deinde, quod licet Durandus innuat, actiones causarum secundarum immediate non pendere a Deo in sua conservatione; id tamen aperte improbat Aureolus asseuerans, quod licet dari queat actio, quae in primo illius effluxu a causa creata non pendeat a Deo; implicat tamen actio creata, quae in sua conservatione a prima causa non pendere valeat. Ex quo deducitur, ut Deus per meram suspensionem concursus impedire posset conservationem cuiuscunque actionis creatae; esto quod per meram suspensionem influxus tollere nequeat primam emanatione actionis a principio creato.

Quando vero premis Aureolum; quod si Deus est immediata causa conservationis cunctarum creaturaru, ita debeat esse immediatu principiu productionis illarum.

Respondet negando sicuitatem; eo quod Deo magis propria sit immediata conservatio uniuersalis creaturarum, quam illarum productio; cum Deus assumat omnem creaturam operantem ad consortium actionis productiuae suorum effectuum; non tamen ad consortium actionis conservatiuae illorum. Eo quod de facto Deus se solo conservet absque causarum secundarum consensu cunctas creaturas (praeter terminos actionum vitalium, et externarum illuminationum, qui a causis creatis conservantur) non tamen efficiat creaturas absque causarum secundarum concursu. Igitur magis propria, et singularis est Deo, actio conservatiua creaturarum, quam illarum productio; siquidem cunctis agentibus creatis communicauit vim elicitiuam, non tamen vim conservatiuam suorum effectuum; ac proinde non ex hoc; quod conservet immediate actiones cunctorum agentium creatorrum, infertur quod eas immediate eliciat.

Sic igitur inquit Aureolus loco citato in responsione ad primum. Ad idem facit; quia Deus communicat actiones creaturae, et non communicat eis conservationem: quaelibet enim res immediate, et totaliter conservatur a Deo, sed non quaelibet res totaliter, et immediate producitur a Deo, sed per causas secundas; ergo non est idem creatio, et conservatio.

Si vero instes contra Aureolum; quod data immediata conservatione actus praui a Deo; eadem inconuenientia sequantur, quae militant contra immediatam effectionem actus peccaminosi.

Responderi potest negata disparitate, quia aliud est, ad primam peccati effectionem praemovere, vel concurrere; aliud vero supposita emanatione talis actus a causa creata deficiente; iuxta exigentiam causarum secundaru et pro munere causae primae, ad conservationem actus praui concurrere.

34 His igitur oppugnationibus amissis; contra Aureolum agendum est Scoti rationibus, quae licet specialiter procedant de immediato concursu Dei ad actus voluntatis creatae; etiam intendunt, Deum immediate operari cum omni agente creato ad cuiuslibet effectus productionem.

Quas probationes nobis instillat Scotus, in 2. sententiar. dist. 37. quaest. 2. ubi inquirit.

Utrum voluntas creata sit totalis causa, et immediata sui velle, ita quod Deus respectu illius non habeat aliquam efficaciam immediatam, sed mediatam? Ibi enim. §. Contra istam opinionem arguitur dupliciter. sub n. marg. 8. duabus rationibus contendit Deum immediate concurrere, ad actus voluntatis creatae.

Prima est; quod si Deus per volitionem suam absolutam, inquantum obiiciuntis causalitatis externae, sive eius facultatis divinae exequentis, non attingeret immediate actus, voluntatis creatae; tales actus eam determinationem obiectivam non referrent, quae esse possit obiectum iudicii divini infallibilis; ac proinde Deus non esset praescius futurorum. Quam rationem enucleabimus infra ad praecipuam nostrae sententiae comprobationem; ubi et illam textualiter transcribemus, sub n. 45. et 46.

Altera ratio est; quod si Deus non adiret immediatum concursum circa actus voluntatis creatae; non esset omnipotens; quam probationem tripliciter fulcit Scotus loco citato; ubi subdit.

35. Probatio secundae consequentiae tripliciter. Primo; quia quidquid valet omnipotens hoc fit; sed si velit volitionem meam fore, et ista est in potestate voluntatis meae, ut totalis causa contingenter se habentis ad illud; ergo ipsa potest determinari ex se ad unam partem, vel ad aliam indifferenter; et ita potest non sortiri illud actus, ad quod voluntas divina eam determinauit.

36 Secundo; quia voluntas divina non potest impedire voluntatem meam, nisi violentando eam; si enim ex se determinetur ad unam partem, exCirca secundam vero probationem Scoti contendentis; quod si voluntas operari posset absque immediata Dei cooperatione; non valeret Deus inclinare voluntatem creatam ad alteram partem contradictionis oppositam ei, quam voluntas praeelegisset, nisi violentando voluntatem; cum tamen implicatorium sit, voluntatem posse violentari quod ad actus elicitos, bene tamen quoad imperatos.

Contra praedictam Scoti rationem etiam opponitur; quod si voluntas statuisset, odio habere Deum; potuisset Deus vehementissimum amoris actum se solo in voluntate creata absque illius effectivo concursu efficere; per quam formam positiue contrariam actui odii, (praeualente intensiori dilectione,) odium oppositum cohiberetur absque violentia voluntatis; cum actus amoris a solo Deo elicitus, licet non sit liber, sit tamen voluntarius (inquantum voluntarium significat id, quod iuxta naturalem exigentiam exposcat elici a principio intrinseco cum cognitione, ut ostendimus, in controversia 9. de Visione Dei. distinct. 3. subdistin. 1. art. 1.) ac proinde non contra internum impetum voluntatis, nec vim illi inferens.

Quae oppositio ostendit, non esse concludentem probationem Scoti, quam sub num. 36. transcripsimus, suppositis principiis suae scholae assueuerantis; posse creatam voluntatem constitui in esse prosequentis, vel fugientis obiectum, per formam volitionis a Deo immissam voluntati mere passive se habenti. Licet Scoti probatio vim habeat in communiori Thomistarum sententia, qui autumant: voluntatem creatam adite non posse vitalem denominationem volentis, vel nolentis; per formam ab ipsa non elicitam. De quo adi Ferrariensem a nobis transcriptum in hoc ar. sub n. mar. 13.

39 Tertia Scoti ratio ex nume. 37. firmior, et communior est, ut potequae ostendat, non solum actus creatae voluntatis, imo nec ullum ens participatum, absque immediato Dei concursu effici posse. Eo enim eunt illa Scoti pronunciata: Voluntas om. 2. potentis producit volitum in esse pro tunc, pro quando vult illud esse, non enim est alius actus voluntatis divinae respectu Angeli, vel alicuius alterius entis creati, quo producitur in esse. Quia actus nostrae voluntatis eadem ratione producuntur a voluntate divina in esse volito; sicut producitur Angelus, et quodlibet aliud ens creatum. Produci autem creaturam a divina voluntate in esse volito iuxta Scoti phrasim, quam saepe expendimus nil aliud est quam creaturam immutari obiective ad futuritionem; ita ut extrahatur a mera collectione possibilium, trahaturque ad classim futurorum.

Atqui, nullum ens creatum extrahi potest a se ipso, vel ab aliqua causa creata, a congerie possibilium ad seriem futurorum, sed solum ab efficaci actu divinae determinationis: cum pro illo signo, et praesuppositione rationis, pro qua creaturae possibiles antecedant proposita libera divinae voluntatis, concipiantur tantum cum non repugnantia ad essendum, non vero cum obiectiva mutatione ad futuritionem. Nec pro illo signo rationis intelligatur res creata ut principium, vel causa efficiens alterius, sed a decreto divinae voluntatis hauriatur quod talis effectus procedat ab ista causa, et non ab alia; cum praecontineatur intra virtualitatem plurium agentium eiusdem speciei, sitque a se potentialis ut ab ista causa pra alia eliciatur.

Tum vel maxime; quod res possibilis pro illo signo praesuppositionis ad decretum, concipitur in esse negatiuo, vel non repugnantiae ad existendum, absque productione in esse volito; ut loquitur Scotus, vel absque immutatione obiectiva iuxta communem modum loquendi; ac proinde non suppetit illi vis ad immutandum aliud possibile ad absolutam infallibilemque futuritionem pro aliqua differentia temporis; cum nequeat ens possibile eam mutationem seu habitudinem ad existendum in effectum transfundere, quam ipsum non habeat: trahitur ergo omnis mutatio obiectiva creaturarum ad futuritionem a libera volitione Dei.

Nec etiam causa iam obiectine immutata ad futuritionem a decreto absoluto Dei potest esse ratio obiectiva Immutationis ad absolutam futuritionem in actu libero; quia mutatio obiectiva futuri, vel productio passivs in esse volito iuxta phrasim Scoti, exposcit volitionem realem exercitam a tota aeternitate; et etiam a tota aeternitate efficacem, et inimpedibilem, qualis non existit volitio alicuius principii creati, ut ab ea expectari valeat productio passiva alicuius obiecti futuri in esse volito, vel obiectiva mutatio, per quam futurum extrahatur a mera collectione possibilium, et contrahatur ad seriem futurorum.

Igitur a decreto Dei hauritur absoluta, et obiectiva mutatio cuiuslibet futuri creati; ac proinde, et ab absoluto Dei decreto, (ut obiit functionem externae causalitatis, sive usus facultatis divinae exequentis,) effici etiam immediate debet existentia cuiuslibet entis creati. Sequela probatur; quia existentia realis essentialiter praemittit absolutam rei futuritionem sicut ens existens essentialiter supponit ens futurum, sive obiective immutatum ad absolutam futuritionem. Sed res nequit immutari obiective ad futuritionem absolutam, et infallibilem absque immediata efficacia divinae voluntatis; igitur nec res extrahi valet ab eminentia, et virtualitate causarum ad statum positionis extra causas, absque immediata dependentia a voluntate Dei, vel a facultate eius exequente.

His Scoti probationibus eam adiungimus, quae neruos habet, et plurimum negotii facessit contra negantes praemotionem primae causae ad materiale peccati; quam petimus a subtili Theologo, et Metaphysico Guilielmo de Rubione auditore Scoti, ut liquet ex his, quae ex ipso transcribimus infra, in praesenti art. sub num. marg. 52. ubi eo sustinet causam secundam determinari a prima ad materiale peccati; quo liberum arbitrium nequeat determinari a principio intrinseco ad tale individuum operationis. Qua etiam ratione usus est Gregorius Ariminensis a nobis transcriptus sub numer. marginal. 77. licet inconsequenter altruat, Deum excitari, seu commoueri a prava operatione nostra ad influendum in substratum, seu materiale peccati; ut inibi obseruamus.

Scoti textus ad decidendam dissertationem; ex quo euincimus, de mente Scoti necessario sustinendam esse praemotionem Dei ad materialia actuum prauorum.

40 ITA Luculenter praemotionem sive praedeterminationem ad substratum peccati referauit Scotus; ut solus ambigere possit, qui voluntarie caecutiat. Sic igitur docet Scotus, in 1. sentent. distinct. 41. q. unica. §. Sed adhuc contra istud instatur. num. marg. 13. ubi inquit.

» Instatur; quia Deus certitudinaliter non praevideret, Iudam esse malum; secundum istam viam. Nam sola permissio alicuius actus, et certitudo de permissione, non facit certitudinem de illo actu, quia oporteret habere aliquam causam effectivam; igitur ex hoc solo, quod Deus praescit, se velle Iudam permittere peccare, non erit certus de Iuda peccaturo, vel Iudam esse peccaturum.

» Praeterea; quid est istud velle permittere Luciferum peccare? Si hoc est aliquis actus positiuus voluntatis respectu peccati; igitur videtur, quod vult eum peccare. Si non est actus positiuus respectu actus peccati; sed respectu actus permissionis; tunc erit actus reflexus, et tunc erit quaerere de ista permissione; quis actus sit? Si actus positiuus voluntatis; ergo videtur adhuc, quod Deus habeat actum positiuum respectu peccati, quod permittit.

» 41 Primum istorum soluitur per hoc, quod Deus praescit se cooperaturum ad substantiam illius actus, qui erit peccatum; hoc autem praescit, quia vult cooperari illi; si est peccatum commissionis.

» Vel praescit se non cooperaturum ad actumScotus actum aliquem, si non vult ipsum, et hoc scisse actus primus est peccatum omissionis: et sciendo se cooperaturum ad talem substantiam actus cum non circumstantiis debitis, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens, quem omittet, sciet illum peccaturum.

Ita quod scit hunc peccaturum, non solum quia scit se permissurum; sed etiam quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstantiato; per consequens iste committet; vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens iste omittet.

» 42 Secundum dubium difficultatem quaerit tangentem divinam voluntatem, de qua non modo, sed alias.

» De istis opinionibus, quia Apostolus videtur disputans de ista materia ad Roman. infine, quasi totum imperscrutabile relinquere: (O altitudo diuitiarum sapientiae, et scientiae Dei! et quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit?) Ideo ne scrutando ac profundo, secundum dictum Magistri, eatur in profundum, eligatur quae magis placet, dum tamen saluetur libertas divina sine aliqua iniustitia, et alia quae saluanda sunt circa Deum, ut liberaliter eligentem; et qui aliam opinionem tenuerit, respondeat ad ea, quae facta sunt contra eam.

43 Ex quibus verbis liquido patescit, quam confitans assertor fuerit Scotus physicae praedeterminationis (arbitrati malitiae moralis; quod praecipue demonstrant verba illa, quae sub num. 41. transcripsimus. Scit hunc peccaturum, non solum quia scit se permissurum, sed etiam quia scit se cooperaturum. Ubi distinguens Scotus voluntatem Dei permissiuam, et cooperatiuam; edocet, in voluntate permittendi peccatum, illud a Deo praesciri non posse, sed in voluntate cooperandi; eo quod voluntas permittendi lapsum ita interpretari queat ut involvat concursum indeterminatum ad contraria, et contradictoria, tantumque decernat actum prauum ex hypothesi, et importando conditionem, si voluntas creata velit.

Ac proinde sola voluntate permissiua spectata, a Deo apprehendi nequit determinata infallibilisque futuritio praui actus; si ipsamet creaturae determinatio non inspiciatur. Cum autem actus creatae voluntatis apud Scotum, pro toto futuritionis statu, et ut trahitur ad omnem durationem anteuertentem productionem talis actus (si remoueatur obiectiva mutatio, vel determinatio infallibilis ad futuritionẽ, quae volitioni nostrae ex absoluto proposito divinae voluntatis accedit) nõ habeat determinatam veritatem in se ipso; data etiam qualibet hypothesi (cum quaelibet suppositio futuritionis, praecisa mutatione obiectiva ad determinatum fore, quae a decreto absoluto Dei petatur, sit infra potentialitatem principii liberi indeterminati ad utrumlibet.)

Reliquum est; ut praeter voluntatem permissiuam, quae non apparat influxũ contractum ad talẽ speciem et individuationem actus, exigatur voluntas illa, quae cooperatiua appellatur ab Scoto; quae nimirum determinet in actu secundo, et per modum actualis cooperationis, voluntatem nostram ad alteram partem contradictionis, ea energia cõcursus, ut infallibiliter assensum, vel dissensum obtineat.

Si autem talis disparitas inter voluntatem permissiuam, et cooperatiuam, iuxta mentem Scoti non constituitur; infcite pronuntiaretur, in sola voluntate permissiua apprehendi non posse futura contingentia actuum prauorum: bene tamen in voluntate cooperatiua. Porro, si voluntatem cooperatiuam eam autumemus; quae contrahat communitatem divini concursus, et moveat determinate per modum actus secundi ad alteram partem contradictionis, (non expectata cooperatione nostra ut determinatiua communicatis vel potentialitatis causalitatis divinę indifferentis ad contraria et contradictoria) talẽ cooperationem, nõ praedeterminationem vel praemotionem sustinere non possumus.

Ultimo ex illis verbis; Scit hunc peccaturum, non solum quia scit se permissurum, sed etiam quia scit se cooperaturum. Satis superque constat, nullam aliam praedeterminandi rationem agnouisse Scotum, quae non attineat ad actũ secundum, vel ad cooperatione actualem. Si enim aliter praedeterminaret Deus voluntatem creatam ad materiale peccati, eam rationem determinandi distinctam ab ipsa cooperatione actuali, et exercita reddidisset Scotus sufficiens medium ex parte obiecti ad praescientiam materialis vel substrati malitiae moralis; dum ita serio versat, et exquirit contractionem causae secundae a prima ad materiale peccati.

44 Ex quo detegitur Hugonis Cauelli friuola, et extorta Scoti interpretatio, quam in marginali adnotatione huius loci comminiscitur; adiungens. Quod praedicta litera Doctoris nõ intelligitur de decreto absoluto, nisi praevideatur cooperatio libera nostra. Si enim necessario exposcitur praevisio liberae cooperationis nostrae, ad hoc quod Deus in suo decreto futura contingentia praesciret; cur inficiatus est, huiusmodi futura in sola voluntate permissiua apprehendi? Cum tamen voluntas permittendi, accedente inspectione nostrae cooperationis, medium sufficiens iudicii infallibilis esse valeat?

Deinde; quod si, apud Scotum, nostra operatio non habet in se determinatam veritatem, seu determinationẽ, ab aeterno ex hypothesi alicuius futuritionis, quae non erumpat ex absoluto proposito Dei; quare importat cõtractionem extrinsecam tantum illa, quae ei a decreto accedit; quae est ipsa obiectiva mutatio ad determinatũ fore, vel infallibilis destinatio talis cooperationis ad existẽdum pro tali differentiae temporis. Cum autem principium obiectivae mutationis anteeat causalitatis prioritate mutationẽ, quam producit; eo abest, ut divina volitio, quae producit actus creatae volũtatis in esse volito, iuxta Scoti phrasim, seu illos inimpedibiliter ad futuritionẽ destinat, pẽdeat in sua determinatione a sciẽtia creatae voluntatis; quod, e cõtra operatio uõlutatis creatae (praecisa divina motione) relinquatur neutra vel indifferẽs ad fore, vel nõ fore; ac proinde eã determinationẽ obiectivã non nacta, quę possit esse obiectum infallibilis praescientiae, et contrahere voluntatem divinam ad talem speciem motionis et influxus.

Duo alia testimonia Scoti pro praemotione concursiua Dei ad materiale peccati.

45 Quam doctrinam firmo optima alia Scoti probatione; quam instruit contra eos, qui asseruerunt, Deum immediate non concurrere ad actus nostrae voluntatis; traditque loco citato, ex 2. sent. dist. 37. q. 2. §. cõtra istam opinionem arguitur sub n. mar. 8. ubi inquit.

Ex ipsa sequitur; quod Deus non sit naturaliter praescius futurorũ. Quia nõ habet scientiam de futuris contingentibus, nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suae respectu eorum, ad quae voluntas sua est immutabilis, et inimpedibilis; sed si voluntas creata est totalis causa respectu sui velle, et ipsa contingenter se habet ad illud velle: ergo quantumcumque voluntas divina ponatur determinata ad unam partem eorum, quae dependent, a voluntate creata, poterit voluntas creata aliter velle; et ita non sequitur certitudo ex cognitione determinationis voluntatis divinae.

Ut autem defaecate in expensione Scoticae probationis procedatur, praemitto. Quod si Deus immediate non concurreret ad actus nostrae voluntatis, (ut commentus est Durandus, et de actibus prauis asseuerauit Aureolus,) sed tales actus a sola voluntate creata tanquam ab immediato principio effluerẽt; si vera esset Iesuitarum opinio de infallibili determinatione ex hypothesi futuritionis, seu de veritate determinata futurorum contingentium in se ipsis, respui nequiret determinata veritas in ipsis actibus voluntatis creatae ob hypothesim futuritionis; esto quod Deus non concurreret immediate ad huiusmodi actus.

E contra vero Scotus, sicut abiegit omnem eam futurorum veritatem quae in obiectiva mutatione posita non sit, quae a decreto trahitur; supposito quod Deus nil physicum circa actus nostrae voluntatis praestare immediate posset, ita nec illos in esse volito producere valuisset, vel ad unimpedibilem futuritionē destinare. Qua mutatione obiectiva, quae a decreto relinquitur, praecisa; euanescit tota ratio futuritionis, vel determinatio veritatis huiusmodi actuum.

Quibus praelibatis, talem construo rationem. Nulla hypothesis (suppositiove determinatae futuritionis, semota productione creaturae in esse volito, vel mutatione obiectiva, quae a decreto hauritur) ea est, quae importet infallibilem determinationem obiectivā; ita ut actus voluntatis nostrae, (quantumuis asseueretur determinatissimus ad fore ob hypothesim futuritionis,) si non contraheretur a decreto Dei ad alteram partem contradictionis per mutationem obiectivam ad existendum pro tali differentia temporis, non esset determinate verus, nec scibilis a Deo.

Igitur, ut actus prauus a Deo praesciri posset, non solum exposcitur ea voluntas, quae offert concursum indeterminatum, communem ve ad contraria, et contradictoria; sed exigitur volitio, quae immutet obiective actum nostrae voluntatis ad infallibilem existentiam pro tali differentia temporis. Ita ut actus prauus, ut anteuertit mutationem ad fore, quam a decreto trahit, cōcipiatur ut neuter ad veritatē, et falsitatem; accedente tamen Dei statuto, transeat ad infallibilem classem futurorum.

Sed huiusmodi contractio, seu mutatio obiectiva, in qua posita est adaequata ratio veritatis actus praui contingentis, praemittit decretum, ut principium efficiens huiusmodi mutationis; igitur talis determinatio est praedeterminatio, ut potequae ratio totius determinationis volitionis nostrae.

46 Praeterea; proceditur contra Hugonem Cauellum, Fabrum, Smitingium, et alios Neotericos Scotistas a castris Scoti manifeste deficientes. Quia ut liquet ex illis verbis: Non habet scientiam de futuris contingentibus nisi quia certitudinaliter novit determinationem voluntatis suae respectu eorum, ad quae voluntas est immutabilis, et inimpedibilis.

Inanem futilemque probationem exhibuisset Scotus, si procederet de voluntate involvente conditionem coöperationis causae creatae, pro arbitratu contrahentis voluntatem divinam a se potentialem ad talem speciem actionis; talis enim voluntas impedibilis foret a creata voluntate (pro nutu dissentiente).

Nec diceretur frustrari divina voluntas, cum in dicta hypothesi tantum conditionaliter decernat actum nostrae voluntatis, supposito quod ipsa velit. Sicut nec frustraretur voluntas Petri componentis se ad deambulationem cum Paulo, si ille velit, Paulo nō adhibente consensum; sicut enim nil praesticuerat Petrus circa deambulationem nisi ex Pauli arbitratu; ita voluntas Petri, quae anteit praescientiam coöperationis Pauli, absoluta immutabilis vel inimpedibilis censenda non esset.

Unde sicut si Petrus non constituisset currere, nisi pro voto Pauli, inepta reddi posset ratio futuritionis talis cursus, spectata solius Petri voluntate; ita si determinatio illa, in qua Deus, apud Scotum, praescit futura, importaret conditionem cooperationis causae creatae a voluntate creata purificandam; insufficiens, ineptaque ratio futuritionis peteretur a sola voluntate divina. Cum autem Scotus saepissime enodans medium ex parte obiecti praescientiae futurorum (ut liquet ex locis quos per totam istam distinctionē frequenter citauimus) nec semel praescientiam cooperationis causae creatae nominauerit, quae sit ratio contractionis voluntatis divinae ad talem speciem influxus; si autem exigeretur, apud Scotum, manifeste ostenderet, in re tā Taestia oscitanter, et stupide processisse. Addo, et quod expresse asseruerit, quod Deus non determinatur a voluntate creata ad taliter operandū; de quo vide infra sub n. 61. in fine.

47 Accedit deinde perspicuum aliud testimonium Scoti pro determinatione ad materiale peccati, ex 1. sentent. dist. 41. quaest. unica. S. Viterius in speciali dicit sub num. marg. 9. ubi dū agit contra Henricum adstruentem, quod praevisio boni usus liberi arbitrii ex gratia sit causa praedestinationis electorum, subiicit. " Deus non praevidet, istum bene usurum libero arbitrio, nisi quia vult, vel " praeordinat, istum bene usurum eo. Quia " sicut dictum est dist. 39. certa praevisio " futurorum contingentium est ex determinatione voluntatis divinae. " Si ergo offerantur voluntati divinae duo aequales in naturalibus; quaero, " quare istum praeordinat bene usurum libero arbitrio, et illum non? " Non est huius, ut videtur, assignare rationem, nisi voluntatem divinam; " et haec est prima distinctio inter eos, " quam per te, sequitur electio, vel reprobatio: ergo in prima distinctione pertinere ad praedestinationem, sola ratio est " divina voluntas.

Ubi plura e re praestat Scotus; primo, referat et stabilit eam sententiam quam in 1 sent. dist. 39. q. unica. tradiderat, quem textum transcripsimus in ar. 4. huius dist. a n. mar. 11. usq; ad 14. ubi eam de mente Scoti assertionē firmauimus, quae in futuro contingenti nullam aliam determinatam veritatē aut intelligibilitatē agnoscit, nisi productionem in esse volito, seu mutationem obiectivam a proposito absoluto erumpentem.

Deinde, expressissimis verbis tutatur, Deum praeordinare bonum usum liberi arbitrii ex gratia, et etiam prauum quoad materiale eius, non expectata alia ratione sciendi usum obliquū quae petatur a veritate determinata actus in se (quã ibi explodit aperte,) sed a proposito absoluto voluntatis divinae ut liquet ex illis verbis: Non est huius assignare rationem nisi voluntatem divinam; et haec est prima distinctio inter eos.

Quod etiam Scoti testimoniū omnino improbat scientiã conditionatorū in veritate determinata illorū, semoto actuali decreto circa cōplexa cōditionata, sicut et admittit scientiã conditionatorū in proposito libero; quāobrem eo textu utimur ad nostrā sententiā firmandam in seq. dist. de praescientia conditionatorum. ar. 1. n. mar. 21. ubi etiam defendimus Scotum a vellicatione Vitalis Zucolii elucidatoris Henrici, qui impetit Scotū, eo quod asseruerit, Deum praeordinare malum usum liberi arbitrii quoad materiale eius.

Bassolii, et Guilielmi de Rubione Auditorum Scoti testimonia pro determinatione Dei ad materiale peccati, et potentialitate liberi arbitrii ad tale individuum actionis.

48 Quam obrem Ioannes Bassolius Scoti Auditor determinationem Dei ad materialia peccati tutatus est expresse; in 1 sentent. dist. 38. quaest. unica. art. 2. §. Ad primum eorum. ubi sic docet.

Ad confirmationem; quod Deus non potest determinare aliquem ad odiendum se ipsum, scilicet Deum. Dico; quod sicut Deus potest creare actum odiendi se ipsum, et id quod est sibi positiuum, et propter se ipsum, ut propter finem naturalem actus, non obstante quod fūme diligat se ipsum; ita etiam potest determinare aliquem ad actum odiendi se ipsum, dato quod ipse Deus in hoc non peccet, sed fumme diligat se ipsum.

Ad aliam confirmationem; quando dicis; quod saltim aequalis necessitas te peccaret peccator, sicut ignis calefacit.

Dico; quod verum est quantum ad hoc, quod sicut stante divina volūtate, quod ignis calefaciat praesente combustibili, impossibile est quod ignis non calefaciat; ita necessitate consequentiae impossibile est, quod iste non peccet. Non tamen naturaliter peccat, nec a principio naturali sicut ignis; sed a principio libero, quod quidem determinatum est ad peccandum, non naturaliter, sed libere.

Ubi acute vel inde producit Bassolius, quod Deus valeat absque iniuria supremae sanctitatis, et innocentiae suae, determinare liberum arbitrium ad eliciendum actum odii Dei; quia valeat sine effectivo concursu creatae voluntatis producere actum odii Dei in voluntate creata, ipsa mere passive se habente: in qua hypothesi Deus non esset causa peccati, ut euidens est, siquidem nec voluntas creata mere passive se gerens peccaret; et sub eadem comparatione causalitatis terminaretur potentia Dei ad actum odii, et absque novo peccati in utraque hypothesi, sive quando concurrit cum voluntate peccante, sive quando absque peccato ex parte voluntatis mere passive se habentis, producit actum odii in voluntate creata.

Id enim volunt illa Basolii pronunciata: sicut Deus potest creare actum odiendi se ipsum et propter se ipsum, ut propter finem naturalem actus; ita potest determinare aliquem ad actum odiendi se ipsum, etc. De quo vide, quae egimus contra Didacum Ruiz negantem, posse Deum causare actum odii in voluntate creata passive se habente; et contra Ferraram autumantem, quod voluntas passive se gerens nequiret odio habere Deum, contra quem disseruimus ex Aureolo: adi n. 13. huius ar.

49 Basolio adstipulatur egregius alter Scoti auditor Guil. Rubionus, vel de Rubione, qui edidit doctissima quatuor volumina in quatuor sent. libros anno Domini 1323. sub Gerardo Ministro Generali Ordinis, sub quo praedictus Guil. de Rubione Prouinciam Aragoniz ut illius Minister Prouincialis administrauit: quem Guil. a Rubione fuisse Scoti discipulum accurate obseruauit eruditus vir Dermicius Thadaei, in sua Nitela Franciscana Religionis contra Bzouit fol. mihi 27. et consentit ratio et series temporum, quia obiit Scotus anno 1308. Scotus ergo duos ex nostris Hispanis et ex Aragoniz regno insignes nactus est asseclas, et auditores Ancon. Andream fidelissimum Magistri sectatorem et Guiliel. de Rubione.

Guilielmus autem non solum firmat eam doctrinam, quam in digres. phys. praecedenti, stabiliumus de indeterminatione causae secundae ad productionem huius individui prae alio; immo et petit inde necessitatem divinae determinationis, eo quod huiusmodi determinatione semota, non relinquatur causa secunda nec naturalis, nec libera, proxime expedita ad actualem influxum. Sic igitur docet in 1. sen. distinct. 38. quaest. 1. conclusione 3. Causa secunda modo praelibato in conclusione est determinata; non ab alia quam a prima causa.

Probatur; quoniam aut causa secunda, (puta hic ignis) determinatur ad producendum istum ignem, et non alium; et voluntas creata ad producendum istum actum volendi, vel nolendi; magis quam alium, a se, vel ab alia causa secunda, vel a prima. Sed non a se; nec ab alia causa secunda: ergo a prima.

Minor probatur; et primo quantum ad primam partem eius; videlicet quod non a se. Quoniam nec ignis, nec aliquod aliud naturale agens, quod est secundum se uniformiter productiuum principium omnium effectuum eiusdem rationis, et per consequens est ad omnes aequaliter indeterminatum, potest determinare se ipsum ad producendum magis unum quam alterum; nec ad producendum istum primo, et alium secundo, magis quam e contrario.

Voluntas etiam creata, licet libere velit, vel nolit, non tamen potest velle, nec nolle per omnem volendi, vel nolendi actum; nec enim voluntas potest elicere aliquem actum ab alia iam productum: nec actum etiam semel elicitum a se potest iterum elicere. Nec etiam circa idem obiectum saepe volitum, vel nolitum; actum secundo elicitum videtur potuisse elicere primo: nec primo elicitum, secundo: ergo causa secunda non videtur esse ex se determinata, sed potius indeterminata; cum non magis effectus istius, quam alterius eiusdem rationis, sit quantum est ex se productiua.

50 Quam sententiam etiam apprime fulcit praedictus author in 2. sent. dist. 34. ubi expendit. Utrum Deus sit causa peccati ibi enim in q. 2. praedicta distinct. sub §. Sunt hic duo dubia: nobis sequentem doctrinam erudite satis suppeditat. Ad 1. inqua arguuntur contra aliud dictum superius, de determinatione primae causae necessariae causae secundae ad agendum. Ad primum, dicendum; quod licet causa naturalis sit determinata ad agendum, seu determinatum effectum in specie producendum, ut ignis ignem, non tamen individuum: et ideo licet ignis non indigeat aliquo determinante ipsum ad producendum ignem indiget tamen aliquo determinante ipsum ad producendum nunc istum ignem, nunc alium. Nisi enim aliqua causa sic determinaret ipsum ad certum et determinatum individuum producendum; non magis hic ignis produceret nunc istum ignem, et postea alium a priori distinctum, quam e converso; ita vel utrumque simul produceret; vel neutrum producere posset.

51 Et ista potest ratio assignari, quare eadem res corrupta non potest naturaliter reparari; videlicet, quia nulla causa secunda potest agere, nisi ad effectum, ad quem est a prima causa determinata: prima autem causa non determinat secundam, nec coagere ipsi statuit ad aliquem effectum corruptum eumdem numero reparandum.

Cum enim ignis iste corruptus non magis sit nihil, nec impossibilis postquam corruptus, quam fuerat antequam esset ab alio igne productus; per consequens quod tunc produci naturaliter potuerit et non modo, hoc non videtur posse esse ex alio, quā ex prima causa nolente coagere secunda ad eumdem numero effectū nisi semel.

52 Ad secundum de agente libero: consimiliter est dicendum; quod nec potest se determinare ad aliquem actum primo, magis quam ad alium, per se ipsum. Licet enim voluntas possit quodcunque sibi praesentatum velle, vel nolle; quod tamen circa ipsum obiectum intellectum, eliciat nunc istum volendi, vel nolendi, actum, et postea alium a priori distinctum, magis quam e converso: hoc non potest esse, nisi a voluntate increata ipsam determinante, ipsique coagente nunc ad istum, et postea ad alium actum.

53 Ad confirmationem; dicendum, quod prima causa determinat voluntatem creatam ad alterum oppositorum determinatione de inesse tantum; non autem de possibili, imo ut sic est indeterminata.

Et ideo, licet de inesse sit ad alterum tantum determinata, non tamen necessitata; cum maneat de possibili indeterminata. Propter quod potest in illud, ad quod non est determinata; potest (dico) de possibili: non tamen illud facit de facto.

Ex quo apparet, quod non sequitur, quod infertur; videlicet quod non sit sufficienter determinata. Est enim sic sufficienter determinata de inesse, quod numquam euenit aliud de inesse, sive de facto quam illud, ad quod est determinata; licet posset de possibili euenire.

Et per hoc distinguitur agens liberū a naturali, quod est determinatum sic de possibili, et de inesse; quod, quantum est ex se, nec potest, nec facit aliud ab illo, ad quod est determinatum.

Ubi praedictus author optimam eam reddit rationem physicam, quam in digressione praecedenti expedimus sub n. 73. ostendentes contra Vazquez, cur isto quod quodlibet individuum intra virtualitatem suā praehabeat cuncta individua eiusdem speciei, nequeat reproducere effectū corruptū? Nimirū quia Deus non praemoveat vel determinet causam secundā ad eiusdem individui reproductionem.

Deinde; cum praedictus author expendens concursum Dei ad materiale peccati, uniuersaliter constituat, Deū determinare voluntatem nostram a se prorsus indifferentem ad productionē huius individui peccaminosi prae alio; censet aperte, ad materialia actuum prauorum determinare; ut liquet ex his, quae contra Soarium egimus, articul. 5. huius distinct. a num. 27. usque ad 29.

Quam praeterminationem referat doctrina Guilielmi, quam sub n. 53. huius art. proposuimus; ubi asseuerat, contractionem illam, quam causa secunda a prima petit, eam esse, quae inimpedibilis determinatio astruatur de inesse, sive de facto; quod est circa materialia actuum prauorum voluntatem absolutam, et non expectantem scientiam cooperationis causae creatae, asseuerare.

Cohaerentem celeberrimi alterius Scoti Auditoris sententiam, Francisci Maironii vide infra sub numer. 98. ubi praesertim occurrunt recolenda illa verba, quae generalem doctrinam veritatis determinatae cunctorū contingentium, etiam actuum prauorum, instiliant. Sic enim habet, in 1 sentent. dist. 39. quaest. 4. §. Quantum ad secundū .

Hoc Hic ergo probato primo scilicet, satis evidenter. Omni praedestinationi activae correspondet necessario aliqua passiva, sed divina voluntas ab aeterno produxit ista futura entia in esse volito, quod non est aliud nisi actio ad determinare. Ad locum citatum ib. a. 98.

  1. Pro physica etiam praedeterminatione substrati malitiae moralis merito citatur Franciscus Lycheus Minister Generalis Ordinis Minorum eruditusque Scoti interpres; qui in 2. sen. dist. 39. q. 4. a. 2. ibi disquirit, utrum per causam possit esse a Deo sub 4. ibi ex profana via. inquit.

Suppono mihi unum, quod inter causam primam, et secundam est simpliciter ordo essentialis in causando; ita quod omnis causa secunda agit in virtute primae, et eo modo movet, quo movetur a prima.

Ergo apud Lycherum expendendam motionem Dei ad materialia actuum prauorum, voluntas creata deficiens non determinat Deum ad concursum, ut loquuntur adversarii; sed et contra voluntas creata movetur a Deo et contrahitur ad materiale talis deformitatis.

Accedit Petrus Tataretus Professor Parisiensis in 1. sent. dist. 39. de praescientia futurorum contingentium. §. et hoc quantum ad tres quaestiones. ubi in concl. 3. inquit.

Tertia conclusio, futurum contingens ad hoc quod fit determinatum ad alteram partem contradictionis: oportet quod habeat causam extrinsecam determinantem ipsum ad alteram partem. Pro cuius conclusionis confirmatione saepissime versat tanquam Scoticum axioma id, quod in superioribus ostendimus, actum creatae voluntatis ab aeterno nullam aliam determinanscibilitatis rationem nancisci, praeter eam, quae in mutatione obiectiva perita a decreto absoluto, posita est.

Ut ergo actus prauus futurus a Deo praesciri valeat; necessario praemittenda est, de Scoti mente, absoluta determinatio futuritionis huiusmodi actus, in quo adaequata suae scibilitatis ratio consistit. Quod autem determinatio illa extrinseca, quam praedictus author assignat adaequatam rationem determinata veritatis sunt contingentis, sic De voluntas; constat ex ipso aucthore loco citato sub concl. 6. ubi inquit. Causa primaria, et extrinseca determinans futurum contingens ad alteram partem contradictionis, est divina voluntas.

Non ergo apud Tataretum, voluntas creata deficiente excitet moveatque voluntatem increatam ex se indeterminatam ad praebendum assensum ad materiale peccati. Quia determinatio creata pro illo priori, pro quo constat indifferentiam divinae voluntatis, sicut apud adversarios altruenda est determinate vera, ac proinde et scibilis a Deo, ut postquam indifferentiam divinae voluntatis contrahat, quam determinare non posset, nisi a Deo talis creata determinatio ad malum praesciretur infallibiliter, et determinate; ita creata determinatio suam scibilitatem ab absoluto Dei proposito non habuiret; quod est contra communem Scoticarum consensum.

Idem habet Iacobinus Batgius celebris Scoti discipulus, cuius doctrinam transcribimus infra in hoc ar. sub nu. 97. ubi praesertim obseruanda sunt illa pronunciata. Sexta conclusio: causa extrinseca prima determinans futurum contingens ad alteram partem est voluntas divina.

55 Caeterum; ex Recentibus Scoti asseclis praemotionem Dei ad materiale peccati expresse sustinet Franciscus de Herrera Salmanticensis Professor in 2. sen. to. 2. disp. 38. quaest. 6. conclus. 5. ubi inquit.

Voluntas divina in ratione potentiae exequutiuae promouet voluntatem creatam ad omnem actionem ipsius voluntatis, quaecunque est actio realis; (etiam si sit peccati,) promotione physica; nam implicat, voluntatem creatam aliquid operari non praemotam a prima causa.

Praeterea; praedictam Scoti sententiam tanquam de Sancti Bonaventurae mente obviis ulnis excipiunt illius expositores Petrus Trigosus Capucinus 1. par. quaest. 1. artic. 4. dub. 3. sect. 5. Unde pro reprobatione huius sententiae sunt aliqua notanda. et expressius infra in responsione ad 3. argument. Trigoso adhaeret Franciscus Coriolanus etiam Capucinus, et sancti Bonauenturae in 2. part. quaest. 19. artic. 3. §. Dico quinto; Deus praedestinat seu praedestinauit assumptum peccati inquantum assumptum.

Bonauenturam non abigere praedeterminationem concursiuam Dei ad materiale peccati; imo eam expresse tutari.

Verum; quis contra Scoti sententiam militare. videtur quoddam Seraphici Doctoris testimonium; restat nobis illud subiicere, et diluere. Quod nobis obiicitur ex 2. sen. dist. 37. art. 1. quaest. 1. ubi contra propriam sententiam opponens Bonauentura sequentem obiectionem, quae est sexta in ordine; inquit.

Si Deus cooperatur libero arbitrio in actione, quae est substrata peccato; aut igitur liberum arbitrium movet principalius quam Deus, vel e converso. Constat, quod liberum arbitrium in illa operatione neque principalius, neque aeque principaliter potest movere sicut Deus; cum Deus tam in movendo, quam in causando, cuiuscunque dicatur esse causa, sive motor principalissimus intelligatur: ergo Deus movet principalius. Si ergo motor principalis excitat, et movet motorem non principalem, videtur quod in operatione culpabili liberum arbitrium excitetur a Deo; ergo cum adulter lasciuia tur; et latro furatur, ad tales actiones a Deo excitantur: quod omnino absurdum est.

Cui oppositioni sic occurrit sanct. Bonauentura, in fine quaestionis. Ad illud, quod obiicitur, quod Deus est principalis motor in talibus actionibus. Dicendum; quod diuersum est. Ad hoc enim non sequitur ex hoc quod excitet liberum arbitrium ad faciendum illam operationem, excitatio huiusmodi dicit aliquam obfirmationem gratiae praevenientem ipsam voluntatem, quam natura requiritur in bonis meritoriis. In aliis vero operibus indifferentibus, vel etiam malis, non est necesse sola cooperatio divinae virtutis; quae existens in creatura potentialiter, essentialiter, et praesentialiter sicut conservat eam in essendo sic adiuuat in operando: propter quod conceditur ibi sola cooperatio, non praeventio, vel subsequutio.

Ex quibus ultimis verbis, ubi Bonauentura confundit praeventionem Dei ad opus prauum, austum arripiunt adversarii, quasi Bonauentura etiam praedeterminationem physicam videatur explodere, cum idem sonare appareat praeventio, quod praeuia quaedam praedeterminatio. At, tantum abest, ut Bonauentura in nostram sententiam innuatur, quod eam expresse confirmet; cum plane concedat, Deum, etiam in operatione substrata peccato, esse primum moventem; ut liquet ex illis verbis. Ad illud quod obiicitur, quod Deus est principale movens in tali actione. Dicendum; quod verum est. Quid apertius? Asserit igitur sanct. Bonauentura Deum principalem moventem physicum ad substratum peccati, et negat motorem, et excitatorum moralem. Non ergo apud Bonauenturam operatio creaturae deficientis excitat, movet, vel conatur excitando indifferentiam voluntatis divinae, ut voluntas Dei praestet concursum ad actum prauum. Quare, cum excitationem tantum respuit S. Doctor, quae fit ad instar moralis causalitatis gratiae praevenientis; ita ut Deus motus indeliberatos moraliter pellicientes ad lapsum infillet, eosque, ut assensum prauum obtineat; ea ratione, qua motus sine sanctarum illuminationum, et inspirationum in nobis sine nobis efficit, ut reddant cooperationem creatae voluntatis consequutam.Quod demonstrant aperte verba illa: _Non sequitur ex hoc, quod excitet liberum arbitrium ad faciendam illam operationem (intelligis pravam) excitatio enim dicit aliquem effectum gratiae praevenientem ipsam voluntatem._Id est, exprimit excitationad peccatum, quam explodit Bonauentura, causalitatem moralem Dei inuitantis liberum arbitrium ad lapsum; ea similitudine, (si quae illa sit, quae a contraria ratione honeste operandi sumi potest) vel analogia, quae interest inter causalitatem moralem ad bonum, et ad malum, per immissionem apprehensionum, et appetitionum indeliberatarum, quae alliciant ad consensum. Quo fit, ut licet Deus asseratur causa moralis piae operationis; impiae tamen aut pravae actionis principium morale esse nequeat; licet ad physicam entitatē deordinatae actionis praemoveat.

Deinde; cum Bonauentura abigit quamlibet motionem Dei ad substratum peccati, quae non sit ipsa cooperatio; licet improbet illud placitum, quod assereuat, creatam voluntatem praemoveri a Deo per impressionem alicuius formae, vel qualitatis de specie potentiae attinentis ad actum primum, sive principium operandi; atque adeo realiter condistinctae ab actu secundo influxus actualis, vel cooperationis voluntatis creatae. Scoti vero doctrinam non perstringit, quae nullam aliam praedeterminationem agnoscit praeter actualem cooperationem divinae voluntatis, ut obit munus exterae causalitatis, sive usus ad extra facultatis divinae exequūtis; quae Dei causalitas, licet non anteceat influxum creaturae prioritate in quo, sive temporis, illum tamen anteuertit prioritate a quo, vel dependentiae; de quo infra latius.

Accedit etiam pro S. Bonauenturae sententia eius iudicium de placito improbante immediatum Dei concursum ad materiale peccati, quod transcripsimus in praesenti articul. sub num. m. rg. 30. pro liberando Aureolo a nota improbatae doctrinae: Attamen (inquit,) quia per multam discussionem dubia ducuntur ad manifestationē; nunc communiter tenetur, quod illa opinio verior sit, quae dicit, quod omnis actio, sive substratū peccato, sive non, secundum id quod est actio, est a Deo. Quod Bonauenturae testimonium existimo e re esse ad firmandam praemotionem concursuam Dei ad materiale peccati; quia, ut supra ostendi, eaedem urgent rationes de praemotione concursua, ac de absoluto proposito concurrendi, ut liquet ex his, quibus Soarium impetimus infra, _sub n. 62._unde aestimo quod ex multa illa discussione, quam refert S. Bonaue. eruperit perspicuum illud pronūtiatū. Ad illud, quod obiicitur, quod Deus est principale movens in tali actione; (substrata peccato) dicendum, quod verum est.

Illud ultimo restat expendendum in S. Bonauent. pronuntiatis; quod in hac re magnum habet pondus contra negātes immediatū Dei concursum ad materiale peccati. Quod immediatū Dei concursum ad materiale peccati trahat Bonauentura ex immediata conservatione actus praui; ut liquet ex illis verbis: sicut conservat creaturam in essendofic adiuuat in operando. Unde infertur, quod necessario adstruenda sit immediata causalitas cōseruatiua Dei circa materiale peccati, quā negare ausus nō est Aureolus; quia si tolleretur immediata dependentia pravae operationis, quoad materiale eius, a Deo, ut a conservante; etiam proststerneretur fundamentum, cui innititur immediata dependentia causae secundae a Deo, ut a conservante.

57 Quamobrem, licet eos authores nō recipiamus, qui asserunt physicā praedeterminationem per formam voluntati compositam intrinsece, realiterq; difsitam ab actuali cooperatione voluntatis; eoquod huiusmodi praedeterminationē tenērē se ex parte principii, et nō merae actionis, atq; adeo ad actū primū spectantē, ut libertati adversam, insectetur Scotus. Eiisdē tamē authorib. adhaere mus, quatenus cōstituūt, voluntē creatā nō movere, vel cōtrahere quasi uniuersalitatē, cōmunitatē, vel indifferentiā divinae volūtatis ad cōcurrendū, vel nō cōcurrendā ad materiale peccati. Imo, e contra, creatae volūtatis potentialitātē a Deo contrahi tutamumus, huiusmodique determinationē absq; prioritate naturae, vel caeusalitatis, in influxu divino nec concipi posse.

Quare; Ferrariēsis a nobis trānscriptus sub n. 13. manifeste pronūciat; creaturam a Deo ad materiale peccati promoueri. Idem sustinet Capreolus in dist. 37. q. 1. art. 3. ad secundum principale, ubi loquens de influxu Dei ad materiale peccati, subdit.

Quantum ad omne positiuum, quod est in actu voluntatis, actio volita creata est posterior actione Dei in producendo quodlibet tale; quia nulla creatura agit, nisi mota a Deo.

Et postea: Motio Dei ad determinandum voluntatem creatam ad aliquid, non est secundum se malum, sed ad illud, quod est secundum se bonum ex natura sua, licet sit malum quoad deformitatem, quam habet respectu ad causam secundam.

Quare, est cur miremur, quod in mentem venerit Didaci Ruiz lib. de voluntate Dei disp. 37. sect. 1. n. 10. et aliorum Neotericorum Iesuitarum asserentium, sententiam pronuntiantem, Deum praemovere ad materiale peccati, non esse de mente antiquorum Theologorum; cum eam expresse sustineat Scotus cum probationibus suae scholae, ut patefecimus, et ex antiquioribus Thomistis Ferrariensis, et Capreolus, Quibus ex rectioribus adstipulantur Domin. Banez. 1. par. q. 14. art. 1. dub. ult. Nunius Cabezudus. 3. p. q. 62. ar. 5. q. 1. et 2. de auxiliis, Cabrera. 3. p. q. 18. art. 4. disp. 2. s. 12. Nauarrete. 1. p. to. 2. contro. 25. concl. 6. et 7. Aluarez de auxiliis. dispu. 24. conclus. 2. et alibi saepe. Ledesma q. 2. de auxiliis ar. 18. concl. 3. Albelda, et alii omnes Thomistae ex Dorithicana familia.

Et novissime praedeterminationem Dei per decretum absolutum ad materiale peccati defendit Collegium Salmanticense Carmelitarum Excalceatorum. 1. p. tract. 4. de Voluntate Dei disp. 10. dub. 7. a num. marg. 124. usque ad 223. et ultimo Ioannes de S. Thoma Complutensis professor. 1. p. q. 14. dispu. 19. ar. 3. §. aduertium principium. Sed mitto ista, et ad probationem Scoticae sententiae propero.

Ostenditur, Deum praedeterminare nostram voluntatem ad materialia actuum prauorum.

Sensu igitur ac mente Scoti de praedeterminatione Dei ad materialia actuum prauiorum praelibatis; reliqua sunt, ut nostra sententia rationibus stabiliatur. Priusque merito taxanda occurrit opinatio Ludovici Molinae in concordia quaestion. 14. articul. 13. disputat. 53. numbr. 3. qui docet praemotionem Dei ad materiale peccati vitare se regit; quod concursum divinum potentialem, et indifferentem astimet, ab influentiaque causae creatae contractabilem ad talem speciem actus; quod pronuntiatum ex parte obscuratius supra sub num. 29. Quia cum, apud Molinam, et uniuersam Iesuitarum Scholam, actio vel causalitas Dei ad extra, nihil aliud sit quam influentia causae creatae, prout pendens a Deo; cum actio creaturae non pendeat a Deo secundum communia tantum, et uniuersalia praedicata, sed etiam secundum contractum gradum essendi specificum, et numericum; fit, ut creatura influxus sit causalitas Dei, non solum secundum communissimum conceptum actionis spectatae in termino uniuersalem gradum essendi, sed etiam secundum talem specificam et individuam rationem.

Quare, si actum Dei, prout imbibit ultimum conceptum talis actus fugae, et auersionis a Deo pendet, non solum a voluntate creata, sed etiam a Deo, pro qualibet praesuppositione rationis; (alias daretur aliquod signum rationis, in quo concipi posset ens creatum obiective immutatum ad absolutam futuritionem absque immediata dependentia a Deo; ac proinde, et produci posset absque eo quod immediate efflueret a Deo, ut voluit Aureolus) ergo actio Dei non contrahitur a causalitate creaturae, taquã commune quid a particulari. Praeterea; quod actio physica non praescindit tendentia sua in terminum, vel non attingit illum sub uno praedicato, et non sub alio; ut pote quae talis actio intendat existentiam termini, ut illum exstrahat a potentialitate, et eminentia causarum; existentia vero non congruat rei secundum abstractos conceptus, sed prout induit ultimam entis singularis rationem; igitur actio Dei nequit esse potentialis, et contrahibilis, sed contracta ad talem speciem influxus.

59 Quare; Franciscus Soarius communitatem, vel uniuersalitatem concursus Dei, quae contrahitur a voluntate creata ad causalitatem peccati, non constituit immediate in ipso influxu divino, hunc enim determinatum asseuerauit: sed in voluntate Dei, non absolute praestituente lapsum ante scientiam absolutam nostrae coöperationis, sed porius apparante, et offerente concursum ad plura individua determinata actionum diuersarum specierum, verbi gratia, ad tale individuum determinatum intra speciem amoris, vel odii, etc. Ita ut principio libero integrum fit, ut in influxu divino ad prosequutionem Dei, vel ad fugam eius; non tamen praestituatur fuga, seu determinetur species odii ante absolutam scientiam voluntatis deficientis, quia id esset, Deū pronuntiare peccati authorem; sic ille saepe in Opusculo 1. de concursu Dei cum voluntate. praecipue lib. 2. cap. 3. num. marg. 17.

At praemissa Soarii doctrina praesentem difficultatem non euacuat: Quia, sicut Deus apparans concursum in actu primo ad varias species et individua actionum; re vera, potentiam exequatiuam, vel exequentem facultatem non exercet, nisi circa illam speciem influxus, quam liberum arbitrium elicit; ita circa solam illam speciem obit Deus actualem concursum, circa caeteras vero species tantum potentialem, et per modum actus primi.

Reuocetur ergo disquisitio ad solā determinationē concursus actualis, et exerciti ad talem speciem influxus, in quod principium deferenda sit? in liberum arbitrium deficiens? vel in primam causam?

Aut igitur; quod Deus, actu influat cum voluntate nostra ad actum prauum; et non ad actum studiosum; adscribi debet libero arbitrio contrahenti quasi potentialitatem divinae voluntatis offerentis concursum ad utrūlibet; vel Deo determinanti speciem sui influxus; vel utrique principio aeque et absque ullo praesuppositionis ordine concurrenti.

Si deferatur haec contractio speciei influxus utrique voluntati, scilicet divinae, et creatae simul cooperanti, absque ulla prioritatis habitudine; fiet iam, ut Deus non a nostra malitia excitatus, sed pro sola primae causae functione, obeat talem speciem pescaminosi concursus; ac proinde, rueret inutilis illa agglomeratio rationum, quae instruitur contra sententiam astantem praemotionem Dei ad materiale peccati; cum aeque procedat contra voluntatem concurrenti, semota omni praeterminandi ratione. Cum in utraque hypothesi, (scilicet data praedeterminatione Dei ad materiale peccati; vel negata prioritate naturae in actione creaturae deficientis; ut talis lapsus prioritate a quo non sat conveniens influxum Dei ad materiale peccati, non excitet Deum ad praestandum huiusmodi influxum,) non posset adscribi creaturae contractio influxus Dei ad talem speciem pescaminosae actionis; siquidem in utraque hypothesi, malitia creaturae non anteites determinationem divini influxus, ut ratio talis determinationis, vel excitationis Dei ad praebendum concursum ad malum; de quo iterum infra.

Aut Deus et creatura ita componuntur ad actus pravi effectionem; ut prioritate naturae, vel causalitatis, antecedentia actio Dei cooperatione nostra anterioritate scilicet a quo, non in quo; et haberet intentum opposita Scoti sententia.

Aut tandem, ut premant aduersariorum oppositiones, dicendum erit; in voluntatem creatam, tanquam in rationem formalem contractiuam concursus ad talem speciem, reducendam esse determinationem influxus Dei ad talem speciem causalitatis; ita ut Deus, non ut functionibus primae causae respōdeat, sed a nostra malitia excitatus et quasi contractus, adeat talem concursum deficientem.

Oppugnatur 3. haec oppositio ex concessa comparatione. 60 Verum enim vero; quod tertia pars huius pronuntiati, quam tutatur Molina, et alii, sit falsa, et impossibilis; ostenditur sic. Quia influxus creaturae non potest realiter, et physice determinare aequalem Dei concursum, suppositis adversariorum principiis; ut diximus sub numer. 55. cum concursus Dei ad extra sola ratione dissidere valeat a cõcursu creaturae, eo quod creaturae cooperatio sit ipsamet actio Dei, apud adversarios; et idem individuum, sub diuersa comparatione habitudinis ad aliam concansam nequeat realiter, et physice contrahere potentiam elicitinam ad effectionem eiusdem individui ab alia concausa. Igitur influxus creaturae, prout a causa creata, nequit vere, et realiter determinare facultatem Dei exequentem ad effectionem eiusdem numero influxus prout a Deo; quae ratione asseritur actio, et causalitas Dei.

Fuga de contractione influxus cum identitate reali in causis convenientibus per sympathiam naturalem. Si occurras; ad physicam eam contractionem, quae intercedit inter causalitates principiorum inter se per naturalem sympathiam convenientium ad agendum, non exposci discretionem realem contrahentis a contracto, vel determinantis a determinato; ut liquet in influxu speciei intelligibilis, et intellectus possibilis ad verbi mentalis productionem; ipsa enim effectio verbi mẽtalis, prout effluit ab specie impressa repraesentatiuus talis obiecti, contrahit potentialitatem intellectus, et illius indifferentiam ad eliciendam eamdemmet actionem, ut procedentem ab intellectu possibili, a se indeterminato ad productionem imaginis expressae talis, vel talis obiecti. Ita nec obstabit, quod influxus creaturae determinatus a causa secũda ad talem speciem deformis actionis; contrahat physice facultatẽ Dei exequente ad eliciendam talem speciem influxus prae alia.

Occupatur instantia opposita Verum; nullo negotio praecluditur effugium; cum obtrudat, voluntarieque assumat id, quod eodem iure explodimus; nimirum productionem verbi, ut effluit ab specie impressa, determinare vere, et realiter intellectum ad eliciendam eamdem numero causalitatem, ut importat habitudinem ad intellectum possibilem, quatenus est mera potentia in genere intelligibilium; implicatoria enim astruitur determinatio physica, quam actio praestet circa potentiam elicitivam, ut eadem numero actio a tali potentia emanet.

Enucleatur doctrina praecedens in principiis Scotti, et Thomistarum Unde; Thomistae, qui praedeterminationem physicam, et realem tutantur, eam non constituunt in actu secundo elicito a voluntate creata, prout pendet a Deo; sed in forma intrinseca realiter discreta ab actu secundo voluntatis nostrae. Scotistae vero, qui physicam praedeterminationem recipientes, abiigunt praemotionem per modum actus primi, ideo praedeterminationem per extrinsecam Dei volitionem sustinent; quia, cum talis volitio, ut obit munus causalitatis ad extra, sit realiter distincta ab actu secundo voluntatis creatae, ea intercedit realis discretio, quae praestare possit ad habitudinem determinantis, et determinati; vel ad hoc quod causalitas divina per modum actualis concursus praemoveat contrahatque voluntatem nostram ad talem speciem, et individuationem influxus.

Corollaria ex praelibatis. Quo fit; ut licet intellectus possibilis indeterminatio, et potentialitas ad expresfionem huius imaginis prae alia, physice contrahatur; vel immediate ab obiecto, ob naturalem sympathiam intellectus, et obiecti ad causalitatem intentionalem obeundam; vel ab specie vicaria obiecti, et quae sufficitur vice eius; contrahi tamen nequeat ab influxu eiusdem intellectus, prout ab specie impressa emanat, ut eumdem influxum, (qua a potentia intellectiua indeterminatum) contrahat effective, et eliciat; cum non intersit realis discretio inter influxum exercitum elicitiuum verbi, prout ab specie impressa, et prout a facultate intellectiua, quae a se est mera potentia in genere intelligibilium.

Occursus ex doctrina Scoti Si vero aliter respondeas probationi nostrae ex doctrina Soarii; concedendo, concursum creatae voluntatis non contrahere immediate influxum divinum ad talem speciem; eo quod apud adversarios non intercedat distinctio realis inter influxum creatae voluntatis, prout a voluntate nostra, et a Deo, ex quo evidenter infertur, ut exercitus concursus Dei debeat esse determinatus, sicut et realiter identificatus cum gradu specifico talis influxus, qui tribuitur, et respondet causae secundae deficienti. Attamen inde non inferri, quod influxus creatae voluntatis, prout pendet a voluntate nostra deficiente, non determinet divinam voluntatem ex se indeterminatam ad plures species influxuum; cum inter cooperationem nostrae voluntatis, et divinam voluntatem apparentem concursum ad diuersas causalitatum species, vera intersit discretio realis.

Implicare, non solum in re, et physice, sed etiam per conceptionem nostram, quod voluntas divina contrahatur a voluntate creata pro concursu ad materiale peccati; contra Soarium, et asseclas.

61 SED Contra; agendum est, implicatoriam esse, non solum in re, et physice, sed etiam per conceptionem nostram; huiusmodi determinationem divinae voluntatis, quae trahatur a praescientia influxus voluntatis creatae deficientis.

Quia omne determinans sub eo conceptu, sub quo contrahit potentialitatem alterius, debet anteire ipsum determinatum vel contractum, ut ratio eius in tali esse; alias prorsus conuelleretur fundamentum, cui innixa uniuersa philosophia profitetur prioritatem naturae (sive a Quo) stante simultate (in Quo) vel temporis, infer quaelibet gradum essendi, et rationem constitutiuam eius in tali esse, quae cōcipitur ut Quo respectu illius.

Ergo, si operatio creaturae deficientis est ratio contrahens communitatem divinae voluntatis ad praebendum concursum ad varias species causalitatis, ita ut voluntas Dei ante determinationem creatae voluntatis tantum concipiatur cum aptitudinali praeparatione ad concurrendum ad istam, vel alteram speciem influxus; nec ab ipso Deo petat intellectus noster, apud adversarios, fundamentum apprehendēdi contractionem ad talem speciem actionis, sed a causa creata deficiente; ita ut divina voluntas, pro illa praesuppositione rationis, pro qua concipitur anteire absolutam praescientiam determinationis voluntatis creatae ad malum, non intelligatur exercita, et actualiter terminata ad talem speciem influxus, sed tantum conditionaliter, et in actu primo applicata ad talem speciem operationis, quam creata voluntas eliciet de facto, sicut et ad alias species, ad quas nullatenus determinabitur:

Fieret igitur, ut sicut respectu earum specierum influxus, ad quas apparatur voluntati nostrae a Deo causalitas externa, quas tamen nostra voluntas nunquam eliciet de facto, voluntas divina offerens concursum se gerit aptitudinaliter, et signata tantum ratione, non vero actuali, et exercita; ita respectu speciei illius causalitatis peccaminosae, quam de facto praestabit voluntas deficiens, ante praescientiam absolutam nostrae cooperationis, tantū concipitur divina volūtas ut potentialis non vero ut contracta:

Ita ut voluntas Dei pro illo signo praebere nequeat fundamentum conceptioni nostrae ad hoc, quod intelligatur voluntas Dei determinata ad istam speciem influxus, nisi accedente operatione creaturae, et praesupposita scientia absoluta existentiae operationis peccaminosae, a qua hauritur tota ratio determinationis contrahētis voluntatem divinā, a se potentiālē, ad tale speciem causalitatis.

Adde ex Aureolo, (ut egimus sub num. 29.) quod si operatio nostra determinaret Deum ad talem speciem actus; fieret, ut motus creatae voluntatis prout contrahens causalitatem Dei ad extra, aut non procederet a Deo; aut prodiret a Deo tanquam a principio indifferenti, aut indeterminato ad talem speciem influxus; cum tamen sit implicatorium, quod actio effluat a principio indifferenti in sensu compositionis, vel prout componitur actioni contrahenti potentialitatem, vel indifferentiam principii in actu secundo. Vel si procedat motio nostrae voluntatis a voluntate divina, ut determinata ad talem speciem influxus, ergo motus voluntatis creatae non cõtrahit nec determinat voluntatem Dei ad talem speciem influxus.

Aut igitur respui debet axioma philosophicum, quod uniuersaliter cõstituit prioritatem naturae, (sive a Quo) peti a dependentia huius ab alio tanquam a ratione constitutiua eius in tali determinato ordine essendi. Vel assignandum est signum, seu instans naturae, in quo concipi queat creatura aequaliter determinata ad talem speciem influxus, absque dependentia ab actuali exercitaque terminatione, vel extensione divinae voluntatis in talem speciem causalitatis; sed cum potentiali tantum, vel aptitudinali terminatione. Ac proinde et concipi posset aliquod ens creatum immutatum obiective ad absolutam infallibilemque futuritionem, cum ea sola determinatione divinae voluntatis, quae subsistere posset circa actus, et operationes liberi arbitrii, quae nunquam existent pro aliqua differentia temporis; ut ostendimus.

Quare, vel afferendum erit, Deum non excitari ab actu exercito creaturae deficientis, ut absolutum adeat propositum concurrendi ad talem speciem influxus; sed potius absolutum Dei propositum anteire contractionem causalitatis creatae ad talem speciem exercitam. Vel sustinendum est, operationem nostram concipi posse cum absoluta immutatione obiectiva ad futuritionem, imo et cum existentia reali exercita pro aliquo signo a Quo, absque actuali exercitaque terminatione divinae voluntatis in cooperationem nostram pravam conceptam, et praevisam a Deo ut exercitam.

Unde, scite Aureolus a nobis transcriptus sub numer. 27. docet; quod si Deus concurreret ad materiale peccati a nostra deformi operatione determinatus, vel conmotus; illa operatio nostra determinans Deum, pro ea causalitatis praesuppositione (pro qua anteuertit Dei voluntatem contractam, et determinantem,) obiret absolutam infallibilemque immutatione ad existẽdum, absque Dei voluntate actuali et exercita; atque adeo etiã absque immediato influxu divinae voluntatis produci posset.

Si voluntas (inquit) prius natura determinet se ad actum illum, et ex hoc Deus coagit voluntati determinatae, tunc haberetur propositum; quia in illo determinare non coagit Deus, et sic non est causa respectu omnis actus positiui.

Quare Scotus; sicut constanter inficiatus est, praemotionem Dei actualem, et exercitam, subiacere, et subiici libero arbitrio, quoad positionem, vel negationem talis praedeterminationis de inesse, et de facto, ita et praedictum pronuntiatum produxit ex alio sibi valde familiari axiomate; quod nimirum causa prima non determinetur a voluntate creata.

Ita enim habet in 4. sentent. dist. 49. quaest. 6. num. margi. 15. Non repugnat sibi, (intellige voluntatem creatam,) quod contingentia eius non ponat contingentiam ex parte effectus simpliciter, quantum est ex parte causae superioris; quia causa superior non determinatur ab ipsa. Quid apertius?

Igitur, apud Scotum, ea solum ratione posset subiici praemotio Dei arbitratui nostrae voluntatis, quoad positionem, vel negationem eius de facto, et inesse: si liberum arbitrium contraheret quasi potentialitatem voluntatis divinae; ita ut Deus talem obeat influxum, quia voluntas creata taliter constituerit. Id enim sonant illa verba: Non ponit contingentiam ex parte causae superioris, quia causa superior non determinatur ab ipsa.

62 Quod autem ex pronuntiatis Soarii inferatur evidenter, quod autumet determinationem creatae voluntatis ad malum videri a Deo, et pro aliquo signo naturae intelligi, quod egrediatur a potentia Dei, ut in actu signato, et ante exercitam terminationem voluntatis divinae in materialia prauorum actuum; patet ex ipso Soario, in Opusculo 1. de Concursu, et motione Dei Dei. lib. 2. de concursu Dei ad actus ordinis naturalis. cap. 3. §. Voluntate quasi generali concurrit Deus ad actus malos. num. margin. 7. Ubi cum taxasset modum sentiendi illorum, qui autumant, Deum, supposita praescientia conditionata actus praui, concurrere determinata, et absoluta voluntate, ad actum prauum; postea sublicit asserca sequentia, quae transcribo, ut constet ex Soarii verbis, quod asserat, materiale peccati intelligi non solum absolute futurum, sed etiam actualiter exercitum cum sola dependentia aptitudinali a potentia Dei absque actuali, et exercita dependentia; sic enim habet.

Unde non est otiosa, aut superflua illa voluntas Dei, quandoquidem ad hoc tendit, ut voluntas numinis re ipsa sit expedita ad actum cuiuscunque speciei, quem in eo instanti possit efficere; cum autem illa voluntas, sit conditionata, nõ oportet ut aliquid ponat in effectu non adhibita conditione, sed quod sit tantum in affectu, seu praeparatione ex parte Dei. Ubi pende illa verba: sit tantum in affectu seu praeparatione ex parte Dei. Ibi enim aperte opinatur, intelligi posse emanationem exercitam actus liberi arbitrii ex potentia Dei, non actu operante, sed in affectu praeparata, seu in actu primo expedita ad agendum.

Et quod haec sit perspicua mens Soarii, patet ex pronuntiatis antecedentibus; ubi aperiens compositionem potentiae Dei ad actus prauos; subdit. Vocatur autem illa voluntas generalis; quia Deus, quantum est de se, nõ limitat concursum ad istum actum seu adfersitum ad alios, bonos, vel malos; etiam in particulari, quos in eodem momento posset voluntas hominis facere si vellet.

Si ergo apud Soarium concursus, quem offert voluntas Dei ad cooperandum cum libero arbitrio; in egressu pravae operationis a voluntate deficiente, non est limitatus ad talem speciem, sed indifferens ad actus bonos, et malos; igitur non importat compositionem potentiae divinae actu operantis, sed operantis in aptitudine; cum influxus exercitus non sit indifferens, et potentialis ad varias species, ut evidenter ostendimus.

Reliquum ergo est, ut concipi queat, apud Soarium, pro primo illo signo operatio liberi arbitrii deficientis egredi ex voluntate creata, cum ea sola compositione potentiae divinae ad operandum, quae potentialis sit, et mere signata, ac proinde et quae subsistere posset absque exercitio illo voluntatis creatae deficientis; sicut et re vera, apud Soarium, subsistit circa alias species piarum operationum, quae de facto non eliciuntur a libero arbitrio.

Quod placitum, si non tutatur aperte cum Aureolo, Deum non concurrere immediate ad materialia actuum prauorum, firma ei substernit fundamenta; dato enim, quod non obstet enti participato, quod intelligi queat, physice egredi a causa creata absque exercita dependentia a causa prima, (sive cum ea comparatione causalitatis ex parte primae causae, quae de facto superesset, apud Soarium, etiam ablato actu prauo,) consequens est, ut non implicet existentia operationis liberi arbitrii absque immediata dependentia exercita a Deo, ut voluit Aureolus.

Quare Soarius loco citato, sub nume. margin. 18. cum obiecisset contra praemissam doctrinam. Ergo exponitur in rerum natura aliquis effectus positiuus, et realis, sine absoluta, et efficaci voluntate, qua Deus velit, illum esse. Tali ictui vel sic occurrit, Respondetur, concedendo, aliquem realem effectum a voluntate creata fieri, quem Deus absoluta voluntate beneplaciti non vult esse. Per voluntatem vero conditionatam tantum intelligit voluntatem in affectu praeparatam ad agendum, non tamen actu agentem; quia dum actu agit(contracta iam a cooperatione liberi arbitrii) est efficax in actu secundo, et absoluta; quatenus purificata existit conditio ob scientiam visionis terminatam ad operationẽ liberi arbitrii actu deficientis.

Unde concludit Soarius in fine illius numeri 18. Idco non est necesse, quod Deus simpliciter velit voluntatem agere, sed quod velit praebere concursum, illamque sinere; ut sua facultate voluntaria, agendi, utatur. Igitur cum sola voluntate praebendi concursum lum, absque exercito concursu Dei saltim pro aliquo signo naturae potest intelligi exercita volitio per habitudinem ad solam causam creatam; quod vel est in Aureoli placitum recidere, vel infirmare ea fundamenta dependentiae essentialis exercitae, quibus uniuersa schola Theologorum inuehitur in Aureolum, et Durandum.

Accedit contra Soarium id roboris, quod cum apud Soarium actio Dei ad extra sit ipsamet cooperatio creaturae, prout a Deo; si intelligeretur pro aliquo signo cooperatio liberi arbitrii egredi a voluntate divina nondum contracta ad alteram partem contradictionis; sequeretur, quod a principio indifferenti, ut indifferenti, et indeterminato, in sensu compositionis, praediret actio, seu quod inquantum actio componitur agenti in actu secundo, agens esset indeterminatum, quod est implicatorium, et evidenter absurdum.

  1. Altera nostrae sententiae confirmatio est; quam haurimus ex potentia state, et indeterminatione nostrae voluntatis ad tale individuum actionis prae alio; quam vel attigisse sufficiat, eam enim presse expendimus contra Soarium, art. 5. huius distinct. a numer. 27, usque ad 29. videatur digressio physica, ubi praesens doctrina de indeterminatione causae creatae ad tale individuum actionis contra Vazquez serio defenditur.

Nunc obiter illud tantum animaduertum velim; quod praeter Soarium, et Hurtadum, astruentes causam primam determinare causam secundam ad tale individuum actionis; eandem sententiam sustinet Valentinus de Herice. 1. part. tract. 2. de voluntate Dei. disput. 19. capit. 4. §. Quod attinet ad specialem modum dicendi. sub n. 33.

Licet Vazquez non immerito opinetur, praedictos Authores Iesuitas deficere a consequentia doctrinae; eo quod sententia illa de contractione, et determinatione causae secundae a Deo ad tale individuum actionis, non cohaerere appareat cum placito huiusmodi authorum, qui praedeterminationem totis neruis infectantur. Adi loca citata, nec enim eadem inculcare licet. Attamen nec magis e re praestat aliquid Vazquius, dum non expedit rationem contractionis voluntatis ad tale individuum actionis, ut obseruauimus agentes contra Dolanum. in hoc articul. sub numer. 31. prope finem numeri.

Confutatio oppositarum rationum Aureoli; ubi pro eneruatione primae obiectionis, enodatur ex instituto, quid nomine permissionis peccati intelligendum sit. Tridentini definitio expenditur; et Soarii oppositiones obtruncantur.

64 Restat modo adversariorum argutias infringere; et quia prima ratio Aureoli, quam sub numer. 2. proposuimus, molitur; Deum non praescire futura contingentia actuum prauorum in voluntate permissiua huiusmodi actuum; operae pretium erit, vel breuiter enodare, quid apud classicos authores nomine permissionis intelligendum occurrat? Alensis noster ita rem absoluit. parte 2. Summae Theologicae, quaestione 94. articul. 6. §. 2. An actio mala, inquantum mala, sit a Deo? In responsione ad secundum. ubi inquit.

De voluntate permissionis, verum est, quod Deo volente fit malum; ita quod notetur hic concomitantia per illam ablatiuam, et non causalitas aliqua: quia permissio, secundum quod huiusmodi, non ponit causam respectu permissi.

Voluntas autem approbationis ponit aliquam causalitatem respectu voliti; et ita loquendo de hac voluntate, non est concedendum, quod malum fiat Deo volente; quia si ipse ablatiuus importat causalitatem, nulla autem causalitas est in Deo respectu mali.

Quod admittit, quod substratum malitiae sit Deo authore. Quia tamen non expendit, an talis voluntas approbationis intendens materiale peccati involvat conditionem cooperationis causae creatae, vel illam absolute praestituat; unde sit, ut ex hoc loco perspicuum non sit, an talis voluntas ad materiale peccati terminata, iuxta mentem Alensis praebeat medium ex parte obiecti ad infallibilem praescientiam?

Sed praemotionem Dei ad materiale peccati insinuare videtur Alensis a nobis infra transcriptus; vide numer. 70. huius articuli ubi serio expendens, in summa Theologica parte 2. quaest. 94. art. 6. §. 3. An actio mala, inquantum actio, sit a Deo sub versiculo. Postea quaeritur. aperte concedit; Quod liberum arbitrium est movens sub Deo. Ita ut in actione substrata peccato liberum arbitrium sit movens sub Deo, et se subordinet, et subiiciat Deo in eliciendo substrato malitiae; igitur cooperatio liberi arbitrii non contrahit Deum ad efficiendam talem speciem actus.

Deinde (quod ad hanc rem maioris momenti est obseruationis) patet ex textu Alensis etiam expresse celebrem illam elucidationem Concilii Tridentini desumentis; Deum concurrere solum permissiue ad mala opera, et non proprie ac perfecte, ut permissio referatur ad malitiam, et causalitas Dei ad substantiam operis: ut liquet ex illis verbis. Non ergo Deo authore sit malitia, sed illud quod subseruitur malitia, quia ad illud comparatur Dei voluntas, in ratione voliti. Similia habet Alensis transcriptus in hoc art. supra. 69. et supra n. 89.

Nunc etiam permissio perfectati supposita rationem obiectivam iudicii infallibilis in ea acceptione, quam usurpat Scotus a nobis transcriptus sub numero 40. ubi sustinet, in voluntate permissiua non apprehendi a Deo futurum Iudae lapsum, sed in voluntate cooperatiua. Alibi enim, ut cooperatiuam voluntatem a permissiua discernere possemus, quantum ad id, quod operatius suppeditare valeat medium ex parte obiecti ad infallibilem praecientiam, permissiua vero non ita: permissiuam voluntatem eam appellauimus, quae iuuat exequentem Dei facultatem, ad operandum, reducitur si volumus, apparantem concursum indeterminatum ad utrumlibet in actu primo, antequam obeat Deus absolutum propositum praefinitans alteram partem contradictionis: voluntatem vero cooperatiuam eam asseruimus, quae absolute contrahat indeterminationem creatae voluntatis in actu secundo et exercitio ad talem speciem et individuationem actus.

Caeterum; quia communis Sanctorum phrasis positiuam Dei causalitatem circa substrata pravarum actionum vocat permissionem; nomine permissionis intelligi etiam potest voluntas positiue, et absolute intendens materiale actionis deformis; et mere negatiue se gerens circa deformitatem, quae consequitur ad actionem, non prout a Deo, sed a causa deficiente; in qua acceptione, permissio praeberet omnimodam determinationem obiectivam praescientiae Dei; in quo sensu loqui videtur Alensis in hoc numero transcriptus et elucidatione.

§ 5 Verum; dum permissionem peccati expendimus, et qua ratione causalitatem respectu peccaminosae actionis importare valeat, indagamus; e re erit fidei dogma ex Concilio Tridentino referre, quod nobis ab adversariis ea cõtentione opponitur, quasi sentetiae nostrae firmitate, vel aliqualiter concutiat.

Sic igitur Tridentin. Concilium, sessione 6. de iustificatione. Canone 6. Siquis dixerit, non esse in potestate hominis vias suas malas facere, sed mala opera, ita ut bona, Deum operari, non permissiue solum, sed etiam proprie, et per se; adeo ut sit proprium eius opus, non minus proditio Iudae, quam vocatio Pauli, anathema sit. Ex qua fidei definitione ita in nostram sententiam inuehitur Soarius. Opusculo 1. de divina motione, et concursu. libr. 2. capit. 2. §. Assertio ex Tridentino confirmatur. numer. 22.

Et primo; obiicitur ex illis verbis; Esse in potestate hominis vias suas malas facere. Quia supposito quod homo peccare non possit, si non praemoveatur ad materiale, et substratum malitiae; consequens est, ut in potestate hominis non sit vias suas malas facere; sicut nec in eius arbitratu positum est, taliter, vel taliter a Deo praemoveri.

Secundo; obiicitur ex illis verbis: Sed mala opera, ita ut bona, Deum operari. Ubi cum improbet Conciliũ, Deũ proprie, et per se operari mala opera; videtur ostendere, non solum malitiam operum prauorum a Deo non esse, quod incontrouersum erat, et apud haereticos etiam ipsos in confesso; sed nec substantiam ipsam actus mali a Deo effici per voluntatem a se determinatam ad talem speciem peccaminosi influxus, id enim innuere videntur illa verba (mala opera,), quae non solum sonant malitiam, sed etiam substratum illius.

Tertio; obiicitur contra nostram sententiam ex sequentibus verbis: Nõ permissiue solum; sed etiam proprie, et per se. Ubi actio permissiua, ut distinguitur ab actione proprie, et perse intendente opus prauum, (quam ut prorsus impiam, et Deo indignam execratur Concilium) nil aliud importat quam oblationem, seu apparationem concursus ad utrumlibet, ita ut non affigatur voluntas creata ad malam operationem; quia id iã non esset malum permittere, sed illud praeordinare, praedefinire, vel praedestinare; ut haeretici loquuntur.

66 Sed ex praelibatis operosum non erit praedictas oppositiones demoliri. Ad primam agentem; ex nostra sententia produci, non esse in potestate hominis vias suas malas facere. Dicimus; quod cum praedeterminatio, quam de mente Scoti tutamur, non tollat indeterminationem de possibili, sed tantum de inesse, ut in sequenti art. latius expendemus; sit inde, ut licet homo praemotus ad materiale peccati, peccet necessario de inesse, sive ex hypothesi, non tamen de possibili, et absolute. Eo quod, licet ob essentialem dependentiam entis participati a Deo nequeat cooperatio voluntatis creatae non primo pendere a Deo prioritate a quo, sive dependetiae (quia alias sequerentur ea incommoda, quae contra Soariũ patefecimus, de absoluta immutatione entis creati ad futuritionem absque actuali terminatione divinae voluntatis in illud,) apud Scotum vero, non contrahitur voluntas creata in actu primo ad alteram contradictionis partem, nec affigitur ad lapsum; cum potius apparet illi concursus ad utrumlibet in actu primo; ut liquet ex dictis, et ex infra latius exarandis in sequenti art.

Unde, si talis excursio aliquid praetenderet acuminis, etiam adoriretur immediatum Dei concursum ad materiale peccati absque ulla signi, seu naturae posterioritate ex parte concursus primae causae; siquidem ea praemotio, quam adstruimus, solum concursiua est, involvens hypothesim, et necessitatem de inesse, vel actus secundi; non tamen potentiae, vel in actu primo; ac proinde non adigit in actu primo ad lapsum, sicut nec tollit potestatem proximam ad piam operationem. De quo vide quae disserimus infra in sequenti art. 7. de conciliatione nostrae libertatis cum praescientia Dei. sub n.mar. 38.

Quando vero premis; praemotionem ad malum non subiici nutui voluntatis nostrae; ac proinde nec relinqui in potestate hominis viam suam malam facere; cum id absque praemovente Dei causalitate praestare non valeat.

Praedictae oppositioni satis superque fecimus in art. 5. huius distinction. num. margin. 30. et 31. ubi ostendimus ad conditionem liberi agentis tantum attinere, quod moveatur a Deo iuxta exigentiam indifferentiae, et iura libertatis suae; non tamen quod Deus ita componatur causae creatae ad operandum, ut ab illa motionem, et contractionem expectet; ita ut prioritas naturae in operando causae creatae necessario adscribi debeat, tanquam principio, aut quasi principio contractiuo communitatis, vel potentialitatis facultatis divinae exequentis ad talem speciem influxus. Quam naturae prioritatem, licet negent adversarii, quasi verbis ludentes, eam tamen in re amplectuntur; cum prioritas naturae nil aliud sit quam signum praesuppositionis, ob dependentiam huius ab alio in tali gradu essendi vel ordine causandi; et Deus, apud praedictos Authores, creaturae deficientis operationem expectet, tanquam excitationem, et motiuum illius ad talem speciem causalitatis.

Dilutio oppositionis secund. ex Cõcil. Triden.

67 Secunda obiectio ab illis verbis Concilii petita: sed mala opera, ita ut bona, Deum operari. Satis demonstrat quam extorte, et violenter sacri Concilii definitio nobis opponatur; quod praecipue referant illa ultima verba Canonis. Adeo ut sit proprium eius opus, non minus proditio Iudae, quã vocatio Pauli.

Cõciliũ damnat causalitatẽ moralẽ in Deo respectu actus praui.

Ex quibus liquet, Concilii mentem solum fuisse taxare vecordiam haereticorum oblatrantium; ita Deum esse causam moralem lapsus Iudae suggerentem peccatum illius per immissionem pravarum cogitationum in intellectu, et impiarum affectionum in deliberatarum in voluntate proditoris; sicut fuit causa moralis vocationis Pauli, illum praeveniendo per motus Sanctorum illuminationum, et inspirationum. Si enim mens Concilii fuisset, a Deo cunctam politiuam causalitatem exercitam, et absolutam respectu substantiae actus praui remouere; et divinam voluntatem ita permissiuam exhibere, ut circa nostrum lapsum mere negatiue se gereret; etiam impeteret concursum Dei ad materiale peccati.

In eodẽ sensu procedit S. Bonau.

In quo sensu causalitatis moralis, Sanct. Bonauentura inficiatur praedeterminationem Dei ad materiale peccati; ut liquet ex praemissis sub num. marg. 56. scilicet quatenus moraliter alliciat ad peccandum. Id enim aperte exprimunt illa verba: Non sequitur ex hoc quod excitet liberum arbitrium ad faciendam illam operationem; excitatio enim dicit aliquem effectum gratiae praevenientem ipsam voluntatem. Et quod Concilium loquatur in sensu intento a Bonauentura patet ex illis verbis: Sed mala opera, ita ut bona, Deum operari.

Nec alicuius est roboris Soarii replica; quod respectu praemotionis ad malum, non solum se gerat Deus tanquam physicum, sed etiam tanquam morale principium; eo quod libere procedat a Deo talis praemotio, et applicet hominem ad actionem moralem.

Si enim ista obiectio aliquid ageret; euinceret utique, quod Deus respectu concursus ad materiale peccati, non solum esset causa physica, sed etiam moralis; cum libere influat, praestetque causalitatem ad operationem moralem voluntatis deficientis. Quare, sicut Soarius respondere tenetur; non in eo sensu denegari Deo causalitatem moralẽ ad substratum peccati, eo quod libere non operetur, vel ad liberam actionem non concurrat; sed quia praue non suggerat, vel alliciat moraliter ad lapsum; ita et nos, vel sic Soarii obiectionem infregisse, illi displicere non debet.

Conuellitur alia Soarii excursio.

Si vero recurrat Soarius ad contractionem voluntatis divinae ad talem influxum obliquum ob praescientiam liberi arbitrii deficientis; hanc doctrinam expugnatam praemittimus in hoc articul. sub numer. 62. eo quod sit inintelligibilis, et implicatoria; nisi abigatur cum Aureolo immediatus exercitus, et absolutus concursus Dei ad materialia prauorum actuum.

Resp. ad obiect. 3.

Tertia etiam oppositio Soarii non urget; quia, ut constat ex dictis, Deus ante actualem praemotionem ad malum, (quam tantum per modum concursus, vel actualis cooperationis, non vero per modum principii, vel formae attinentis ad potestatem operandi, sustinemus,) apparat voluntati nostrae concursum ad utrumlibet in actu primo, ita ut anteuertit actualem praemotionem, aestimari debeat principium morale expeditum proximum ad utrumlibet, ac proinde non contractum in actu primo, nec ante exercitam operationem necessitatum ad lapsum, ut blasphemant haeretici.

Damnantur ergo haeretici eo quod autument, concursum ad peccatum tollere potestatem ad non peccandum, et virtutem sufficientis auxilii ad salutem; insuper quod non distinguant inter substantiam actus, et malitiam seu disconuenientiam moralem respectu cuius se gerit Deus permissiue, et non per causalitatem positiuam, ut liquet ex Alensi transcripto sub numer. 64. et sub numer. 89. et ex Bonauenturae transcripto, sub nu. 30.

Cur Deus determinans ad materiale peccati censeri non debeat principium deformitatis moralis? Ad secundam oppositionem Aureoli; ubi optimam Scoti, et Alensis rationem expendimus.

68 Secunda Aureoli oppositio, quam praemisimus sub num. 3. perscrutatur, inuestigatque rationem; cur Deus determinans ad materiale, vel substratum deformitatis moralis, cui illa inseparabiliter annectitur, censeri non debeat author talis malitiae? Pro cuius argumenti dilutione, versanda est Scoti doctrina ex 2. sen. dist. 37. q. 2. §. Sed tunc est dubium. num. marg. 16. ubi sic habet.

Respondeo; quod Deus in se peccare non possit; patet per hoc, quod non potest a se auerti, nec formaliter, quia non potest. Si non diligere suamet, et ordinate, et cum omnibus circumstantiis requisitis, alioquin vel non posset se ordinate diligere; vel posset mutari; quorum utrumque est impossibile. Nec etiam virtualiter potest a se auerti; quia nihil aliud a se est necessarium sibi ad volendum se, quodcunque enim aliud a se est, quia ab eo volitum, et hoc modo volitum, et pro nunc, et pro tunc, ex hoc est sic ordinate volendum.

Ubi Scotus, eo agit, Deo deferri non posse causalitatem deficientem, aut peccaminosam; quo in omni causalitate sua nequeat Deus auerti a se, nec formaliter, nec virtualiter; eoquod omne ens creatum, inquantum attingitur a Deo, et ut terminus suae causalitatis, essentialiter referatur ad Deum, subiiciaturque illi, non solum in genere causae efficientis, sed etiam in genere causae finalis.

Quare odium Dei, licet ut elicitur a voluntate creata se non subdente, et subordinante primae causae in productione talis actus fugae, deficiat a Deo; ut tamen efficitur a prima causa attingente substratum illud, vel materiale peccati, ob increatam bonitatem, tanquam ob rationem motiuam intrinsecam actionis elicitiuae talis actus in esse naturae; eo abest, ut effectio talis formae, ut effluit a Deo, importet auersionem a Deo, in qua posita est ratio peccati; quod potius essentialiter imbibat continuationem cum Deo in genere finis; vel cohaereat bonitati divinae, ut rationi finali suae productionis.

69 Rem acute exarat Alensis, in summa Theologica, par. 2. quaest. 94. ar. 6. §. 3. An actio mala inquantum actio sit a Deo? ubi sub versiculo. Postea quaeritur: obiiciens contra propriam sententiam autumantem, Deum immediate concurrere ad materiale peccati; seorsum haec nobis propinat asserta, quae Scoti firmant pronunciata. _Et videtur quod non; quia liberum arbitrium est movens sub alio, scilicet Deo; unde est motor particularis. Hoc autem agens particulare aliquando coniungatur cum summo agente Deo, qui est agens uniuersale; aliquando discontinuitur, et separatur ab ipso: cum autem concontinuatur in actione sua cum primo agente, tunc dicitur ab ipso libero arbitrio procedere actio bona: cum autē discontinuatur in actione sua ab ipso, tunc dicitur actio mala.

Ex hoc obiicitur sic; nihil, quod procedit ab ipso libero arbitrio per dīscōtīnuationem et separationē a Deo, potest dici procedere a Deo aliquomodo: sed mala actio est huiusmodi, etc.

Quam oppositionem eneruat in responsione ad primum; ubi inquit. Dicendam: quod cum dico discontinuationem liberi arbitrii a Deo, duo dico. Dico enim ibi separationem liberi arbitrii a Deo, quantum ad affectum, vel effectum: dico etiam coniunctionem ipsius quantum ad esse. Separatio ergo illa inducit deformitatem, sive malitia: (hoc enim est voluntatis deficientis,) sed ipsa coniunctio cum summo bono quantū ad esse, inducit actionem.

Sic ergo mala actio ratione malitiae vel deformitatis procedit a libero arbitrio per discontinuationem eius a Deo, sed non ratione actionis; imo ratione actionis procedit ab ipso per continuationem eius cum Deo. Et ideo mala actio, inquantum est actio, est a Deo; sed inquantum mala, a libero arbitrio deficiente tamen, vel discontinuante se a Deo.

70 Ubi circa doctrinam Alensis obseruandum occurrit; appellare liberum arbitriū movens particulare, sive movens sub Deo; ut constat ex illo pronuntiato, quod substernit Alensis, et praemittit obiectioni contra concursum ad materiale peccati: Liberum arbitrium est movens sub alio, scilicet Deo, unde est motor particularis. Quasi in omni motione se se Deo subiiciat liberum arbitrium ut movens motum; ac proinde non contrahat divinae voluntatis quasi potentialitatem, sed potius ab illa contrahatur, et determinetur. Quae assertio Alensis firmare videtur illud satis tritum Scoti axioma, quod autumat; liberum arbitrium ita agere ut motum a Deo, quod si Deus esset necessarium agens, et non liberū, voluntas creata etiam necessario operaretur; eo quod Deus non praestituat actiones nostras involvēdo cōditionē nostrae cooperationis, seu ex hypothesi, sed absolute, ac proinde inimpedibiliter. Deinde; colligitur ex illis verbis (ubi Alensis motione Dei ad malu pro substrato, et materiali, vocat continuationem cū Deo in esse entis; licet tali cōtinuationi annectatur discontinuatio in genere moris, ob subfequētē deformitatem moralem,) quod manifeste indicat Alensis dependentiā cuiuslibet entis creati a Deo, ut est terminus divinae actionis, non solū in genere causae efficientis, sed etia in genere causae finalis.

Ob quam quidditatiuā continuationem, sive coniunctionem creaturae cū Deo in genere finis, sicut ens creatum, ut attingitur a prima causa, nequit non referri in Dei bonitatem, ut in rationem finalem eius; ita Deus, ut eliciens illum terminuum, sub tali ratione motiua et finali, nec valet a Deo formaliter, nec virtualiter auerti; ac proinde nec esse author, vel causa peccati, cum peccatum quiddiratiue imbibat auersionem a Deo.

71 Eodem spectat Basolius a nobis cranscriptus sub num. 48. ubi eo agit, Deum in productione actus odii Dei non posse esse authorem peccati; quo talem actum fugae eliciat propter bonitatem increatam suam; non tanquam ob finem per accidens, et accidentarie appositum adiunctūve tali formae, ut est terminus divinae causalitatis; sed tanquam ob finem essentialem cuilibet enti creato, ut spectatur, et intenditur ab influxu, et motione Dei.

Cui rationi remouendi ab influxu Dei omnem peccati causalitatem, tāquam probatiori subscriberit ex recentibus theologis, Ludovicus Montesinos Primarius Complutensis professor. 1. 2. tom. 2. q. 79. arti. 2. disput. 10. quaest. 4. versiculo. Dicendum ergo est. numē. 42.

Quae doctrina illustrari potest instātia motus primo primi, sive actus indeliherati odii Dei; qui sicut nullam inducit obliquitatem peccaminosam, prout anteuertit deliberationem, et iudicium rationis; ita et attingitur a Deo, ob finem suae increatae bonitatis. Accedente vero deliberatione, absque immutatione physica talis actus fugae, vel odii Dei; licet illi accedar deformitas moralis a causa creata nō subordinante, nec sub dente se Deo in conservatione talis formae; non tamen a prima causa, quae terminum in esse entis attingit, conservat, et spectat sub eadem ratione finali, sub qua illu primo elicuit ante deliberationem rationis, et liberam conservationem talis formae.

Ex qua Alensis, et Scoti doctrina de compositione essentiali causalitatis Dei, vel essentiali continuatione cum bonitate divina in genere finis; ea obiectionis acies obtundi posset, quae vel sic impeteret immediatū concursum Dei ad materiale peccati.

Quia, si per impossibile, Deus constituisset, supremum Angelum talis energiae creare; ut illum quasi vice primae causae sufficeret, a qua caeterae omnes substantiae Angelicae penderent in operando. Teneretur supremus ille Angelus non concurrere cū Angelis inferioribus ad substrata pravarum actionum; ita ut talis voluntas praestādi concursum eam imbibat et trāscendat turpitudinem, quae defaecari, aut depurari nequeat ob quemcunque titulu exigentiae talis concursus ex parte labilitatis inferiorum spirituum deficientium: unde teneretur, ex hypothesi, ille Angelus relinquere omnes alios, in aeternum desides ac inertes, quam illis suppeditare concursum ad molitiones ex natura, et obiecto pravas, quamuis causarentur desertores illi spiritus, debito concursu orbari, neque concursus ille ad malum valeret ullo quantumuis fucato praetextu colorari.

Id igitur quod bonitatem supremi illius Angeli foedaret, quidni illimitatam Dei sanctitatem dedeceat? Non ergo asseri potest, Deum muneri suo causae primae, et prouisoris uniuersalis respondere, quando non tantum concurrit, sed etiam praedeterminat ad substratum peccati.

Cui oppositioni occurrimus, petita ab similitudine ex praelibatis; quatenus nulla natura creabilis exprimere valeat essentialem continuationem cū bonitate divina in genere finis; ac proinde, et cui congruat ea concursus apparatio ad substratū peccati, ut depurari queat a deformitate innexa; qualiter suppetit essentiali innocentiae Dei ea compositio vel cōtinuatio actionis cū sua regula rationis et bonitate, ut ab illa deficere, implicet: pro quo adi egregium aliud Alensis pronūtiatū a nobis infra transcriptum: in hoc art. sub nu marg. 89.

Quid de praedeterminatione ad materiale peccati censuerit Anselmus? et aliquid ex Basilio.

72 Ultimo tandem obseruo; praedictam sententiam de praedeterminatione substrati malitiae, etiam Anselmi authoritate suffulciri; dum enim expendit rationem, cur peccatum voluntati deficienti addicatur, rectu vero opus Deo? Ita habet tom. 3. libr. de concordia praescientiae, et praedestinationis. §. Quod sit praedestinatio, et quod praedestinatio nihil inferat necessitatis libero arbitrio.

Ibi enim, cum in initio sibi opposuisset; Quod praedestinatio videtur idē esse, quod praeordinatio, sive praestitutio; et ideo quod Deus praedestinare dicitur, intelligitur praeordinare; quod est statuere futurum esse. Quod autem Deus statuit futurum esse, necessitate videtur futurum esse; quare quidquid Deus praedestinat, necesse est futurum esse.

Si ergo Deus praedestinat bona, et mala; quae fiunt, nihil fit per liberum arbitrium; sed omnia ex necessitate. At si tantum bona praedestinat; sola bona sunt ex necessitate, nec est liberum arbitrium nisi ad mala, quod nimis est absurdum; non ergo sola bona praedestinat Deus.

Ita obiectionem diluit; subdens. In primis itaque ante quaestionis responsionem, videndum est; quia praedestinatio non solum bonorum est, sed malorum potest dici; quemadmodum Deus mala, quae non facit, dicitur facere, quia permittit. Nam dicitur hominem indurare cū non emollit, ac inducere in tentationem, cum non liberat; non est ergo inconueniens eum hoc modo praedestinare, dum malos, et eorum mala opera non corrigit. Sed bona specialius praescire, et praedestinare dicitur, quia in illis facit, quod sunt, et quod bona sunt; in malis autem non, nisi quod sunt essentialiter; non quod mala sunt, ut supra dictum est.

Ubi ex Anselmo adnotandum est, nõ abhorrere vocem praedestinationis ad malum pro materiali, sive praestitutionis vel praeordinationis Dei ad substratu peccati; imo illam expresse admittere. Ut liquet ex illis verbis: Praedestinatio non solum bonorũ est, sed malorum potest dici. Ubi facit satis voci illi praestitutionis, vel praeordinationis malorum pro materiali, quam ut absonam sibi obiecerat subdes: Quod praedestinatio videtur idem esse quod praeordinatio, sive praestitutio, etc. Tãtũ enim vult, quod Deus specialius bona praescire, et praedestinare dicatur; nõ tame quod mala non praestituat, vel praedefiniat. De quo vide etiam n. 32. in fine.

Quare Anselmus cum dicta discretione inter pios, et prauos actus, admittit praedestinationem omnium obiectorum contingẽtium, quae sunt obiecta divinae praesciẽtiae; ut liquet ex verbis sequentibus. Consideremus nũc, an aliqua possint praedeterminari per liberũ arbitrium futura? Dubitari utique non debet, quia eius praedestinatio et praescientia non discordant: sed sicut praescit, ita quoque praedestinat. Et paulo infra prope finem eiusdem, §. subiicit. Patet igitur ex his, quae dicta sunt, si bene considerẽtur; quia nec praedestinatio excludit liberum arbitrium, nec liberum arbitriũ adversatur praedestinazioni; siquidẽ omnia illa, quibus supra mõstrauimus, liberum arbitriũ praesciẽtiae non repugnare, pariter ostendunt, praedestinationi concordare.

Deinde obseruãdũ, id Apud Anselmũ discrimẽ intercedere inter praeordinationẽ praux, et piae actionis; quod Deus nõ solũ attingat opus rectũ, qua ens est, sed etiã qua bonũ est; prauũ vero tãtu eliciat, ut ens est, sive inquantũ entitatiua bonitate nãciscitur, nõ vero prout moraiẽ deformitatem refert. Ita ut in causalitate vel cõcursu Dei ad obliquã et rectã operationẽ, eã non assignauerit Anselm. discernẽdi rationem, quae a neotericis excogitata est; quod scilicet ad rectã operationẽ moveat et determinet Deus a se; ad malã vero a nostra malitia excitetur, et cõtrahatur. Cũ Anselmus serio inuestigãs disparitatẽ praedestinationis Dei ad malũ, vel ad bonum, nec insinuauerit talẽ rationem discriminis; quod demõstrat nec in illius cogitationem venisse.

Unde vel id absimilitudinis inter cõcursum ad bonam et malam operationẽ, subiungit: Quod in bonis faciat Deus quod sunt, et quod bona sunt; in malis autem non, nisi quod sunt essentialiter, non quod mala sunt. Quid luculetius ex Anselmo e re nostra? Nec enim meminit eius contractionis ad cõcursum pravae actionis, spectato lapsu liberi arbitrii; ut volũt oppugnatores physicae praestitutionis, aut praedeterminationis; quã (retẽta etiam voce ipsa praestitutionis) tutatus videtur Anselm. respectu concursus ad malum.

Praeterea, nec praemotionem Dei ad materiale peccati improbat illa Anselmi verba: dicitur hominẽ indurare, cum non emollit, ac inducere in tentationem, cũ non liberat, etc. quae absolutũ Dei propositum praestituens materiale peccati inficiari videntur. Inibi enim, ut ex sequentibus constat, tãtũ agit, non concurrere nec praemovere ad prauũ opus, ut prauum est, sed ut ens est: alias enim si verba illa intenderent, Deum mere negatiue se gerere circa substratum peccati; etiam concursum Dei ad materialia actuu prauorũ impeterent.

73 Aliquid etiã e re attigisse videtur S. Basil. in Hom. Quod Deus non est author malorũ. Ubi dum Deũ non esse authore peccati, pronũtiat, sicut nec principium corporalis morbi, in eo sensu, quod intendat malum poenae, ut malum homini, sed ut medicamen hominis; ita pariter inficiatur, peccatũ a Deo esse. Cũ autẽ Basilius nõ neget, physicã morbi realitatem a prima causa effici; cõsequens etiam est, ut adstruat immediatũ concursum ad materiale peccati

Deinde cü nil attingat illius excitationis, et contractionis ad materiale peccati, quam autumant recentiores; petere Deum a libero arbitrio actu deficiente, ut praebeat cõcursũ ad substratũ praux actionis; sed pari omnino ratione loquatur de productione morbi, et de concursu ad malum, pro materiali; reliquum est, ut talis sentiendi ratio non sit de sensu huius Patris, dum serio inuestigat, cur Deus non sit author peccati? Ita igitur habet.

Unde igitur (inquies) habet essentiam, si neque sine principio est, neque factum est? interrogantur talia quaerentes. Unde morbus? Unde corporis laesiones? Nō enim increatus est morbus, neque item Dei opus. En ubi Basilius aequaliter loquutus apparet de morbo corporis, et de substrato peccati. Deinde post pauca nullam aliam reddit rationem, nisi quod Deus neque morbum ut naturae inimicum, et a sanitate deficientem intendat; quod etiam quadrat, non solum ad concursum, imo ad praemotionē cōcursuam ad materiale peccati.

Inquit enim: Corpus itaque Deus fecit, morbum minime fecit;et animam similiter Deus fecit, non autem peccatū. Non tamen eam assignat rationem vitandi concursum Dei ad malum; quia appetitus in actu secundo deficiēs excitet Deum, ad praestandum concursū; cum sit implicatoria talis excitatio a libero arbitrio, ut in actu secundo, quin imbibat dependentiam ipsius actus secundi a Deo iam determinato ad talem actionem exercitam; ut acute colligebat Aureolus.

Quare Basilius in concursu Dei ad malum, licet videatur respexisse ad labilitatem, et libertatem liberi arbitrii in actu primo, seu per modum potētiae; ut constat ex illis verbis. Unde autem omnino mali capax est? quoniam libero facta est arbitrio, quod creaturae rationis participi maxime conveniebat. Sed non spectauit Basilius liberum arbitriū in actu secundo cōpositu suae volitioni vel inclinationi elicitae, ob quā cōtrahatur, vel excitetur Deus ad praebendū talem determinatum concursum, cū id implicet; ut ex Aureolo evidenter ostendimus.

74 Ad tertiam Aureoli oppositionem ex n. 4. dicimus: quod gratia praeveniente, nimirum cum motu sanctae illuminationis ex parte intellectus, et inspirationis ex parte voluntatis, sicut stare potest non assensus, ita et peccatum; non tamen cum gratia comitante, ad quam pertinere asserimus praemotionem Dei ad opera supernaturalia; eoquod praedeterminationem, quam de mente Scoti constituimus, eā esse tutemur, quae non spectet ad principium operandi, sed ad actualem operationem, cū qua de facto constare nequit negatio concursus, aut concursiuae praemotionis. Sed praedicta Aureoli obiectio penitus diluetur in sequenti art. ubi attingemus; an cōducat ad rationem auxilii sufficientis, quod data supparitate illius in esse physico, alius convertatur de facto, alius vero non?

Ad ultimam instantiam Aureoli, ex n. 5. ubi inuehitur in eos, qui futura cōtingentia honestarum operationum in determinatione divinae voluntatis praesciri autumant; non ita futura pravarū actionum.

Respondetur; manifeste obtinere Aureolum, non sibi constare authores praedictos, qui cum explodant determinationem ex hypothesi futuritionis secluso decreto non involvente conditionem, et abigant determinatam veritatem futurorum contingentium in se ipsis; nullum aliud medium ex parte obiecti infallibilis determinationis in futuris contingentibus liberis agnoscunt, nisi absolutum Dei propositū immutans obiective rem ad alteram partem contradictionis pro aliqua differentia temporis. Consequens igitur est; aut quod futura contingentia pravarum actionū non praesciantur a Deo; aut quod admittatur decretū absolutū Dei destinans huiusmodi obiecta ad determinatum fore. Quod decretum saltem prioritate a Quo anteuertere debet influxū nostrae voluntatis, ut ratio et principium suae contractionis ad alterā contradictionis partem; quā obiectivā mutationem non involventem conditionē a cooperatione causae creatae purificandam, appellamus praestitutionem, praeordinationem, vel praedeterminationem entis futuri, iuxta Anselmi phrasim. Ad obtundenda acumina Recentiorum agitur; aut tenendum esse cum Aureolo, Deum immediate non concurrere ad substratum peccati; aut nos specialiter non perstringere adversariorum molitiones.

59 Agentes contra Soarium, sub nu. 59. attigimus id, quod modo presse inuestigãdum est; an sublata prioritate naturę inter determinationẽ Dei, et voluntatis creatae (ita ut motio nostrae volũtatis nõ anteceat prioritate a Quo absolutã Dei volũtatẽ de praebẽdo concursu ad materiale peccati) perstringere possint Scoti sentẽtiã fundamenta adversariorum, quae adoriuntur praedeterminationem Dei ad materiale peccati?

Asseruimus enim, quod si improbetur talis prioritas naturae; reliquum est, ut corruat ea excitatio, et determinatio absolutae divinae volũtatis, quã a nostra volũtate deficiẽte trahi pronũtiant adversarii. Quare, aut sustinẽda est naturae prioritas ex parte actus nostrae volũtatis, quã serio inibi expugnauimus; aut cõuellẽda determinatio divinae volũtatis, quae a nostra determinatione hauriatur: ac proinde fieret, ut Deus nõ a nostra prava operatione excitatus, (quasi a ratione, ob quã absoluto proposito obeat praestãdi talem concursũ) influat in materiale peccati; cũ implicatoria sit praesuppositio nostrae determinationis, quae pro priori etiam a Quo anteuenire intelligatur absolutum Dei propositum de praebendo concursu.

Si ergo Deus nõ operatur substratũ peccati ut cõmotus a deformi operatione nostra pro aliquo suppositionis naturae signo antecedẽti absolutũ Dei statutũ de praebẽdo tali cõcursu; fiet, ut effugiũ praecludatur adversariis, dũ id inter utrãq; sententiã discriminis constituũt; quod assertores praedeterminationis Dei ad substratũ peccati, Deum excitatũ a nostra mala operatione asseuerare non valeãt, cũ nostra deformis operatio sit posterior natura motione Dei. Apud adversarios vero, excitatio et contractio divinae volũtatis ad talem speciẽ causalitatis respectu substrati malitiae, eo defendi queat; quo nostrae volũtatis determinatio sit ratio determinandi divinam voluntatem ad talem speciem influxus.

Implicatoriũ enim apparet, quod assignabilis sit aliqua ratio excitatiua, et motiua determinationis alicuius causae, quae concipi nõ possit ut prior illa causa, ut cõtracta, et determinata; ac proinde, aut naturae prioritas ex parte influxus causae creatae sustinenda est, quam uno ore inficiãtur adversarii; aut prosternitur ea ratio discriminis, quã inter utramque sententiam constituunt, ut solum contra Scoti mentem specialiter militare velint argumenta, quae ab absurdo inferunt, Deum esse authorem peccati.

Unde inaniter videtur laborasse Ambr. Machinus dum aliter, vel sic re expedire molitur. 1. par. q. 22. artic. 4. disp. 45. sect. 5. §. Ad hanc difficultatem. Quod determinatio voluntatis creatae si accipiatur in genere causae formalis, ceu quatenus ut forma intrinsece cõtrahit voluntatem ad alteram partem contradictionis, sit posterior determinatione Dei; attamen si voluntas concipiatur in genere causae efficientis, vel prout principium eliciens suam determinationem; ut sic apprehenditur anteire absolutam determinationẽ divinae voluntatis tanquam ratio ob quam Deus renuntietur taliter decernere actum pro materiali prauum, quia liberum arbitrium creatum id praestituerit.

Sed contra; quia haec voluntas creata quae in genere causae efficiẽtis adstruitur ratio contrahẽs voluntatem divinã aut cõcipitur mere in actu primo; et sic est õnino potẽtialis et indifferẽs ad contraria et contradictoria; ac proinde apprehendi nequit ut contrahens voluntatem divinam ad talem speciem actus.

Aut concipitur quatenus composita actu secundo; atque adeo non est sola, et nuda facultas volũtatis, sed etiã exercita appetitio eius. Et per consequẽs rediret premẽs oppositio Aureoli; quod aut actus secundus creatae voluntatis non efficeretur a Deo; aut quod si prodeat a Deo, eliciatur ab illo ut contracto ad talem speciem influxus; cum sit implicatorium, quod actio effluat a principio indeterminato in actu secundo, vel indeterminato ad talē speciē actionis, inquantū componitur reali actioni.

Dices iterum cum Machino ibidem, quod licet volitio creata sit posterior determinatione divina in genere causae efficientis; est tamen prior in ratione termini, vel connotati divinae voluntatis, a quo contrahitur volūtas divina. Simili ratione, qua productio aeterna filii est prior, prioritate originis, ipsomet filio ut producto per talem generationem; filius tamen est prior in ratione termini cognitionis divinae, quae cōprehendere nequit generationē non praeconcepto termino talis productionis.

At quis non videat similitudinem omnino extra rem esse? cum prioritas originis in divinis nullatenus obstet connexioni, et simulēati cognitionis; ut serio expendimus in controversia 9. de Visione Dei. distinct. 3. subdistin. 2. ar 2. nu. margi. 22. in quo et consentientem habemus Thomistarum scholam.

Nec magis cōcinnum est, quod subiicit praedictus author de cognitione practica, quae licet sit prior in genere causae efficientis suo effectu, est tamen posterior in ratione termini specificatiui; cum cognitio specificetur ab effectu, ut a termino.

Quia eo dato; igitur esto quod verum esset, quod influxus voluntatis creatae circa materiale peccati esset prior in ratione termini, vel connotati quam terminatio absoluta divinae voluntatis; esset tamen posterior illa in genere causae efficientis. Ac proinde fieret, ut prius esset a Deo, ut ab efficiente, prava nostra operatio quam a libero arbitrio creato; sicut cognitio practica est principium a se contractū et determinatum efficiens sui effectus.

Nec aliquid etiam praestat ultimus praedicti authoris occursus; quod cum causalitas effectiva in influxu liberi arbitrii sit inseparabilis a causalitate termini vel conotati determinātis volutarem divinam ad talem speciem influxus; ita licet divina voluntas anteuertat nostram determinationem in genere causae efficientis, nullatenus censenda est ad malum determinare; cum haec dependentia nostrae volitionis a voluntate primae causae in genere causae efficientis non subsistat sine praesuppositione nostrae volitionis in ratione termini vel connotati cōtrahētis voluntatem divinam.

Sed contra; quia haec determinatio voluntatis divinae a voluntate creata, aut fictitia est; aut praemittit subsistentiam volitionis creatae, ut pendentis a prima causa, cum sit ens participatum: vide qua ratione se extricent physicae praedeterminationis circa materiale peccati oppugnatores.

76 Quare; Gabriel Vazquez. 1. p. q. 13. ar. 6. disp. 99. cap. 4. num. 16. putauit; Gregorium Ariminensem in 2. dist. 28. q. 1. ar. 3. in responsione ad 12. argumentum, docuisse; actionem creaturae deficientis esse priorem determinatione Dei.

Sed falso citatur Gregorius; nisi Vazquez talem prioritatem produxerit ex pronuntiato Gregorii autumantis, Deum a nostra prava cooperatione excitari, et commoueri ad cōcurrendum ad materiale peccati. Verum, si praedicta illatio cogit, ut Ariminensis habeatur assertor talis prioritatis naturae; consequens est, ut Iesuitae Authores eamdem prioritatem naturae ex parte determinationis causae creatae asseuerare teneantur; cum voluntatem Dei a nostra deformi operatione ad talem speciem causalitatis contrahi, pronuntient. Sic igitur habet Gregorius citatus a Vazquez; Gregorium enim transcribimus ut Vazquii pronuntiatum discutiamus.

*Sic igitur ad argumentum dico; quod Deus iuuat nos immediate ipsum actum efficiendo, et quod non ipse solus efficit actum sed etiam voluntas coefficit; sed, ut iam tetigi, non solum iuuat Deus ad bonum velle, partialiter coefficiēdo, qui est modus cōmunis, quo cōcurrit ad quēlibet effectū cuiuslibet creati agētis, ut in argumēto dicebatur; sed quoddā alio speciali: videlicet facēdo ipsā volūtatē partialiter cōcausare, ita quod ipsa volūtas partialiter cōcausat applicata, et quasi instrumentaliter mota a Deo ad sic partialiter causandum.*In qua tamen motione ipsa non necessitatur, sed instrumentum libere existens, in cuius potestate est sequi motionem primi agentis, iuxtar, ita ut agat quod non sic adiuta nequaquam agere potuisset.

Ad productionem vero actus mali, solum Deus concurrit, quia non facit, voluntatem agere actū malum, sicut facit, eam agere actum bonum.

Hucusque Gregorius, ubi nil asseuerat de prioritate naturae determinationis voluntatis creatae deficientis; imo talem prioritatem inficiatur expresse, in eodem. 2. sen. dist. 35. quaest. 1. artic. 3. in responsione ad 8. argument. ubi inquit.

Dico iuxta modum loquendi arguentis; quod Deus sequitur determinationem voluntatis; non quod determinatio voluntatis sit aliqua entitas distincta a voluntate, et actu eius, quae primo fiat a voluntate; sicut imaginari videtur argumentum.

Nec etiam intelligendo, quod prius natura voluntas agat actum illum quã Deus, proprie loquendo de priori naturae; quoniã tunc sequeretur, quod possit illum agere Deo non coagente, sicut patet ex diffinitione prioris secundum naturam.

Sed ad hunc sensum dico: Deum sequi determinationem voluntatis; quoniam ideo Deus agit illum actum, quia eum voluntas agit; et non ideo quia Deus agit, ideo voluntas agit: et ideo magis proprie dicitur Deus coagere voluntati in talem actum causandi, quam volūtas dicatur coagere Deo.

Ubi nihil asserit Gregorius de cotractione divinae voluntatis ad cōcurrendum ad materiale peccati, quae petatur a nostra deformi operatione; quod obuiis ulnis nō excipiat fere cuncti Iesuitae authores; quare, sicut apud ipsos, nō infertur ex tali determinatione prioritas naturae in cōsensu nostrae volūcatis respectu determinationis divinae; ita nec est, cur Gregorio tale prōnūciatū adscribatur. Si vero ex cōtractione divinae voluntatis ad tale specieī influxus, quã a nostra determinatione petit, necessario infertur prioritas naturae, sive a Quo, in operatione nostra respectu absolutae determinationis Dei; incōsequenter eã prioritatē inficiantur authores oppositae sententiae.

77 Verum enim vero, quod Ariminensis incōsequēter etiã augumauerit, Deū excitari, seu commoueri a prava operatione nostra, ad induēdum in materiale peccati; sed quod iuxta illius principia necessario asserēdum sit, creatam voluntatem praemoveri a Deo ad substratum peccaminosae actionis; patet ex his, quę tradit in eadem dist. 35. q. 1. art. 3. in 2. probatione conclusionis. ubi inquit.

Suppono, quod in nulla specie actus mali est tantum unus actus numero producibilis a voluntate; quinimo multi sūt producibiles omnino similes, et eiusdem rationis, sive plures ex eis possint esse simul in voluntate, sive non.

Suppono etiam, quod nullus talium est de se magis uno tempore quam alio producibilis; nec etiam in aliquo dato tempore, aliquis magis est producibilis quam alius. Haec sunt probata in 1. dist. 35. et satis etiam communiter concessa; licet forte ab aliquibus diceretur oppositum.

His suppositis; probo propositum sic. Quando voluntas efficit aliquem actum malum, non quilibet possibilis similis illi fit; igitur ille non fit a sola voluntate.

Patet consequentia; quia cum nullus talium actuum sit pro tunc magis possibilis quam alius; et voluntas ipsa creata indifferenter se ad quemlibet illorum habeat, nullumque distincte cognoscat antequam ipse actus sit: ac per hoc nec possit velle distincte aliquē illorum determinate producere, nisi alia causa naturaliter determinata ad productionem unius determinate tantum concurrat; quod constat falsum esse. Aut aliqua libera, quae distincte illos cognoscat, aliquem determinate velit comproducere, nullum unquam produceret; quia quaratione unum produceret, eadem et quemlibet.

Sed talis causa libera distincte illos cognoscens non potest esse alia quā Deus, ut certum est; quare, etc.

Ubi id constituit assertum, quod in digress. phy. ar. praecedentis, expendimus de indeterminatione creatae volūtatis ad tale individuum actionis prae alios, ex qua manifeste inferri praemotionem sive praedeterminationem cūctorum actuum nostrae voluntatis patefecimus contra Suarium, et alios qui asserta huiusmodi contradictione voluntatis creatae a voluntate divina, moliebantur effugia, ut eam non esse praedeterminationem, saltitentent. Nec id etiam praetermittendum ex Ariminensi; optimam construxisse contra Aureolum probationem, ad ostendendum, voluntatem creatam non posse efficere suos actus absque immediato Dei influxu; eo quod semota Dei causalitate, a qua contrahitur nostra voluntas ad tale individuum actionis prae alio, non relinquatur voluntas creata proximum, expeditumue principium ad operandum.

78 Sed misso Gregorio, ut ad praecipuum instituti punctum perueniamus; aut omnino explodenda est naturae prioritas in actibus prauis nostrae voluntatis respectu motionis Dei; ac proinde Deus non excitaretur a nostro lapsu, tanquam a ratione motiua contrahente indeterminationem divinae voluntatis. Si enim aeque, et absque prioritate ulla, apud Autores praedictos, Deus et creatura componuntur ad influendum in actum prauum, semota omni praesuppositionis habitudine; et creatura ideo non movetur a Deo ad substratum peccati, quia non supponitur motio Dei ut ratio determinationis voluntatis deficientis; consequens etiam est, ut nec Deus asseratur moveri, vel excitari a nostro lapsu; siquidem cooperatio nostra deficiens nec concipi valet ut prior ac proinde ut ratio contraactionis divinae voluntatis ad talem speciem causalitatis.

Aut si prioritas naturae ex parte determinationis causae creatae astruatur; fieret, ut pro aliquo praeconceptionis signo congrueret enti creato infallibilis destinatio ad fore imo; et realis existentia absque immediata dependentia a Deo; ac proinde et quod actus praui nostrae voluntatis absq; immediato Dei influxu effici possent; ut acute colligebat Aureolus, et nos ex illo patefecimus sub n. 62.

His forte rationibus expugnati aliqui recentiores palinodiam canere coacti, sustinent; ita Deum, et liberum arbitrium aeque ad operandum componi, ut neque liberum arbitrium determinent Deum ad speciem actus, neque e contra. Sic Alarcon 1. par. tract. 2. de Scientia Dei. dispu. 5. cap. 8. §. 3. num. margin. 4. ubi sequens Lessium subiicit.

Quod Dei omnipotentia semel applicata, et assistens in actu primo voluntati creatae per decretum antecedens applicatum, caeco quodam modo et quasi coacte ex vi talis applicationis tribuitur divina virtus a voluntate, ut velit, nolit, cum illa producat indiuisibiliter amorem, vel odium absque ulla excitatione inter utrumque agens; et absque eo, quod Deus antecedenter praevideat in voluntate creata inclinationem aliquam, qua inclinetur in amorem potius quam odium.

Quid apercius ad debellandam determinationem Dei a creatura ad materiale peccati? De quo egimus in hac dist. ar. 2. n. marg. 63.

Ad caecam vero illam tendentiam concursus Dei cum causa secunda spectare videtur Granadus inficiens inesse Deo ideales rationales ad productionem substrati malitiae moralis, imo et ad effectionem habitus vitiosi: de quo nos infra in contra. 1. 2. de ideis ar. 2. n. marg. 14.

Satisfactio ad fundamenta Neotericorum contra praedeterminationem Dei ad materiale peccati.

79 Quibus praelibatis; recentiorum fundamenta expeditius conuelli poterunt. Quare ad primum argumentum ex nume. 6. dicimus; quod licet Deus praemoveat, per concursiuum influxum imaginatiuam, et alias facultates apprehensiuas materiales, et immateriales, ad insinuationem pravarum operationum; et licet huiusmodi apprehensiones moraliter alliciant voluntatem ad assensum; quia tamen Deus non praemovet potentiae ad eliciendam propositionem obiectorum rum turpium, ut in assensum inducat voluntatem nostram, sed ut pro munere primae causae respondeat, praestoque sit virtuti motiuae obiectorum, et compositioni phantasmatum, nec vim inferat talibus agentibus physicis, denegato illis debito concursu ad agendum: ideo asseri non potest moralis causa substratorum peccati; sicut pronuntiatur causa moralis piarum operationum, quas per motus indeliberatos sanctarum illuminationum, et inspirationum, primario, et per se elicit, intendens consensum nostrum.

Ad replicam vero de concupiscentia tentante voluntatem, cum etiam non quaerat rationem formalem malitiae, ut patet ex num. 6.

Dicimus; quod licet appetitus sensitiuus formaliter non intendat malum morale; allicit tamen ad prauum actum, cui non repugnat deformitas moralis, ut defertur appetitui sensitiuo quatenus componitur libero arbitrio. At substrato peccati contradicit moralis deformitas, inquantum est terminus causalitatis divinae; cum exprimat essentialem continuationem cum Deo in genere finis; ut ex Alensi patefecimus.

Unde etiam liquet ad instantiam, ex num. 8. daemon enim ideo est causa moralis nostri lapsus; quia imaginatiuam, et appetitum impetit, et exagitat, et phantasmata ad agendum componit, ut assensum in turpia obiecta suggerat.

80 Ad secundum argumentum, ex numer. 9. quod Deus antequam creatam voluntatem per modum actualis cooperationis praemoveat ad substratum peccati, apparat in actu primo concursum ad contraria, et contradictoria; ita ut ante aditam actualem cooperationem, supponatur liberum arbitrium in proximo procinctu ad utrumlibet, adeo ut nil desit voluntati ex parte principii ad libere operandum.

Si vero occurras; deesse praemotionem Dei. Dicimus; quod in eodem sensu non suppetit voluntati nostrae ante operationem praemotio, (quam tantum per modum concursus constituimus,) sicut et illi deest actualis cooperatio, et concursus primae causae.

Unde, sicut ideo voluntas creata caret actu secundo, quia non exercet vim operatiuam, quae omnino supponitur sufficiens, et praestans ad actum; ita etiam non praemovetur actualiter ad bonum per modum cōcursus exerciti, quia non explicat se, et exercet de facto ad rectam operationem, ad quam praesupponitur cum vi, et auxilio sufficienti. Quia licet motio Dei sit prior prioritate a Quo, sive naturae, cooperatione nostra, ob essentialem subordinationem agentis creati ad primam causam; non tamen est prior prioritate in Quo: adi ea, quae exaramus infra sub numer. 94. agentes contra Hugonem Cauellum. Quare semper est verum, quod si creatura in aliquo instanti in quo, sive temporis, se se exercuisset ad assensum; etiam Dei praemotionem, per modum concursus, et actus secundi excepisset.

Quando vero premis; ideo iuxta nostram sententiam Deo adscribenda videri potius quam daemoni causalitatem peccati; quo sine tali praemotione nulla validissima diaboli inuasio hominem prosternere possit.

Dicimus; quod si talis obiectio efficax esset, etiam ageret, Deum non concurrere ad materiale peccati; eo quod licet daemon omni versutia in hominem irruat, si Deus ad lapsum non concurrat, homo in malum prolabi nõ valeat de facto, et de inesse.

81 Ad fucatam vero illam querimoniam iustitiae, quam in persona peccatoris, iuxta principia nostrae sententiae, attexit Soarius. Respondetur; quod cum, apud adversarios, prava nostra operatio non sit prior natura concursu Dei, sed Deus aeque primo cum creatura, (non praemissa pro aliquo praesuppositionis signo nostra deformi operatione,) influat in substratū peccati; posset etiam peccator sic contra divinam prouidentiam mussitare, vel excipere.

Antequam ego quidquam peccarem, vel transgressionem meam Deus praemitteret quasi ex pacto obligantem ad praebendum concursum ad malum; ipse aeque primo cum mea voluntate ad malum cooperauit, non expectato meo lapsu pro aliquo signo praesuppositionis assecuente absolutam Dei voluntatem de praestando concursu. Non igitur ego**magis in culpa esse debeo, quam Deus; qui aeque primo mecum ad malum cooperauit.

Nec magis firma est illa oppositio, quam ex Osee verbis instruit Soarius: Perditio tua ex te, tantummodo in me auxilium tuum. Ibi enim tantum intendit Propheta; quod quidquid assignetur auxilii ad rectam, et piam operationem, id a Deo tantum petendum sit; non tamen quod quidquid concursus expectat nostra voluntas a prima causa, mereatur nomen auxilii presse, et stricte sumpti inquantum sonat concursum intra ordinem gratiae.

Alias enim retorqueri posset ratio cõtra Soariũ ita: Si a Deo tantummodo est auxilium peccatoris, quomodo est a Deo concursus ad materiale peccati; cum concursus ad substratum actionis pravae nullatenus aestimetur inter auxilia divinae gratiae? Si autem nomen auxilii extendatur ad concursum ad actiones naturalis ordinis; etiam praemotio ad materiale peccati, quae tantum spectat bonum in esse naturae, appellari potest auxilium; si apud adversarios eo nomine vocetur concursus Dei ad materiale peccati.

82 Ad instantiam ex nume. 10: dicimus; quod pro toto eo tentationis decursu, qui anteit consensum nostrae voluntatis in malum; sicut verum est, dissentiri valere voluntatem creatam, etiam ex parte principii extrinseci, cum illi apparetur concursus in actu primo ad utrumlibet; ita et certum est, Deum posse praemovere voluntatem nostram ad utrumlibet. Attamen in eo instanti durationis, in quo Deus per modum concursus sive cooperationis actualis praemonet voluntatem creatam ad assensum, non valet ad dissensum praedeterminare; eo quod talis praemotio involvat sensum compositum creatae cooperationis necessitate de inesse, sive ex hypothesi, comitantis motionem divinam. Unde, sicut implicat, voluntatem dissentiente componi assensui; ita et repugnat, voluntatem Dei praemoventem in actu exercito ad dissensum, contrahere voluntatem nostram ad assensum.

Quando vero urget oppositio; Deo imputabilem esse praemotionem ad actum prauum, eo quod praestituere valuisset actum rectum.

Respondetur; negando, quod potuerit de inesse et de facto praemovere ad actum rectum in eodem instanti durationis, sive in quo voluntas creata operatur actum obliquum; cum in nullo instanti temporis effluat a Deo talis motio ad actum prauum, in quo creata voluntas se se non componat pravae determinationi; et per consequens iam involvitur sensus compositus actualis cooperationis ex parte creaturae, et praemotionis concursiuae ex parte Dei: quia Deus, apud Scotum, praedeterminat per solam actionem concursiuam, et non per aliquam formam attinentem ad actum primum.

Si autem retrotrahatur obiectio ad instantia durationis antecedentia cooperationem nostrae voluntatis; dicendum est, quod sicut voluntas creata pro tota ea extensione durationis, antequam componatur cooperationi, et praemotioni concursiuae, in sensu diuisionis, et separationis a cooperatione exercita liberi arbitrii, est proxime praestans ad utrumlibet, sed ad alteram tantum partem contradictionis se se libere exercebit; ita licet Deus praemovere queat ad utrũlibet, (sicut et creata voluntas agere potest ad utrumlibet) de inesse vero alteram tãtum partem praestituet, et ad alteram praemovebit eliciens influxum simul cum causa creata deficiente in eodem instanti in Quo; causae tamen secundae adscribitur peccaminosa obliquitas, eo quod non subordinetur Deo in sua causalitate, sicut e contra, terminus motionis divinae, ut ab illa attingitur, essentialiter coniungitur, et subiicitur Deo in genere finis, ut diximus.

Perstringeret vero oppositio; si pro aliqua praesuppositione instantis in Quo, Deus sine consortio nostrae voluntatis praemoveret ad lapsum; vel contraheret in actu primo, et in sensu diuisionis, vel separationis ab actione concurrendi. Alteram tamen partem contradictionis simul cum causa creata elicere, admissa tantum prioritate a Quo; (quae ineuitabilis est, ob quidditatiuae dependẽtiam participati entis a prima causa,) et apparato concursu ad utrumlibet in actu primo, non est Deum nos ad lapsum adigere, quem praecauere potuisset suppositis generalis prouidentiae legibus. Tum, quia expeditissimum concursum ad utrumlibet apparauit in actu primo ante aditionem actualis influxus contracti ad alteram partem contradictionis; tum vel maxime, quia iam Deus passus necessitatem de inesse, ob consortium voluntatis creatae deficientis in eodem instanti in quo, sive durationis, non valuit ex hypothesi comitantis operationis creaturae, ad bonum praemovere.

Si autem adversarii his tricis nos implicatos affectant, cur etiam non se expediunt? Supposito enim quod prioritatem naturae in lapsu cooperationis causae creatae improbant; consequens est, ut Deum aeque primo cū voluntate creata concurrentem ad malū, ac proinde non a nostra praeeunte malitia excitatum, velint.

Tandem vice coronidis graui huic adversariorum criminationi contra praemotionem concursiuam obiicio Anselmum, tomo 3. libro de Concordis gratiae et liberi arbitrii, ubi habet ita. Non est enim culpa Dei, qui creauit in eo cum libertate arbitrii voluntatem, et contulit ei iustitiam, ut nihil nisi iuste vellet; sed culpa hominis, qui iustitiam deseruit, quam seruare potuit. Deus igitur habet in bonis quidem quod bona sunt per iustitiam, in malis vero solummodo quod bona sunt per essentiam; non quod mala sunt per absentiam debitae iustitiae, quae non est aliquid.

Ubi presse expendens Anselmus rationem, cur Deo concurrenti ad pravam operationem, imo et iuxta phrasim Anselmi, Deo praedestinanti materiale peccati, (ut patet ex verbis ipsius transcriptis sub num. 72. huius artic.) non tribuatur peccatum? Eam reddit rationem, quia liberum arbitrium ante quam componatur pravae operationi supponatur indifferens ad utrumlibet, et omnino liberum: insuper et illi suppetat quidquid exigitur ut operari possit iustum et rectum influxum vi sufficientis auxilii: id enim adstruunt Anselmi pronuntiata. Non est enim culpa Dei, qui creauit in eo cum libertate arbitrii voluntatem, et contulit ei iustitiam, ut nil nisi iuste vellet; sed culpa hominis, qui iustitiam deseruit, quam seruare potuit.

Deinde, referans, cur specialiter adscribantur Deo nostra bona opera, non autem mala; non reddit eam rationem quam Molina, Soarius, et asseclae expendunt, quod Deus concurrat ad materiale peccati a liberi arbitrii prava operatione excitatus, et contratus; sed quia in bonis actibus attingat substantiam, et rectitudinem, in prauis tamen entitatiuum bonitatem, non autem malitiam, quae apud Anselmum, non est aliquid, seu in positiuo consistes sed in mera priuatione.

Accipe Anselmum: Deus igitur habet in bonis quidem quod bona sunt per iustitiam, in malis vero solummodo quod bona sunt per essentiam: non quod mala sunt per absentiam debitae iustitiae, quae non est aliquid. Pende illa verba: Quae non est aliquid: pro sententia Scoti constituentis essentiam peccati non in positiuo, sed in priuatione rectitudinis debitae; quam priuationem vocauit Anselmus absentiam debitae iustitiae, quae non est aliquid.

83 Ad tertium argumentum, ex num. 11. licet specialiter non adoriatur nostram sententiam, sed contra Theologorum omnium caetum conspiret, quatenus argu. improbare videtur immediatam Dei causalitatem circa substratum peccati; quare Vazquez praedeterminationis insectator idem argumentum contra suam opinione de immediato cōcursu ad materiale peccati formawit.

Dicimus; quod explosa responsione Vazquez, quae inibi sufficienter improbata relinquitur; autumamus, nō ideo non esse Deum authorem peccati, quia extrinsecae denominationis, vel praedicati moralitatis ut sic, in tota ea abstractione, causa esse non valeat; cum talem denominationem moralis, et liberae operationis, eliciat Deus dum concurrit ad actum pium, et rectum; sed ob rationem, quam late expendimus in responsione ad secundam oppositionem Aureoli, a numero 68. usque ad 71. Eo quod termians causalitatis divinae essentialiter referatur in Deum in genere finis; sicut et ab eo quidditatiue pendet in genere caus sae efficientis; quo sic, ut res creata, qua attingitur a Deo, essentialiter fubiiciatur Deo, ac proinde, (ut terminus divinae causalitatis,) a Deo auerti nequeat; et ideo nec moralitatem peccaminofam induere. Ad ea, quae inibi ex instituto aperimus.

84 Ad quartum argumentum, ex nume. 12. Respondetur; quod si nos perstringeret, etiam obtineret contra adversarios admittentes absolutam Dei voluntatem praeftandi concursum ad materiale peccari, supposita praescientia absoluta lapsus creatae voluntatis; si talis absoluta Dei voluntas peccatori per reuelationem innotefceret.

Quare dicimus; quod sicut Deus praemovens de inesse, et de facto ad substratum peccati, non adigit voluntatem ad istam contradictionis partē, ita ut non offerat expediat ve concursu in actu primo ad utrūlibet, et cum auxilio sufficienti ad piam operationem; ita data qualibet reuelatione infinuante creatam voluntatem quasi lapfui affixam, integrum erit cum sufficienti auxilio, quod ad piam operationem talis voluntas nacta est, conari in actu primo in rectam operationem. Sed de inesse, et in actu secundo non conabitur ad oppositum praemotioni, quia praemotio, quam adstruimus est mere concursiua, et voluntas non accipit cōcurfum oppositum praemotioni, quia id esset accipere concursum exercitum oppositum eidem concurfui exercito: licet in actu primo conari queat ad oppositum. Nec haec esset attentatio violandi divinam omnipotentiam, quia sicut cum omnimoda determinatione de inesse ad talem lapsum, quae est determinatio in sensu composito, sive ex hypothesi, est compofsibilis indeterminatio de possibili proximo, in sensu diuisionis, quae est indifferentia simpliciter, ita simpliciter et absolute fit potestas proxima, et moraliter expedita voluntati, ut actu rectum intendat et efficiat.

Esset autem implicatoria de inesse, et de facto, attentatio violandi divinam omnipotentiam taliter compositam quoad concursum exercitum, quia ut liquet ex Scoto a nobis transcripto in hoc artic. sub numer. 21. Prioritas, quae includit, ea poffi esse fine fe inuicem absque contradictione, non est ordo in causis, ut causant effectum communem; sed simul causant. Quo fit, ut praemotio concursiua nequeat fruftrari, eo quod fit importans necessitatem consequentiae, et infallibilem comitantiam de inesse, quae respondeat ex parte cooperationis exercitae liberi arbitrii; unde implicat contradictionem, quod liberum arbitrium aliquid moliatur in actu secundo contra praemotionem concursiuam, quae involvit sensum compositum creatae cooperationis, sicut et contradicit, quod Petrus, ut fedens, currat.

Et licet liberum arbitrium peccās possit ad oppositum, et referat potestatem plenam, et moralem ad pie operandum vi sufficientis auxilii; sed id non esset attentare, aut moliri violationem divinae omnipotentiae, ut loquitur, et vult Didacus Ruiz; quia divina omnipotentia, licet componatur determinate ad unum in actu secundo praemotionis concursiuae; componitur tamen cum libero arbitrio creato ad utrumlibet in actu primo, et ita fit libero arbitrio proxima potestas ad utrumlibet etiam ex parte principii extrinseci.

85 Ad confirmationem quarti argumenti, sub eodem nume. 12. quod si talis oppositio efficax esset, etiam adversarios premeret in causalitate morali, non ut voluntas respondeat praemotioni, sed concurfui ad materiale peccati. Quia, sicut apud adversarios, quamuis non praemoveat Deus ad materiale peccati, ad illud tamen physice concurrit, ita opponi posset, quod sicut non contradicit divinae bonitati immediatus concursus phyficus ad materiale peccati; sic nec repugnare videretur moralis influxus alliciēs volūtate creatā, nō ut sequatur praedeterminationem physicam voluntatis divinae, sed ut praestet voluntas creata concursum; ita ut Deus immitteret apprehenfiones, et appetitiones indeliberatas prauorum obiectorum eo fine, ut voluntas creata his motibus exagitata praeftaret concursum, et refponderet Deo physice praemoventi ad materiale peccati.

Quare, sicut adversarii respondere coguntur, esse prorsus a Dei bonitate alienam causalitatem moralem allicientem ad concursum physicum peccati: licet Deo indigna non sit physica causalitas concurrēns ad efficiendum substratum malitiae; ita et nos ictū eadem ratione obtundimus.

Quod praecipue urget, non solum in sententiā Cordubae, qui vult actionem creaturae anteire actionem Dei, vel illius determinationem, pro aliquo priori naturae; sed in doctrina Iesuitarum inficiantium prioritatem naturae in actione creaturae. Quo praemisso, vel sic retorqueri potest ratio de causalitate morali Dei ad materiale peccati.

Quia licet supposita Scoti mente de praedeterminatione concursiua antecedente secundum prioritatem naturae; facilis esset immissio indeliberatarum apprehensionum, et appetitionum obiecti prohibiti, eo sine ut voluntas libere cooperaretur, et efficaciter ad talem impulsum. verbi gratia, odii; eo quod, apud Scotum, creatura determinetur a praemotione concursiua, cum qua non est de facto compossibilis negatio cooperationis in creatura deficiente; ac proinde inanis euaderet ea determinatio moralis alliciens ad materiale peccati, cum satis superque praestet praedeterminatio physica ad infallibilizandum talē impulsum; eo quod motio creaturae sequatur praeeuntem motionem Dei.

At supposito, quod Deus, et creatura aeque primo, absque ullo prioritatis signo, componantur ad eliendum materiale peccati; non apparet otiosa impressio actionum indeliberatarum moraliter allicientium liberum arbitrium, ad concurrendum ad materiale peccati; siquidem creatura non adstruitur determinata a prima causa, nec sequens praeeuntem causae primae determinationem; posset igitur Deus allicere moraliter causam secundam, ut praester concursum ad materiale peccati, sicut et Deus de facto assistit, et coadiuuat physice voluntatem creatam ad materiale peccati, ut infallibilizaretur concursus creaturae ad actum prauum pro materiali; atque adeo urgentur adversarii eadem instantia causalitatis moralis ad substratum peccati per modum simultanei concursus, qua nos premi contendunt, ob physicam praemotionem concursiuam.

Responsio ad alia obiecta contra praemotionem Dei ad materiale peccati.

§ 6

Altera instantia de implicatione productionis odii Dei ex num. 13. non urget, praemissis his, quae inibi supposuimus. Responderur enim; quod licet voluntas deliberate conservans, per influxum a se elicitum, formam odii Dei a prima causa voluntati mere passive habenti immissam, peccaret; quia licet active non se gereret in prima productione talis actus, postea tamen activum exhibuit peccaminosum influxum ad conservationem talis actus. At influxus Dei, qui vocatur praemotio, nequit esse defectiuus; eoquod repugnet termino causalitatis divinae, ut ab illa attingitur, quod referre possit obliquitatem, auersionem, sive deordinationem a Deo; cum essentialiter importet subordinationem ad Deum, vel continuationem cum Deo, non solum ingenero causae efficientis, sed etiam in genere causae finalis; ut ex Alensi ostendimus.

Ad aliam oppositionem ex eodem numer. 13. quae urget in ea hypothesi quod liberum arbitrium eliceret actum odii Dei libere, et postea necessitaretur a Deo ad continuationem actus. Respondetur, admittendo hypothesim; quod liberum arbitrium necessitari queat a Deo ad continuationem actus. Sed tunc Deus non renuntiaretur author peccati in illa hypothesi; sicut nullum interesset peccatum in illa necessaria continuatione actus; nec voluntas creata peccaret in cōtinuatione actus, licet peccauerit in prima effectione eius.

Unde, licet ille actus esset physice individuus, et omnino indiscretus; sed moraliter, et quoad praedicata extrinseca liberae, et necessariae operationis, esset diuersus. Quia in primo effluxu prodiret a voluntate in actu primo indifferenti ad utrumlibet; non solum ex parte principii intrinseci, sed ex parte Dei componentis potentiam suam ad utrumlibet in actu primo cum libero arbitrio. In continuatione vero actus, necessitaretur liberum arbitrium a principio extrinseco componente potentiam suam determinate ad unum in actu primo; qualiter se gereret, si imprimeret qualitatem de specie potentiz, quae affigeret liberum arbitrium ad continuationem actus odii Dei; vel immediate per suam voluntatem, vel facultatem exequentem compositam in ratione agentis particularis, suppleret illam qualitatem, et ita se ipso immediate necessitaret liberum arbitrium in genere causae efficientis, sicut necessitari posset per illam qualitatem in genere causae efficientis, iuxta ea, quae late exarauimus in hac dist. in digress. ad 2. ar. An voluntas possit necessitari a Deo?

Unde etiam eliditur instantia in oppositum, quae molitur, quod eadem ratione ex parte effectus se gereret liberum arbitrium necessitatum ad continuationem actus, et non necessitatum ad primam effectionem eius; supposito quod liberum arbitrium praemoveatur etiam per actionem concursiuam ad primam effectionem actus odii Dei.

Dicimus enim ex late discussis in digressione citata, quod aliter se gereret operatio voluntatis creatae moraliter, non tamen physice; et quod ad distinctionem illorum decretorum efficacium, quae terminantur ad actum primum potentiae non exigentis formalem compositionem alterius comprincipii inhaerentis intrinsece, sed solum extrinsece assistentis in genere causae efficientis, (qualiter componitur potentia Dei ad concursum cum libero arbitrio,) non exposcitur ex parte termini, et connotati disparitas physica intrinseca, sed solu extrinseca, et moralis.

Ad ultimam vero replicam, quod esset contra essentialem sanctitatem Dei, quod necessitaret liberum arbitrium ad continuationem actus odii Dei. Dicimus; quod ibi concurreret ad actum illum inquantum in ratione termini actionis Dei imbibit essentialem continuationem cum Deo in genere causae finalis: ut ostendimus ex Alensi, Scoto, et Bassolio.

Pro elidendo cauillo Recentiorum ostendimus, Deũ non excusari a causalitate peccati ob recti finis intentionem; ubi Adversarios adorimur ad hominem ex Alensi.

§7 AD Oppositionem, ex numer. 15. agentem, Deum non excusari a causalitate, et influxu peccati ob recti finis intentionem, si praemoveat ad materiale peccati; eo quod divinam dedeceat bonitatem intendere malum, ob extrinsecam honesti finis adiunctionem.

Dicimus; Deum non intendere malum, ob extrinsecam recti finis appetitionem, dum praemovet ad malitiae substratum; sed tantum praemovere ad entitatiuum bonitatem actus praui, inquantum ut terminus causalitatis Dei importat essentialem continuationem cum Deo in genere causae finalis. Quare, licet fateamur ingenue; esse ab essentiali Dei innocentia, et sanctitate prorsus alienum, appetere malum, ob extrinsecam ordinationem illius in rectum finem; accidentaliter tamen, et peraccidens compositum pravae actioni. Attamen Deus non intendit naturalem bonitatem actus peccaminosi, ob appositionem honesti finis extrinseci; sed ob finem rectum quidditatiue imbibitum in qualibet natura creata, ut est terminus causalitatis divinae: eoquod cuilibet enti participato, ut attingitur a Deo, non minus quidditatiua sit connexio, et cõtinuatio cum Deo in genere causae efficientis, quam in genere causae finalis; ut liquet ex dictis.Ad absurda vero, quae Didacus Ruiz contra nostram sententiam obiicit, uno verbo dicimus; Deum non posse intendere obiectum turpe, ob honestum finem extrinsecum; ac proinde omnia ea commenta, et execrandae delirationes, sicut solo nutu, et voluntaria assertione, non iudicio, nobis opponuntur; ita et sola negatione corruunt. Quia, licet Deus praedeterminet per modum actualis concursus ad substratum peccati, ut praestito sit motioni obiectorum, compositioni phantasmatum, et libero arbitrio prono in malum; attamen quod Deus, absque voluntatis creatae deficientis cooperatione, formet in aere voces falsum enuntiantes, et miracula ad falsitatis attestationem edat; nec id in Atheistae impietatem cadere potuit.

Quare, licet fateamur, quod Deus possit concurrere iuxta exagitationem phantasiae a daemone impetitae; et iuxta exigentiam compositionis phantasmatum, ad productionem alicuius falsae assertionis; sicut et concurrit de facto simul cum voluntate ad motus primo primos, vel indeliberatas appetitiones obiectorum turpium; attamen in illa hypothesi non attingeret malum, ob extrinsecam appositionem finis recti; sed eliceret entitatiuam actus bonitatem quidditatiue subordinatam Deo in genere finis, inquantum est terminus causalitatis divinae: quod praestat, ut omnem moralem obliquitatem ableget, inquantum talis actus est terminus motionis Dei.

88 Sed retorqueo rationem contra Ruiz; eo quod ipse in nostram sententiam inuehatur; praemittens nos tutari, Deum praemovere ad malum, ob recti finis extrinsecam adiunctionem; ita ut talis continuatio cum bonitate divina non transcendat, et imbibatur essentialiter in quolibet termino causalitatis physicae Dei, qua formaliter existit terminus talis causalitatis, iuxta Alensis, et Scoti doctrinam. Quae assertio, si vera esset, non minorem impietatem referret, supposita praemotione Dei ad materiale peccati, quam nos asserimus; quam supposita voluntate concurrendi immediate ad materiale peccati, quam adversarii sustinent.

Eo quod non minus Dei sanctitatem dedeceat praedeterminare ad malum, quam ad malū cooperari; ut liquido constat in humanis. Non enim solum peccat, qui alterum ad lapsum excitat; sed etiam, qui alium ad peccandum iam commotum, fouet, et adiuuat ad ruinam. Sicut ergo Ruiz respondere cogitur; Deum concurrentem ad substratum peccati, non cooperari ad malum, ob honesti finis intentionem; sed terminum divinae causalitalis esse entitatiuam bonitatem actus praui; sic et nos praedicti Authoris ictum nullo negotio, et ad hominem infringimus.

89 Sed libet huius pronunciati elucidationem ab Alensi petere.part. 2. suae summae Theologicae. quaest. 94. art. 6. §. 3. An actio mala, inquantum actio, a Deo sit? arg. 2. ubi sic inuehitur cōtra communem sententiam.

Qui adiuuat furem in opere furti, particeps est furti, iuxta illud Psalm.(si videbas furem, etc.) hoc habetur ibi in glossa; ergo qui adiuuat peccatorem in opere peccati. Sed Deus nunquam est, nec potest dici particeps peccati, sive mali; ergo cum actio mala sit peccatum, nunquam Deus adiuuat peccatorem in actione mala: non ergo adiuuat ipsum liberum arbitrium in actione mala.

Sed adiuuaret, si cum illo malam actionem faceret; ergo nullo modo ipsa actio mala, inquantum actio, est a Deo; imo solum a libero arbitrio.

Quam obiectionem ita diluit Alēsis in responsione ad argumenta.

Ad secundum dicendum; quod non adiuuat ipse Deus liberū arbitriū in malo; adiuuat enim ipsum tantum quantū ad actionē, sed non quantū ad malitiam, vel defectum.

Dat enim potentiam ad actionem, inquantum actio nominat naturam, sive quid bonum; sed non dat potentiā ipsi voluntati, vel libero arbitrio ad malum, vel defectum; quia illud non est posse, imo non posse.

Non enim hoc habet natura, vel potentia a Deo, quod deficiat, sed a se, quia de nihilo: tamen non potest esse ille defectus sine bono, quod Deus facit; nec tamen Deus facit defectum. Unde Dionysius; bonum sustentificat priuationem.

Ubi Alensis eam celebrem tradit distinctionem, (quam Anselmus, et omnes prisci, et classici authores obseruarunt contra haereticos,) de cooperatione ad bonitatem entitativam actus, non tamen ad malitiam eius.

Alensi subscribit Scotus in 2. sentent. distinct. 37. quaest. 2. §. Propter istas duas rationes. num. marg. 9. ubi habet. Ex hoc apparet illa via, de causa per accidens, licet enim ista causa non causet formaliter, quod est in peccato, efficiendo, sed deficiendo; causat tamen efficiendo aliquod positiuum, cui annexus est iste defectus deficiendo causatus, et ita stant authoritates Dionysii de accidentalitate ex parte effectus.

Ubi Scotus eo adstruxit, Deum non esse causam peccati, quod priuatio rectitudinis debitae inferatur a substrato positiuo, ut deficiente a Deo, vel non continuato essentialiter cum Deo in genere finis, sicut continuatur substratum peccati, ut est terminus motionis, et causalitatis divinae: id enim volunt illa verba Scoti: Licet enim ista causa non causet formaliter, quod est in peccato, efficiendo, sed deficiendo: et sequentia: Causat tamen efficiendo aliquod positiuum, cui annexus est iste defectus deficiendo causatus.

90 Ad instantiam ex numer. 16. Respondetur; quod sicut apud Authores oppositae opinionis, licet Deus non praemoveat ad materiale peccati, praestat tamen immediatum concursum ad prava opera, quae incomparabiliter superant numerum piarum operationum; eo quod pronitas ad peccandum naturae lapsae, et naturalis defectibilitas liberi arbitrii exposcant, ut Deus iuxta exigentiam nostrae voluntatis taliter praesto sit causae secundae deficienti; ita ob eamdem rationem Deus praemovens voluntatem creatam iuxta internum impetum propensionis suae, et se se liberi arbitrii legibus accommodans, praedeterminat tot peccaminosas operationes, ut potequi calleat apprime, et supercomprehendat liberi arbitrii conatus.

Cum autem obtrudis; non posse refundi frequentissimam praemotionem ad malum in nostrae naturae labilitatem; eo quod eodem spectent, in idemque recidant, voluntatem nostram praemoveri ad malum; et fragilem esse; cum nulla alia appareat nostrae fragilitatis conditio, quae in praemotionem Dei ad malum non refundatur.

Respondetur; quod eadem ratio etiam militat contra voluntatem Dei de praestando immediato concursu ad actum peccati, non assignata prioritate naturae ex parte cooperationis creatae contrahentis Deum; si enim remoueatur immediata Dei operatio circa materiale peccati, (quam praestat Deus in eodem signo naturae cum creatura, ac proinde ab illa non contractus,) voluntas creata nunquam prolaberetur in malum; laederet tamen Deus libertatis iura, si facultati in malum conanti non appararet, et expediret concursum.

91 Ad oppositionem ex numer. 17. quod licet repugnet termino causalitatis divinae, (ut physice attingitur ab illa,) quod deficiat a Deo, vel essentialiter non subiiciatur illi in genere causae finalis; ac proinde, quamuis Deus esset causa moralis alliciens ad physicam productionem substrati malitiae, non diceretur physice attingere actum prauum, ut deficientem a Deo; vel physice non continuatum cum Deo in genere causae finalis, ut loquitur Alensis. Attamen contradicit Deo, quod sit causa moralis peccati, pro materiali, non ob praedictam rationem; sed quia ab essentiali Dei bonitate, et innocentia prorsus alienum sit, motus prauos indeliberatos in nobis sine nobis, seu sine nostra deliberatione, et assensu efficere, eo fine, ut pelliciat voluntatem nostram ad materiale peccati, a quo inseparabilis est deformitas, per habitudinem ad voluntatem creatam. Quia aliud est, Deum simul in eodem instanti durationis, cum nostra voluntate consentiente, et libere concurrente, praedeterminare materiale peccati; aliud vero, Deum in nobis sine nobis, absq; assensu nostro, motus prauos elicere, ut ad lapsum alliciat.

Nec praeterire debemus; argumentum a repugnantia causalitatis moralis petitum ad improbandam physicam praedeterminationem substrati malitiae; etiam urgere contra immediatam causalitatem physicam Dei circa materiale peccati; ut patefecimus sub num. 85.

Quare, licet non obstet essentiali innocentiae divinae naturae, quod pro munere primi agentis physici, contrahat ad tale individuum actionis, (ac proinde ad speciem, cum species physica absque individuo non subsistat,) ut in superioribus egimus; contradicit tamen sanctitati Dei, quod concurrat alliciendo moraliter. Ad meram enim et praecisam agentis physici functionem, non attinet praecauere quidquid deformitatis moralis accedat actioni ab alio comprincipio deficiente, sed quod pro munere moventis primi praesto sit agenti secundo, quod operatur, ut movens motu, vel, ut movens sub Deo, ut loquuntur ex priscis Theologis celebriores; Alensis transcriptus sub num. 69. et Bonau. sub n. 56. huius ar.

Agens autem morale (qualis renuntiaretur prima causa si pelliceret ad substratum peccati per motus indeliberatos apprehensionum, et appetitionum) ferio attendere debet, nequid moralitatis innexum accedat, quod sit deuium a regula rationis; esto quod actio physica, prout a primo principio effluit, deficiens esse nequeat. Si enim ad munia agentis physici spectaret, non concurrere ad operationem connexam cum malitia, sicut spectat ad functionem causae moralis, non cooperari ad malum moraliter; fieret, ut prima causa non concurreret ad materiale peccati; de quo vide pronuntiatum Alensis in n. 89.

Quod etiam firmatur sententia probabili Theologorum, autumantium, quod actus secundum substantiam supernaturalis potest vitiari ex affectu, aut motiuo gloriae vanae, aut alicuius temporalis commodi, qui determinet voluntatem principiis supernaturalibus compositam ad eliciendum actum supernaturalem secundum substantiam.

Verbi gratia, data ea hypothesi, quod voluntas pro aliqua prioritate naturae praemittatur excitata auxilio gratiae praevenientis, et expedita sibi, vel apparata facultate exequente ad operandum, cum habitu supernaturali infuso, et iuxta exigentiam illius; et quod voluntas in tali dispositione, se determinet ad agendum per affectum vitiosum reflexum ex alio motiuo inanis gloriae. Tunc in eo conventu, apud authores praemissae sententiae, quamuis gratia excitans, et habitus supernaturales secundum substantiam eliciant actum, cui annectitur moralis deformitas, non attingunt moraliter actum deformem; sed quasi necessitate physica, ob apparationem comprincipiorum supernaturalium in ultimo procinctu physico constitutorum ad agendum. Nec enim gratia excitans allicit moraliter ad actum supernaturalem, prout exprimit habitudinem ad motiuum extrinsecum, a quo vitiatur, ac proinde nec habitus supernaturalis moraliter influit in actum illum, prout comparatur ad principium deficiens; licet concurrat habitus supernaturalis determinatione physica, iam contractus ad talem actu supernaturalem, cui accedit ab extrinseco deformitas vitiosa.

Fit ergo ut non obstet causalitati physicae principii supernaturalis, quod illa comitetur deformitas moralis; quia causa physica, ex proprio munere physico, non tenetur vitare lapsum moralem comitantem. Quod aliter euenit in causa morali, quae si sit intrinsece recta nequit ad actum allicere, cui componatur obliquitas; eo quod causa morali consulenti, vel allicienti ad actionem, cui annexa est malitia, tribuatur talis malitia, non tamen principio mere physico: alias habitui supernaturali, concurrenti physice ad actum vitiatum, tribueretur obliquitas talis actus. Quod autem actus supernaturalis possit vitiari, contendit Ripalda, de ente supernaturali lib. 3. disp. 50. sect. 2. praecipue n. num. 7. et 8. ubi plures refert et sequitur authores.

Ad altera instantia Ruiz sub eodem n. 17 Respondetur; quod cum in causis sacrae scripturae authoribus, et in omnibus sumis Pontificibus sacrorum canonum conditoribus, et in catholica, et uniuersali Ecclesia non sit moralis propensio ad illaqueandas fidelium animas per spiritum mendacii, et erroris (quod absque stomacho vel proferre non possumus) ideo si per impossibile, Deus determinaret columnam veritatis et organa Spiritus Sancti ad decipiendas animas hominum, cum id praestaret, non iuxta exigentiam liberi arbitrii exposcentis concursum ad tam execrandos lapsus, sed pro sua potentia, adigente homines ad ruinam: tunc Deus renuntiaretur causa necessitans ad peccandum, ac ita implicatorium est, Deũ ad haeresim praemovere Ecclesiã veritatis colũmnã, sicut et quod sit peccati aucthõr.

Ad argum. ex n. 18. quod si alicuius esset momẽti, etiã adversarios premeret supposito immediato concursu Dei ad materiale peccati. Quia si Deus non concurreret ad ullam obliquam operationem, nec etiam ad peccatum leuissimum et veniale (cum negatio talis concursus non sit quid supernaturale, sicut nec positio concursus ad substratum peccati) fieret, ut absque aliquo supernaturali dono, posset homo tota vita innocenter absque lethalis et venialis culpae perpetratione transigere; denegato illi concursu etiam ad venialem lapsum.

Dicimus ergo, quod sicut si Deus denegaret concursum ad lapsum voluntati nostrae, iuxta pronitatem labilem illius exposcẽti concursum ad materiale peccati, id absque miraculo, et praeternaturali ratione fieri non posset; atque adeo esset beneficiũ singularissimum praeter cunctas ordinis gratiae leges, Deum ad lapsum iuxta exigentiã labentis voluntatis non concurrere; ita esset beneficium maximum, hominem, iuxta internum spontaneumque inclinationis impetum, propendentem in malum, non praemoveri a Deo concurrente ad actualem influxum; cum talis praemotio non sit per modum principii operandi, sed tantum per modum concursus, ut ostendimus.

Ad friuolam vero oppositionẽ illã; de patre vitãte suam et filiorum interemptionem. Dicimus; quod si peccator in horrẽda ista facinora moraliter propẽdeat, proximeq; accinctus sit operi, ita ut Deus ex munere primae causae, tali homini praesto esse debeat ad concursum; esset miraculum, Deum sese a tali causalitate et influxu praestando cohibere, ita ut nũquã ad huiusmodi peccata praebeat concursum; secus vero si peccator iuxta diabolicae expagitationis vim, et naturae improbae propensionẽ, talẽ concursum non efflagitet; quo fit, ut argumentum aequaliter procedat in praedeterminatione, et concursu, ac proinde ab adversariis dilui debeat, sicut et a nobis conuellitur.

Expẽdutur testimonia Scoti, quae opponuntur contra nostram sententiam de praedeterminatione Dei ad materiale peccati.

93 Discussis recentiorum oppositionibus; restat expõdenda quaedam Scoti testimonia, quae nobis obiiciuntur. Et primo illud ex num. 19. ubi docet. Quod Deus dando voluntatem liberam, dedit antecedẽter opera recta, quae sunt in potestate voluntatis, et ideo quantũ est ex parte sui dedit rectitudinem omni actui voluntatis: si ipsa voluntas quaecunque actum elicitum recte ageret ex parte sui.

Ex quo asserto produxit Hugo Cauellus, de mẽte Scoti non esse praemotionem ad materiale peccati; quia si nulla nostra operatione praevisa, actu prauum praestituisset, non esset paratus, quantum est ex se actum rectum elicere.

Sed languida collectio, et quae eadem vi contra oppositam sententiam militat; quia apud adversarios pro axiomate est, Deum apparare concursum expeditissimum ad rectam operationem ei, cui non confertur vocatio congrua ex praescientia futuri consensus; ut quidergo ad bonum offertur concursus ei, quem constat rectam operationem non eliciturum? Unde sicut illi authores serio assenerant, a Deo offerri concursum ad utrumlibet in actu primo, ut seruentur libertatis leges, et liberum arbitrium relinquatur in manu consilii sui, tanquam principium proxime, et moraliter expeditum ad utrumlibet in actu primo; quãuis praesciat Deus cum vocatione non congrua, non obiturum rectam operationem; ita licet Deus simul cum libero arbitrio praestituat alteram partem cõtradictionis, verbigratia, dissensum; ut non laedat libertatis iura, etiam expedit concursum in actu primo ad assensum.

Quod idem premit in opinione Soarii, et aliorum autumantium, Deum absolute praedefinire actus bonos ante absolutam scientiam nostrae cooperationis; qui authores licet praedictam praestitutionem sive praedefinitionem bonorum actuum sustineant, recipiunt concursum expeditum in actu primo ad utrumlibet. Unde praecitatum Scoti testimonium praedeterminationem non impetit; cum tantum stabiliat doctrinam de apparatione divini concursus in actu primo ad contraria, et contradictoria, quam expendimus sub nu. 80. et 82.

In hoc autem dissidemus a Soario et asseclis, quod licet de mente Scoti adstruamus apparationem concursus divini ad utrumlibet in actu primo, quod sane obtinet praemissum Scoti testimonium, quod nobis opponitur: Deus dando voluntatem liberam dedit antecedenter opera recta, quae sunt in potestate voluntatis; et ideo quantum est ex parte sui dedit rectitudinem, etc. Sed supposita tali compositione potentiae divinae cum libero arbitrio creato ad utrulibet in actu primo; tutamur praemotionem in actu secundo per ipsam actionem Dei concurfluent; de quo supra egimus contra Cauellum in praesenti dist. ar. 2 in Digressione, an voluntas possit necessitari a Deo sub n. mar. 58. et 59.

Ideo autem praemotionem concursiuam in actu secundo componimus cū apparatione concursus ad utrumlibet in actu primo; ut sarta tecta sit libertas voluntatis creatae in sensu diuisionis et ante exercitum concursum Dei; et ut cooperatio liberi arbitrii concipi queat egredi, pro quolibet signo, ab ipsa me voluntate et potentia Dei determinata ad talem speciem et individuationem influxus; cum sit implicatorium quod a principio indeterminato in actu exercito prodeat determinata actio, ut evidenter ostendimus ex Aureolo contra Soarium, et asseclas.

  1. Quare ex dictis sequitur, quod infirma etiam sit illa Hugonis Cauelli illatio: Voluntas divina ideo non causat semper bonam, quia creata id nõ vult; ergo creata ad malum determinat. Quia licet obliqua operatio semper in voluntatem creatam deficientem refundatur, ob rationem, quam saepe exarauimus; attamen non quia voluntas creata primam causam ad malum determinet; sed quia Deus de inesse praemovere nequeat voluntatem nostram per modum actualis cooperationis voluntate creata non cooperante, et se attenuperante, et consentiente motioni, unde si ipsa non prosequeretur malum, nec Deus ad malum praemoveret.

Quod verificatur in qualibet concausalitate plurium principiorum, per naturalem sympathiam convenientium ad productionem eiusdem effectus, absque praemotione tamen aliqua, vel praesuppositione influxus, unius concausae ad influxum alterius; ut liquet in specie intelligibili, et intellectu possibili respectu generationis verbi mentalis.

Vera enim est assertio ista; Species intelligibilis est expeditum principium ad productionem verbi, si intellectus concurrat ad generationem illius; ita ut negatio concursus in facultate intellectiua sit ratio sufficiens, ob quam species intelligibilis sive impressa non concauset verbum mentis. At vero in nullo sensu constare potest; Quod intellectus determinet speciem intelligibilem ad generationem verbi, vel speciei expressa repraesentatiuae talis obiecti; eo quod intellectus sit pura potentia in genere intelligibiliū; et determinetur ab obiecto, et a motione intentionali obiecti per speciem, ad productionem verbi; et nõ e contra intellectus moveat obiectum, vel speciem intelligibilem (quae est agens vicarium obiecti, et semen informationale eius,) ad generationem talis verbi et imaginis obiecti, et non alterius.

Quae ratio urget contra Cauellū in omnibus cõcausis, per naturale sympathiā convenientibus in eūde individuum influxū absq; ulla prioritate naturae; cū tame ablatio influxus cuiuslibet comprincipii sit sufficiens ratio, ut tollatur effectus.

Ex dictis sequitur recta intelligentia illius pronūtiati authorū, qui admissa praedeterminatione per decretū absolutū; cēsent, praemotione inferre necessitate conditionatā; quā aestimat, aliam nõ esse a necessitate cõsequētiae prout opponitur necessitati cõsequentis. Ita Ioā. de S. Thoma Cõplutēsis professor 1. p. quaest. 14. disp. 20. ar. 7. §. igitur cūnobis obiiceretur in Congregatione 38. Ubi recenfensqualiter Dominicani diluerint obiectum Iefuitarũ in congregatione Romae habita circa controu. de auxiliis, cõtẽdentium, quod praemotio per decretum Dei tollat libertatẽ, et faueat Caluino; subiicit.

Cõfutatio erroris Caluini Negauit Caluinus illam distinctiõnẽ de necessitate cõsequẽtis tollẽtis libertatem, et de necessitate cõsequentia saluãtis libertatem; quia, ut Driedo ait, semper haereticus hãc negauit distinctiõnem per quã omnia haereticorum sophismata diluũtur; quod enim necessitas cõsequẽtiae, seu conditionata, nõ laedat libertatẽ doctrina sanctorũ est, etc. Ubi praedictꝰ author sustinet, propositũ absolutũ importare necessitatem conditionatam.

Qualiter praemotio inferat necessitatẽ cõditianatã, cũ sit decretum absolutum Haec igitur cõditionata necessitas orta ex decreto, vel quod decretũ praedeterminatiuũ importet conditionẽ comitãtiae cooperationis liberi arbitrii ineodẽ instãti in quo, ita accipiẽda fũt; non quod decretũ cõponat potẽtiam divinã ad concursum indeterminatum, et liberum arbitriũ purificet cõditionẽ, contrahendo concursum Dei ad talem speciem influxus, ut vult Soarius et asseclae. Sed quod decretum praemovens in eo sensu importare asseratur conditionem cooperationis liberi arbitrii: quia licet praemoveat per cõcursum cõtractũ ad talem speciẽ et individuationem actionis, non tamẽ est prius prioritate separationis quam operatio liberi arbitrii, ut patet ex his quae tradimus infra sub n. mar. 100. exarãtes illud celebre Scoti pronuntiatũ. Dico; quod prioritas, quae includit, ea posse esse sine se inuicem absque contradictione, nõ est ordo in causis, ut causant effectũ communem; sed simul causant.

Firmatur doctrina accidens Si ergo implicat decretum absolutũ absque comitantia operationis exercitae liberi arbitrii; itaut si per impossibile, operatio liberi arbitrii nõ existeret, nec etiam suppeteret Deo tale decretum praemovens per modum cõcursus; accedit inde, ut tale decretum importet hãc quali comitãtiae conditionem; quae posita est in necessitate inseparabilitatis de inesse, quae est necessitas consequentiar.

Datur in arsu intectu spẽs impressa In quo sensu, concursus speciei intelligibilis ad generationẽ verbi, licet sit cõtractus ad talẽ speciẽ dictionis intelligibilis, et prodeat ab specie cõtrahẽte intellectum ad talem speciẽ influxus; potest dici cõditionatus ob comitãtiã connexionis cum cõcursu intellectus; quatenus si non existeret influxus intellectus ad dictionẽ verbi; non suppeteret speciei intelligibili (quãuis moventi et contrahenti intellectum,) actualis et exercitus influxus ad verbi generationem.

Firmatur authoritate Scoti de cõtrahẽna praecedẽs Scotus Et ita etiam intelligẽdus est Scotus, in 1. sen. dist. 39. q. unica. §. ad authoritates omniũ sanctorũ sub n. 35. ubi habet. Per hoc concedo, quod contingentia relata ad divinam scientiam sunt necessaris necessitate consequentia; hoc est, ista consequentia est necessaria; si Deus scit illa esse futura, illa erũt: non tamen sunt necessaria necessitate absoluta, nec necessitate consequentis.

95 Ex dictis sequitur, etiam a castris Scoti defecisse quemdam illius asseclã neotericum Theod. Smifingium tom. 1 de Deo uno. tract. 3. disp. 3. de voluntate divina. q. 3. in resp. ad argumenta. sub n. marg. 81. Ubi inquit; quod determinatio voluntatis creatae est ratio formalis contractiua divinae voluntatis ad talem causalitatis speciẽ; simili ratione, qua forma substãtialis asseritur formale determinatiuum in composito physico;et subsistentia est ratio formalis incommunicabilitatis in supposito; sicut et in metaphysicis, differentia specifica est ratio formalis compositi metaphysici specifici:et hecceitas ratio formalis individui.

Th. Smisingius deficit ab Scoto.

Expugnatur Quae doctrina admitti non debet; nã praeterquam quod pronuntiare, divinam voluntatem a creata contrahi, est aperte abschola Scoti dissidere; ut constat ex praeceden. art. in digress phys. exempla a praedicto authore insinuata demonstrant talis pronuntiati falsitatem.

Alia extugnatio placiti Smisingii Ideo enim gradus metaphysici differentiales astruuntur rationes formales determinatiuae compositi metaphysici ad talem speciem entis; quia concipi queunt ut priores composito, quod cõstituũt. Quod in physicis formis magis perspicuum est, in quibus apparet innegabilis suppositio formae ad compositum physicum; sicut et hypostasis anteit prioritate naturae suppositum, quod constituit. Ergo si nostra determinatio esset determinatiuum formale, et contractiuum communitatis, vel quasi potentialitatis facultatis divinę exequentis, fieret, ut nostra operatio concipi posset ut prior influxu Dei, ut exercito, actualiterque determinato ad nostram operationem; ac proinde, ut immediate independens a Deo; cuius asserti falsitas constat ex dictis, et referabitur manifestius in dis. sequenti expendēte futurorū conditionatorum veritatem.

96 Ad secundum testimoniū Scoti ex n. 20. Respondetur, quod ibi nō asseuerauit, causam primam determinari ab actione causę secundae, sed Deū determinari per agentia particularia. Quae contractio non spectat ad genus causae efficiētis, sed ad genus quasi causae finalis; eo quod Deus gratia operationis cōgruētis naturis agentiū, vel ob fine operacionis cōgrue, seu cōueniētis agentiū conditioni, praemoveat causas secūdas ad liberum, vel necessarium influxum.

Quod vero talis determinatio Dei ab agentibus creatis ita usurpāda non sit, ut improbetur praemotio Dei, sive causalitas prioritate naturae anteueniēs nostrā operationē, tradit Francis. Aretinus in cōment. loci citati. sub verbic. aliqua causa potest dici mediata, vel immediata. ubi inquit.

Obserua tamen, Deum quadrupliciter habere causalitatem in his inferioribus; primo quia dat virtutem operandi aliis causis. Secundo, quia conservat virtutē illarum causarum, earumque efficit operentur. Tertio, quia moventur a Deo; prius enim natura Deus movet orbes coelestes, causasque particulares ad agendum; quamuis omnes simul concurrant ad operationem, nec detur instans, in quo Deus sine causis, aut e contra operetur, etc. Quod autem, apud Scotum, voluntatis divinae propositum non contrahatur a determinatione volutatis creatae; vide supra in hoc artic. sub nu. 62. et infra. sub numer. 100.

Testimonia Maironii, et aliorum Scoti asseclarum pro praemotione ad substantiam peccati, et qualiter constet prioritas naturae inter praemotionem Dei, et liberi arbitrii operationem de sensu Scoti.

97 VErum praeter Scoti sectatores, quos citauimus supra a nume. 48. usque ad 55. qui indeterminationem nostrae voluntatis quantum ad omnes actus a Dei voluntate absoluta contrahendam, intonant: etiam talis pronuntiati expressus assertor est Iacobinus Malafossius Bargius in 1. sen. dist. 39. sub vers. vel aliter. ubi inquit.

Circa praesentem materiam pono multas cōclusiones. Prima cōclusio est ista; contingens antequam ponatur in esse, est determinatum ad alteram partem contradictionis determinatione de inesse.

Secunda conclusio; futurum contingens, si debet ad alteram partem determinari, est necesse, quod habeat causam extrinsecam ipsum determinantem; quia quantum est ex se est indifferens, etc.

Deinde sub sexta assertione subdit praedictus author. Sexta cōclusio; causa extrinseca prima determinans futurū contingens ad alterā partē, est voluntas divina. quid apertius?

98 Ultimo claudat Scotistarū agmen clarissimus ille Scoti auditor Francif. Maironius, ob sapiētiae fulgorem, Doctor illuminatus a Parisiensi schola appellatus, qui in 1. sen. dist. 39. q. 4. utrū futura contingentia habeant veritatem determinatam? §. quantum ad secundū. ita habet.

*Quantum ad secundum, videndum est si habent veritatem determinatā in se ipsis? Dicitur ab aliquibus, quod quia futura contingentia nondum sunt, hinc est, quod non habent talem veritatem determinatam; quia veritas contingentium est simul cum existentia eorum.

Et si dicatur; quod licet non sint in sua praesentia, tamen sunt in sua futuritione. Dicit; quod esse futurum, non est nisi secundum quid esse.

Ex hoc apparet, quod isti satis concedunt propositum: quod scilicet in se aliquomodo habent veritatem determinatã; sed quando erunt simpliciter creata, habebunt veritatẽ determinatã, sicut nunc habent praesentia.

Quod autem futura talem determinationem habeant, patet, nam haec est simpliciter vera; Antichristus erit; et ista est simpliciter falsa; Antichristus non erit. Hoc ego probo primo sic, satis evidenter.

Omni productioni activae correspondet necessario aliqua passiva; sed divina voluntas active producit ista futura contingentia in esse volito, quod non est aliud, nisi active ea determinare: ergo necessario aliquid est productum.

Non aliquid, quod sit in Deo formaliter; ergo necessario aliquid, quod est in creatura, vel in futuro contingenti: sed ipsummet producitur in esse volito: ergo determinatur passive.

Confirmatur; quia sicut productiuum requirit producibile, ita determinatum productiuum determinatum producibile; et eodem modo, sicut determinatiuum requirit determinabile, ita determinans determinatum. Voluntas autem divina est determinans: ergo aliquid est determinatum: illud autem non potest esse nisi futurum contingens.

99 Ubi circa Maironii doctrinam obseruandum occurrit; illi ita perspicuum fuisse, nullam aliam determinatae scibilitatis vel veritatis rationẽ congruere futuro contingenti, quae posita non sit in productione in esse volito, ut id euidens iudicauerit, inquit enim: Hoc ego probo satis evidenter: productio autem rei in esse volito iuxta Scoti phrasim nil aliud sonat, quã mutationem obiectivã, iuxta cõmunẽ modum loquendi.

Caeterum; cum mutatio obiectiva, quae trahitur a decreto immutato ens possibile ad futuritionem, sit posterior ipso decreto, ut manifestum est; accedit inde, ut veritas cuiuslibet futuri contingentis posterior esse debeat libera Dei determinatione; ac proinde et quod sine decreto tanquã inexistente, nulla determinata veritas, aut scibilitas, assignari valeat.

Ob quam rationem, in distinct. sequenti de praescientia conditionatorum, improbabitur recentiorum assertio autumans; absque decreto conditionato, quod Deo actu insit, dari determinatam veritatem futurorũ sub conditione.

100 Ad tertium Scoti testimonium ex n. 17. ubi inficiari videtur prioritatem naturae inter motionem Dei, et creaturae causalitatem.

Respondetur; quod tantum improbat Scotus prioritatem eam, quae appellatur separationis, sive a qua nõ valeat subsistendi consequentia; ita ut positionem prioris infallibiliter non comitetur existentia posterioris. Talis enim prioritas inter causae primae, et secundae causalitates omnino exploditur; alias enim dari posset praemotio cõcursus Dei sine cooperatione creaturae, quod absurdum est.

Et sequeretur id, quod ex Scoto saepe taxauimus; quod Deus praemoveret in actu primo liberum arbitrium creatum, si subsistere posset praemotio Dei, non existente cooperatione exercita creaturae in eodem instãti in Quo; non ergo praemotio concursus Dei est prior prioritate ea, a qua non valeat subsistendi consequentia in operatione creaturae; unde Deus praemovens per concursum infert necessitatem consequentiae.

Non tamen refellitur prioritas in Quo, sive depẽdẽtiae, inter causalitatẽ Dei, et causalitatem causae creatae, quae stat cũ necessitate cõsequentiae absq; necessitate absoluta et consequentis; quod manifeste referũt illa Scoti verba. Dico, quod prioritas, quae includit, ea posse esse sine se inuicẽ absq; cõtradictione nõ est ardo in causis, ut causant effectũ communem; sed simul causant.

Et quod Scotus improbauerit prioritatem naturae inter actionem Dei, et actionem creaturae, in sola ea prioritatis usurpatione, quae innuat separationẽ quae absque contradictione superstes esse valeat in sensu composito praemotionis concursus; non tamen in ea acceptione prioritatis naturae, quae indicat prioritatem a Quo vel dependentiae actionis creaturę ab actione Dei: patet ex ipsis verbis cõtextus, qui nobis opponitur, et ibi transcribitur.

Sicut enim loquendo de diuersis generibus causarum non prius natura materia materiat, quã efficiens efficiat; quasi sine cõtradictione possit esse materiatũ, et non effectum, vel e converso.

Quae instantia comparationis causae materialis, et efficientis, absque prioritate naturae in solo sensu separationis causalitatis materialis ab efficienti, et cum innegabili praesuppositione dependentiae cuiuslibet causae materialis, et efficientis, in ordine proprio causandi; manifeste demõstrat, Scotum non negasse prioritate a Quo vel dependetiae actionis causae creatae ab actione Dei.

Quod autem Deus non trahatur a creatura ad speciem actus; expresse traditur ab Scoto in 4 senten. distinct. 49 quaest. 6. sub num. margin. 15. Non repugnat sibi (idest voluntati) quod contingẽtia eius nõ ponat cõtingẽtiã ex parte effectus simpliciter, quantum est ex parte causae superioris; quia causa superior non determinatur ab ipsa.

Imo determinatur a Deo voluntas creata; ut liquet ex ipso contextu ibi. Non est autem contra naturam eius determinari a causa superiori; quia cũ hoc stat, quod sit causa in suo ordine.

Quam Scotici textus elucidationem accipio a Guiliel. Rubione in 2. distin. 34. q. 2. in resp. ad tertium argumentum, ubi inquit.

Ad tertium; quando dicitur, quod si voluntas increata, et creata concurrũt ad eumdem effectum; aut increata agit prius etc.

Respondetur; quod increata agit prius prioritate perfectionis; ambae tamen agunt simul simultate generationis. Nec ex hoc sequitur, quod infertur; videlicet quod creata non dependeat ab increata. Plurium enim concurrentium ad eumdem effectum simul generatione, imperfectius potest a perfectiori dependere; quia nec concurrunt sine omni ordine voluntas increata, et creata etc.

Ubi Guilielmus admittens simultaneum concursum in eodem instanti in Quo, quod appellauit instans generationis, profitetur tamen ordinem dependentiae, ac proinde, et prioritatem dependentiae; cum implicet dependentia huius ab alio in concurrendo absq; cõparatione posterioritatis in dependente respectu eius, a quo depẽdet; id enim referant perspicua illa Guilielmi pronuntiata. Nec sequitur, quod creata nõ dependeat ab increata. Et infra. Nõ concurrunt sine omni ordine voluntas increata, et creata.

Similia habet Petrus Tataretus in 2 sent. dist. 37. q. unica. §. Et ut clarius dicatur. ubi inquit.

Ad illud, quod Deus prius natura dat rectitudinem, vel deformitatem actui, quam voluntas creata; distinguendum est de priori. Quoddam est prius prioritate separationis; aliud est prius prioritate perfectionis. Exemplum primi; Sol prius illuminat, quam calefaciat; et ideo potest separari illuminatio a calefactione. Exẽplum secundi; ut Sol prius generat equum, quã equus, id est perfectiori modo. Similiter, Deus prius producit volitionẽ, quã voluntas; quia Deus indepẽdenter, et voluntas depẽdenter; ideo Deus perfectiori modo agit.

Et quando arguebatur; quod Deus, in primo instanti, in quo dat rectitudinem actui; vel facit actum esse rectum, vel nõ rectum: et per consequens non imputandum est voluntati?

Dico; quod argum. procedit de prioritate separationis, qualis non est in illa actione. etc.

Infringũtur alia obiecta cõtra praemotionẽ Dei ad materialia actuũ prauorũ, ubi etiã redditur ratio, cur stante praemotione non tribuatur Deo peccatum omissionis?

Sed obiicies ex Vazquez. 1. p. disp. 99. cap. 4. n. 25. quod decreta Dei praestituẽs creatae voluntatis operationẽ absolute; et nõ involvẽdo hypothesim, vel cõditionẽ cooperationis voluntatis nostrae; importat necessario prioritatem, non solum a Quo, sed etiam in Quo; nisi verbis cōtrouersiam ludificare velimus.

Instatur ex Vazquio. Si enim Deus absolute praeordinat assensum nostrae voluntatis, non expectata scientia cooperationis nostrae; igitur se solo, pro aliquo signo, praedecernit nostri assensus futuritionem, sive obiectivam mutationem ad fore; non vocata voluntate nostra, vel assumpta ad consortium talis absolutae praeordinationis: si enim non praestituit Deus ab aeterno consensum creatae voluntatis involvendo hypothesim quod ipsa velit, abigit ergo consortium voluntatis in illa aeterna, et absoluta praedefinitione assensus liberi arbitrii.

Enruatis obiectum. Respondetur; quod sicut Deus, non se solo, sed simul cum creatura in eodem instanti in Quo, vel durationis, elicit assensum nostrum; ita etiam ab aeterno praeordinat, talem speciem, et individuum actus, a tali potentia effici; ita ut interna illa definitio, (prout ab aeterno voluntati divinae insidet) taliter explicetur: Volo cum ista voluntate talem actum assensus, vel dissensus producere. Licet supposita simultate instantis in Quo, sustinenda sit necessario prioritas a Quo, vel naturae; eoquod Deus concurrat ut principium contrahens indeterminationem creatae voluntatis ad talem speciem, et individuationem actuum, et ratio contrahens essentialiter sit prior ratione contracta; cum se gerat ut Quo respectu illius.

Agitur ad hominem cōtra Vazquez. Si autem urgeret oppositio Vazquez; etiam perstringeret communem doctrinam de decreto concurrendi ad talem actum creatae volitionis. Quare sicut Deus absolute praestituens concurrere ad talem speciem actus, verbi gratia ad assensum; a se solo non praedecernit praestandam huiusmodi assensus existentiam, sed creatam voluntatem ad consortium cooperationis assumit; id etiam de Deo praedeterminante ad assensum pronuntiandum est. Cum talis praedeterminatio sit tantum concursus in eodem instanti in quo; et non anteueniens per modum principii.

Praeclusio inge in decreto concurrendi. Nisi velit Vazquius id, quod refutauimus in Soario, et Herice (in artic. 5. huius distinctionis. a numer. 19. usque ad 22.) quod voluntas concurrendi ad talem speciem influxus involvat conditionem purificandam a libero arbitrio. Quo praesupposito, ineuitabilis apparet praesuppositio operationis, ut effluentis a libero arbitrio, si purificaret conventionalem applicatione de taliter operando iuxta nutum voluntatis creatae.

Alia oppositio, quod voluntas concurrendi involvat conditionem. 102 Instabis ulterius; ex dictis inferri, voluntatem Dei praeordinantis operationem nostram non esse absolutam, sed importantem conditionem nostrae voluntatis cooperantis; si voluntatem nostram vocet Deus et assumat ad consortium praedeterminationis actuum voluntatis creatae.

Expenditur qualiter voluntas concurrendi diciqueat conditionata? Respondetur; quod tunc voluntas Dei absolute non decerneret actus nostrae voluntatis; si praemitteret scientiam cooperationis voluntatis creatae; vel si componeretur cum libero arbitrio ad effectionem suorum actuum, involvendo conditionem, si liberum arbitrium velit, et exhibendo concursum indeterminatum ad speciem actus, et a voluntate creata contrahibilem ad talem speciem. Quia tamen in praeordinatione actuum nostrae voluntatis ita non se gerit Deus; sed absolute(non expectata scientia nostrae cooperationis,) decernit cum ista voluntate ad talem actum concurrere; ideo tale propositum Dei conditionatum non est, sed simpliciter absolutum.

Amplior elucidatio doctrinae praecedentis. In quo autem sensu dici queat conditionatum, ostendimus supra in hoc art. sub numer. margin. 94. quatenus talis necessitas non sit necessitas illa, quae a Theologis vocitatur necessitas consequentiae erumpens ex principio affixo ad unum, et absque morali potestate ad oppositum, in sensu diuisionis, et separationis a motione mere concursiua; sit tamen illa necessitas, (quam importet praemotio concurrens,) necessitas conditionata, et respectiua, sive necessitas consequentiae, ex hypothesi solius motionis concursiuae, et in eodem instanti in Quo cum compositione voluntatis creatae ad suam cooperationem praemittentem absolutum posse voluntatis ad oppositum in actu primo. Unde, licet decretum praemovens in actu secundo et per modum solius causalitatis concursiuae, non sit conditionatum in eo sensu; quod importet concursum pro arbitratu voluntatis contrahibilem ad talem speciem causalitatis; sed absolute praestituat talem speciem, et individuum influxus; est tamen conditionatum, eo quod referat, et inferat necessitatem conditionatam, et respectiuam, ex hypothesi solius motionis concursus exercitae praemittentis absolutam potestatem actus primi indeterminati, et valentis proxime ad utrumlibet ante causalitatem exercitã decreti divini concurrentis.

103 Si autem urgeas tertio; Obiectio, quod praedeterminatio inferat necessitatem illationis. concomitantiam illam creatae voluntatis, et divinae, si absolute praestituatur actus creatae voluntatis, absque praescientia cooperationis nostrae, recte vocari posse necessitate illationis; eoquod voluntas Dei inimpedibiliter inferat energia potentiori assensum; et quasi alliget creatam voluntatem ad actum praeordinatum.

Satisfactio ad obiectionem. Dico; quod si per necessitatem illationis intelligatur dimanatio consequentis ex antecedenti necessario, sive affixo per modum actus primi ad unam partem contradictionis, ita ut in proximo posse, vel procinctu non sit per modum principii ad oppositum, in sensu diuisionis, et separationis ab omni motione exercita; negandum est necessitatem de inesse, sive connexionem concomitantiae, (quae intercedit inter causalitates primae causae, et secundae,) esse necessitatem illationis. NOTA. Si vero per necessitatem illationis tantum intendatur infallibilis comitantia, ob inimpedibilem simultatem de inesse, et de facto, et ob cohaerentiam in sensu composito, cooperationis nostrae cum praemotione concursiua Dei, admitti debet: in tali enim acceptione necessitas illationis, idem sonaret quod necessitas consequẽtiae, quam recipit communis Doctorum consensio; de qua nos in hac controu. distinct. 3. de Praescientia conditionatorum. art. 4. de Causalitate, et necessitate conditionalis praescientiae. a n. mar. 4. usque ad 7.

104 Ad quartum Scoti testimonium ex numer. 22. Ad 4. testimoniũ Scoti quod tollat praedeterminationẽ per modum actus primi. Respondetur, tantum inibi conuellere praedeterminationem per modum principii, et in actu primo, non vero debellare prioritotem naturae per modum concursus actualis. Quia si voluntas creata praedeterminaretur a Deo per compositionem, sive intrinsecam, sive extrinsecam virtutis operatiuae in actu primo; manifeste fieret, ut absque forma illa praemovente, non relinqueretur nostra voluntas proximum, et expeditum principium ad utrumlibet. Si enim voluntas creata, ut valeat proxime ad rectam operationem, exposcit formam attinentem ad actum primum agendi; igitur sine tali forma voluntas nostra non est proxime, et moraliter potens ad bene operandum; ac proinde antequam actualiter operetur malum, relinquitur a Deo quasi ad malum affixa, cum illi non suppetat potestas proxima per modum principii ad bonum.

Quare, et consequenter inficiatus est Scotus, Firmatur praemissus textus explanatio. quod causalitas cooperatiua, vel concursiua Dei sit prior quam causalitas creaturae prioritate separationis, vel prioritate ea, a qua non valeat subsistendi consequentia; ita ut posita motione primae causae, possit de facto, et inesse non poni cooperatio exercita creaturae. Quia relinqueretur creata voluntas non explicans se ad actum secundum, ac proinde in actu primo; atque adeo caderet illa motio et determinatio voluntatis divinae supra voluntatem creatam, ut in actu primo; ac proinde contraheretur voluntas creata in actu primo, et per cõsequẽs non esset in actu primo indifferens ad utrumlibet.

Quamobrem, et eodem Scoti testimonio usi sumus in praesenti distin. art. 2. de Praescientia futurorum in suis causis, sub numer. 19. ad ostendendum non esse imputabile peccatum voluntati nostrae, data huiusmodi praemotione; nec salvari sufficientiam auxilii, quod ob expeditam virtutem ad eliciendam sanctam operationem, vocatur auxilium sufficiens. Cur implicet praedeterminatio liberiarbitrii in actu 1. Si enim praeter motus indeliberatos sanctarum illuminationum ex parte intellectus, et inspirationum ex parte voluntatis, necessaria sit alia forma, aut operatiua virtus de specie potentiae, ut voluntas constituatur proxime potens in actu primo ad actum; ergo sublata illa forma praemovente per modum principii, auxilium sufficiens nõ relinquitur sufficiens.

At vero si praemotio non attineat ad actum primum, sed ad exercitum, et actualem concursum, sicut asseritur voluntas, (ut anteit actum secundum cooperationis nostrae,) proxime valẽs ad utrumlibet, ad contraria, et contradictoria; cum praemotio concursus non referat prioritatem respectu instantis in Quo, sed a Quo. Eo fit, ut nostra voluntas non concipiatur in actu primo contracta, et affixa ad alteram partem contradictionis; ac proinde nec necessitata antecedenti necessitate.

Ex quibus etiam dilui valet ea oppositio, quae contra nostram sententiam producitur ex peccato omissionis; quae sic urget.

Si ad impletionem praecepti affirmatiui necessario exposcitur praedeterminatio Dei antecedens saltem prioritate a Quo operationem nostram, quae est praecepti adimpletio; igitur illi principio deferri debet peccatum omissionis, quod primo, et per se tollit positionem actus legem adimplentis. Atqui legis obseruantiam prius tollit principium illud, quod prioritate a Quo non concurrit contrahendo potentialitatem voluntatis creatae, et illam ad influxum applicando; igitur Deo adscribi debet peccatum omissionis.

Respondetur enim similiter; quod tunc Deo deferri posset peccatum omissionis; quando aliquid se tenẽs per modum principii requisiti ad agendũ ante exercitum et actualem influxum, deesset voluntati omittenti adimpletionem praecepti. Praedeterminatio vero Dei non suppetit voluntati creatae omittenti; ea ratione, qua denegatur voluntati creatae concursus actualis ad bonum, quando non operatur bonum. Eadem enim militat ratio de voluntate non praeterminãdi, sicut de voluntate non concurrendi; cum omnis praedeterminatio apud nos, in sola exequutione concursus constituatur. Quare, sicut voluntas non concurrendi in Deo, quando instat adimpletio praecepti in creatura, non imputatur nisi principio deficienti; ita et voluntas non praedeterminandi, quae non distinguitur a motione concrslua.

Unde quando instatur; si Deus praedeterminasset ad praecepti obseruãtiã; voluntas creata non renuisset. Si haec oppositio aliquid obtineret, etiam ageret contra causalitatem concursuam primae causae; quia si Deus praestitisset concursum, nequiret creata voluntas ex hypothesi non implere praeceptum, cum talis suppositio involvat compositum sensum cooperationis liberi arbitrii. Quod idem adstruimus de voluntate praedeterminante; cum talis praemotio non fit per modũ principii anteuenientis exercitam cooperationem, sed per modum concursus.

Si vero ultra obiicias; ideo nõ excusari liberum arbitrium in peccato omissionis, eo quod Deus non praestet cõcursum ad obseruantiam praecepti; quia Deus ideo nõ concurrit, quia creatura non vult operari.

Vel sic reconueniri poteris; quod cum apud adversarios, Deus et creatura cõponãtur ad operandum in eodem signo naturae, nec prius Deus quã creatura, et e contra; sicut astruitur, ideo Deum non concurrere, quia creatura nõ cooperatur, ita etiam opponi posset, quod creatura ideo non cooperatur, quia Deus non concurrit: cum neuter concursus, (si non anteueniat prioritate naturae alium,) renuntiari posset ratio alterius, quantum ad positionem, et negationem eius.

Unde et constanter Scotus reuocat scientiam peccati ommissionis tanquã in medium infallibile ex parte obiecti, non in scientiam defectus alicuius principii, quod exigatur ad potentiã proximam, ut impleatur praeceptum; sed in solam negationem determinationis concursus, quae mere spectat ad negationem actus secundi; dum in 1. senten. dist. 41. q. unica. § sed adhuc cõtra istud instatur. num. margi. 13. subiungit, obiectionem diluens.

» Hoc autem praescit Deus, quia vult » cooperari illi, si est peccatum commissionis; vel praescit se non cooperaturum ad » actum aliquem, si non vult ipsum, et hoc » scisse actus primus est peccatum omissionis: et sciendo, se cooperaturum ad » talem substantiam actus cum non circumstantiis debitis, vel non cooperaturum ad actum necessarium, et per consequens, quem omittet, sciet illum peccaturum. Ita quod scit hunc peccaturum, » non solum quia scit se permissurum; sed » etiam quia scit se cooperaturum huic ad substantiam actus non circumstantionatis; et per consequens iste committet, vel non cooperaturum ei ad actum necessarium, et per consequens iste omittet.

Vindicatio sententiae Scoti a criminationibus adversariorum, quod faueat lapsui Caluini, et Novatorum.

105 AD Ultimam oppositionem a doctrina Scoti petitam, sub num. marg. 13. quae agebat, Scotum videri fautorem lapsus Caluini, et Novatorum; eo quod per absolutum propositum divinae voluntatis, ut obit functionem causalitatis ad extra, contrahat Deus nostram voluntatem ad alteram partem; ita ut illi integrum non sit in oppositum conari.

Respondetur; haereticos inficiari proximam apparationem, et expeditionem divini concursus ad utrumlibet ex vi decreti; quare voluntatem nostram adigi a Dei decreto blasphemant, dum non expediri a divina voluntate tanquam ab extrinseco principio proximum posse nostrae voluntatis ad contraria, et cōtradictoria, sed a Dei proposito impediri voluntatem in actu primo ante actualem cooperationem, seu in sensu diuisionis, vel separationis ab exercito concursu, tanta contentione oblatrant. Quod omnino alienum est a mente Scotistarum, qui voluntatem nostram ideo relinqui in manu consilii sui asseuerant, eo quod ante aditam actualem cooperationem supponatur proxime praestans ad utrumlibet; etiam ex vi decreti apparantis concursum ad utrumlibet in actu primo; tantumque sustineat necessitatem de inesse, sive involventem sensum compositum aequalis cooperationis, vel praemotionis concursus; non vero necessitatem antecedentem per modū principii et in sensu diuisionis, quae est necessitas simpliciter.

Quod autem hoc fuerit antiquorum Scoti asseclarum, et auditorum assertum; constat ex Guillielmo de Rubione loco citato, ex 2. sentent. distinct. 34. quaest. 2. in respon. ad tertium arg. ubi inquit.

Ad authoritatem Sacrae Scripturae dico; quod ideo homo dicitur esse in manu consilii sui, quia licet supponat causam determinantem ipsum ad alteram partem determinatione de inesse; non tamen ipse huiusmodi determinationem necessario sequitur; imo posset non sequi eam de possibili, licet ipsam sequatur de facto.

Et ideo quando dicitur, quod si homo non posset ex se eligere quod vult sine aliqua causa ipsum determinante; non esset in manu consilii sui, sed causae eum determinātis.

Concedo, si homo non posset in oppositum eius, ad quod est determinatus. Sicut quia ignis sic est a prima causa determinatus, quodcunque aliud naturale agens ad agendum in passum dispositum sibi approximatum; et nunc ad istū ignem, nunc ad alium, quod nec potest nō agere habito passo, nec agere ad alium, quam ab illo, ad quem est determinatus; ideo nec ipse, nec aliquod aliud agēs naturale est in manu consilii sui, sed potius causae primae ipsum determinantis: non sic autē est de homine, nec de aliquo alio agente libero.

Similia habet Bassolius a nobis supra transcriptus in hoc arti. sub numer. marg. 48. ubi ad illam obiectionem; Quod aequali necessitate peccaret peccator sicut ignis calefacit. Respondet; Bassolius Quod verum est quantum ad hoc, quod sicut stante divina voluntate, quod ignis calefaciat praesente combustibili, impossibile est, quod ignis non calefaciat; ita necessitate consequentiae impossibile est quod iste nō peccet. Non tamen naturaliter peccat, nec a principio naturali sicut ignis, sed a principio libero, quod quidem determinatum est ad peccandum, non naturaliter, sed libere.

Ex quibus Bassolii verbis. Quod quidem determinatum est ad peccandum, non naturaliter, sed libere. Manifeste constat, in quo Catholicum assertum a lapsu haereticorū Novatorū dissideat.

Qui negant, liberum arbitrium a Deo expediri in actu primo ad utrumlibet, sed ab aeterno Dei statuto ad alteram partem contradictionis adigi, seu affigi, ut non suppetat illi potestas ad oppositum, neque in sensu diuisionis, et separationis a concursu exercito: unde et virtutem auxilii sufficientis improbant, ut ostendimus supra in hoc ar. sub n. 67. in fine.

Quare et negant celebrem illam Theologorum distinctionem necessitatis consequentiae, et consequentis; de quo ad doctrinam Scoti, et Bonauenturae a nobis elucidatam infra in sequenti distinct. de praescientia contingentium conditionatorum. art. 4. de necessitate, et causalitate conditionalis praescientiae. n. mar. 6. et 7.

Ut autem pateat penitius in quo Catholicum assertum a Novatorum haeresi dissideat; Caluini lapsum transcribo ex Martino Becano. tomo 1. opusculorum. Opusculo 3. de authore peccati. cap. 8. nu. marg. 1. ita igitur habet Caluinus lib 1. institutionum. cap. 18. §. 1. Tergiuersando itaque effugium quaerunt, Dei tantum permissu, non etiam voluntate, hoc fieri. Quod autem nihil efficiat homines nisi arcano Dei nutu, nec quicquam deliberando agitent, nisi quod iam apud se decreuerit. Et idem Caluinus, lib. 3. institutionum cap. 23. §. 9. subdit impie blasphemãs, et blaterans. Excusabiles peccando haberi volunt reprobi, quia euadere nequeunt peccandi necessitatem, praesertim cum ex Dei ordinatione sibi iniiciatur huiusmodi necessitas. Nos vero negamus, rite inde excusari; quandoquidem Dei ordinationi, (qua se exitio destinatos conqueruntur) sua constat aequitas, nobis quidem incognita, sed illa certissima.

Vide qualiter Caluinus aperte inficietur potestatem (in sensu diuisionis, vel separationis a concursu exercito) nisi ad eam partem contradictionis, quae ab arcano nutu Dei praestituta est; quare et tollit auxiliũ sufficiens ad oppositum. Pende, quod explodat permissionem circa malitiam, et causalitatem approbationis circa bonitatem entitatiuum substrati, effutiens, tergiuersari et insania parare effugia authores Catholicos, dum permissione Dei referunt ad formale peccati; et voluntatem et causalitatem divinam comparant ad substratum peccati, ut liquet ex illis verbis: Tergiuersando itaque effugium quaerũt, Dei tantũ permissu, non etiam voluntate, hoc fieri.

Deinde, quod deliberatio e re nõ sit ad liberam potestatem ad agendũ, etiã in sensu diuisionis et ante cooperationem exercitam, sed quod voluntas creata in actu primo sit contracta ad unum ab aeterno decreto Dei, patet ex illis verbis: Nec quicquam deliberando agitent, nisi quod iã apud se decreuerit. Unde non distinguit inter necessitatẽ consequentis et consequentiae, qua haereticorum molitiones prosternuntur: sed ineuitabilem peccandi necessitatẽ asseuerat, ut liquet ex illo impio pronũtiato; Euadere nequeunt peccandi necessitatem praesertim cum ex Dei ordinatione sibi iniiciatur huiusmodi necessitas. Quo supposito, evidenter infertur, quod ita sit actio Dei proditio Iudae sicut conversio Pauli; ob absolutam necessitatem ab extrinseco principio iniectam, absque potestate ad oppositum; unde accedit, deliberationes nostras quasi cassas et superuacaneas porro habeat et irrideat Caluinus.

Ultimo tandem contra Caluinum id Scoti proloquium obiicio quod sub numero. 100. huius articuli transcripsi. Quod non est contra naturam eius (id est voluntatis creatae) determinari a causa superiori; quia est hoc stat, quod sit causa in suo ordine. Quod tam longe a vero distet, quod determinatio, vel praemotio decreti concurrentis tollat libertatem exercitam actus secundi coperationis voluntatis creatae; quod potius a decreto concurrente tanquam a principio trahatur libertas appetitionis exercitae, vel quod voluntas explicet se et exerceat ad operationem suae naturae congruentem in suo ordine causandi, nimirum agentis liberi; sicut et a voluntate Dei (quae est ipsamet facultas exequutiua eius ad extra) tanquam a principio effluit facultas impulsiua, seu potentia volitiua cum indifferentia ad utrumlibet. Unde sicut non obstat libertati voluntatis in actu signato, vel facultatis impulsiuae, quod erumpat ex principio extrinseco voluntatis divinae tanquam ex fonte totius indifferentiae participatae, et participabilis; ita nec contradicit libertati impulsus exerciti, quod efficiatur a voluntate divina tanquam a principaliter movente, et determinante, non solum ad substãtiam actus, sed ad modum indifferentiae eius.

Responsio ad fundamenta Aureoli improbantis immediatum Dei concursum ad materiale peccati; et vindicatio alia Aureoli a rigida censione Neotericorum; adiuncta etiam nobilium Theologorum corona, qui subscribunt Aureolo.

106 Argumenta Aureoli contra praescientiam futurorum in determinatione divinae voluntatis diluimus supra a numer. 64. usque ad 74. restat modo, vel contracto calamo infringere oppositiones contra immediatum Dei concursum ad materiale peccati.

Et in primis ad pronuntiatum Aureoli sub num. 24. autumantis; quod Deus non agit immediate in actum voluntatis deformem per peccatum, nec oportet quod agat immediate in omnem creaturam. Ubi stabilire molitur Aureolus, non repugnare effectionem entis creati absque immediato effluxu a facultate divina exequente. Praeter rationes Scoti, quibus sub numer. 35. egimus, implicationem involvere productionem alicuius entis creati, quae immediate a Deo non pendeat; satis firma est illa, quae petitur ab indeterminatione causae creatae ad productionem huius individui prae alio. Quã operandi potentialitatem ita egere contractione primae causae autumauimus, ut si Deus non praedeterminaret causam creatam, haec operari non valeret; quam rationem cum Scoti asseclis contra Aureolum format Greg. Ariminensis a nobis transcriptus sub num. 77.

107 Ad aliam rationem Aureoli, sub numer. 25. ubi contendit, quod si Deus esset causa substrati malitiae moralis, etiam et ipsius deformitatis necessarium principium haberetur, ob inimpedibilem sequelam, et comitantiam priuationis rectitudinis debitae, cum substrato positiuo; haec oppositio expugnata est a num. marg. 68. et deinceps.

Caeterum, quia a nota censurae liberare contendimus Aureolum, quatenus asseuerauit; substrata actuum prauorum a Deo immediate non prodire. Aduertendum est, Gabrielem Vazquez 1. part. disp. 99. cap. 4. nume. margin 19. candide fateri, nullum se legisse ex Patribus, praeter Anselmum qui immediatum Dei concursum ad materiale peccati assereret; cui subscribit Didacus Ruiz, Tomo de Voluntate Dei, disp. 31. sect. 4. cui talem titulum praefixit; Non solum de malitia, sed etiam de materiali operatione loquuntur Patres dicentes, nõ fieri a Deo. Ubi plura versat Patrũ, praecipue Augustini, et illius Sectatorum Fulgentii, et Prosperi, testimonia, quae asserere videntur, Deum nec ad malitiae substrata concurrere.

108 Quia tamen Didacus Aluarez lib 3. de Auxiliis. disp. 24. numer. marg. 16 et 17. suadere conatur, esse de mente Augustini, non solum immediatum concursum, sed etiam praemotionem physicam ad substratum peccati; ne his Augustini authoritatibus extorte pro physica praedeterminatione citatis allucinetur aliquis, sicut et deceptus videtur noster Franciscus Coriolanus loco citato ad sententiam de physica praedeterminatione firmãdã; e re erit huiusmodi pronuntiata, quae Aluarez plane esse de mente Augustini iudicauit, vel breuiter expendere.

Primum testimonium est, ex tom. 1. lib. 2. de libero arbitrio. cap. 20. ubi cum opposuisset sibi Augustinus: Sed tu fortasse quaesiturus es, quoniam movetur voluntas, cum se auertit ab incommutabili bono ad mutabile bonum, unde ei iste motus exsistat? Qui profecto malus est, tametsi voluntas libera, quia sine illa nec recte viui potest, in bonis numeranda sit. Si enim motus iste, id est auersio voluntatis a domino Deo, sine dubitatione peccatum est, nũ possumus authorem peccati Deum dicere? Non erit ergo iste motus ex Deo.

Quam obiectionem ita diluit. Omne autem bonum ex Deo; nulla ergo natura est, quae non sit ex Deo. Motus ergo ille auersionis, quod fatemur esse peccatum, quoniam defectiuus motus est, omnis autem defectus ex nihilo est: vide quo pertineat, et ad Deum pertinere ne dubites.

Ex qua Augustini authoritate sic argumentatur Aluarez. In praedicto testimonio, motus, ut defectiuus, et ut importat nihil, scilicet priuationem rectitudinis debitae distinguitur a substrato peccati, quod in ratione entis pronunciatur bonum, et ut sic a Deo esse. Sed ly esse a Deo, non solum exprimit immediatam causalitatem Dei circa substratum peccati, sed etiam nostrae voluntatis indeterminationem ad materiale peccati contrahi a Deo; praedictum igitur Augustini pronuntiatum, non tantum stabilit immediatum concursum Dei ad substantiam actus praui, sed etiã voluntatem nostram determinari a Deo ad materiale peccati.

109 Verum; ne contendas, Deum circa substratum peccati solum se gerere permissiue, de mente Augustini; non vero praedeterminatiue. Praedicta euasio praecluditur altero Augustini testimonio, ex Tom. 7. lib. 5. contra Iulianum Pelagianum. cap. 3. ubi August. Iulianum ita perstringit.

Quid est autem quod dicis; (cum desideriis suis traditi dicuntur, relicti per divinam patientiam intelligendi sunt, non per potentiam in peccata compulsi) quasi non simul posuerit haec duo idem Apostolus, et patientiam, et potentiam ubi ait: (sic autem volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in multa patientia vasa irae; quae perfecta sunt in perditionem.)

Quid horum tamen dicis esse, quod scriptum est; (Et Propheta si errauerit et loquutus fuerit, ego Dominus seduxi Prophetam illum, et extendam manum meam super eum, et exterminabo eum de medio populi mei Israel;) patientia est, an potentia? Quodlibet eligas, vel utrumque fatearis, vides tamen falsa prophetantis, peccatum esse, poenamque peccati. An et hic dicturus es quod ait: (Ego Dominus seduxi prophetam illũ,) intelligendum esse deserui, ut pro eius meritis seductus erraret? Age ut vis, tamen eo modo punitus est pro peccato, ut falsum prophetando peccaret.

Ubi Augustinus, cum Iulianum adoritur, sic distinguere videtur inter permissionem; et promotionem ad malum pro materiali, et substrato; ut permissio, per quam Deus mere negatiue se habet circa formale peccati referatur ad patientiam Dei; praemotio vero vel contractio physica nostrae voluntatis ad substratum peccati, adscribatur potentiae Dei, eoquod forti et suaui energia moveat positiue ad materialia actuum prauorũ in poenam lapsuũ praecedentium.

110 At praedicta Augustini pronuntiata non urgent; primum enim testimonium ab Aluarez citatum ex mendoso praelo erupit; quia in accurata operum Augustini castigatione a Louaniensibus Doctoribus edita, non legitur; Motus ille auersionis, vide quo pertineat, et ad Deum pertinere nõ dubites. (sed) Et ad Deum non pertinere, ne dubites. Ita ut corrupte, et mendose sublata sit particula negatiua (non.)

Quare Gabriel Vazquez 1. 2. disput. 129. cap. 2. sub nume. 6. eodem Augustini testimonio confirmat, Deum immediate non concurrere ad materiale peccati; imo et Augustinum eam tutatum fuisse sententiam, molitur Vazquius, quoties asseuerat Augustinus, Deum concurrere ad omnem naturam entium. Ubi nomine naturae, non intelligit operationem rei (ad quã in actibus prauis Deum nõ operari, de mente Augustini esse, iudicauit Vazquez) sed substantiam entis creati; adi Gabr. Vazquez loco citato, et praecipue. 1. part. disput. 99. capit. 4. num. 19.

Nec magis premit alterum testimonium Augustini distinguentis inter patientiam, et potentiam, Dei, in causalitate peccati; quia ut optime obseruarunt Louanienses Doctores in suis annotationibus in praedictum locum, sub numero. 23. non reprehendit Augustinus Iulianum Pelagianum, eo quod Pelagianus inficiatus fuerit, traditionem peccatoris in reprobum sensum esse causalitatem physicam circa substratum peccati; sed mere negativam permissionem asseruerit; ab his enim scholasticae dissertationis apicibus abstinuit Augustinus.

Ideo autem Sanct. Doctor taxat Iulianum; eo quod traditio peccatoris in reprobum sensum adscribatur patientiae Dei; cum patientia Dei non intendat punitionem peccatoris, sed propalet potius eximium divinae charitatis beneficium expectantantis peccatorem, donec resipiscat et redeat ad cor; quamobrem traditio in reprobum sensum adscribenda est potentiae divinae; non patientiae.

At vero traditio ista (inquiunt Louanienses citati,) grauis est vindicta, de magna eius ira descendens, qua fit ut mirabili obduratione mentis alia super alia quotidie quae grauiora peccata committantur. Caeterum, quod hic additur de potentia Dei, qua videantur quidam in peccata compulsi, non ita est accipiendum quasi author sit cuiquam peccandi Deus, aut insitum etiam aliquem peccare cogat; sed quod magnis calamitatibus et suppliciis, in quibus potentiam ac virtutem suam mirifice declarat, superbos quosdam homines, qualis olim Pharao fuit, grauiter interdum affligat; quibus illi adeo non corrigantur, ut ex occasione magis etiam magisque adversus Deum obdurentur. De qua nimirum potentia loquitur, et Apostolus illud Exodi de eodem hoc Pharaone proferens testimonium: (Quia in hoc ipsum excitaui te, ut ostendam in te virtutem meam, et anuntietur nomen meum in uniuersa terra.)

Si ergo de mente Patrum non est immediatus concursus Dei ad materiale peccati, imo et Augustinus oppositum expressisse videtur. Tomo 5. lib. 5. de Ciuitat. Dei. cap. 8. ubi habet. A quo sunt omnes potestates, quamuis ab illo non sint omnium voluntates.

Ubi distinxisse videtur potestatem voluntatis, seu voluntatem ut potentiam in actu primo, ab actu secundo, et exercito voluntatis, quando asserit; quod licet a Deo sint facultates impulsiuae, et volitiuae, non tamen volitiones, et impulsus exerciti. Et cap. 9. sequenti. Sicut enim omnium naturarum creator est, ita omnium potestatum dator est, non voluntatum; malae quippe voluntates ab illo non sunt, quoniam contra naturam sunt, quae ab illo est. Consequens ergo est, ut a temeritatis nota excusari possit Aureolus, si sit vestigia Augustini imitatus.

Unum vero restat obseruare; non adeo perspicuum esse, Augustinum docuisse id, quod voluit Aureolus; Deum non concurrere immediate ad pravam operationem, (ut opinatur Vazquez, Hurtadus, et Ruiz, locis citatis) quin oppositum merito defendatur a Leonardo Coqueo in suis Commentariis in libros de Ciuitate Dei; sic enim habet, in Commentar. capit. 9. libro 5. sub numero. 9. in illa verba. Omnium potestatum dator, non voluntatum. ubi inquit.

De actionibus et motibus ipsius voluntatis loquitur, non de facultate ipsa; sic enim scribit libr. 12. confess. cap. 11. hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui est, ad id, quod minus est, quia talis motus delictum, atque peccatum est. Et lib. de spiritu, et lit. capi. 31. Legimus (inquit) non est potestas nisi a Deo, non autem legimus, non est voluntas nisi a Deo, et recte non scriptum est; quia verum non est. Aliqua igitur voluntas non est a Deo.

Quo vero sensu? An quia ad illam non concurrit? Verum cum reale esse habeat, necessario a Dei concursu pendet. Fortasse quia Deus illam voluntatem non compulit, nec praecepit, nec ad illa moraliter movit, etc.

Adde etiam pro Aureolo a nota vindicando circa negationem immediati cōcursus ad materiale peccati; quod Nicolaus Bonetus, optimae notae Theologus in libr. 7. Naturalis Theologiae cap. 3. ubi disquirit, an causa prima sit productiua effectus deformis et moraliter vitiosi? Respondet ita. *Illi qui ponunt necessitatem concursus primae causae cum secundis, difficiliter possent euadere, quin sit causa cuiuscunque effectus moralis, cū sit causa substrati, et entitatis positiuae ipsius actus defectuosi, ad quem sequitur necessario deformitas actus moralis. Aliter ergo dicendum est. Cui pronuntiato aliud praemiserat in eodem capit. 3. inquiens. Sed cum dicis ultra, ergo est causa effectiva omnium: Respondeo, non oportet quod sit causa immediata, sed sufficit quod sit causa mediata, dando entitatem illis causis secundis.

Accedit etiam ex nostris Theologis Pelbartus insignis literaturae vir. in Rosario Theologico. tom. 2. sub verbo Malum. §. 7. ubi superatus argumentatione Aureoli subnexit. Ideo potest dici, quod de substrato actu odii Dei, cum sit per se, et secundum se malum: odi[ss]e Deum, non habet locum praedicta positio (nimirum quae dicitur, Deum immediate agere quemlibet actum nostrum,) sed bene in aliis, quae non sunt secundum se mala.

Suffragatur etiam Petrus Aquilanus, in 2. sent. dist. 37. ubi cum sibi obiecisset fundamentum Aureoli; remittens se ad ea, quae probabiliter praemiserat, quod voluntas sit sola causa proxima actionis liberae deformis, in eodem, 2. sent. dist. 34. q. 1. Respondet in dist. 37 in haec verba. Forte opinio quae ta in secundo articulo distinctionis 34. est verior.

Nec dissentit ex recentibus Theologis Cardinal. Constantius Sarnanus, in summa Theologica libr. 2. ubi docet. Quod Deus non est causa proxima, et immediata, sed solum remota et mediata actus praui.

Hanc igitur nobilem Theologorum coronam Aureolo adiunximus, qui omnes ex Franciscano Ordine sunt, ut placitum Aureoli, aut suffulciremus, aut a nota liberaremus.

112 Ad alteram rationem Aureoli sub num. 27. concedimus, Deum praedecernere, et praemovere voluntatem creatam ad materiale peccati, ita ut causalitas Dei prioritate naturae antecedat influxum voluntatis nostrae; quod autem data tali prioritate non sequatur, quod Deus censeri debeat author peccati, satis superque in superioribus patefecimus. Sicut et quod voluntas Dei ad influendum in substratum peccati, suppeditare nequeat medium ex parte obiecti praescientiae infallibilis futurorum, si talis voluntas absoluta et praedefinitiva non sit; vel involvat conditionem ex parte obiecti, ita ut voluntas divina a conditionata transeat in absolutam, ob scientiam visionis cooperationis nostrae voluntatis.

Examen placiti Ambrosii Machini circa concursum Dei ad materiale peccati.

113 EX Quo sequitur sibi no constare Ambrosium Machinum. 1. parte. disp. 32. secti. 3. concluf. 3. ubi autumat, Deum cognoscere infallibiliter omnia futura contingentia actuum prauorum in decreto efficaci, quo causat physicam entitatem peccati: Eo quod efficax decretum Dei de praestando concursu ad materiale peccati sit prius natura ipsa futuritione peccati.

Praedictum enim Machini pronuntiatum non cohaeret cum altero eiusdem authoris in eadem section. versic. secunda sententia est. ubi inquit. Haec opinio falsissima est, si loquatur de decreto praedeterminante omnem liberam determinationem voluntatis; quia in aliquibus peccatis est intrinseca malitia, ut non possit illud materiale sine peccato amplecti.

Ex quo patescit, hunc authorem inconsequenter loquutum; quia decretum Dei circa materialia actuum prauorum nulla ratione ab omnibus asseritur praedeterminatiuum, nisi quia volitione efficaci absoluta antenertat futuritionem actus praui; si enim praeuznostra cooperationis futuritio praemittit pro aliquo signo naturae efficacem Dei voluntatem; igitur prius natura efficaciter Deus praedecernit obliquam operationem nostram antequam ipsa concipiatur ut futura. Ac proinde, ante absolutam praescientiam nostri consensus in obiectum turpe; no apprehenditur divina voluntas tantum ut apparans, offerens ve concursum ad utrumlibet, aut decernens ex conditione substratum peccati; sed utcontracta efficaciter et absolute ad alteram partem contradictionis.

Quia ideo supponitur divina voluntas cum illa quasi potentialitate, et communitate concursus; quia contractio ista, apud adversarios, petitur a prava nostra determinatione, ut a ratione determinatiua talis indifferentiae; ergo, licet nostra determinatio, ut infallibiliter futura, non sit prior natura contractione absoluta divinae voluntatis ad talem speciem causalitatis obliquae; posterior tamen natura esse non debet divina voluntate, ut efficaciter, et absolute terminata ad actum prauũ; quia alias nequiret se habere ut Quo, et ut ratio talis contractionis, ut euidens est.

Idem enim est in praesenti, voluntatem Dei esse efficacem, et esse absolutam; cum voluntas Dei non intendat efficaciter materiale peccati, nisi purificata conditione de consensu voluntatis creatae; et data praescientia cooperationis liberi arbitrii, voluntas divina a conditionata transit in absolutam, et efficacem.

NOTA

Non igitur voluntas efficax et absoluta concurrendi ad materiale peccati potest esse prima ratio praesciendi tale futurum; cum potius e contra voluntas Dei, ut efficax, et absoluta, praemittat talis lapsus praescientiam; obquam a conditionata trãsit ad absolutam.

Ergo e contra; si divina volitio efficax antecedit prioritate a Quo, sive natura, futuritionem absolutã, et efficacem nostrae determinationis; prius decernit Deus efficaciter actũ prauũ, quam ille futurus sit; acproinde praestituit, praedecreuit, et prędeterminat operationẽ nostram; et ab illa nō determinatur et contrahitur.

Praeterea; quod decretum illud efficax concurrẽdi, aut involvit conditionem cooperationis liberi arbitrii; ac proinde fieret, ut absque scientia absoluta talis cooperationis nequiret determinatio Dei suppeditare medium ex parte obiecti ad infallibilem scientiam; cum non purificata conditione, nil ponat in esse cõditionata cõplexio. Aut efficax decretum non imbibit conditionẽ; quod necessario pronũtiãdum est, ut tale propositũ absolutẽ, et simpliciter ratio praesciẽtiae renũtiari valeat ut potequod non expectãt purificatiõnem alicuius conditionis; et inferretur perspicue, tale decretũ esse praedeterminatiuum.

  1. Quare Soarius et alii authores, qui cũ sola praesciẽtia cõditionata futuri consensus, sustinẽt praedefinitionẽ actuũ bonorũ; aestimãt, cū sola praescitiā cõditionata sustinẽdã nõ esse praedefinitionẽ (etiã per modũ interni propositi in Deo) quae determinet materialia pravarũ actionũ; sed ad volututẽ efficacẽ et absolutã necessario praeexigi scientiã visionis cooperationis liberi arbitrii contrahẽtis quasi cõmunitatẽ et indifferentiaem divinae voluntatis ex se apparatae ad utrumlibet; de quo vide Soarium opus. 1. de divina motione. lib. 2. cap. 3. n. marg. 17.

Igitur nõ adit Deus absolutũ propositũ de futuritione actus praui, quod pro natura praesuppositione antecedat futuritionẽ pravae actionis; cū absoluta futuritio actionis peccaminosae, et scientia visionis existẽtiae substrati peccati, pro tali differentiā tẽporis se gerat ut Quo, vel quasi forma cõtrahẽs differentiã divinae voluntatis ad concurrendum ad materiale peccati.

Quamobrẽ, illi authores, qui improbãt determinationẽ Dei ad materiale peccati, cõsequẽter docẽt; Deum non praescire huiusmodi obiecta in decreto sed in veritate ipsorũ obiectorũ. Itaut Vazquium astruãt a doctrinae cõsequẽtia deficiẽtẽ, quatenus explosã praedeterminatione asseueret, decretũ esse causam, quãuis remotã, sufficiẽntẽ ad praesciẽtiã futurorũ, Sed Machini pressam oppugnationẽ circa cõtractionem potẽtiae Dei a libero arbitrio creato, pro concursu ad materiale peccati, pete a n. 75. huius art.

Qualiter vero Machinus etiã deficiat a doctrinae cõsequẽtia; iterũ ostẽdimus infra agẽtes de praesciẽtia actuũ prauorũ cõdicionatorũ. in dist. 3. huius controu. quae est de scientia cõtingentiũ cõditionatorum ar. 2. n. mar. 45.

  1. Si antẽ respondeas pro Machino ex 1. part. q. 22. art. 4. disput. 45. sect. 5. §. Ad hanc difficultatem respondeo. Quod licet cooperatio prava liberi arbitrii sit posterior in genere causae efficiẽtisquã absoluta et efficax volitio Dei est tamẽ prior in ratione termini cooperatio liberi arbitrii quã efficax et absoluta Dei volitio, quatenus a praescientia cooperationis liberi arbitrii, ut effluentis a voluntate deficiente, quasi contrahatur voluntas Dei ut sit efficax et absoluta. Simili ratione, quae licet cognitio practica seu artefactiui sui obiecti, sit prior obiecto in genere causae efficientis; est tamen posterior termino in genere causae formalis, eo quod specificetur a termino.

Sed haec doctrina expugnatur eisde ictibus quibus Soarium impetiuimus, in hoc ar. sub n. 62. Quia voluntas illa, quae contrahitur a scientia cooperationis liberi arbitrii, vel est voluntas composita ad cõcursum in actu primo tantum; ac proinde fieret, ut concipi posset determinata cooperatio liberi arbitrii absque exercito concursu causae primae. Aut est volũtas cõposita concursu exercito; ac proinde implicat contradictionem, quod cõcipiatur indeterminata ad utrũlibet, vel expectãs contractione ab operatione liberi arbitrii tãquam a termino, vel sciẽtia vel voluntatis Dei.

Deinde, quia si voluntas divina contrahitur a scientia cooperationis liberi arbitrii; sciscitor a qua sciẽtia, an absoluta, an cõditionata? Nõ cõditionata; quia apud eũde authore, in disp. 34. sectio. 2. § secundus modus astruedi decretum conditionatum solũ ex parte obiecti et non ex parte actus. Futura cõditionata cognoscuntur a Deo in proposito libero absoluto ex parte actus, quod est ratio veritatis determinatae huiusmodi futurorũ; ac proinde retorquerẽtur contra Machinum illius oppositiones, quod Deus nõ spectata sciẽtia nostrae cooperationis, praedefiniret materialia actuum prauorum per decretum efficax ex parte actus, licet cõditionatum ex parte obiecti.

Vel contrahitur volũtas Dei a scietia visionis cooperationis liberi arbitrii; et inferretur id absurdi, quod premit Soarium, quod scilicet operatio liberi arbitrii concipi queat in esse absolutae futuritionis, cũ dependentia a sola Dei volũtate composita ad utrumlibet in actu primo, et sub ea causalitatis comparatione aptitudinali et signata, qua refertur ad alias operationes liberi arbitrii, quae nunquam existent.

Tãde adiũgo cõtra similes fugas insuperabile esse occupatione et praeclusionẽ eam, quã ex Aureolo petiuimus; quod sequeretur, quod influxus liberi arbitrii (qui pro ut a Deo, est actio Dei apud adversarios,) aut procederet a Deo ut determinato ad alterã partẽ cõtradictionis, ac proinde non determinaret Deum nec in ratione termini, ut vult Machinus; siquidem quaelibet habitudo absolutae futuritionis et existẽtiae in termino imbibit essentialem cõparationem dependẽtiae ad Deum non indeterminatum. Vel si sub aliquo signo naturae cooperatio liberi arbitri cõparari queat ad Deum ut indeterminatũ principium ad utrumlibet; fieret ut actio prodiret ab agẽte ut indeterminato in sensu compositionis ad actionem.

116 Deinde; subiicit praedictus author alia pronuntiata circa praescientiam actuum prauorum, quae licet vera sint, non tamen ita necessaria apparent ad rem expediendam. Docet enim in conclus. 1. quod decretum permittendi peccatum, prout importat meram negationem specialis auxilii, suppeditat sufficiens medium ex parte obiecti ad infallibilem praescientiã prauorum actuum; qui ob tentationis grauitatem absque speciali auxilio vitari non valent. Quod assertum innititur communi theologorum consensioni asseueranti, hominem in statu naturae lapsae molestissima daemonis tentatione exagitatum, lapsurum, nisi speciali Dei adiutorio praeveniatur. Igitur, quamuis permissio non imbibat causalitatem positiuã, quae praemoveat ad substratum talis pravae actionis: ob solum decretum permissiuum, quod referat meram negationem collationis huiusmodi auxilii specialis, infallibilizabitur futuritio talis obliquae operationis; ac proinde intercedet ea determinatio obiectiva, quae exposcitur ad infallibilem praescientiam, quamuis decretũ permissiuum mere negatiue se gerat circa obiectum.

117 Addit praeterea Machinus in 2. assert. quod decretum permissiuum non praebet medium ex parte obiecti ad praescientiam peccatorum, quae absque speciali auxilio vitari possunt. Quod etiam depromit ex cõmuni Theologorũ axiomate astruẽte; quod ad diuisiue vitanda ea peccata, ubi non urget grauis oppugnatio diaboli, nõ est necessaria gratia specialis; igitur decretum permissiuum involvens negationem gratiae auxiliantis, non infallibilizat lapsum, seclusa causalitate positiua per modum praemotionis, quam respuit Machinus.

Quamobrem iure praemisimus, e re non esse Machini studium, dum molitur Deum in decreto permissiuo cum negatione specialis auxilii, praescire posse peccata, in quibus premit molestior suggestio diaboli; non autem ea, quae perpetrantur absque graui daemonis incursione. Cum in praesenti inuestigemus uniuersale medium ex parte obiecti praescientiae omnium futurorum; et Machinus tantum particulare medium assignet in permissione peccati cum graui daemonis inuasione, non vero cum leui.

Articulus VII: An constet libertas nostra cum praescientia Dei, iuxta principia Scoti?

ARTICULUS VII

An constet certitudo praescientiae futurorum cum libertate nostra, iuxta principia Scoti?

SUMMARIUM.

Opinio recentiorum; non constare cū libertate medium praesciendi futura in determinatione divinae voluntatis. Num 1.

Aliae oppositiones ex Soario cōtra cōciliationē libertatis cū praemotione extrinseca decreti absoluti. Nu. 7.

Placitū Anto. de Corduba conciliantis libertatem cum praescientia; eo quod operatio nostra sit prior natura quam absoluta determinatio Dei. Nu. 12.

Refellitur placitū Cordubēsis; defenditur tamē a nota erroris Semipelagiani; insuper et vindicatio Scoti a vellicatione Cordubensis. Nu. 16.

Textus Scoti, et illius exaratio. Num. 19.

Accurata Scoti obseruatio explanans, cur iudicium Dei sit simpliciter infallibile, esto quod obiectum adferutur absolute, et simpliciter contingens ad fore, et non fore? Numer. 28.

Responsio ad fundamenta adversariorum contra conciliationem libertatis cum praesensu Scoti. Nu. 32.

Ostenditur non magis premere argumentationem eam, qua agit ex absurdo laesae libertatis, data prioritate a Deo in praemotione concinsiua, quam denegata prioritate naturae ex parte actionis liberi arbitrii contrahentis quasi potentialitatē voluntatis divinae ad utramlibet. Num. 36.

Pro eneruatione ultimae oppositionis, expenditur contra Vazquit, quod voluntas non necessario sequatur expressiorem aut attemperatiorem propositionē obiecti. Num. 42.

Quae sit praedeterminatio supernaturalis apud Scotum? et a qua gratia cooperante praestetur, intrinseca; vel extrinseca? Nu. 48.

Satisfactio ad oppositiones Aureoli Hurtadi et recentiorum afferentiū actionem Dei ad extra esse quid creatum. Num. 50.

OMnes Iesuitae scriptores autumāt, cōciliari nō posse libertatē creatae voluntatis cū praesciētia, si unicū mediū praesciēdi futura sit determinatio divinae volūtatis. Eo quod talis determinatio, ut asseri valeat sufficiēs medium ex parte obiecti ad praesciendum futura; debeat esse absolutū propositū inimpedibiliter destinās ad futuritionem actus voluntatis creatae, nō involvendo hypothesim de copperatione creatae voluntatis pro nutu creatae voluntatis purificandam.

Quod ita constanter assuerant adversarii, ut tanquam inutile effugium posthabeant communem antiquorum theologorum doctrinam petentem cōcordiam inter actus praeordinationis divinae, et motus voluntatis creatae, ab efficaci energia, fortique et suaui motione divinae voluntatis; quae excitat voluntatem nostram, ut infallibiliter agat, saluo tamen iure intraneae indifferentiae illius. Iuxta illud Sapientiae, capit. 8. Attingit a fine, usque in finem fortiter, et disponit omnia suauiter. Ubi Lyranus. Disponit omnis suauiter, quia das omnibus creaturis formas, et inclinationes, per quas moventur connaturaliter ad actus, et fines suos.

2 Quare Gabriel Vazquez 1. part. disp. 99. cap. 3. num. 7. cum citasset Sanctum Thomam, Durandum, Driedonem, Opusculo de Concordia liberi arbitrii, et praedestinationis, et alios antiquos authores scholasticos haurientes conciliationem pręordinationis divinae cum voluntate nostra ex energia inimpedibili divinae voluntatis attingentis, non solum motus nostrae voluntatis, sed etiam modum indifferentiae et libertatis illorum; postea sub numer. 8. astruit; praedictum axioma antiquorum Theologorum non conferre ut oblatrantium Novatorum ora praecludantur. Quod ita ostendit.

Quia, quod voluntas Dei, seu facultas exequens eius, sit infinita, quod itidem ab illimitata scientia dirigatur; praestare non potest ad hoc, quod Deus id efficiat, quod involvat implicationem. Atqui repugnat, Deum libere movere voluntatem creatam, si absolutum propositum divinae voluntatis anteceat praescientiã cooperationis nostrae: iam enim referret suppositionem antecedentem, quae a voluntate nostra nullatenus impediri valeret, eo quod praedecernat absolutum nostri assensus futuritionẽ, non involvendo cõditionẽ si voluntas creata velit.

Igitur, sicut implicatoriũ est, quod cũ suppositione necessitatis antecedentis, Deus libere concurrat ad actus creatae volũtatis; ita et cõtradicit libertas nostrae cooperationis cum praescientia Dei, si unicum assignetur medium talis praescientiae, absolutum divinae voluntatis propositum, nõ importãs conditionem, vel hypothesim cooperationis nostrae, purificandã pro arbitratu creatae voluntatis.

3 Quod assertum de suppositione antecedenti confirmatur ex Anselmo to. 3. lib. de concordia praescientiae et praedestinationis. §. Quod sit praedestinatio, et quod praedestinatio nihil inferat necessitatis libero arbitrio. ubi inquit. Pariter igitur quãuis necesse sit fieri, quae praescitutur, et quae praedestinãtur; quaedã tamẽ praescita, et praedestinata, non eueniũt ea necessitate, quae praecedit rẽ, et facit, sed ea, quae rẽ sequitur, sicut supra diximus. Nõ enim eã Deus, quãuis praedestinat facit voluntatẽ cogendo, aut voluntati resistendo, sed in sua illa potestate dimittendo.

Ex quibus Anselmi verbis sequens contra Scoti sentẽtiam instruitur oppositio. Apud Anselmum ea est suppositio antecedẽs iura libertatis infringẽs Quae praecedit rem, et facit: illa vero est suppositio necessitate nõ inferẽs; Quae rem sequitur. Sed decretũ Dei, inquãtum est medium ex parte obiecti ad praesciẽdũ futura, praecedit mutatione obiectivam, quae a decreto trahitur, in qua apud Scotũ posita est tota determinatio scibilitatis, vel veritatis futuri; ergo talis determinatio est suppositio antecedens inferens vim volũtati.

Unde colligitur; quare praescientia futuri cõtingẽtis iuxta Anselmi doctrinã cẽseri nõ debeat suppositio antecedẽs; sicut determinatio divinae uõlũtatis, quae asseritur ratio totius veritatis et obiectivae determinationis futuri cõtingẽtis. Praesciẽtia enim sequitur rẽ in esse obiectivo, nõ praecedit rẽ et facit, quia praemittit mutationẽ obiectivam a decreto petitam; ac proinde non est ratio practica veritatis, et determinationis futuri contingentis, sed speculativa potius intuitio illius determinationis, quae ab absoluto Dei proposito effluxit.

E contra vero; decretum praecedit rẽ et illam facit in esse volito, iuxta Scoti phrasim, seu immutat rem obiective cum omnimoda determinatione ad existendum pro tali differentia temporis; ita ut decretum suppeditet scientiae obiectum illud, quod in cali esse obiectivo determinato efficit, ut ratio practica huiusmodi determinatae scibilitatis; igitur est suppositio antecedens.

Nec praestat occurrere; quod licet volũtas creata affigatur uni parti contradictionis in sesu cõposito, vel ex hypothesi decreti; relinquitur tamẽ indifferens in sensu diuisionis.

Quia, ut obiicit Vazqu. z loco citato sub n. 13. id esset prolabi in errore Melanthonis et aliorum Novatorum; qui esto quod improbent necessitatem absolutam, quam nostris operibus adscripsit Uviclefhus; adstruunt tamen, ex trinseca Dei definitione liberi arbitrii iura, et functiones praepediri. Quares, licet asserta huiusmodi praedeterminatione, quis tutari potest eam spontanei rationem, quae etiam reperitur in motibus brutorum, quamque recipit in actibus liberi arbitrii, feruum arbitrium vocitans, et blasphemans Caluinus lib. 2. suarum institutionum, capi. 5. §. 14. et 15. videtur tamen prorsus ablegata a creatae voluntatis functionibus libertas contrarietatis et contradictionis, quae a Catholicis necessario sustinenda est.

4 Sed subtilius pro Vazquio pugnat Scotus in 2. sent. dist. 37 q. 2. §. Ex prima via arguitur dupliciter, sub num. marg. 2. ubi arguens pro opinione, qua postea sequutus est Aureolus, quod Deus non concurrit immediate ad operationes liberas; etiam pro Vazquio decertat contra praemotionem concurtiuam. Unde et infero id, quod agens contra adversarios non semel obseruaui; quod eorum argumenta, (praecipue contra praemotionem concursiuam determinatam ad materiale peccati,) etiam impetant immediatum Dei concursum: ita igitur habet Scotus loco citato.

» Nulla potentia habet perfecte in potestate sua effectum; qui non potest causari ab ea immediate; nec ab aliqua causa cuius causatio non est in potestate illius potentiae. Causatio autem Dei non est in potestate voluntatis creatae, patet; sicut nec virtus agentis superioris est in potestate inferioris agentis: igitur si Deus necessario immediate concurrat ut causa immediata respectu volitionis creatae, voluntas creata non plene habet in sua potestate illam volitionem.

» Propositio maior assumpta patet; quia quod habet in potestate sua perfecte effectum, vel potest ex se solo in illud; vel causatio cuiuscunque concurrentis est in potestate eius, scilicet quod illud causat, vel non.

» Exemplum de intellectu; qui si concurrat ad causandum volitione secundū tertiā opinione distinct. 25. huius libri, non tamē causat nisi voluntate causante: ita quod eius causatio est in potestate voluntatis.

Vis aute argumētationis Scoti cõsistit; quod si liberū arbitriū creatū egeret immediato Dei cõcursu, ut exerceret se in operationes liberas, tales operationes nõ eissent liberae; eoquod immediatus, et exercitus cõcursus primae causae non esset potius in manu liberi arbitrii, nec subiectus motioni eius, quoad hoc, quod talis influxus pro arbitratu volũtatis creatae poni, aut tolli possit de inesse et de facto.

Nec euadūt robur huius probationis Vazquius, Soarius, et asseclae; quatenus adstruūt, parari libero arbitrio cõcursum ad utrumlibet, et pro nutu et voto creatae volũtatis cõtrahibilem. Quia, ut in praecedenti art. late et presse ostendimus, voluntas creata eo nequit contrahere et determinare voluntatẽ divinã, quo talis impulsus exercitus volũtatis creatae pro quolibet signo, pro quo cõcipiatur egrediēs a voluntate creata, ut determinet potentiam Dei, etiã intelligitur pendere a Deo, ut a principio, ac proinde a Deo ut determinato ad talẽ speciem actionis; cū sit implicatoriū, quod ab agẽte, ut actu agente, et composito actioni, prodeat actio, si agẽs, ut in actu exercito, sit indeterminatu. Igitur, aut impulsus exercitus volũtatis creatae, qui cõtrahit cõpositionem potentiae divinae ad talem speciem influxus, non pendet a Deo immediate, ut voluit Aureolus; aut si pēdet immediate a Deo, prodit ab illout determinato ad talẽ speciē influxꝰ. Et tũc urget argumentatio, quã ex Scoto trãscripsimus; quod in manu liberi arbitrii creati positũ non sit, quod Deus taliter, vel taliter, cõcurrat immediate; ac proinde nec impulsus volũtatis pendens ab exercito concursu primae causae, posset esse liber.

Vide qualiter ea argumentatio, quae impetit praemotionem concursiuã ex absurdo laesae libertatis, etiam suppari robore adoriatur immediatum cõcursum Dei ad operationes omnes liberas: quam obrem ea probatione usus est Scotus contra immediatum concursum Dei ad cunctas operationes liberas.

Deinde pro commentario probationis Scoti, illud restat adnotare; quod acuta, et acri usus sit instantia operationis liberae, in ea hypothesi, quod intellectio concurrat ad eliciēdum impulsum voluntatis, ut aliqui opinantur astruentes; quod volitio tendens in Petrum, non prodeat effective a sola voluntate, sed etiam ab intellectione, et expressa imagine Petri.

Qua opinione data, ideo volitio, vel prosequutio Petri esset libera, quia imago expressa Petri subiaceret nutui voluntatis quoad effectionem talis prosequutionis impulsivae; unde et apposite infert Scotus, quod operatio voluntatis non esset libera, si pendeat immediate a tali determinato concursu Dei, et huiusmodi concursus nõ subiaceat de inesse seu de facto, ut tolli aut poni queat pro voluntatis creatae arbitratu; siquidem implicat quod voluntas divina contrahatur a volitione exercita creata.

Arguitur tertio pro antecedenti suppositione; quae ex doctrina Scoti erumpere videtur. Quia determinatio et causalitas Dei, vi cuius, vel actus nostrae voluntatis ab aeterno immutat obiective, ut pro tali temporis differentia existant; vel in tempore eosdem actus extrahit ab eminentia, et virtualitate causarum; ea est, quae congrueret Deo eadem ratione ex parte effectus, vel cooperationis nostrae, si Deus esset agens omnino necessarium, et non liberum, ut in superioribus de mente Scoti ostendimus; quod liquido demonstrat, Deum iuxta Scoti doctrinam non spectare liberiarbitrii leges, nec componi cum causa secunda ad operandum intendēdo indemnitatem libertatis voluntatis creatae.

Si enim Deus appararet concursum libero arbitrio, ut principio indifferenti ad utrumlibet, ac proinde non anteuertendo determinationem eius, sed involvendo potius conditionem: Volo talem actum, si liberum arbitrium velit. Quamuis Deus esset agens omnino necessarium, non laederentur liberiarbitrii functiones, cum nihil decerneret nisi pro voto, et arbitratu nostrae voluntatis. Igitur, si e contra, asseruerat Scotus; quod causa secunda ita agit ut mota a Deo, quod si Deus esset movens necessarium, et non liberum, voluntas nostra necessario, et nõ libere operaretur; id demonstrat aperte, motionem Dei, ut ab Scoto asseritur, nullatenus spectare liberi arbitrii indifferentiam ad utrumlibet, sed potius quasi ferrea vi ad unam partem liberum arbitrium affigi antecedenti necessitate, et suppositione.

Nec etiam euadis vim argumenti confugiendo ad extrinsecam determinationem; quod ideo suppositio decreti aestimari nõ debeat illa antecedens suppositio, quae iura libertatis prosternat; eoquod non sit influentia alicuius intrinsecae formae immissae voluntati nostrae, sed extrinseca tantu voluntatis nostrae praemotio, quę internam operandi conditionem et indifferentiam in voluntate non inuertat.

Id enim videtur gratis dictum; eo quod ad necessitandas inferiores subditasque potentias, necessaria non sit immissio impressioq; alicuius virtutis intrinsecae; sed praestet solius volūtatis absolutum efficaxque propositum, ob naturalem sympathiam potentiarū in operando. Voluntas enim, absque impressione alicuius formae intrinsecae in intellectu, necessitat illū, vel captiuat solo praecepto suo, ut assēsum praebeat obiecto credibili: similiter necessitat potentiam locomotiuā ad motū, absq; eoquod aliquid physicum tali potētiae a voluntate imprimatur.

Sed non minus obedit Deo, nec minus illi subiicitur voluntas nostra, quam potentiae inferiores voluntati subdūtur; igitur sicut illae necessitātur antecedenti suppositione, ob solū extrinsecū efficax nostrae voluntatis statutum, ita volūtas creata necessitatur a decreto extrinseco Dei, suppositione et necessitate antecedenti.

Aliae oppositiones ex Soario contra conciliationem libertatis cum praemotione extrinseca absoluti decreti.

Arguitur quarto; ex Suarez in rei resolutione quaestionis de concursu, et efficaci auxilio Dei sub num. 13. quae habetur in tomo opusculorum.

Quia physicae praemotionis assertores, videntur eleuare arcanas vires auxiliorum gratiae; et necessitatem auxiliorum non ex naturae lapsae fragilitate metiri, ut loquuntur Patres, ita ut ex generali quadam subordinatione causae secundae ad primam, absque necessitate; vocem praedeterminationis usurpemus.

Nec enim astruimus, necessitatem quasi adaequatae, et formale praedeterminationis ad bonum peri ex perfectione et usu supernaturaliũ; vel ex debilitate aut pronitate liberi arbitrii in malũ; sed ex indeterminatione, et potentiabilitate causae secundae ad tale individuum actionis, ob quam necessario postularẽ cõtractionẽ et determinationem divinae voluntatis, pronuntiamus.

Quo fit, ut contractio talis potentiabilitatis sit quasi formalis ratio, et adaequata constituendae praemotionis; ratio vero quasi materialis, et inadaequata, necessitatis supernaturalis auxilii physicẽ praemoventis voluntatem, petatur ab eleuationi serie entiũ supernaturaliũ; quae necessario exposcit motionem etiam ordinis exuperantis metas totius naturae.

Ita ut si praemotio non praestetur per influentiam alicuius formae intrinsecae, sed per extrinsecam Dei volitionem, ut obit munus causalitatis ad extra facultatis divinae exequentis, ut vult, Scotus; voluntas divina inquantum movet, et determinat voluntatem nostram ad actus supra vires totius naturae, asseratur auxilium supernaturale, vel praemotio Dei extrinseca supernaturalis. Quare, licet necessitas talis praemotionis, ut supernaturalis, trahatur a conditione agentis supernaturalis; adaequata vero, et formalis ratio exigens praemotionem Dei, est indeterminatio causae secundae ad tale individuum actionis praeviso.

Sed haec necessitas perstaret, quamuis natura humana non esset prona in malum; nec voluntas diabolicis inuasioinibus exagitaretur; ergo mirabilis, et recondita energia auxiliorum gratiae, et quasi formalis necessitas praemotionis supernaturalis reuocatur in physicum illud assertum de indeterminatione causae secundae ad tale individuum actionis prae alio: quod cum dubium sit, et a grauibus Theologis improbetur, videntur auxiliorũ gratiae necessitatem, et maiestatem eleuare.

  1. Ultimo arguitur; quia doctrina Scoti de praedeterminatione Dei, per formam extrinsecam suae volitionis, videtur tollere libertatem, dum eneruat vim sufficientis auxilii; ita ut voluntas nostra, sine praemotione voluntatis divinae, relinquatur necessitata ad malum, dum non nanciscitur sufficiens auxilium ad bonum.

Quod vel sic aperitur; quia decretum Dei, ut est principium cooperatioinis nostrae supernaturalis, ita necessarium est ad assentiendum, ut quamuis homo per motus indeliberatos sanctarum illuminationum ex parte intellectus, et inspirationum ex parte voluntatis praeveniatur, nullatenus prorumpere valeat in assensum; nisi accedat absoluta Dei determinatio, per modum exequutionis, vel externi usus facultatis divinae exequentis, quae determinet voluntatem nostram ad assentiendum.

Igitur gratia illa praeveniens, quae appellatur sufficiens, non est sufficiens ad operandum absque absoluto Dei proposito, vel decreto praevenienti; ac proinde, dum Deus per absolutam determinationem suae voluntatis non praemovet voluntatem nostram ad rectam operationem, quasi necessitat voluntatem ad opus prauum; cum non conferat expeditum, et proximum principium ad recte agendum.

  1. Nec praestat dicere; quod licet voluntas nostra sine motione divinae voluntatis non operetur actualiter bonum; valet tamen proxime ad sancte operandum ob praeventionem sufficientis auxilii.

Quia, ut opponit Soarius in praecitata breui resolutione quaestionis de concursu, et efficaci auxilio Dei, sub numer. 21. et 22. praedicta responsio implicationem involvit. Quia cum Deus non praecipiat homini ut operari valeat, sed ut actu operetur bonũ; eã operandi virtutẽ elargiri debet, quae cõferat proxime, nõ tantũ ad posse, sed etiam ad exercitium actus: cum autem compositio ad operandum auxilii sufficientis cum absoluta Dei voluntate praemovente ad cooperationem supernaturalem, non subiiciatur nutui hominis: fit inde, ut nec in potestate hominis sit uti auxilio sufficienti, ut sufficienti, seu ut composito voluntati divinae, ut obit munus externae causalitatis, vel motionis.

Quia, qui nec habet, nec habere potest id, quod necessario exigitur ad operandum actualiter, non solum caret exercitio operationis, sed etiam potestate morali, et proxima ad efficiendum, licet nanciscatur potestatem aliquam remotam fundamentalem, et physicam, qualis ea est, quae suppetit potentiae visu ad videndum, dum caret lumine; et igni ad ignefaciendũ, si priuetur concursu divino.

10 Quare, nec etiam euacuat vim argumenti; quod praemotio ea divinae voluntatis, quam astruimus, non attineat ad posse operari; sed ad actualem cooperationem. Quo fit, ut auxilio sufficienti non composito praemotioni divinae nil deficiat ad proximum posse moraliter expeditum ad agendum; sed tantum ad actualiter operandum.

Praedictum enim effugium praecluditur, instantia illa ignis orbati actuati Dei influxu ad agendum. Quia licet actualis concursus Dei attineat ad exercitium operationis; causa tamen secunda ita asseritur proxime valens ad actum per habitudinem, et connotationem influxus divini sibi ad agendum oblati; quod si Deus denegasset huiusmodi concursum, ignis non esset principium proxime valens, vel in ultimo procinctu praestans ad ignefaciendum.

Atqui, non est in manu consilii hominis praemotio concursiua, quam asserueramus; vel non est in potestate nostrae voluntatis componere auxilium sufficiens cum praemotione ea per modum concursus, vel motionis actualis; igitur nec homo nanciscitur auxilium sufficiens, dum a Deo nõ donatur determinatione illa extrinseca divinae voluntatis, quae gerit munus externae praemotionis.

11 Unde Iesuitae authores ut rationem, et virtutem operatiuam sufficientis auxilii saluent; tutantur, nil physicae praemotionis expectare auxilium sufficiens, ut actu operetur: quia alias fieret, ut in voluntate non cooperante, dum non componitur auxilium sufficiens praemotioni physicae, auxilium illud non esset proxime, et moraliter praestãs ad actum, ac proinde non esset sufficiens auxilium.

Quare etiam asseruerant; quod virtus auxilii ea esse debet, ut sufficiens sit; quod data omnimoda paritate in esse physico, (quoad omnem virtutem spectantem ad actum primum operandi, et ad omne donum realiter condistinctum ab assensu voluntatis obtemperantis,) in voluntate renitente, et assentiente vocationi; altera de facto obnitatur, annuat altera. Licet illa, quae obedit, recipiat maius beneficium in genere moris; eo quod donetur vocatione congrua, sive motibus supernaturalibus indecliberatis illuminationum, et inspirationum ex praescientia conditionata futuri consensus. Rebellis vero voluntas, licet nacta motum supernaturalem aequalis intensionis physicae, non censeatur donata suppari vocatione in esse moris, vel in ratione beneficii; eo quod non acceperit a Deo congruam vocationem, vel ex praescientia futuri consensus.

Placitum Antonii de Corduba conciliantis libertatem cũ praesciẽtia; eoquod operatio nostra sit prior natura quam determinatio absoluta et efficax Dei.

12 Praedictis commotus rationibus noster Antonius de Corduba, alias bonae notae Theologus, in Quaestionario Theologico libr. 1. quaestion. 55. dub. 10. ubi quaerit: Utrum cum voluntate Dei efficaci, et stante eius concursuimmediato, et sufficiens, sed simul libertas nostra voluntatis, et contingentia in rebus posita est: sed difficult. Sed notandum secundo. Asserere ait, nullam etiam assignabilem esse conciliationem nostra libertatis cum concursu, et causalitate divina, nisi causam liberam se se prius natura determinantem, quod ad speciem, et individuationem actus astruamus; ita ut determinatio creatae voluntatis prioritate naturae antecedat determinationem Dei. Sic enim habet praedictus author.

Voluntas nostra, non solum modificat voluntatem divinam uniuersalem quoad modum, ut libere cum ea concurrat; sed etiam determinat quoad speciem actuum; et quoad ipsos actus singulares voluntatis. Ita ut non prius ordine naturae voluntas divina, (etiam ab aeterno,) velit, aut se determinet ad concurrendum actualiter in tali tempore tam nostra voluntate in tertio signo ad hunc vel illum actum particularem producendum. Non inquam prius; sed postquam nostra voluntas in secundo signo praevisa, aut praecognita est, quod se tali tempore determinabit ad volendum, vel nolendum; vel ad producendum hunc vel illum actum.

Tunc in secundo signo, et non ante, divina voluntas se determinat ab aeterno ad volendum in tertio signo concurrere pro tali tempore cum nostra voluntate ad eosdem actus particulares, quoties, et quando nostra voluntas voluerit; et a tali concursu cessare, quoties, et quando ipsa praevisa est, quod libere cessabit. Et ratio huius est: quia nisi sic Deus facere ab aeterno decreuisset, ut dictum est: utique non bene saluaretur libertas nostra voluntatis simul cum concursu divino.

13 Quam doctrinam ad opera gratiae extendit praedictus author, subuertit. Secundo dico. ubi inquit.

Sic in proposito Deus nobiscum se habet: nam in primo signo vult movere nostram voluntatem, et dare illi virtutem, et haec eius operatio praeuia est. In secundo signo vult determinari temporaliter a nostra voluntate; et in hac determinatione voluntas nostra praeuia est. In tertio signo, simul Dei concursus, et nostra voluntatis operatio, et actus sunt; ut supra dictum est.

Et idem est de concursu auxilii divini specialis ad opera gratiae, vel supernaturalia, et ad diligendum Deum super omnia, ubi praedicta tria signa in eius concursu cum nostra voluntate ponenda sunt, ut bene omnia intelligantur.

14 At aestimo, Antonium de Corduba consequenter opinatum esse, determinationem nostram prioritate naturae anteuertere absolutum divinae voluntatis propositum; supposito quod autumauit, divinam voluntatem componi ad operandum cum voluntate creata involvendo conditionem, si ipsa velit. Quia quoties duo agentia ita ad operandum conveniunt, ut alterum non deserrat agere, nisi pro voto, et arbitratu alterius; tunc altera causa purificatis conditionem censeri debet prioritate naturae operari; ut pote quae contrahat potentialitatem, et indeterminationem alterius; ac proinde se gerat ut Quo; et ut ratio contractionis alterius concausa. De quo nos late et expresse in ar. 5. huius dist. a nu. 20. usque ad 24.

Quare, si verum esset, voluntatem Dei non contrahere voluntatem creatam quoad speciem, et individuationem actus; sed e contra, divinam voluntatem a nostra voluntate determinari; etiam sustinenda esset prioritas naturae ex parte determinationis voluntatis creatae, ut liquet ex his, quae serio expendimus in praecedenti ar. 6. sub nu. 61. et 62.

Si autem divina, et creata voluntas aeque primo concurrant ad liberam operationem absque ulla praesuppositione signi naturae, vel a Quo; non apparet ratio, cur magis asseratur divina voluntas contrahi, vel determinari a creata voluntate, quam e contra, creata voluntas a divina? Cum neutra se gerere possit ut Quo, sive ut ratio contradictionis alterius; eo quod in omni philosophia constitutum sit, illud esse prius natura alio, quod se habet ut Quo, et ut ratio alterius in aliquo gradu essendi, vel serie causandi.

15 Deinde; etiam infertur ex dictis retorqueri contra Iesuitas scriptores, (supposito quod insiciantur prioritatem naturae ex parte determinationis voluntatis creatae,) eam oppositionem, quam magnificiant, et cui praecipue innituntur ad improbandam sententiam Scoti. Quod scilicet nostra voluntas non esset principium liberum suae determinationis, si motio Dei esset prior natura determinatione nostrae voluntatis; eo quod talis causalitas praedeterminatiua non esset infra nutum liberi arbitrii, nec in manu consilii sui.

Eadem enim ratio militat contra adversarios, supposito quod determinatio creaturae non sit prior natura concursu Dei; quia si Deus, et creatura aeque primo influunt in actum liberum; igitur non est potior ratio, cur asseratur divina voluntas contracta ad talem speciem, et individuum actionis a voluntate creata; quam e contra, voluntas creata a voluntate divina? Ac proinde, voluntas Dei non subdoretur nutui creatae voluntatis, si voluntas divina, ut se pro libito contrahens ad talem speciem, et individuum actionis, non sequatur determinationem nostram quasi praeeuntem, et purificatem conventionalem applicationem, vel conditionem de taliter operando, si voluntas creata velit. De quo presse infra, in responsione argumentorum, sub numer. 28. huius

Refellitur placitum Cordubensis; defenditur tamen a nota erroris Semipelagiani; insuper, et vindicatio Scoti a uellicatione Cordubensis.

16 Caeterum; Cordubae assertum de operatione nostra prioritate naturae anteuertente determinationem Dei, manifeste expugnatum praemittimus in art. 6. praecedenti. sub nu. 61. et 62. Quia, ut ibi ostendimus, si determinatio nostra prior natura esse posset determinatione Dei actuali, et exercita, fieret, ut cum sola aptitudinali, et signata terminatione divinae voluntatis, et quae infuisset Deo circa obiecta quae nunquam sunt intelligi posse amare creatum, non solum immutatum obiective ad absolutam sui futuritionem, sed etiam vere, et realiter extractum a virtualitate, et eminentia causarum; quod esse absurdum par resecimus loco citato, praecipue, sub num. 62.

Deinde; specialiter impugnatur praedicta opinio in actibus supernaturalibus. Quia, licet Cordubensis manifeste fateatur, voluntatem nostram se se prius natura determinantem ad operationes supernaturales praemittere gratiam praevenientem, per motus indeliberatos supernaturales illuminationum, et inspirationum; asserere tamen debet, iuxta sua principia determinatione nostra voluntatis esse priorem natura voluntate Dei, ut est principium gratiae cooperantis; ac proinde, et priorem ipsamet gratia cooperante.

Siquidem, nulla alia ratione, conciliat libertatem cum gratia, et concursu Dei ad actus supernaturales, nisi quia voluntas nostra prius natura se contrahat ad talem speciem, et individuum influxus, quod videtur aliqualiter derogare gratiae cooperanti. Quia cum voluntas nostra, ut consentiat, vel coöperetur, indigeat non tantum gratia excitante, sed etiam cooperante, falso igitur astruitur, pro aliquo signo naturae concipi posse cooperationem supernaturalem nostrae voluntatis cum sola habitudine ad excitantem gratiam, absque immediata, et exercita dependentia a gratia cooperante.

Deinde Cordubam adorimur, (sicut et Vazquium, Herice, et caeteros authores Iesuitas, qui inficiantur praedefinitionem operationum supernaturalium contra Soarium, et alios, qui eam admittunt,) ex eiusdem Cordubae pronunciatis. In secundo signo vult determinari temporaliter a nostra voluntate, et in hac determinatione voluntas nostra praeuia est. Et ex sequentibus. Et idem est de concursu auxilii divini specialis ad opera gratiae, vel supernaturalia: Ex quibus hic urgeo cordubanses affectas. Quia si voluntas divina non praedefinat absolute operationes supernaturales, sed tantum componatur cõditionate cum libero arbitrio creatoad concursum pro arbitratu nostrae voluntatis contrahibilem ad bonum, vel ad malum, ad actum naturalem, et supernaturalem. Ita ut praemissa compositione potentiae divinae ad concursum in actu primo, et apparatione gratiae excitantis et praevenientis, quae anteuenit actum secundum cooperationis voluntatis creatae; intelligatur adhuc voluntas, et potentia divina importans compositionem ad concursum conditionatum pro nutu, et voto voluntatis creatae contrahibilem, ac proinde purificandum a cooperatione liberi arbitrii, bene, vel male operante, naturaliter, aut supernaturaliter.

Igitur, cum causa tollens, et purificans conditionem, sit prior altera concausa se tantum conditionate componente ad concursum pro nutu alterius comprincipii purificabilem; sequeretur, quod liberum arbitrium, et eius cooperatio, ut a libero arbitrio erumpens, esset ratio contrahendi ad exercitum, et efficacem influxum, voluntatem, et potentiam Dei, quae ante scientiam cooperationis voluntatis creatae, ut actu effluentis a libero arbitrio, tantum concipitur ut indifferens ad utrumlibet, et in actu primo contrahibili pro arbitratu voluntatis creatae ad actum bonum, vel malum, naturale, vel supernaturalem.

Ergo, sicut libertati voluntatis tribuitur quod contrahat voluntatem Dei, et potentiam eius a se indeterminatam ad concurrendum ad opera bona, vel mala, naturalia, vel supernaturalia; ita ut operatio liberi arbitrii, qui effluens a libertate eius, purificet conditionatam compositionem potentiae divinae de praestando concursu supernaturali, vel gratia cooperante, si liberum arbitrium velit; fiet igitur, ut voluntas humana ex libertate sua consequatur gratiam cooperantem; et non e contra quod potius gratia sit ratio, ob quam libertatem operationis supernaturalis consequatur, contra celebre proloquium Augustini, ex Tomo 7. lib. de Correptione, et gratia, cap. 8. quem Augustini textum transcribimus et explanamus infra, in distinct. sequenti de praescientia conditionatorum. arti. 4. de Causalitate, et necessitate conditionalis praescientiae. numer. marginal. 11. et 12.

Quamobrem; praedictum Cordubensis pronuntiatum semper improbabile existimauimus; cum ex illo sequantur istae minus probatae assertiones. Quia ego credo, Deus vult me credere; quia respondeo excitationi supernaturali, vult Deus me assentiri per gratiam concomitantem, vel cooperantem.

17 Attamen, licet haec ita sint; nec illis acquiescere possumus, qui Cordubam acrius debito perstringunt; eide erroris Semipelagiani notam inurentes. Cum longe absit a Semipelagianismo praedictus author astrues; quod licet operatio supernaturalis prioritate naturae anteeat determinationem divinae voluntatis, ut est principium gratiae cooperantis, semper tamen Catholice professus est, non posse assignari aliquod instans in Quo, sive durationis, in quo supernaturalis cooperatio existat sine voluntate Dei cooperante per gratiam ad assensum supernaturalem.

Quare, toto caelo errant, qui Cordubae adscribunt lapsum Semipelagianorum, cum hi expresse asseuerauerint, actum mere ordinis naturalis esse positiuam dispositionem, ob cuius intuitum Deus excitantis, et cooperantis gratiae dona concedat. De quo nos late in controversia generali de praedestinatione, agentes, an opera solius liberi arbitrii sint causa nostrae praedestinationis? Sed de Corduba a nota erroris vindicato lege Vazquez loco citato. 1. p. disp. 99. cap. 5. ubi sub numer. 28. plures authores Cordubae subscribentes recenset.

18 Sed, dum Cordubam a nota censurae vindicamus, illi non obiicere non possumus friuolam, et intemperatam in Scoto carpendo licentiam; sic enim in Doctorem subtilem Franciscani ordinis in re literaria Antesignanum Franciscanus, et ipse Corduba inuehitur. sub §. Secundo ex supra dictis. ubi inquit.

Ex supra dictis patet falsitas, aut insufficientia opinionis Scoti dicentis; quod intellectus divinus conversus ad voluntatem divinam, vidensque eam determinatam; inde clare et determinate cognoscit omnia futura contingentia et volitiones nostras libere futuras, antequam sint.

Quod autem hoc sit falsum quoad cognitionem saltim nostrarum volitionum futurarum; probatur. Nam, ut patet ex dictis, nostra voluntas in illo secundo signo determinat voluntatem divinam, et est prior quam illa sic determinata; et tamen tunc, et etiam ante, est cognita ab intellectu divino illa determinatio praesens, et futura nostrae voluntatis: ergo illa clara, et determinata cognitio nostrarum volitionum, futurarum contingentium non pendet, nec habetur a sequenti determinatione divina voluntatis.

Ex quibus manifeste constat, quam ignauiter Corduba adoriatur Scotum; cum absque probatione assumat, id quod Scotus tanquam omnino falsum saepe explodit; nimirum voluntatem divinam a nostra voluntate contrahi ad speciem et individuationem actuum; cum oppositum esse de Scoti, et antiquorum eius asseclarum mente, non semel ostenderimus.

Deinde absque ulla impugnatione, confidenter et oscitanter taxat in Scoto id, quod ab uniuersa eius schola recipitur; nimirum futura contingentia actuum voluntatis creatae non sortiri determinatam scibilitatem aut veritatem ante absolutam determinationem divinae voluntatis. Quia licet a divino intellectu concipi queant ante decretum, ut neutra ad veritatem, vel falsitatem, (pro nutu voluntatis Dei praestituentis alteram partem contradictionis,) sive ut indeterminata ad fore, vel non fore; non tamen ut contracta ad alteram contradictionis partem.

Ex quo principio optima consequutione producimus; quod nostra cooperatio nequeat esse natura prior absoluta Dei determinatione, (ut voluit Corduba,) si determinatio nostra nullatenus praesciri a Deo potuit ante absolutam Dei volitionem, ut Deum excitaret ad talem determinationem obeundam; ac proinde nec praescientia nostrae determinationis potuit esse ratio, cur Deus communitatem, vel quasi potentialitatem suae voluntatis contraheret ad talem speciem influxus.

Textus Scoti, ex quo depromimus rationem conciliandi libertatem cum praescientia, et expenditur, constare necessitatem de inesse cum contingentia absoluta, et simpliciter.

Scotus, in 1. Sententiar. distinct. 39. quaest. unica. ubi agit de scientia futurorum contingentium, sub quarto quaesito, disquirit: Utrum necessario sciat Deus omnem conditionem existentiae et deinde sub quinto quaesito, sciscitatur: Utrum cum determinatione scientiae suae possit stare aliqua contingentia ex parte rerum in existentia? Horum autem duorum dubiorum integrum textum non transcribo, sed ea tantum fragmenta de more subiicio, quae specialem, vel doctrinam contineant, vel discussionem efflagitent. Sic igitur habet Scotus obiiciens contra propriam sententiam. §. Ad quartam quaestionem arguo sub n. 5. ubi ait.

Praeterea; quidquid potest esse in Deo, potest esse idem Deo; et per consequens Deus. Sed quidquid potest esse Deus, de necessitate est Deus; quia Deus est immutabilis: ergo quidquid potest esse in Deo, de necessitate est Deus. Scire autem A potest esse in Deo; ergo de necessitate est Deus, et per consequens simpliciter necessario scit A.

20 Praeterea; omnis perfectio simpliciter absoluta, de necessitate inest Deo; scire autem A est perfectio simpliciter; quia alioquin esset Deus imperfectus, si nescires A formaliter; et non esset imperfectus, nisi propter carentiam perfectionis simpliciter: ergo necessario scit A.

21 Deinde, contra quintum quaesitum sic opponit Scotus. §. Ad quintam quaestionem sub n. 6. ubi arguit contra conciliationem libertatis, et praescientiae.

Praeterea, omne scitum a Deo fore, necessario erit: A est scitum a Deo fore: ergo, etc. Maior est vera, prout est de necessario; quia praedicatum de necessitate inest subiecto. Sed minor est de inesse simpliciter, quia pro aeternitate vera; ergo sequitur conclusio de necessario.

22 Quae obiecta diluit Scotus. Ad argumenta quartae quaestionis, ubi habet:

Ad secundam probationem dico; quod in esse intellecto, sive volito, quo de se est secundum quid, non oportet quod omnis possibilitas, quae repugnat necessitati ex se formaliter, concludat mutabilitatem. Quia istud esse, non est esse reale, sed reducitur ad esse alicuius realis secundum se necessarÿ; propter cuius alterius necessitatem, non potest esse hic mutabilitas.

Et tamen illius alterius necessitas ex se non convenit huic formaliter, ideo istud non est ex se formaliter necessariũ: quia non habet esse extremi, quod respicit realiter. Nec tamẽ est mutabile, quia secundum illud esse diminutum, respicit extremum immutabile; et mutatio in aliquo, inquantum respicit aliud, nõ potest esse sine mutatione in illo.

23 Ad tertium dico; quod nulla perfectio simpliciter in Deo dependet a creatura; nec etiã necessario simpliciter esse exigit creaturam in quocunque esse.

Et ideo Deum scire B, prout intelligitur non tantum scire absolute, sed etiam prout transit super ipsum B, non est perfectio simpliciter; sed perfectio simpliciter cum addito, quod necessario concomitatur perfectionem simpliciter. Tunc dico; quod maior illius argumenti est vera de perfectione illius scientiae absolute sumptae; sic autem minor est falsa, etc.

24 Ad argumenta quintae quaestionis dico; quod illa mixtio non valet, nisi illa minor sit de inesse simpliciter; et hoc non tantum quod sit vera pro omni tempore, sed quod sit necessario vera.

*Et quod hoc requiratur, patet in ista instantia; omne quiescens de necessitate non movetur; lapis in centro terrae est quiescens: ergo de necessitate non movetur. Conclusio non sequitur: et tamen minor semper est vera, non tamen necessario vera.

Ita est in proposito; licet illa minor de inesse sit simpliciter vera, non tamen est necessario vera; potest enim Deus non scire A, sicut potest non velle A, propter cotingentiam, quae primo est in voluntate ad obiecta secundaria, et ex hoc concomitanter in intellectu, sicut prius expositum est.

25 Circa quam Scoti literam, et pro concilianda infallibilitate divinae praescientiae cum libertate nostrae cooperationis; obseruandum est ex textu, quem proponimus sub numer. 23. Quod scientia visionis (et idem est de actu libero divinae voluntatis) vel spectari potest ut importat praedicatum utsale, et intrinsecum formae apprehendentis, vel prosequentis obiectum, et ut sic est forma necessaria in Deo, non solum loquendo de necessitate de inesse, vel ex suppositione, sed etiam de necessitate simpliciter; eo quod visio et appetitio libera intrinsece spectata sit ipsamet Deitatis substantia, ac proinde eamdem necessitatem in essendo praeseferens, quam imbibit quidditas Dei necessaria per essentiam.

Si vero visio, et volitio libera, consideretur ut connotat terminationem eam ad obiectum, quae sicut Deo libere infuit, ita et non esse potuit; sicut ut sic non importat nisi connotationẽ extremi extrinseci, sive obiecti talis scientiae, vel liberae volitionis, ita eamdem necessitatem exprimit, quam importat obiectum, quae est sola necessitas de inesse vel ex hypothesi, non tamen absoluta et simpliciter.

Quare, sicut enuntiatio ista: Petrus respondebit vocationi. Transit a neutra, sive indeterminata ad fore, vel non fore, ad determinatu fore, ob mutationem obiectivam, quae illi a decreto accedit; et mutatio ista solum est necessaria de inesse, non tamen simpliciter, et absolute, ut pote quae potuisset non fore, si Deus oppositam contradictionis partem praestituisset; verbigratia; Petrum non responsurum vocationi: eo fit, ut non sit magis necessaria scientia et volitio Dei, ut induit terminationem ad obiectum futurum, quã sit necessaria eiusdemmet obiecti futuritio.Quare, sicut futuritio illius rei, seu mutatio obiectiva ad fore, solum est necessaria ex hypothesi, et non simpliciter; ita scientia Dei, ut exprimit terminationem ad obiectum, est necessaria tantum ex hypothesi, non tamen absolute et simpliciter. Eo quod sicut Petrus obiective immutatus ad assensum, potuit absolute et simpliciter dissentiri, ita et Deus ita praescit Petrum assensurum, ut illam, non assensurum praescire potuerit, si Deus oppositum praeordinasset de assensu Petri. Unde fit, ut scientia, nec volitio libera, quae praebet medium praesciendi futura, inferat rebus necessitatem; cum non sibi vendicet nisi eam necessitatem de inesse, et ex hypothesi, quae rebus ipsis congruis ad futuritionem destinatis cum indifferentia absoluta, et simpliciter ad oppositum.

26 Ex dictis hauritur legitima interpretatio textus propositi sub numero. 22. ubi assuerat Scotus; quod res prout habet esse cognitum et volitum (quod iuxta phrasim Scoti nil aliud sonat quam id, quod iuxta communem modum loquendi vocatur esse obiectivum cum habitudine ad determinatam existentiam pro tali differentia temporis) importat necessitatem, et immutabilitatem, non simpliciter, et primariam, sed secundariam, sive accessariam, eo quod accedat enti creato a decreto obiective re immutante ad infallibilem futuritionem, immutabilitas et necessitas non simpliciter, sed ex hypothesi.

Quod satis enodant illa Scoti verba: Nec tamen est mutabile; quia secundum illud esse diminutum, respicit extremum immutabile; mutatio in aliquo inquantum respicit aliud, non potest esse sine mutatione in illo.

Ubi demonstrat, esse obiectivum (quod vocat diminutum, eoquod non sit ens simpliciter et realiter existens, sed obiective tantum mutatum ut pro aliqua temporis differentia existat,) nancisci immutabilitatem de inesse, et secundum quid, quia si mutaretur ad non fore illud esse diminutum, vel obiectivum destinatum ad fore, etiam subiiceretur mutationi absolutum propositum divinae voluntatis, quod incendit rem sub ista mutatione obiectiva, quae a decreto petitur.

27 Adnotandum praeterea in textu numero 21. quod ut diluat Scotus oppositionem eam, quam formauerat contra conciliationem libertatis, et praescientiae, quae talis erat. Omne scitum a Deo fore, necessario erit: A est scitum a Deo fore (verbi gratia Petrum consensurum vocationi) ergo Petrus, necessario respondebit vocationi. Ut ergo praedictam oppugnationem euaderet, et prosterneret, optimam constituit regulam constituentem: nil concludere mixtionem praemissarum ex necessario simpliciter, et necessario tantum ex hypothesi, vel de inesse, ad inferendam in conclusione necessitatem simpliciter: sed exposci necessitatem simpliciter in utraque praemissa, ut conclusio prodeat simpliciter necessaria.

Quod elucidat Scotus praedicta instantia; Omne quiescens de necessitate non movetur; lapis in centro terrae est quiescens; ergo de necessitate non movetur. Conclusio non sequitur, et tamē minor semper est vera, non tamen necessaria vera.

Ubi eo agit, non obtinere conclusionem inferentem, lapidem de necessitate simpliciter non moveri; quo minor illa, lapis in centro terrae est quiescens, non importet necessitatem simpliciter, sed de inesse, sive ex hypothesi. Quod scilicet, dum lapis est in centro, non movetur; quia tamē absolute et simpliciter extrahi valet a cētro, ita absolute, et simpliciter non quiescere potest.

Ita in proposito (inquit Scotus) licet illa minor de inesse (verbi gratia Petrus respondebit vocationi,) sit simpliciter vera, non tamen est necessario vera: Potest enim Deus non scire A (verbi gratia, Petrum consensurum vocationi) sicut potest non velle A (scilicet assensum Petri) propter contingentiam, quae primo est in voluntate, et ex hoc concomitatur in intellectu.

Quia cum apud Scotum non sit alia ratio determinatae scibilitatis in futuro cōtingenti quā mutatio obiectiva, quae a decreto effluit; sicut Deus mutans obiective Petrum ad assensum determinatione de inesse, valuit eundem Petrum ad dissensum immutare, ita enuntiatio illa de futuro, Petrus consentiet, quae de inesse est vera, y absolute, et simplicer potuit veritatem determinatamque scibilitatem non sortiri, ac proinde et a Deo nõ praesciri: licet necessario praesciatur in sensu cõpositionis, vel ex hypothesi decreti, sicut et enũtiatio est determinata ex hypothesi et de inesse.

Accurata Scoti obseruatio explanans; cur iudicium Dei sit simpliciter infallibile, esto quod obiectum affruatur absolute, et simpliciter contingens adfore, et non fore?

28 SED oppones contra Scotum; quod propositio de futuro contingenti ita erit de inesse, quod absolute, et simpliciter potuit non esse; ergo et praescientia Dei, licet in sensu compositionis sit vera, potuit tamẽ falsificari, ob mutationem obiecti.

Respondetur; quod tunc falsificatur iudicium, quando manente eadem terminacione iudicii ad obiectum; aliter se habet obiectum, quam per complexionem exprimitur. Quia tamen data illa suppositione, quod Petrus obiective immutatus de inesse ad assensum; dissentiret (sicut absolute et simpliciter est possibile, licet in sensu compositionis sit implicatorium) sicut tunc alia esset terminatio decreti, et scientiae Dei ad distinctum obiectum, nimirum ad dissensum; ita nec deceptio aut falsificatio irrepere posset in eamdem terminationem divinae voluntatis, ob obiecti mutationem, siquidem alia esset divinae voluntatis terminatio.

In illa enim suppositione, sicut libera ordinatio divinae voluntatis, quae suppeditat praescientiae medium percipiendi futurum contigens, non decerneret assensum Petri, sed dissensum illius; ita et scientia visionis non terminaretur ad assensum, sed ad dissensu: ac proinde nec falli posset, quia non esset eadem terminatio scientiae ad obiectum aliter se habens, sed distincta terminatio ad diuersum obiectum.

29 Rem mira eruditione absoluit Scotus in praecitata dist. 39. quaest. unica sub num. 27. §. similis est ratio in mixtione de contingenti, et de inesse. ubi inquit.

Non enim sequitur; Deus non potest decipi; et A potest non fore: ergo Deus non scit A fore. Sed sequitur; quod non necessario scit A fore.

Quod apparet, quia si intellectus meus semper sequeretur mutationem in re; ita quod te sedente opinarer te sedere, et te surgente opinarer te surgere, non posset decipi. Et tamen ex istis; tu sedes pro A, et non possum decipi; nõ sequitur; ergo necessario scio te sedere pro A.

Ita in proposito; licet intellectus divinus non sequatur res, sicut effectus causam, tamen concomitantiae est ibi, quod sicut res potest non esse, ita intellectus divinus potest non scire; et ideo nunquã sequitur quod intellectus divinus cognoscat rem aliter quam est; et ideo nunquam possunt simul stare ista, quae requiruntur ad deceptionem.

Sed sicut res scita potest esse, ita Deus potest eam scire; et sicut res scita potest non esse; ita Deus potest eã non scire, et si non erit, non scit.

30 Ex constitutis de mente Scoti, optimam conciliandae libertatis cum actibus liberis voluntatis, et scientiae divinae, rationem; ita producimus.

Scientia et voluntas Dei, ut obeunt liberam terminationem ad contingentia obiecta, non referunt necessitatem simpliciter, sed tantum ex hypothesi, et de inesse; igitur nec inferunt necessitatem simpliciter, sed tantum in sensu composito motionis concursuum, quae non tollit liberi arbitrii functiones. Antecedens patet ex verbis Scoti trascriptis sub n. 24.

Licet illa minor de inesse sit simpliciter vera, non tamen est necessario vera; potest enim Deus non scire A, sicut potest non velle A, propter contingẽtiã quae primo est in voluntate ad obiecta secundaria, et ex hoc concomitanter in intellectu, sicut prius expositum est. Ex quo Scoti pronunciato a nobis elucidato sub n. 27. sequentem formo probationem.

Quia licet scientia et voluntas Dei, inquantum exprimunt intrinseca praedicata vitalitatis apprehensivae, et appetitivae, imbibant eamdem necessitatem in essendo, quam importat ipsamet Deitatis substantia; at ut involvunt extrinsecam terminationem ad obiecta contingentia, solum connotat necessitatem illa de inesse, et ex hypothesi, quam praeseferunt res ipsae ad futuritionem immutatę. Sed talis determinatio tantum est de inesse actualis concursus, et in sensu compositionis, praemittens preparationem motionis Dei ad utrumlibet in actu primo; non autem contractio pertinens ad ordinem potentiae; sive per modum actus primi ut in superioribus patefecimus; igitur liberum arbitrium necessitatur tantum in sensu composito, vel ex hypothesi suae cooperationis, et praenotionis concursus, quae non fit prior ipfomet assensu prioritate separationis, nõ tamen ex praesuppositione alicuius formae, aut quasi formae agendi, quae cõtrahat in sensu diuisionis, vel separationis ab actione, qua se exercet liberum arbitrium, et explicat ad actum secundum.

Quam rationem conciliandi libertatem cum praedeterminatione tradit Petrus de Lorca. 1. 2. tom 2. sect. 6. de Gratia. disp. 21. sub §. Explicatur concordia libertatis cum auxilo efficaci. ubi habet.

Non existimandum est, hoc auxilium esse aliquam qualitatem per modum actus primi determinantem voluntatem, ut quidam praue philosophantes dicunt. Haec enim auferret libertatem. Quia quacunque ratione voluntas ante operationem ipsam intelligatur determinata aufertur libertas, non minus quam si operaretur in somno; sed auxilium hoc est motio actualis ad operationem, quae nihil aliud constituit in voluntate quam ipsam actionem; quae tamen a Deo est prius, non prioritate instantis in quo, sed a quo. Cum igitur hoc auxilium non per aliud determinet voluntatem, quam per operationem ipsam, non aliam necessitatem inducit, quam eam, quam actualis operatio inferre solet, quae est illa, quae id quod est, quando est, necesse est esse. Haec autem est necessitas secundum quid, quae nulla ratione contingentiae opponitur, alias nullus esset actus liber; nam quandocunque voluntas operatur, haec necessitas operatione ipsa inducitur, et per eã determinatur ad unum. Hactenus Petrus de Lorca.

Ubi circa illa verba. Necessitas operatione ipsa inducitur, item et circa antecedentia, cum igitur hoc auxilium non per aliud determinet voluntatem quã per operationem ipsam. Obseruãdũ est; quod si praedictus author velit quod nomine auxilii, vel motionis divinae, accipienda sit ipsamet operatio voluntatis nostrae prout a Deo; qua ratione a Neotericis actio Dei non differt ante intellectum ab operatione creaturae; talis modus praedeterminandi physice nobis non arridet. Cum implicatorium censeamus, quod actus secundus liberi arbitrii creati praemoveat physice et realiter suum principium, ut efficiat realiter, et physice eumdem actum secundum ut a libero arbitrio procedentem. De quo egimus in hac distinctio. de Scientia contingentium absolutorum, art. 2 sub numero marg. 7. et 26.

Si vero per praedeterminationem Dei concurrentis, intelligatur praemotio ea concursiua, quae praelatur a volitione divina inquantum obit vicem actionis et concursus ad extra; talis praeterminatio sustinetur de mente Scoti, qui asseuerat, actionem Dei esse volitionem eius ut terminatam ad extra. In quo et consentientem habemus Sanctum Thomam, ut liquet ex illius testimoniis a nobis transcriptis, in hac dist. art. 1. sub num. marg. 12. ubi etiam ostendimus, non colligi praesentiam realem termini creati ab aeterno, quam producunt aliqui Neoterici Thomistae, eo quod apud S. Thomã, actio Dei sit ipsamet aeterna Deitatis substantia.

31 Sed occurres; nos in praedicta probatione pro certo assumere id, de quo praecipua cum adversariis intercedat dissertatio; cum eam appellemus necessitatem secundum quid, quae apud illos serio asseritur necessitas simpliciter, et suppositio antecedens, non consequens; eo quod apud nos praebeat medium praesciendi futura, volitio Dei non involvens hypothesim cooperationis causae creatae a libero arbitrio purificandam, sed praestituens absolute futuritionem actuum nostrae voluntatis. Atqui haec est suppositio causae, et quae non subiicitur nutui liberi arbitrii; igitur est suppositio antecedens, vel quod apud Anselmum, illa sit suppositio antecedens, quae est suppositio causae.

Respondetur, quod ut liquet ex his, quae fuse exarauimus, in articulo praecedenti, cum determinatio divina contrahens voluntatem nostram ad alteram partem contradictionis, supponat concursum Dei in actu primo ad contraria, et contradictoria expeditum, eo a vero distat quod tollat potestatem simpliciter ad utrumlibet, quod potius liberum arbitrium in proximo procinctu ad utrumlibet paratum contrahat per modum actualis cooperationis. Quod autem determinatio Dei per modum concursus non subdatur causae secundae ut purificanti conditionem de cooperando, si voluntas creata velit, ita ut poni, aut tolli queat de inesse, et de facto pro arbitratu voluntatis creatae: Id attinet ad primae causae maiestatem, et independentiam, insuper et ad essentialem entis participati conditionem; alias prima causa non esset prima, sed potius causa creata tollens, aut purificans conditionem. Insuper, et operatio exercita liberi arbitrii, quae purificaret conditionem potentiae divinae tantum conditionaliter applicatae, non intelligeretur prodire a Deo saltim pro primo illo signo purificationis, et contractionis potentiae divinae conditionaliter applicatae; ut ex Aureolo demonstrauimus in articulo praecedenti.

Responsio ad fundamenta adversariorum contra conciliationem libertatis cum determinatione primae causae iuxta sensum Scoti.

32 QUARE Ad primum argumentum Vazquez dicimus; suppositionem divinae volitionis praestituentis alteram partem contradictionis simul in eodem instanti in Quo, sive durationis cum voluntate creata et oblato et expedito concursu ad utrumlibet, non esse suppositionem antecedentem, quae laedat libertatem; alias etiam voluntas de praestando concursu ad talem actum determinatum; praepediret functiones liberi arbitrii; quod tamen esse falsum satis superque constat ex dictis contra Vazquez in articulo praecedenti a numero 101. usque ad 103. et constabit etiã ex dicendis infra; cum tamen volũtas cõcurredi in actu exercito, importet cõcursum determinatum.

33 Ad secundum argumentum ex Anselmo; quod ibi nomine suppositionis antecedentis, quam improbat, intelligit suppositionem formae, quae praecedat rem per modum actus primi affigentis voluntatem nostram ad unam partem contradictionis; non vero respuit formam divinae volitionis determinantis voluntatem creatam extrinsece per modum concursus; alias etiã exploderet Anselmus ut contraria libertati volũtate Dei, nõ de praemovedo, sed de praestando cõcursu exercito et cõtracto; cü haec volũtas nõ sequatur rem (ut loquitur Anselmus) sed potius faciat rẽ; et volũtas praestãdi concursum exercitum nequeat esse decrecum cõserẽdi cõcursum indetermiad varias species, ut ostendimus sub n. 38.

Unde ad instantiam obiicientem discrimen, quod intercedit inter decretũ, quod est ratio practicae veritatis et determinationis futuri contingentis; et scientiam visionis, quae est meraspeculatiua intuitio eiusdem veritatis.

Dicimus nos disparitatem fateri, quantum ad id, quod libera Dei determinatio non praemittat veritatem futuri contingentis, sicut illam supponit scientia visionis: inficiamur tamen, suppositionem decreti per modum concursus sufficere ad inferendam vim absolute et simpliciter voluntati, si praemittatur proxima expeditio liberi arbitrii in ratione actus primi ad utrumlibet.

Ad alteram instantiam, quam petit Vazquez ex lapsu haereticorum aucumantium, nos ab extrinseco Dei beneplacito adigi ad malum. Dicimus, haereticos respuere potestatem proximam ad utrumlibet nostrae voluntatis, sicut et expeditam divini concursus in actu primo apparationem ad contraria, et contradictoria ante exercitum influxum et in sensu diuisionis vel separationis ab actu secundo. Quare liberum arbitrium seruum arbitrium impudentissime appellant, et adactum sive affixum tali operationi, eo quod Deus ante exercitam operationem praesto non sit creatae voluntati ad oppositum, sed liberum arbitrium in actu primo necessitatum a principio extrinseco asseruerent; nos vero proximum liberi arbitrii procinctum ad utrumlibet Catholice sustinemus, sicut et expeditionem divini concursus in actu primo ad utrumlibet ante aditum exercitium ad alteram partem contradictionis, ut liquet ex dictis in arti. praecedenti sub num. 105.

Caeterum quia Adversarii cauillantur, praedeterminationem concursum per absolutum Dei propositum fauere Caluino; sciant, vel sic reconueniri, quatenus ex pronuntiato inficiante, constare libertatem cum voluntate Dei antecedente efficaciter ad actum, sequentia erumpant asserta. Non constat libertas cum voluntate Dei antecedente efficaciter movente; sed in homine datur vera libertas: igitur in Deo non admittitur voluntas proueniens efficax. Conclusio est Pelagii, minor autem de fide, quod scilicet detur liberum arbitrium; unde inferri videtur ut maior propositio nō sit admittenda.

Similiter ex maiori illa propositione Non constat libertas cum voluntate Divina antecedente, et efficaciter movente: Sic pro Caluino argui potest. Non constat libertas creati arbitrii cum voluntate divina praeveniente antecedenter et efficaciter; sed Deus excitat voluntatem creatam per gratiam praevenientem efficacem: igitur nō datur liberum arbitrium.

Conclusio est Caluini; minor est de fide: igitur maior propositio absolute admitti non potest.

Acrius in Adversarios inuehitur Ioannes de Sancto Thoma transferibens fragmentum disputationis habitae coram Summo Pontifice, et ab illo assignatis huius controversiae iudicibus; ut videre est apud authorem praedictum 1. par. quaest. 14. disp. 20. ar. 7. sed in hac re temperate, et caute loquendum est.

34 Ad tertium argumentum patet ex praemissis in 5. artic. huius distinct. a numer. 32. usque ad 34. inclusiue; ubi late ostendimus, quod si Deus non praestitueret absolute motus voluntatis nostrae, sed offerret concursum pro voto, et arbitratu voluntatis creatae contrahibilem; esto quod Deus esset agens necessarium, voluntas creata libere operari posset. Inibi etiam egimus; voluntatem nostram in ea hypothesi, in qua a Deo necessitaretur; non aliter se habituram ex parte actualis influxus, quam tum ad physicam, et intrinsecam mutationem actus, quam se gerit modo, quando libere influit; licet aliter se haberet ex parte actus primi; et etiam ex parte actus secundi, quoad absimilitudinem moralem, et extrinsecam, quam exprimit actus necessarius, vel libere elicitus. Qualiter vero cum his constet libertas nostrae cooperationis, ibi referauimus; illa adi, ne eadem inculcare cogamur.

Ad confirmationem. Respondetur; quod Deus per voluntatem suam extrinsecam, absque intrinseca immutatione creatae voluntatis, posset eam necessitare, seu in actu primo affigere ad alteram partem contradictionis; (si immediate per suam potentiam suppleret causalitatem effectivā illius qualitatis de specie potentiae, quae in actu primo adigeret vel affigeret voluntatem creatam ad una partem cōtradictionis)at in ea hypothesi non expediret Deus concursum in actu primo praestãtem ad contrariaetcõtradictoria, sicut de facto apparat. Ac proinde,valde dissidet Deus praemovẽs per modum actus secũdi volũtatẽ nostram, a motione volũtatis creatae dum captiuat intellectum ad assentiẽdum obiecto credibili, vel necessituat potẽtiam locomotiuã ad motũ. Quia voluntas ita vincit et alligat potẽtias subditas,ut non offerat per liberũ propositum motionem ad utrumlibet in actu primo et in sensu diuisionis, sicut divina volũtas ex vi decreti liberi praeparat expeditque concursum in actu primo ad cõtraria et cõtradictoria indifferẽtem ante exercitum influxum; quia licet liberum arbitrium determinetur a Deo,sed cõtrahitur per ipsammet motionem concursiuam, atque adeo non contrahitur potestas ad oppositum ante exercitam cooperationẽ ad alteram partem contradictionis.

Si autem obtrudas eam hypothesim, in qua voluntas creata per liberũ propositum expediret motionem potentiis subditis ad utrumlibet: et postea per aliud decretum affigeret potẽtias, et quasi captiuaret eas ad unum oppositorum.

Respondetur, omnino commentitiam esse apparationem huiusmodi motionis voluntatis respectu subiectarum potentiarum, quae cum non sint agentia libera,sed necessaria, non uẽdicãt compositionẽ imperii volũtatis ad utrumlibet, sed ad determinatum actum sibi ab imperio voluntatis praescriptum.Deinde quod cum voluntas contrahat subditas potentias prout sunt in actu primo,vel in sensu diuisionis,vel separationis talium potentiarum ab exercitio suarum operationum;si voluntas appararet motionem ad utrumlibet,et etiam per imperium contraheret determinate ad unum,darentur duo proposita ex aequo pugnãtia circa potentias subditas,ut existunt in actu primo, et in statu diuisionisetseparationis ab operatione exercita;quod est implicatorium, et chymaericum. Quod aliter sit in compositione potentiae divinae cum libero arbitrio creato ad utrũlibet in actu primo(quae compositio attinet ad actum primum,dum liberum arbitrium existit diuisum ab exercitio cooperationis) et in praemotione concursiua, quae non contrahit nisi in sensu compositionis ad operationem exercitam, et ideo non contradicit apparationi cõcursus ad utrumlibet in actu primo,et in sensu diuisionis.

35 Ad quartum argumentum ext n. 7.dicimus; quod si alicuius esset ponderis,etiam adversarios perstringeret, cum congruitatem vocationis petant a praeparatione concursus Dei cũ praescientia conditionata consensus. Quae ratio agẽdi usurpata in tota ea uniuersalitate influxus, quae abstrahit a causalitate naturali, et supernaturali;etiã congruit nostrae voluntati,estoquod in malum prolapsa non esset; imo et de facto reperitur in influxu Dei ad actus honestos ordinis naturalis ex praescientia consensus:insuper et extendi posset ad concursum ad materialia actuum prauorũ ex conditionali etiam praescientia nostrae cooperationis.

Quare,sicut Suarius congruitatem vocationis auxilii supernaturalis praevenientis non reuocat in solã praeparationem concursus Dei cum praesciẽtis cooperationis voluntatis creatae; sed in talem rationem operãdi supernaturaliter ex praesciẽtia nostrae cooperationis. Ita et nos,licet praemotionem concursiuam ut sic, secundum quod praescindit a praemotione naturali,et supernaturalis ordinis,non petamus a fragilitate naturae lapsae, vel a conditione principii supernaturalis, sed a ratione agentis participati, sive causae secundae:praemotionem vero supernaturalem ex indigentia et labilitate naturae ad superandas oppugnationes daemonis, et eleuationi serie operationis supernaturalis, metimur.Pro dilutione oppositionis ultimae, ostenditur, quod nõ minus urgeat laesionem libertatis, supposita prioritate (a Quo) inter concursum Dei, et creaturae, quam denegata prioritate naturae ex parte actionis liberi arbitrii contrahentis quasi potentialitatem divinae voluntatis ad utrumlibet: vel in voluntate praestandi concursum exercitum.

36 AD ultimum arg. ex nu. 5. miror quod ea cõtetione nobis ab adversariis obiiciatur, cum eos aequaliter urgeat in vocatione cõgrua, sine qua auxiliũ sufficiẽs de facto nõ operabitur, licet Catholice ab adversariis sustineatur vis et praestãtia talis auxilii ad actũ supernaturalẽ; eo quod ad illũ proxime cõferre valeat, esto quod sine vocatione cõgrua nũquam reducatur ad actum. De quo dixi in praedicto ar. 5. sub n. 31. sed libet re iterũ attingere, quam versat Vazquez. 1. p. disp. 98. cap. 8.

Obiici enim potest; disparẽ subesse rationẽ inter auxiliũ sufficiens carens physica praemotione Dei; et auxilium sufficiẽs orbatũ vocatione cõgrua. Eo quod in potestate nostra positũ non sit componere motus indeliberatos sanctuarũ illuminationũ et inspirationũ cũ physica praemotione ad operandum; nobis vero integrum sit quod vocatio nostra cõgrua sit, vel incõgrua. Cum enim congruitas vocationis trahatur a conditionata praescietia cõsensus; certitudo vero praescietiae a determinatione futuritionis rei; et tãdẽ futuritio assensus subiatur nutui liberi arbitrii; accedit inde, ut in potestate nostra sit congrue, vel incongrue, operari, sicut et libito creatae voluntatis subiicitur rem fore, aut non fore.

Respondetur, quod esto quod futuris conditionatis inesset determinata veritas, quae non efflueret a decreto libero conditionato antecedente veritatem, et determinationem huiusmodi obiectorum, quod tanquam falsum explodimus in dist. sequẽti de scientia conditionatorum; adhuc nulla ratione defendi potest, quod hominis nutui subiiciatur cõgrua, aut incõgrua vocatio. Quia cũ auxilium sufficiens, quo donamur a Deo, consistat in actibus indeliberatis illustrationis ex parte intellectus, et inspirationis ex parte voluntatis, qui ideo a nobis sine nobis fieri asseruntur, eo quod indeliberate a facultatibus vitalibus cum supernaturali Dei concursu efficiantur: sicut motus primo primi non subduntur libero arbitrio, ita nec illi subiici possunt motus indeliberati gratiae praevenientis cum vocatione cõgrua. Quod ita certum est, ut adversariis refelli nõ possit.

Quare Vazquez loco citato, sub numero. 50. id candide profitetur; inquiens. Esse vocationem congruam, aut non congruam, ex libero pendet arbitrio, sicut rem fore, aut non fore; tametsi ex eo non pendeat, eam vocationem nobis concedi, quae in nobis congrua futura est.

37 Si ergo infra nutum liberi arbitrii non est, donari a Deo congrua vocatione; et sine vocatione congrua nunquam respondebit, vel audiet vocem vocantis; quamuis altius intonet, et affectatam peccatoris surditatem superare contendat; sicut igitur in potestate liberi arbitrii non est componere auxilium sufficiens cum congruitate vocationis, ita nec in manu consilii sui erit, quod sufficiens ter, et proxime conari queat in supernaturalem operationem. En qualiter adversarii eisdem tricis se implicatos aspiciunt, quibus nos intricatos volunt.

Quare, sicut ipsi Catholice tutari coguntur proximam praestantiam auxilii sufficientis ad operandum, quamuis sine congrua vocatione nunquam operetur actu; ita et nos auxilii sufficientis vim defendimus, quamuis non sit in potestate nostra taliter, vel taliter a Deo praemoveri, et semota praemotione, nulla sufficientia auxilii conferat ad actualem influxū, licet ad illum proxime coferre possit.

33 Sed age; cum praemotio ea, quā astruimus, nō sit per modum actus primi, sed actuālis concursus, si ob prioritatem a Quo, vel naturae, asseri posset taliter libero arbitrio non attemperari vel libertatem seruare; eo quod libito et arbitratui nostrae voluntatis pleno iure nō subiaceat quodad positionem et negationem eius, ita ut tolli possit de inesse, vel in actu exercito, et cōposito sensu: quāuis alias asseueretur, praemotione a Deo praestari iuxta liberi arbitrii taliter circūstātionati exigentiam et cū contingētia de possibili, et in sensu diuisionis; sequeretur, aut quod determinatio nostra esset prior natura influxu Dei, ut voluit Corduba; vel quod Dei concursus actuālis non subiiciatur arbitratui voluntatis creatae; quod ita expendo.

Quia, ea tātum ratione cōcipi posset cooperatio divinae volūtatis quasi subiecta libero arbitrio, ut pro nutu nostro tolli posset de inesse, et de facto; si nostrae volūtatis determinatio praeiret et volūtas divina, ex hypothesi pactionis de cōcurrēdo, sequeretur motione nostrae volūtatis prioritate a Quo antenerētē absolutū propositū divinae volūtatis de praestādo tali, et non alio cōcursu. Ita ut taliter exprimatur pactio illa Dei inita cum causa libera de cōcurrēdo; volo tale actum, si tu velis; igitur ista compositio ad operandum causae creatae et increatae, (ut pote quae involvat cōditionem, quae a causa libera purificari debeat) exposcit operationē creaturae praecedētē prioritate naturae influxū Dei; iuxta ea, quae contra Soariū et Herice egimus in art. 5. huius dist. a n. 20. usq; ad 22. inclusiue.

Si vero Deus, et creatura, aeque primo et absque ulla praesuppositione signi a Quo vel naturae, cōponātur vel cōueniant ad taliter operādū; qua ratione cōcipi valebit divina volūtas cōtracta a nostra operatione ad talē determinatā et absolutā intentionem, et exequutionem huius causalitatis ad extra, si nequeat se taliter determinare volūtas creata sine tali concursu Dei, et Deus pro suo arbitratu taliter cōcurrat non excitatus a liberi arbitrii cooperatione, nec subiiciens suum concursum praeeunti excitationi, vel contractioni liberi arbitrii. Cum intelligi non possit nostra determinata operatio se habere ut Quo, et ut ratio talis contractionis, siquidem non concipitur ut prior tali contractione voluntatis divinae; sicut et contradicit, quod apprehendatur nostra determinatio ut existens absque immediata dependentia ab actuali exercitaque terminatione divinae voluntatis cooperantis ad effectionem illius: et cum sola assignata et aptitudinali tendentia divinae voluntatis in actu primo, quae Deo inesse potuit circa res, quae nunquam existent in aliqua differentia temporis: ut diximus in praesenti ar. sub num. 16. ubi omnino versanda sunt loca mihi citata ex art. 6. sub num. 61. et 62. unde plures Iesuitae authores vi huius rationis expugnati, negant ad concursum ad materiale peccati contrahi Deum a libero arbitrio deficienti; ut patet ex praecedenti articulo sub num. marg. 78.

Quare Ludovicus Dolanus Capucinus acriter impetens praedeterminationem physicam, et immediatum Dei concursum ad actus liberos, recte infert contra illos scientiae mediae assertores, qui sustinēt cum Lessio, Deū non excitari nec contrahi a scientia cooperationis liberi arbitrii, ad talē speciem concursus; quod non minus laedatur libertas liberi arbitrii assignata praemotione, quam data immediata compositione ex aequo ad operandum inter Deum, et liberum arbitrium creatum. Ita enim habet in sua disput. Quadripartita, p. 2. capit. 3. prope finem.

Si Deus decerneret absolute se cōcursurum identificato influxu in negationē Petri; vel id faceret expectata determinatione, et cōsulta volūtate Petri, idest nō prius determinādo cuius modi cōcursū daturus esset, quā per scientiam conditionatam praevidisset aliquid in eiusmodi volūtate, unde rationabiliter excitaretur ad deserendum exhibendumque concursum unum potius quā oppositum. Vel id faceret eadem Petri volūtate non expectata nec consulta, sed omnino antecedentter ad illam, quia nō potest dari alius modus concurrendi identificato concursu; siquidem cōcurrere cōsultā, et concurrere non consulta voluntate contradictorie opponuntur. Et paulo post, ablegato cocursu Dei excitati, et coneracti ad tale determinata cocurredi ratione a praevisa cooperatione absoluta liberi arbitrii; eoquod no costet talis modus sentiendi cu comuni sentetia adstruete, esse implicatoriam determinatione et cooperatione exercita liberi arbitrii creati absq; actuali depedetia a divina voluntate, no ut indifferenti ad utrumlibet, sed cotracta ad alteram parte contradictionis; siquide implicat, quod a principio indeterminato, (qua indeterminato in actu secudo, et in sensu compositionis ad actione,) prodeat determinata depedentia exercita cooperationis liberi arbitrii a Deo, ut non semel ex Aureolo euideter ostedimus: postea subiicit Dolanus cotra sentetiam admittete Dei cocursum immediatu ad aetns liberos cu simultate naturae non explorata a Deo per absolutã praescietiã libori arbitrii cooperatione. Si vero decerneret cõcurrere nõ expectata, nec consulta voluntate Petri, non esset illi libera, nec cõsequenter imputaretur illi ad culpam, sed soli Deo.

Quamobrem in eo sensu sumus, (ut saepe obseruauimus,) quod si molitiones adversariorum aliquid pro iure libertatis obtinerent contra concursum Dei prioritate a Quo, sive naturae, antecedentem liberi arbitrii cooperationem; etiam conuellerent immediatum Dei concursum, non solum ad materialia actuum prauorum, sed etiam ad cunctas operationes liberas: aut igitur adversarii adhaereant Aureolo, aut a criminationibus laesae libertatis abstineant contra assertores solius praemotionis concussiui. De quo vide quae egimus ex Scoto in hoc art. sub n. marg. 4. retorquentes ratione contra Vazquium et asseclas.

Praeterea insto contra istum modu componendi ex aequo potentiam Dei ad concursum cum libero arbitrio creato: quia Deus taliter componens se ad concursum, offert tantum causalitatem determinatam ad talem speciem; et sequeretur, quod ita praedeterminaret liberum arbitrium per immediatum concursum sicut per praemotionem concursiuam, ut expresse admittit Soarius a nobis transcriptus infra sub n. 57. huius ar. et etiã ex Scoto ostendimus in n. mar. 4.

Aut offert apparat ve concursum ad varias species indeterminatum; et sequeretur, quod talis concursus esset potentialis, et signatus, non tamen contractus et exercitus, cum liberum arbitrium nequeat se actualiter exercere simul et semel ad contraria, et contradictoria; ac proinde inferretur, quod contra Soarium inferebamus, quod liberum arbitrium se explicare posset ad exercitum influxu cum sola aptitudinali, et signata dependentia a potentia Dei, et quae subsistere posset circa alias species operationum, quae non eliciuntur de facto.

Sequeretur praeterea id, quod sub numer. 57. huius arti. premimus contra Soarium; quod Deus non concurreret immediate ad substratum peccati; quia actio Dei ad extra idẽtificatur realiter cum operatione creaturae apud Soarium et asseclas, et concursus determinatus ad talem speciem (qualiter segerit liberi arbitrii cõcursus) et concursus indeterminatus, nequeant identificari.

Unde ratio ea, quae militat contra praemotionem concursiuam, etiã perstringit concursum Dei cum causa libera; eoquod, aut necessario pronuntiandum sit (ut actio Dei subiiciatur potestati voluntatis creatae in sensu adversariis intento) quod prius prioritate signi, vel naturae, nostra voluntas se determinet, contrahatque Deum ad talem ratione agendi; ut volebat Corduba supra expugnatus. Vel si concursiua causalitas, absque ullo praesuppositionis signo, aeque simul a Deo, et creatura effluat; non apparet ratio, cur potius cõtractio ad talem speciẽ actus deseratur arbitratui creaturae, quã nutui Dei: si creatura prioritate a Quo nõ anteuertat Dei actione, ut ratio talis determinationis.

Quantu ad Scotum vero attinet; cõstat aperte censuisse, non esse contra rationem libertatis cõtractionẽ causae primae tollentem contingentiam ad non esse in actu secundo, et composito sensu; licet sit contra rationem libertatis, contractio a causa inferiori tollente contingẽtiam ad non esse. Ut liquet ex textu transcripto *in hac dist. art. 2. sub numer. marg. 15. in fine eiusdem numeri.*Ad instantiam illam ex num. 10. de igne orbato actuali auxilio, vel concursu ad ignefaciendum; qui simpliciter, et proxime valens ad agendum renuntiari non debeat, sed solum remote, quamuis actualis concursus non conferat ad posse operari, sed actu agere. Eo quod virtus proxime operatiua cuiuslibet causae secundae, eam referat connationem, et habitudinem ad praemotionem primae causae, ut absque illa haberi non debeat proxime praestans ad agendum, sed solum remote. Igitur, estoquod praemotio actualis videatur non attinere ad potentiam agendi in causa libera; eo tamen aestimandū est agens liberum absque morali, et proxima potētia ad agendū, quo in illius potestate positum non sit taliter, vel taliter praemoveri.

Respondetur, omnino disparem rationem in utroque principio, naturali et libero, intercedere in illa hypothesi, in qua Deus ignem orbaret actuali concursu. Quia si Deus pro solo suo nutu, et nō exigēte causae secundae inclinatione, imo et cōtra inclinationem eius, decerneret, in actu secundo non cōcurrere cum igne ad agendum; nec etiam in actu primo potentia Dei, vel facultas exequens eius, componeretur cum igne ad operandum. Futilis enim esset, ea voluntas a se apparandi concursum igni in actu primo, si praeordinasset negationem concursus in actu secundo; etiam a se, et non exigente conditione causae secundae, imo et contra inclinationem eius in actu primo affixae, et determinatae ad unum. Cum autem potentia proxima cuiuslibet causae creatae necessariae, exposcat ad agendū connotet ve compositionem potentiae exequutiuae, ut determinatae ad unum per modum actus primi; si tolleretur talis coniunctio, vel apparatio proximae virtutis divinae ad operandum cū agente necessario, etiam necesse est potentiam proximam auferri in causa creata.

At quando Deus actu non praemovet causam liberam ad talem speciem actus, verbi gratia, ad bonum morale, sed praedeterminat ad substratū actionis peccaminosae, ob exigentiam labilitatis principii liberi; talis voluntas actualiter denegans praemotionem ad bonum, ob principii liberi defectibilitatem, non opponeretur eidem voluntati divinae componendi potentiam suam, vel facultatem exequutiuam eius in actu primo cum causa libera ad utrumlibet. Quia bene constat, praesto esse Deum, quantum est a se, creatae voluntati ad utrumlibet in actu primo, et creatam voluntatem in actu secundo contrahere ad alteram contradictionis partem: taliter exposcente liberi arbitrii propensione, cuius sinus, et ambitum callet Deus per comprehensiuam scientiam. Sicut et constat cum voluntate concurrendi determinate ad unum, quod Deus praesto sit ad utrumlibet in actu primo; quod recipi debet in sententia Scoti, qui ante praemotionem exercitam liberi arbitrii creati, aperte profitetur apparari libero arbitrio concursum ad utrumlibet in actu primo, ut non necessitetur in actu primo liberum arbitrium a principio extrinseco.

Fundamenta ad ultimam instantiam Adversariorum eneruandam, ubi agitur contra Vazquium, quod voluntas non necessario sequatur expressiorem, aut attemparatiorem, propositionem obiecti.

Quia pro cōfirmatione ultimae rationis in oppositū sub n. 11. praemisimus; quod ut oppositae sentētiae assertores defenderēt, vim et praestātiā ad operādū auxilii sufficientis perstare absque physica ulla praemotione; cōsequēter conati sunt, quod virtus auxilii sufficientis ea esse debet, (ut absolute et simpliciter sufficiens sit proximeq; conferre valeat ad obtinendā cooperationem supernaturalē) quod in eo, qui obtemperat vocationi, nil physicę praemotionis supernaturalis accedat.

Ex quo etiā inferunt, quod auxilium sufficiens tale est, ut data omnimoda aequalitate physica, quae sit realiter distincta ab actu secundo actualis cooperationis liberi arbitrii, possit de facto altera voluntas renuere, altera vero obedire. Urget vis propositionis obiectionis, ut haec breuiter absq; dissertationum strepitu attingamus, vel quasi a longinquo salutemus, spectata ea sola compositione divinae motionis, cum libero arbitrio, quae etiam intra seriem liberae operationis naturalis ordinis subsistere posset; supresso examine energiae specialis auxiliorum gratiae. Quare nec ex Sacra Scriptura, neque ex Patrum testimoniis adorimur adversarios, nec aliis excursionibus eos impetimus, quae ex principiis reuelatis hauriantur; sed ex illa tantum ratione praemotionis concursuae, per modum merae actionis, quae circa operationes naturalis ordinis peritare posset: ablegata omni praedeterminatione per formam impressam creatam: quae et praestamus ob doctrinae cosequentiam, quousque haec liceat in discussionem vocare. Nec enim difficultate vacat, quid iuxta principia Scoti sentiendum sit stabilite; praecipue circa praedeterminationem voluntatis a supernaturali motione, (inquantum a naturali subordinatione causae secundae colligi valet) aquanam cooperante gratia praestetur, intrinseca, vel extrinseca?

40 Ubi in primis pro certo constitui debet id, quod praelibauimus; nimirum procedere dissidium de aequalitate physica formae, quae distinguatur realiter a creata cooperatione liberi arbitrii in voluntate consentiente, et dissentiente. Si enim aequalitas ista complecti posset impulsum supernaturalem voluntatis cooperantis, omnino rueret suppositio aequalitatis auxilii in voluntate renuente, et obtemperante; cum voluntas obediens donetur auxilio comitanti, vel gratia cooperante; voluntas vero dissentiens non donetur, ut perspicuum est. Quamobre hypothesis illa de aequalitate auxilii in voluntate respuente vocationem, et praestante consensum, procedere solum potest in ea immissione donorum gratiae, vel compositione intrinseca, vel extrinseca auxiliorum, quae sit distincta realiter ab impulsu supernaturali voluntatis assentientis: quibus suppositis.

41 Omnes illi authores, qui assuerant, voluntatem nostram praedeterminari a Deo per immissionem alicuius virtutis, vel qualitatis de specie potentiae, constituentis voluntatem creatam in proximo procinctu ad agendum, vel complentis illam in esse principii proximi cooperationis supernaturalis; consequenter respuunt suppositionem illam physicae aequalitatis in obtemperante, et renuente voluntate; eo quod aestiment implicatorium ex hypothesi, vel in sensu compositionis, quod obnitatur voluntas a Deo physice praemota in actu primo proximo ad assensum. In quo consequenter procedunt ad suam sententiam, cuius fundamenta proposuimus in ar. 2. huius dist. n. 6. et 7. quae consutauimus ibidem a numer. 19. usque ad 22. inclusiue; quare mitto haec, et ad alia propero.

42 Gabriel Vazquez, 1. part. quaestion. 23. disp. 98. per totam, licet inficietur physicam praedeterminationem, per quam voluntas nostra cum sufficienti auxilio, aut proxime compleatur ad operandum, aut applicetur; asseuerat tamen, eum, qui de facto couertitur, non solum accipere a Deo maius donum in ratione beneficii; eo quod conferatur homini a Deo lubente, et praescio, illa excitatio, cui infallibiliter consensura sit voluntas, (nil enim libere donat, qui non habet scientia valoris beneficii exhibiti) sed quia is, qui obtemperat, expressiorem boni cogitationem accipiat, quam is, qui renititur.

Explanatio medi dictu Vasquez

Quae maior expressio posita non est in hoc, quod illustratio supernaturalis indeliberata, quae ad gratiam praevenientem sive excitantem spectat, sit intensior in homine assentiente, quam in renuente, (fieri enim potest, ut intensior repraesentatio sit minus congrua) sed in speciali modo expressionis obiecti, qui magis conveniat ad alliciendam voluntatem taliter affectam ad prosequutionem boni, vel fugam mali.

Ita Vazquez capit, 7. sub nu. 46. qui innititur illi pronuntiato, quod praedicto authori ita familiare est, ut pio axiomate sit; quod nimirum omnis peccans necessario aliquem defectum considerationis in intellectu patiatur. Quo fit, ut data aequali expressione, et illuminatione ex parte intellectus suggerentis bonum; data etiam pari propositione obiecti turpis incitantis ad malum; euenire nequeat, ut altera voluntas obediat, altera resistat.

S. August. Obiectio. 43 Quod firmat Vazquez authoritate Augustini. Tomo 7. lib. 2. de peccatorum meritis, et remissione. cap. 17. ubi cũ interrogasset: Cũ voluntate humana, gratis adiuuante divina, sine peccato in hac vita possit homo esse, cur non sit?

Solutio Subdit Augustinus. Possem facillime ac veratissime respondere; quia homines nolunt. Sed si ex me quaeritur, quare nolint? Imus in longum. Veruntamen etiã hoc sine praeiudicio diligentioris inquisitionis breuiter dicam.

Vide pro placito Vazq. Nolunt homines facere quod iustum est; sive quia latet, an iustum sit? Sive quia non delectat. Tanto enim quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit, novimus, eoque delectamur ardentius.

Arg. Vazquinus ex Augustino Ex quo Augustini testimonio sic arguit Vazquez; si, apud Augustinum, ad lapsum voluntatis non praeexigeretur defectus considerationis in intellectu; aliam non reddidisset rationem praeuaricationis hominum, nisi liberam deficiendi voluntatem. At docet Augustinus, sibi eundum esse longius, dum talem causam assignat; e contra vero, quasi compendio rem absoluere, si defectum ex parte considerationis insinuet: hic igitur intercedit necessario ad praeuaricationem voluntatis; ac proinde fieri non valet, ut supposita aequali expresione boni, data etiam pari insinuatione mali, altera voluntas obediat, altera renitatur.

Nõ requiritur distinctio physica ex parte propositionis intellectui, ut volutas assentiat vel dissentiat 44 Caeterum, ut ab his nos celeriter expediamus, in quorum confutatione multus est Soarius in tom. Opusc. libr. 3. de Auxiliis divinae gratiae. capit. 21. placitum Vazquez ita breuiter refelli potest:

Quia data omnimoda aequalitate in voluntate annuente, et renuente, tam ex parte supernaturalis illuminationis allicientis ad bonum, quam ex parte propositionis iduitantis ad obiectum turpissimum, etiam expressiori apprehensione obiecti turpis in voluntate obtemperante vocationi, quam in resistente; compositio utriusque voluntatis cum qualibet apprehensione, vel expressiori, vel intensiori, quae ad bonum, vel malum, pelliciat, ea non est, quae inferat necessitatem simpliciter, et in actu primo, vel affigat antecedenti suppositione voluntatem nostram ad assensum, vel eam contrahat in actu primo ante aditam operationem, et in sensu diuisionis, et separationis ab assensu actuali, et exercito; sed eam potius relinquat indifferentem ad contraria, et contradictoria: igitur voluntas nostra cum minori illuminatione supernaturali, et cum vehementiori exagitatione daemonis, assentiet de facto, quando altera voluntas maiori vocatione excitata dissentiet.

Quia cum nulla propositio obiecti turpis, vel compositio quaelibet circumstantiarum inuitantium ad lapsum, sive resistentium vocationi, ea sit ut vi et potestate sua intrinseca obruat, vel absumat praestantiam auxilii sufficientis, et illud impediat in actu primo, seu in sensu diuisionis ante exercitum lapsum (alias auxilium sufficiens non relinqueretur sufficiens, vel proxime conferens ad salutem) ita, data quorumlibet impedimentorum coitione, integrum erit voluntati nostrae, annuere Deo vocanti; ac proinde cum inferiori excitatione, poterit de inesse, et in sensu compositionis ad talem cogitationem, consentire voluntas licet altera renicatur.

Arguebantur haec contra Vazquezem. 45 Et urgeo ratione contra Vazquez ex his, quae tradit loco citato, cap. 7. §. at obiiciat aliquis sub num. 46. ubi inquit.

Voluntas potest auertere intellectum ab efficaciori apprehensione. Respondeo; proposita cogitatione efficaciori, et minus efficaci, esse in potestate voluntatis absque novo dictamine, ab efficaciori mentem auertere, et applicare intellectum ut efficacius oppositum consideret; et ideo si efficaciori cogitationi consentit, libere consentire. Tamen repugnat ut in id consentiat, quod minus cogitat, et minus delectat, comparatione eius, quod magis delectat, et efficacius consideratur.

Ex quo sic argumentor apud Vazquez que; voluntas nostra non ita cohaeret efficaciori propositioni intellectus, ut absque novo dictamine non possit auocare mentem ab efficaciori iudicio alicuius obiecti, et applicare intellectum ut in contrarium obiectum intendat efficacius; igitur non fertur necessario voluntas in obiectum ab intellectu praelatum voluntati, siquidem stante praelatione obiecti efficacius propositi, valet voluntas se a tali obiecto auertere, dum sciens, et volens convertit intellectum, ut remisse se gerat circa id, quod antea proposuerat efficaciter.

Atque adeo, sicut integrum est voluntati, absque novo dictamine intellectus, praeferre obiectum inefficaciter expressum obiecto efficacius proposito, dum intellectui imperat, ut vicem mutet; ita et liberum voluntati erit, obiectum segniter ac tepide insinuatum prosequi, et vehementer propositum respuere.

46 Nec obiectio, ex numer. 43. quam ex authoritate Augustini format Vazquez, alicuius est roboris; quod liquet ex ipso Augustini testimonio, quod nobis opponit Vazquius. Nolunt homines facere quod iustum est, sive quia latet an iustum sit, sive quia non delectat. Igitur non solum ob defectum considerationis, quem comprehendit Augustinus sub illo verbo (latet, ) sed etiam ob tepiditatem voluntatis, ut constat ex illis verbis: sive quia non delectat.

Quod etiam ex eadem litera contextus ostendere possumus, quae cum proposuisset. Quod tanto quidque vehementius volumus, quanto certius quam bonum sit novimus, eoque delectamur ardentius. postea subdit. Ignorantia igitur et infirmitas vitia sunt, quae impediunt voluntatem, ne moveatur ad faciendum opus bonum, vel ab opere malo abstinendum. Ut aute innotescat quod latebat, et suaue fiat, quod non delectabat, gratia Dei est, quae hominū adiuuat voluntates.

Ex quo constat; fuisse de mente Augustini astruere; esse impedimenta ad salutem, ignauiam, et socordiam sciendi ea, quae quis scire tenetur ad vitam pie instituendam; item et humanae conditionis infirmitatem in causa esse, ne voluntas feruenter bonum prosequatur. Nunquam tamen pronunciauit Augustinus; voluntatem amplecti non posse id, quod minus efficaciter voluntati propositum sit ab intellectu.

Quod vel ex eo patet, quod non solum Augustinus asseruerit, nos illud vehementius persequi, quod certius novimus, sed etiam id, quo ardentius delectamur; quare et Deum orat, ut dulcescat nobis id bonum, quod insipidum, et insuaue est, ob nostrae conditionis infirmitatem. Cum autem delectatio non attineat ad insinuatione intellectus, sed ad impulsum facultatis appetitiuae, ut perspicuum est; sit, ut cū docet Augustinus, ideo nos non amplecti bonum, quia illo non delectamur; non innuat defectum intellectus tanquā praecipuam causam non adhaerendi Deo, sed tepore effectus, ob que nobis spiritualia vilescunt.

47 Tertia tandem in hac re sentiendi via est, quam tenet Soarius loco citato ex libr. 3. de Auxiliis. capit. 20. et 21. et cum Soario uniuersa Iesuitarum Schola constituens, quod data omnimoda aequalitate auxilii in esse physico, quod realiter distinguitur ab actu cooperationis liberi arbitrii, in voluntate renuente, et obtemperante; conducat ad sufficientiam auxilii, ut absque ulla praemotione physica, tam per modum actus primi, quam per modum actus secundi, de facto obtineat assensum in voluntate obtemperante, et relinquatur inefficax in voluntate resistente. Licet in eo, qui annuit vocationi, aequale auxilium in esse physico, sit maius in esse moris, vel in ratione beneficii; eoquod motus inde liberari supernaturales, qui ad gratiā praevenientem sive excitantē spectant, et producuntur a nobis sine nobis, cōequantur a Deo volentati obtemperāti ex conditionali praescientia futuri consensus.

Quamobrem, Valentinus de Herice. 1. par. tract. 3. disp. 23 capit. 8. numero. 88. agit; auxilium efficax non secerni specie physica a sufficienti auxilio; idque a suis non semel evidenter demonstratum fuisse; quatenus efficax auxilium nil addat physicum realiter condistinctum a sufficienti, per quod sufficiens contrahatur ad actualem operationem.

Putat, cõgruitatẽ esse accĩdes separabile a substãtia physica Vocationis

Quod etiam tradit in eodem tract. 3. disput. 39. capit. 2. numer. margin. 32. et consequenter censet loco citato ex disp. 23. cap. 8. sub numer. 92. congruitaitem, per quam auxilium sufficiens contrahitur ad efficacem operationẽ, esse merum accidens, quod esse, et abesse, queat absque destructione auxilii spectati quoad omnem rationem physicam eius.

Impugnat Vazquium

Unde sub num. 95. confutat Vazquium; eoquod quamuis Vazquez improbet physicam praedeterminationẽ; admittat tamen discrimen physicum inter auxilium sufficiens, et efficax; quatenus auxilium efficax importet expressiorem repraesentationem obiecti; ut patet ex dictis, sub num. 42.

Idẽ tutatur Pet. Arrub.

Eamdem sententiam, quod gratia sufficiens, vel praeveniens, non distinguatur specie physica ab auxilio, vel gratia efficaci; late tradit Petrus Arrubal. 1. parte. disput. 85. capit. 3. numer. 6. et capit. 4. a numer. 10. usque ad 15. inclusiue. Ubi praemissa omnimoda aequalitate in esse physico, sufficientis, et efficacis auxilii; dat, voluntatem annuere, ob maius auxilium in esse moris, vel beneficii, ob praescientiam futuri consensus, haec ille sub numer. 15. Adeo ut asseueret, quod si auxilium sufficiens, et efficax, specie physica dissiderent; auxilium sufficiens non esset vere sufficiens in eo, qui renuit, ob denegationem alicuius physicae virtutis realiter condistinctae a cooperatione, vel motu voluntatis creatae.

Quae sententia Soarii, Arrubal, Herice, et Iesuitarum illis probationibus suffulcitur, quas in superioribus attigimus cõponentes praescientiam cum libertate nostra quoad actus naturalis ordinis; ita ut nil denuo occurrat expediendũ; quousque liceat disputationem de auxiliis divinae gratiae, exarare.

Breuis obseruatio ad doctrinae consequentiam: quae sit supernaturalis praemotio apud Scotum; et a qua gratia cooperante praestetur; intrinseca, vel extrinseca?

Vera sententia Scoti. vocatio efficax nõ addit aliquid extrinsecũ ad actu 1.

48 Quibus praelibatis; ultima sententia, quã veram aestimamus, asseuerat; quod supposita aequalitate gratiae excitantis, vel praevenientis, quantum ad omnem eam rationem agendi, quae per modum principii, vel in ratione actus primi, concipi possit (semota tantum actuali cooperatione) valet de facto altera voluntas consentire; altera vero obniti. Licet illa voluntas, quae obedit vocationi, contrahatur physice per gratiam cooperantem anteuertentem prioritate naturae determinationem creatae voluntatis.

Duo puncta huius assertionis

Quae assertio duo pronuntiata continet, quae licet ex his, quae supra enodauimus, satis perspicua sint; modo claritatis gratia, et pro doctrinae complemento breuiter expendantur.

Prima igitur pars nostrae assertionis constituit; quod quantum ad omnem eam rationem operandi, quae non conducat ad exercitium cooperationis actualis, et exercitae, et in sensu diuisionis, vel separationis a concursu, et cooperatione exercita, assignari potest omnimoda aequalitas gratiae praevenientis in voluntate annuente, et renuente; hoc pronuntiatum liquet ex dictis.

Ratio assertionis, ex cõfutatĩone praemotionis per formam quę cõintegret actum 1.

Quia cum motus supernaturales indeliberati, tãm ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis, qui ad gratiam praevenientem, sive excitantem spectant, non excitent voluntatem ad cooperationem supernaturalem, prout componuntur alicui formae praemoventi voluntatem physice per modum actus primi; sit inde, ut seclusa actuali cooperatione nostra voluntatis, et praemotione ea, quae attinet ad actualem concursum, assignabilis esse possit omnimoda aequalitas physica, quantum ad omne principium cooperationis supernaturalis, sive donum per modum actus primi, et in sensu diuisionis actus signati, et primi, ab actu secundo, et exercito, in voluntate resistente gratiae excitanti, et in voluntate consentiente vocationi.

49 Alterum vero pronuntiatum constituens disparitatem inter voluntatem obtemperantem, et resistentem, ex parte praedeterminationis per gratiam cooperantem; patet etiã ex dictis.

Quia, ut constat ex praemissis; licet Deus non praedeterminet causas secundas per formam aliquam sive intrinsecam, sive extrinsecam, quae attineat ad actum primum operandi; praemovet tamen per voluntatem suã, inquantum obit functionem externae causalitatis, sive actualis cooperationis ad extra facultatis divinae exequentis.

Ex qua doctrina, ut trahitur ad rationem agendi, quam obseruat Deus inquantum author supernaturalis, colligitur; quod licet Deus non praedeterminet voluntatem nostram per modum actus primi ad influxum operationum supernaturalium; praemovet tamen eam per suam volitionem increatam, inquantu exercet munus motionis supernaturalis, sive gratiae cooperantis extrinsecae.

Quia per ipsammet cooperationem supernaturalem intrinsecam voluntatis, inquantum effluit a Deo, et ut sic a pluribus authoribus vocatur motio, et causalitas externa Dei, nostra voluntas physice, et realiter praedeterminari non valet; iuxta ea, quae egimus supra in art. 6. praeced. sub num. 67. et patet etiam ex dictis in artic. 2. huius distinct. sub numer. 7. et numer. 26. Quae omnia eo spectant, ut implicatorium sit, quod cooperatio nostrae voluntatis, prout a Deo, possit realiter determinare nostram voluntatem ad eliciendum eumdem actum, prout a voluntate creata; cum implicet, quod idem actus numero determinet realiter, et physice suum principium efficiens ad eliciendum eumdem actum; sive ut idem actus extrahatur in genere causae efficientis ab eminentia suae causae, et potentialitate eius.

Quo fit, ut physica praedeterminatio, quam a gratia cooperante praestari constanter asserimus, non trahatur a gratia cooperante intrinseca, quae est ipsa vitalis cooperatio supernaturalis nostrae voluntatis; sed ab increata Dei volitione, quatenus concurrit per modum externae exequutionis supra totius naturae vires ad effectionem formarum intrinsece supernaturalium; eo quod, in sententia Scoti, actio Dei non sit aliquid creatum, sed increatum, ut pote quae agenti inexistat intrinsece; sicut et actio ut sic in tota sua uniuersalitate cohaeret agenti, et non passio.

Quando autem adstruimus, voluntatem creatam praedeterminari a Deo per modum cõcursus aut actualis cooperationis, non tamen per modum actus primi; non intendimus quod praemotio Dei solum spectet contractionem, aut determinationem assensus, et non principii ad assentiendum; cum voluntatem creatam a Deo contrahi quoad speciem, et individuationem actuum censeamus, quod et saepe tradidimus: quo fit, ut actio Dei non tantum praestet determinationem assensui, sed etiam ipsi voluntati, ut actu assentiat.

Quia tamen contractio haec concursiua, vel per modum concursus, non attinet ad actum primum, vel proximum posse ad operandum, (ut constituat, aut compleat actum primum agendi, vel proximum posse ipsius potentiae,) sed ad exercitium operationis; ideo in eo, qui respuit vocationem, nil deficit conducens ad actum primum operandi, esto quod desit actualis concursus Dei, non solum determinantis operationem, sed ipsum etiam principium ut componatur operationi. De quo vide quae egimus supra, in hac controversia: dist. 2. ar. 2. nume. 19. et 20.

Vel uno verbo dicimus, quod determinatur liberum arbitrium, per volitionem divinam, ut gerit munus actionis, et concursus; sed non per volitionem Dei, ut producit aliquam formam constituentem actum primum agendi. Quia aliud est, quod Deus contrahat voluntatem creatam, ut se componat operationi; aliud vero, quod determinet voluntatem creatam, ut illam constituat in ratione actus primi, immittendo illi aliquam formam de specie potentiae; vel supplendo illam per specialem composicionem potentiae suae, vel facultatis exequutiuae, quae exhibeat munus talis qualitatis operatiuae, et determinantis in actu primo, et in sensu diuisionis et separationis a praemotione concursiua actus secundi. De quo vide art. 2. citatum huius distinct. a numer. 49. usque ad 55.

Satisfactio ad oppositiones Aureoli, Hurtadi, et recentiorum, asserentium, quod actio Dei ad extra sit quid creatum; ubi et reuincitur Soarius ad hominem circa immediatum concursum ad materiale peccati.

50 SED Contra praedictam doctrinam instari potest haud ignauiter, ex plurium authorum sententia; qui contendunt, Deum non agere ad extra per actionem increatam, seu per formam suae volitionis tanquam per causalitatem externam; sed solum tanquam per principium agendi, sive facultatem exequentem. De quo acute Cardinal. Aureolus in 1. sententiar. dist. 42. artic. 2. sub §. Quid dicendum sit secundum veritatem, et primo, quod operatio exequens id, quod voluntas divina imperat, non potest esse idem cum divina substantia. Aureolo in hac re consensit uniuersa Iesuitarum schola ut refert Hurtadus in sua Physica. disput. 10. de causis prima. section. 3. §. 50. et 54. de quo nos late infra in controversia de Omnipotentia Dei, ubi expendemus, an actio facultatis exequentis Dei, sit quid creatum, vel increatum? Ex doctrina igitur praedictorum authorum, qui inficiantur, actionem Dei ad extra esse ipsamet volitionem increatam; sic opponi potest contra nostrum assertum constituens praedeterminationem Dei per gratiam cooperantem extrinsecam.

Quia voluntas Dei nulla alia ratione asseritur gratia cooperans extrinseca praemovens voluntatem nostram per modum concursus; nisi quatenus est exequutio ad extra, vel usus facultatis divinae exequentis inquantum principii effectuum supra ordinem totius naturae. Atqui voluntas divina obire nequit immediatam functionem externae motionis sive causalitatis Dei; eoquod actio concursiua Dei nullatenus dissideat ante intellectum ab ipsamet actione creaturae, quae est quid formaliter creatum.

51 Quod autem causalitas illa Dei, quae est concursus cum agente creato, nullatenus secerni debeat ante intellectum ab influxu creaturae, sic ostendit Hurtadus loco citato, §. 55. et 56.

Quia actio Dei est dependentia effectus creati a Deo, sicut actio ut sic est dependentia effectus ab agente, vel ratio ob quam effectus actualiter pendet ab agente; sed per influxum causae creatae taliter pendet effectus ab agente creato, quod etiam pendeat a Deo, ut perspicuum est. Cum actio creaturae secundum specificam, et individualem rationem influxus pendeat a Deo ut Quo; sicut etiam pendet ab agente creato ut Quo, sive ut ratio efficiendi, et attingendi terminum: igitur inepte defertur talis immediata ratio influxus increatae Dei volitioni, siquidem actio creata non solu est causalitas agentis creati, sed etiam est externa motio, et causalitas Dei.

Nec praecidis vim oppositionis; si respondeas, actionem causae secundae attingi a Deo ut effectum Dei, et ut actione agentis creati; non vero ut actionem immediatam ipsius Dei.

Quia actio creaturae attingitur a Deo secundum contractam, et specificam rationem talis influxus; sed actio sub isto conceptu, essentialiter est effectio sive productio termini; igitur actio creaturae, ut est productio termini, pendet a Deo. Ac proinde Deus per actionem creaturae efficit terminum actionis eiusdem creaturae; atque adeo superfluit alia actio, sive externa causalitas Dei.

Quia, ut agit Hurtadus; attingi unam actionem per aliam non obstat: quominus Deus per volitionem suam increatam attingens actionem creaturae asseratur operari per influxum agentis creati; si enim ego per meam actionem attingerem calefactionem ignis, itaut a me penderet actio ignis, ita ego calefacerem per calefactionem ignis. Sed Deus per increatam volitionem suam attingit actionem creatam, inquantum ista est effectio termini; agit igitur Deus per actionem creaturae.

52 At ista non cogunt, quae a nobis nullo negotio refelluntur: si praemittantur sequentia. Primum; id, quod non semel insinuauimus, de vero sensu illius pronuntiati; actio est dependentia effectus ab agente: quod non in sensu formali, sed in sensu causali accipiendum, asseuerauimus. Sive quod eodem spectat, quod actio non sit forma intrinseca passi, vel effectus in passo recepti, ob quam effectus intrinsece, et formaliter pendeat ab agente; sed quod sit ultima actualitas agentis contrahens intrinsece potentialitatem eius ad exercitium influxus, a quo trahitur, tanquam a ratione causali, dependentia actualis, et exercita effectus ab agente. De quo vide ea, quae exarata praemittimus in controversia 9. de Visione Dei. distinct. 3. de actu visionis. subdist. 1. art. 1. de vitalitate visionis. numer. margin. 25. et 32.

Deinde obseruandum; quod sicut ab agente creato pendet sola actio immediate. et per suam essentiam, terminus vero actionis solum mediate, vel actione mediante; ita certum est, actionem non posse conservari nec de absoluta Dei potentia sine agente, a quo effluit et pendet immediate; terminum vero actionis conservari posse absque dependentia actuali ab agente, saltim divinitus: quod dixerim propter terminos actionum vitaliũ, quos absque elicitiuo potentiarum influxu posse a Deo produci et conservari, saepe ostendimus.

53 Ex quo, optima, ni fallor, cosequutione producimus; quod actio Dei circa creaturam necessario alia esse debeat realiter ab actione agentis creati. Quia si Deus tantum influeret ad extra per actionem agentis creati; eadem ratione, vel mediata comparatione influxus se gereret circa terminum, (ut attingitur a Deo, intercedente actione creati agentis,) sicut se habet agens creatum circa terminum ex vi eiusdem actionis.

Quare sicut agens creatum immediate tantum elicit actionem, terminum vero mediate; quo fit, ut licet dependentia actionis ab agente creato, a quo effluxit, insupplebilis sit; dependentia vero termini actionis ab agente suppleri valeat. Ita eadem ratione, si Deus tantum influeret per actionem agentis creati; actio immediate penderet a Deo, terminus vero actionis solum mediate: ac proinde nõ repugnaret enti creato existentia absque immediata dependentia a Deo, quod est absurdum.

Quia sicut Deus per liberam suam volitionem immediate immutat obiective ad futuritionem pro tali differentia temporis, non solum actionum agentis creati, sed etiam terminum eius; ita volitio divina, ut obit functionem causalitatis ad extra, sive usus externi facultatis divinae exequentis, non solum attingit immediate actionem agentis creati, sed etiam terminum eius: cum ad eamdem rationem agendi in Deo attineat mutatio obiectiva entis participati, quae est ab aeterno, ad quam spectat mutatio realis creaturarum in tempore.

Vel sic ex dictis perstringo rationem; si Deus non attingeret effectus causarum creatarum immediate per suam substantiam, ceu per volitionem suam increatam, inquantum obit munus actionis, sed mediate aut intercedente actione creata; fieret, ut actio penderet a Deo immediate, vel per suam essentiam, ac proinde et dependentia insupplebili; terminus autem actionis, (sicut mediate, et non per fuã essentiam efflueret a Deo,) sic et mediate penderet, fupplebili dependentia. Ita ut non repugnaret existentia termini actionis absque influxu Dei conservãtis, sicut non contradicit existentia termini actionis absque influxu causae secundae; e contra tamen obstat existentia actionis causae secundae, absque agente creato, quia effluit ab illo immediate, et per suam essentiam.

Cõfirmatur; ex probabili sententia autumantium; operationes viuas non effluere a facultatibus viuentibus mediis actionibus, vel influxibus realiter distictis a substãtia operationum vitalium; sed operationes vitales immediate erumpere ex principiis viuis, quia procedunt connexione, et dependentia insupplebili, etiam divinitus. Igitur, aut dependentia effectus creati a Deo supplebilis est; aut quodlibet ens creatum immediate elicitur a substantia Dei, vel volitione increata, inquantum gerit sunttionem influxus ad extra.

Obiectio.

54 Sed occurres; quod in nostra sententia, quam tradidimus in contro. 9. de visione Dei. dist. 3. subdist. 1. ar. 1. licet actio vitalis immediate pendeat a principio viuo; non tamen qualitas vitalis.

Excutitur

Respondetur; nos et ideo consequeter cum probatiori, et receptiori sententia censuisse; quod potest dari, et supernaturaliter conservari, operatio grammaticalis, ut loquitur Scotus, vel qualitas viua, sine ullo influxu potentiae vitalis. Quamuis enim multi ac graues Theologi opinentur, quod si produceretur a Deo qualitas vitalis, absque elicitiuo concursu facultatis viuentis, per eam formam sibi a principio extrinseco, scilicet Deo, immissam, non conaretur potentia vitaliter in obiectum intelligendo appetendo etc. At non aestimant implicatoriam existentiam talis qualitatis absque influxu principii vitalis; quia talis qualitas non effluat immediate, ac proinde, et per suam essentiam non pendeat a principio viuo. Igitur, si effectus causae secundae non eliceretur immediate ab increata actione, nec ab ea penderet per essentiam; dari posset aliquod ens creatum absque conseruatione primae causae: quod nec in cõseruatione actuum prauorum sustinere ausus est Aureolus, negans, concurrere Deum immediate ad primam effectionem.

Alia oppositio.

55 Si autem obiicias; quod volitio increata, et immanens, obire nequeat munia influxus temporalis ad extra.

Enruatur

Dicimus; quod sicut in Schola Sancti Thomae, creatio est ipsemet actus immanens divinae voluntatis inquantum terminatur ad ens ex nihilo; et sicut in probabiliori Theologorum sententia, Deus supplere potest per suam potentiam, et voluntatem, (taliter compositam in ratione principii particularis) elicitiuum concursum habituum supernaturalium; ita et nos omnem Dei actionem, sive concursiuam, sive non concursiuam, in increata Dei volitione positam, pronuntiamus; cum actio, apud Scotum, inexistat agenti.

Cautio pro nostra sentẽtia.

Quando autem autumamus, creaturam per suam essentiam pendere a Deo; non loquimur de modo dependentiae formalis, qui separari posset a substantia creaturae, si per diuersam actionem efflueret a Deo; ut egimus supra in controversia 9. de Visione Dei, distinct. 3. subdist. 1. art. 1. num. margin. 34. sed procedimus de dependentia fundamentali ceu de substantia ipsius entis participati, quam asserimus immediate a Dei virtute prodire, nec interposito influxu aliquo realiter a substantia creatoris distincto; aliter quam attingitur terminus a causa creata, fieri termini, vel influxu realiter distincto, intercedẽte inter agens, et effectum.

Corollariũ ex praelibatis.

Unde fit; ut influxus pendeat immediate a principio creato, terminus autem solum mediate; ita ut non repugnet termino existere absque existentia, et conservatione agentis: sicut obstat influxui (qui essentialiter et immediate pendet ab agente) quod suppleatur dependentia eius a tali agente. Quare in praemissis vel id praecipue volumus, ut uno verbo dicatur; quod non tantum fieri entis creati, sed ipse etiam terminus effluat immediate a substantia Dei: quamobrem non solum facultatem exequentem a Dei substantia non seiungi, aestimamus; sed neque ipsam exequutionẽ vel usum facultatis exequentis, a Dei substantia secerni, asserimus.

Ratio ad hominem, quod obiecta scientiae conditionatae effert more identicam. 56 Deinde et Theologica ratione ad hominem adorior adversarios. Quia si Deus immediate tantum ageret ad extra per eamdem actionem creaturae prout a Deo; sequeretur, quod scientia conditionata spectaret idem obiectum in hypothesi, vel conditione, et in euentu consensus liberi arbitrii, qui sequitur conditionem; ac proinde nil praesciret de euentu libero, data tali hypothesi vocationis, et concursus Dei, quod non calluerit in ipsa hypothesi: itave complexio coalescens ex hypothesi, et euentu sit mere identica. Quod liquet in hac complexione conditionata: Si vocauero Petrum tali vocatione, et apparauero illi concursum exercitum ad amorem, amabit infallibiliter. Quod autẽ illa apparatio, vel cõpositio potentiae divinae cum libero arbitrio ad influxum, debeat esse ad influxum exercitum, et non ad solum concursum in actu primo et signato: ex vel sic ex adversariorum principiis ostendo.

Premittitur ratio ad hominem contra actionem Dei indētificatam cū actione creaturae. Quia adversariorum Primarii adstruunt, compositionem potentiae Dei cum libero arbitrio ad talem speciem actus, praesertim ad materiale peccati, cõtrahi a praesciẽtia absoluta cooperationis liberi arbitrii; absoluta autem cooperatio liberi arbitrii inintelligibilis est cum sola dependentia a potentia Dei ut indifferenti ad utrumlibet, et sub ea sola compositione ad concursum in actu primo, et signato ad contraria, et contradictoria; vel sub ea comparatione aptitudinali, sub qua coniungitur ad alias species actionum liberi arbitrii creati, quae nunquam existent in re. Nec enim ea compositio potentiae divinae ad concurrendum cum libero arbitrio praestat, ut concipiatur exercita operatio liberi arbitrii, quae superest non existente exercitio talis speciei operationis; sicut et subsistit talis compositio potentiae circa alias species cooperationum, quae non existent, quia voluntas creata non vult taliter operari.

Illa expugnatio doctrinae adversariorum. Tum vel maxime: quia si operatio liberi arbitrii, prout a Deo, est actio Dei; nequit prodire a Deo ut in determinato ad utrumlibet; cum implicet, quod actio prodeat, imo nec intelligibilis sit exire, a principio indeterminato, prout indeterminato, in sensu compositionis ad actionem; ut non semel ex Aureolo ostendimus. Sed penitiorem exarationem huius probationis suppedicamus infra in sequenti dist. de scientia conditionatorum. art. 2. num. marg. 19.

Illatio obuiens contra adversarios. Igitur si compositio potentiae divinae cum libero arbitrio ad cõcursum, quam exprimit complexum conditionatum, est compositio ad concursum exercitum; et concursus exercitus Dei operantis ad extra, apud adversarios, est ipsamet operatio creaturae prout a Deo, fieret, ut complexum conditionatum coalescens ex hypothesi talis exerciti concursus, et ex sequenti euentu operationis liberi arbitrii esset cõplexum mere identicũ. Verbi gratia; si vocauero Petrum, et praebuero concursum ad assentiendum, assentiet: quo dato, talis scientia esset inutilis ad conciliandam libertatem, vide citatum num. 19. Talis enim complexio cointegrata ex concursu exercito Dei identificato cum consensu liberi arbitrii creati, sicut idẽtica esset, ita indoctrinalis et omnino inutilis ad dissertartiones Theologicas vel dirimendas, vel consopiendas.

Ratio propria Suarii circa immediatum ad materiale peccati Soario cõtra cõcursum mediatum Dei ad materiale peccati Praeterea ostendo contra Soarium, et asseclas, quod si actio et concursus Dei non esset realiter distinctus a cooperatione liberi arbitrii; sequeretur, quod Deus non concurreret immediate ad materiale peccati, suppositis Soarii principiis; quod Deus non praedeterminet ad materiale peccati, neque offerat determinatum cõcursum, vel illum expediat ad solum materiale peccati: Soarium autem ad verbum transcribo ne aliquid ei imponi videatur.

Sic igitur habet in Tomo Opusculorum. Opusculo 1 de Divina motione. lib. 2. de concursu Dei ad actus ordinis naturalis. cap. 2. §. Assertio ex Tridentino confirmatur sub numer. margin. 22 ubi explanans illa verba Canonis Tridentini. Mala opera, ita ut bona Deum operari, non permissiue solum, sed etiã proprie et perse: ita interpretatur ly operari proprie, et per se, damnatum a Concilio; quod nec Deus praemoneat ad materiale peccati; nec offerat concursum determinatum: verba Soarii accipito.

Tandem significat, ideo non posse dici Deum propriam, et per se causam mali operis; quia non praedeterminat ad illud, ut haeretici dicunt; neque offert determinatum concursum ad illud solum.

57 In quo Soarii pronunciato, illud nobis arridet, quod aequaliter pugnet contra praemotionem concursiuam et contra immediatum concursum exercitum ad materiale peccati; quod non semel obseruauimus in praecedenti articulo, et in praesenti ostendimus ex Scoto agente contra propriam sententiam; dum obiicit contra immediatum concursum Dei ad operationes nostras liberas; cuius textum transcripsimus in nume. marg. 4. huius artic.

Quoad alteram vero partem asserti eiusdem Soarii autumantis, Deum non offerre determinatum concursum ad materiale peccati: praeter argumenta ea, quibus Soarium expugnauimus in art. praecedenti sub num. margin. 62. ipsum ex propriis pronuntiatis reuincemus; modo manifeste ostendimus ad hominem, ex illius pronunciato in praesenti transcripto inferri, quod Deus non concurrat immediate ad materiale peccati. Quia actio et concursus Dei ad extra cum libero arbitrio, non distinguitur, apud Soarium, et assecias, ab operatione liberi arbitrii prout a Deo; sed operatio exercita liberi arbitrii non est indeterminata ad plures species influxuum, ut euidens est; igitur etiam est euidens, quod Deus non concurrat per immediatum influxum indeterminatum identificatum cum influxu determinato creaturae deficientis. Ergo, aut actio Dei ad extra distinguitur realiter ab actione creaturae; aut Deus non concurrit immediate ad substratum peccati: vel concurrit ad substratum peccati per concursum determinatum, ac proinde, et praedeterminat per praemotionem concursiuam, cum idem sint, et in idem recidant, determinatus concursus, et praemotio concursiua, ut ex Scoto patefecimus, et ide Soarius expresse admittit.

Si autem occurras pro Soario, quod esto quod concursus Dei sit indeterminatus, identificari queat cum determinato concursu liberi arbitrii; sicut gradus animalitatis, qui genericus, et indeterminatus est, identificatur realiter cum gradu specifico, et numerico.

Praedictam fugam occupauimus, et praeclusimus, agentes contra Molinam in articulo praecedenti de praescientia actuum prauorum sub num. 58. alias enim fieret, ut actus odii Dei inquantum exprimit specificum praedicatum fugae a Deo, non penderet immediate a Deo; ac proinde nec superiora praedicata eiusdem operationis possent immediate pendere a Deo, cum influxus physicus non praescindat tendentia sua in terminum, sed attingat cuncta praedicata identificata, ut euidens est, et in omni opinione receptum. Si ergo actus fugae, ut fugae, pendet a Deo immediate, ac proinde est actio Dei, cum actio Dei apud Soariũ sit ipsamet operacio creaturae, prout pendens a Deo; sit, ut si concursus in actu primo sive indeterminatus ad alias species, quae non existunt de facto, non potest identificari cum tali operatione exercita actus fugae; quod Deus in actu exercito non concurrat ad materiale peccati, sed solu solũ in actu primo, et signato.

58 Ex praelibatis, quae serio infra in controu. de omnipotentia satius expedemus; cõuelluntur oppositiones Hurtadi. Dicimus enim; Deum agere per actionem causae secundae; attamẽ vi illius actionis attingi termiunm a Deo non immediate, sed mediate: acproinde non superfluere causalitatem ad extra, quę Deo congruit vi increatae volitionis, quae sicut obiective, immutat immediate omne ens creatum, ita immediate illud immutat realiter per verã existentiam.

Sed instabis, et urgebis ultra; quod actio agentis creati pendet immediate a Deo; sed sub ea comparatione dependentiz a Deo, etiã attingit immediate terminum (quia actio sub specifico, et explicito conceptu actionis, sub quo refertur ad terminum, etiam trascedit et imbibit depẽdetiam a Deo) ergo sicut immediate dependet a Deo actio creaturae, ita actio creaturae, prout a Deo, est actio immediata Dei.

↑ Top of work